Hugo de Sancto Caro

Capitulum 53

Numérotation du verset Is. 53,1 

Quis credidit
auditui nostro
et brachium Domini
cui revelatum est
Numérotation du verset Is. 53,2 

et ascendet
sicut virgultum coram eo
et sicut radix de terra sitienti
non est species ei neque decor
et vidimus eum
et non erat aspectus
et desideravimus eum
Numérotation du verset Is. 53,3 

Despectum
et novissimum
virorum
virum dolorum
et scientem
Infirmitatem
et quasi absconditus vultus eius
et despectus
unde nec reputavimus eum
Numérotation du verset Is. 53,4 

vere
languores
nostros
ipse
tulit
et dolores nostros
ipse portavit
et nos
putavimus eum quasi leprosum
et percussum a Deo
et humiliatum
Numérotation du verset Is. 53,5 

ipse
autem vulneratus est
propter iniquitates nostras
attritus est
propter scelera nostra disciplina pacis nostre super eum
et livore
eius sanati sumus
Numérotation du verset Is. 53,6 

omnes nos
quasi oves erravimus
unusquisque in viam suam
Declinavit
et Dominus posuit in eo iniquitatem
omnium nostrum.
Numérotation du verset Is. 53,7 

Oblatus est
quia ipse voluit
et non aperuit os suum sicut ovis
ad occisionem
ducetur et quasi agnus
coram tondente obmutescet
et non aperiet os suum
Numérotation du verset Is. 53,8 

de angustia
et de iudicio
sublatus est
generationem eius
quis enarrabit
Qui1
1 Qui] quia Weber
abscisus est
de terra viventium
propter scelus
populi mei
percussit eum
Numérotation du verset Is. 53,9 

et dabit
impios
pro sepultura
et divitem pro morte sua
eo quod iniquitatem
non fecerit
neque dolus fuerit in ore eius
Numérotation du verset Is. 53,10 

Et
Dominus
voluit conterere
eum
in infirmitate.
Si posuerit
animam suam
pro peccato2
2 animam s. – pro p.] inv. Weber
videbit semen
longevum et voluntas Domini
in manu
eius dirigetur.
Numérotation du verset Is. 53,11 

pro eo
quod laboravit anima eius
videbit
et saturabitur in scientia sua
iustificabit ipse
iustus servus meus
Multos
et iniquitates eorum
ipse
portabit
Numérotation du verset Is. 53,12 

Ideo
dispertiam ei plurimos
et fortium
dividet spolia
pro eo
quod tradidit
in morte animam suam
et cum sceleratis
reputatus est
et ipse peccatum multorum
Tulit
et pro transgressoribus
rogavit

Capitulum 53

Numérotation du verset Is. 53,1 
marg.| Quis credidit auditui nostro etc. Andr eas ad litteram exponit hoc capitulum secundum Iudeos de populo captivato, quorum fabulam ponemus improbando magis, quam approbando. Ab illo enim loco : Ecce intelliget servus meus etc.   supr a proximo, exponunt Iudei de illo populo dicentes quod tempore Prophetarum fuit intelligens in lege et exaltatus in Regni et Sacerdotii dignitate ; sed postea inglorius fuit aspectus eius in captivitate ; tandem de captivitate rediens, Gentes multas devicit et occidit et Reges superavit, sicut in tempore Iude Machabei factum est : et tunc fama Iudeorum facta est per totum mundum : et sic qui ante non audierant de eis, tunc cognoverunt, Unde 1. Machab. 3.c. De preliis Iude narrabant omnes Gentes. Sic ergo prophetaverat Isaias captivitatem eorum et liberationem. Sed quia neutrum credebant, conquerendo dicit :
marg.| {h} Quis credidit auditui nostro quasi dicat : ; pauci credunt his, que audivimus a te, Domine, vel que audierunt a nobis.
marg.| {i} Et brachium Domini id est potentia, qua percutiet Iudeos ; et postea sanabit.
marg.| {k} Cui revelatum est quasi dicat : paucis, quia credere nolunt quod Deus velit, vel possit eos captivare et postea liberare. De qua tamen liberatione subdit.
marg.| {l} Et ascendet etc.   Et nota quod secundum Iudeos primo in hoc capitulo duritiam incredulorum increpavit, sive improperavit, sicut dictum est. Secundo, liberationem eorum insinuat, ut hic et ascendet. Tertio, eorum captivitatem diffusius prosequitur, ibi : Non est ei species etc.   Quar to, iterum eorum liberationem et prosperitatem et Chaldeorum destructionem ostendit ibi : De angustia et Iudicio etc.   Dici t ergo.
marg.| {l} Et ascendet popu lus captivus.
marg.| {m} Sicut virgultum id est in flore prosperitatis.
marg.| {n} Coram eo, id est   Domino, vel   brachio Domini, id est   Deo presente et e os ad custodiam subsequente : In ultimis enim ponitur, melior custodia.
marg.| marg.| {4. 124vb} {Δ} {a} Et sicut {4. 125ra} {Δ} {a} Et sicut radix asce ndet, scilicet.||
marg.| {b} De terra sitienti id est de Babylone, que sterilis erat tunc et destructa a Medis, unde Hebreus habet hic, ut dicit Andreas, de terra inhabitabili. Et nota quod radix et virgultum in hieme latent et vilia sunt, sed in vere statim recuperant decorem : sic Iudei in hieme captivitatis viles, floruerunt in vere prosperitatis. Sequitur.
marg.| {c} Non est species ei, neque decor Andr eas. Quando populus gravi in Babylone captivitate premebatur, revera nullus erat ei decor, vel species.
marg.| {d} Et vidimus eum id est precognovimus eum esse captivandum : et loquitur in persona Iudeorum, qui erant tempore suo : quibus Dominus ostendebat per Prophetas captivitatem populi.
marg.| {e} Et non erat aspectus acti ve ad Deum, ut eos liberaret, vel passive ; id est non respiciebantur ad misericordiam a Chaldeis.
marg.| {f} Et desideravimus eum id est populum quod rediret, scilicet. Vel secundum Andream. Desideravimus eum despectum et novissimum virorum, id est suspiravimus et doluimus eum esse abiectissimum hominum. Desiderium enim suspiria elicit. Vel. Desideravimus eum etc.id est per peccata nostra, per que ipsi incitati sunt, captivitatem eorum procuravimus, ac si eam desideraremus. Vel loquitur in persona aliquorum, qui remanserant in Iudea tempore, quo transmigrati sunt aliqui ad vaticinium Ieremie, quibus placuit eorum transmigratio, quia terram eorum habuerunt. Unde Ez. 11.c. Fratres tui, viri, propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerint habitatores Hierusalem longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.
marg.| {i} Virum dolorum Andr eas. Loquitur de populo tamquam de uno homine et notatur abundantia doloris.
marg.| {k} Et scientiam, id est   expertum infirmitate. ] {l}   Et quasi   absconditus vultus eius et despectus id est gloria et dignitas illius populi.
marg.| {m} Unde nec reputavimus eum ut c averemus captivitatem eorum. Et loquitur Isaias pro Iudeis, qui erant tempore illo, quorum filii captivati sunt peccatis parentum, que imitati sunt. Vel secundo modo. Non reputavimus, id est non curavimus de transmigratione eorum, quia terram eorum possidemus.
marg.| {n} Vere languores nostros ipse tulit Andr eas. In hoc innuitur quod populus in Babylonica captivitate affligendus, non solum sua, sed totius populi luiturus erat peccata.
marg.| {4. 125va} {Δ} {a} Et dolores nostros. ] {b}   Ipse portavit ut p rius.
marg.| {c} Et nos putavimus eum, quasi   leprosum et percussum a Deo et humiliatum id est nos putavimus quod Deus eum humiliasset et percussisset et quasi leprosum a propria terra abiecisset propter peccata propria tantum, sicut leprosus propter propriam infirmitatem expellitur.
marg.| {f} Ipse autem vulneratus est prop ter iniquitates nostras, quas imitati sunt.
marg.| {h} Attritus est ab h ostibus propter scelera nostra.
marg.| {k} Disciplina. rec ompensatoria.
marg.| {l} Pacis nostre super eum quasi dicat : nos habuimus pacem et ipsi disciplinati sunt pro nobis et puniti. Vel.
marg.| {k} Disciplina etc.   Conn umerat se Propheta a captivitate redituris et templum reedificaturis et pacem post persecutionem recuperaturis.
marg.| {m} Et livore eius sanati sumus. Hoc dicit, quantum ad posteros illorum : qui videntes, qua plaga percussi sunt, caverunt sibi a simili culpa. In omnibus his patet fabula Iudeorum, quia iste expositiones magis dicende sunt extorsiones, quam expositiones, sicut patet omni audienti.
marg.| {o} Omnes nos patr es illius populi captivati.
marg.| {p} quasi oves sine Duce erravimus.
marg.| {q} Unusquisque in viam suam etc. id est que ei placuit, ivit, id est quilibet fecit quod voluit, sicut dicitur Iud. 17.c. In diebus illis non erat Rex in Israel ; sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
marg.| {t} Et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium etc. id est penam pro iniquitatibus nostris.
marg.| {y} Oblatus est popu lus.
marg.| {z} Quia ipse Domi nus voluit. Vel quia voluit populus se offerre Chaldeis ad vaticinium Ieremie, ut dicitur Ior. 26. Vel, Quia voluit, id est voluntarie peccando hoc meruit.
marg.| {a} Et non aperuit os suum ad c ontradicendum hostibus : nec enim mutire audebant.
marg.| {b} Sicut ovis sine contradictione.
marg.| {c} Ad occisionem ducetur quia quidam occisi sunt.
marg.| {d} Et quasi   agnus coram tondente etc.   Quia quidam spoliati sunt et non occisi.
marg.| {e} Et non aperiet os suum ut supra.
marg.| {4. 126ra} {Δ} {a} De angustia capt ivitatis. Et est quarta pars.
marg.| {b} Et de Iudicio iniu sto, quo iudicati sunt.
marg.| {c} Sublatus est id est evasit : quia de captivitate liberabitur et multiplicabitur. Unde subdit.
marg.| {d} Generationem eius id est prolem eius.
marg.| {e} Quis enarrabit quasi dicat : tot habebunt filios quod quasi innumerabiles erunt.
marg.| {f} Qui vel, quis abscissus est, id est vi adductus.
marg.| {g} De terra viventium id est de terra promissionis, in qua vivebant per Dei legem.
marg.| {h} Propter scelus populi mei percussi eum ut s up.
marg.| {k} Et dabit impios id est Chaldeos in mortem.
marg.| {m} Pro sepultura et divites dabi t.
marg.| {o} Pro morte sua id est Chaldei destruentur propter hoc, quia occiderunt et sepelierunt Iudeos. Vel secundum Andream, hoc est dicere, populo Iudaico parcetur et illi, scilicet Babylonii, quasi loco eorum interficientur.
marg.| {p} Eo quod iniquitatem non fecerit ) Andreas. Loquitur pro parte bonorum in populo : qui non tantum peccaverunt, quantum illi sevierunt. Sup. 52.b. Assur absque ulla causa calumniatus est eum,
marg.| {q} Neque dolus fuerit in ore eius id est plebis, sed in ore Principis,scilicet Sedechie, qui dirupit fedus quod fecerat cum Nabuchodonosor 4Rg. 24.d. Quare ergo punitus est ? Respondet.
marg.| {r} Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate Cont ritus fuit ab hostibus in infirmitate, quia infirmus fuit ad resistendum. Hec et impropria et falsa sunt : quia propter peccata nimia, que faciebant, puniti sunt. Nec commendatur in hoc capitulo secundum veritatem innocentia illius populi, sed Iesu Christi.
marg.| {t} Si posuerit animam suam pro peccato id est si vel patienter sustinuerit se pro peccatis affligi. Vel, si posuerit, id est si exposuerit.
marg.| {u} Animam suam id est vitam.
marg.| {x} Pro peccato Idol olatrie vitando, sicut tres pueri. Dn. 3.
marg.| {y} Videbit semen longevum id est diu vivens. Sed quia non valet habere filios, nisi sint boni, subdit.
marg.| {z} Et voluntas Domini in manu eius popu li et seminis eius dirigetur, quasi dicat : boni erunt et voluntatem Dei facient.
marg.| {b} Pro eo quod laboravit anima eius in c aptivitate.
marg.| {4. 126va} {Δ} {a} Videbit scilicet quod desiderat videre,scilicet reditum suum.
marg.| {b} Et saturabitur omni bus bonis.
marg.| {c} In scientia sua iustificabit ipse Iustus servus meus multos quia multi sapientes de illo populo alios instruxerunt et multos proselytos fecerunt.
marg.| {f} Et iniquitates eorum ipse portabit. id est asportabit per circumcisionem et sacrificia purgabit :
marg.| {h} Ideo quia boni erunt.
marg.| {i} Dispertiam ei plurimos. id est illius ditioni subiiciam et quasi in donatum distribuam.
marg.| {k} Et fortium host ium.
marg.| {l} Dividet spolia. id est inter se divident spolia hostium, Aque ceperunt.
marg.| {m} pro eo quod tradidit in mortem animam suam. id est immo predicta evenient, quia tradidit etc.   Andr eas. Hoc dicitur de illis, qui voluntariam subierunt transmigrationem, ut Iechonias et alii, qui pena sceleratorum in carceribus duris operum laboribus damnati sunt. Et hoc est quod dicit.
marg.| {o} Et cum sceleratis. ] {p}   Reputatus est alii occisi, alii incarcerati.
marg.| {q} Et ipse peccatum multorum. id est penam pro peccatis.
marg.| {r} Tulit quan tum ad bonos, qui pro peccato aliorum puniti sunt.
marg.| {s} Et pro transgressoribus rogavit sicu t Daniel, Ezechiel, Esdras, Neemias et alii boni. Hec est fabula Iudeorum.
marg.| {Θ} {a} Videbit. Ide m pro quo laboravit.
marg.| {b} Et saturabitur eo, id est in conversione horum, quoniam esurivit et sitivit sedens super puteum. Io. 4.a. Et in eod. dicitur, Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Eccl. 5.d. Visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub Sole.
marg.| {c} In scientia sua. id est que est de se, vel quam ipse docet.
marg.| {d} Iustificabit ipse iustus servus meus secu ndum formam servi.
marg.| {e} Multos non omnes : quia pauci electi. Mt. 20.b. Sed pauci hodie in scientia Christi, id est in Theologia iustificantur : quia addiscunt eam, non ad iustificationem, sed ad prebendationem, vel episcopationem. Tamen Isaias dicit : Iustificabit, non prebendabit, vel episcopabit.
marg.| {f} Et iniquitates eorum. id est penam.
marg.| {g} Ipse portabit ut s upra.
marg.| {Θ} {a} Et sicut radix que quidem latet in aspectu, sed virtutem ostendit in effectu ; sic Christus latuit in carne, supra 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Sed ramis, id est membris suis ministrat humorem gratie et fructum glorie. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Io. 1. Et gratiam pro gratia. Item radix despectior pars est in arbore ; tamen arborem sustentat : sic Christus dicitur novissimus virorum ; et tamen in ipso fundatur Ecclesia. Rm. 11.c. Non tu radicem portas, sed radix te. Item quanto profundius figitur, tanto arbor solidius firmatur ; sic est etiam de fundamento. His rationibus comparatur Christus radici. Apc. ultimo d. Ego sum radix et genus David. Et supra 11.c. Radix Iesse etc.   Hec radix ascendit nascendo.
marg.| {b} De terra sitienti id est de Beata Virgine. Haimo : Virginem debemus intelligere, cuius uterus non fuit humano et virili semine humefactus. Ps. 82. In terra deserta et invia et inaquosa etc.   Vel, sitienti, id est sicca a fomite peccati. Os. 13.d. Adducet Dominus ventum urentem de deserto ascendentem, id est gratiam de ipso Christo, a quo in Beat. Virg. Matrem eius diffusa est : et siccabit venas, id est peccati, quia fomitem in ea extinxit. Vel sitienti iustitiam. Mt. 5.a. Etiam secundum quod dicit Bernardus cum ad eam venit Angelus, ipsa orabat salutem humani generis, quam sitiebat. Sed quia nihil nasci profuit, nisi redimi profuisset, inde subditur de morte eius.
marg.| {c} Non est species ei, neque decor. Con tra. Supra comparatur virgulto propter speciem. Solutio : Christo patienti non erat species, neque decor Divinitatis secundum opinionem Iudeorum ; sed coram Deo Patre fuit delectabile virgultum. Vel ad litteram dicit hoc, quia cesus alapis, illitus sputis.
marg.| {d} Et vidimus eum nos Prophete oculis cordis.
marg.| {e} Et non erat aspectus comp assionis {4. 125rb} ad eum, Ier. 12.b. Facta est mihi hereditas mea, quasi leo in silua, dedit contra me vocem. Ps. 141. Considerabam ad dexteram   ] etc. {f}   Et desideravimus nos prophete multo ante videre eum oculis carnis. Lc. 10.d. Multi Reges et Prophete voluerunt videre   ] etc. {g}   Eum dico , despectum, pro nobis et maledictum, Gal. 3.b. Et talem desideravimus : quia eius passio nostra fuit curatio. Prv. 13.b. Lignum vite, id est Crux, vel Christus, desiderium veniens Eccl. 24.c. Qui edunt me etc.   Prv. 10.d. Desiderium suum iustis dabitur et 11.d. Desiderium Iustorum omne bonum, id est Christus, qui dicitur desiderium collium eternorum. Gn. 49.d. Vel.
marg.| {f} Desideravimus eum despectum. id est talis erat nobis necessarius, sicut terra dicitur sitire et desiderare imbrem, quando arida est : quia tunc esset ei imber necessarius : eo modo dicitur hic, quia opus erat nobis quod Christus pateretur : et fluerent nobis ab eo fluvii ablutionis et redemptionis, scilicet aqua et sanguis et etiam omnis copia gratiarum et scientia Scripturarum. Tunc enim cataracte celi aperte sunt, ut dicitur Gn. 7.b. Tunc saccus excisus, ut effunderetur thesaurus pretii nostri. De quo dicitur Prv. 7.c. Non est vir in domo sua : abiit via longissima : sacculum pecunie secum tulit. Tunc fons signatus diruptus est, ut omnes biberent. Et ut omnes copiam ex eo sumerent : puteus, qui altus est, id est profundus erat, nec habebamus, in quo hauriremus, sursum ascendit, ut ad omnes diffusius flueret : quia aqua tanto ad plures fluit, quanto ab altiori descendit. Ideo dicitur Nm. 21.d. Ascendat puteus, quem foderunt Principes et paraverunt Duces multitudinis in datore legis et in baculis suis.
marg.| {h} Et novissimum virorum. id est humillimum et vilissimum, Iudeorum opinione, vel etiam Crucis vilitate.
marg.| {i} Virum dolorum Hic est constructio in demonstratione essentie, que solet fieri in designatione laudis, vel vituperii. Et talis constructio notat abundantiam rei genitivi esse in re nominativi, ut in Ps. 40. Homo pacis mee etc.   sup. 4.a. In die illa apprehendent septem mulieres virum unum, id est necessitatum universitas. Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte   ] etc. {k}   Et scientiam expe rientia infirmitatem. Unde Hbr. 5.c. Cum esset filius Dei, didicit ex his, que passus est, obedientiam : et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis.
marg.| {l} Et quasi   absconditus vultus eius et despectus id est Divinitas latuit in carne, Hoc est quod dicit Dominus Elie, id est Pater filio, 3Rg. 17.a. Recede hinc et valde contra orientem : et abscondere in torrente Caryth, qui est contra Iordanem : et ibi de torrente bibes, corvisque precepi, ut pascant te ibi. Et est bonum thema in passione. Caryth enim divisio interpretatur, vel concisio. Torrens igitur Caryth est vehementia passionis Christi. In qua divisus a Patre videbatur. Vel sicut ipse dicit in Ps. 21. Deus, Deus meus, respice in me etc. vel propter divisionem anime a corpore. In hoc ergo latuit, sicut dicitur Hab. 3.a ibi abscondita est fortitudo eius. Hoc iterum significatum est. 1Rg. 21.d. Ubi dicitur. Immutavit os suum David coram Achis, id est Christus coram Pilato : quia quasi homo ei locutus est, cum esset etiam Deus ; nec tamen se Deum ostendit. Et collabatur inter manus eorum : quia inter eos, qui eum flagellabant, suam infirmitatum ostendit. Et impingebat in ostia porte : quia talia tolerando impingit et pulsat ad ostium cordis nostri, ut aperiamus ei. Apc. 3.d. Ecce ego sto ad ostium et pulso etc. Bernardus Hoc est quod plus me movet, plus urget, plus accendit, bone Iesu, calix, quem bibisti, opus nostre redemptionis. Et defluxerunt salive eius in barbam. Salive, id est verba infirmitatis nostre, que protulit, scilicet Deus meus, ut quid me dereliquisti, que barbam, id est virilitatem et fortitudinem Divinitatis contexerunt. Sic ergo Christus latuit. Unde Hab. tertio. a. Cornua in manibus eius : ibi abscondita est fortitudo eius. Et hoc est quod dicit.
marg.| {m} Unde nec reputavimus eum esse Deum, nec Dei filium, sed propriis peccatis damnatum : Ita ait Propheta in persona Iudeorum. Sed.
marg.| {n} Vere languores nostros ipse etc. id est omnes defectus nostros vere, sicut verus homo, voluntarie assumpsit, preter peccatum et ignorantiam. Vel.   Languores nostros id est peccata nostra, in quibus ab Adam inveterati eramus.
marg.| {o} Ipse tulit id est abstulit. Languor enim moribus inveteratus est. Unde dicitur languor, quasi longus angor. Unde per languores intellige specialiter originalia peccata, per dolores actualia. Eccl. 10.b. Languor prolixior gravat Modicum, id est Christum, qui mortuus est pro peccatis nostris.
marg.| {Θ} {a} Et dolores nostros id est peccata.
marg.| {b} Ipse portavit. id est asportavit, vel penam pro peccatis nostris sustinuit et tulit in corpore suo super lignum, ut dicitur 1Pt. 2.d. Iob. 16.b. Si locutus fuero, non quiescet dolor meus ; et si tacuero, non recedet.
marg.| {c} Et nos putavimus eum quasi   leprosum id est tamquam leprosum eum extra civitatem eiecimus, ut crucifigeretur. Nm. 5.a. Precipe filiis Israel, ut eiiciant omnem leprosum extra castra. Hbr. 13.c. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Et nota quod Isaias connumerat se illis Iudeis malis, qui Christum contempserunt ex compassione, vel propter peccatum suum confitetur ipsum esse passum.
marg.| {d} Et percussum a Deo prop ter peccata propria.
marg.| {e} Et humiliatum id est vivificatum, quia cum latronibus crucifixus. Io. 19.d. Ps. 49. Existimasti inique quod ero tui similis   ] etc. {f}   Ipse autem etc. quasi dicat : sic putavimus : sed ipse vulneratus est lancea et clavis.
marg.| {g} Propter iniquitates nostras dele ndas.
marg.| {h} Attritus est flag ellis.
marg.| {i} Propter scelera nostra purg anda. Et loquitur modo in persona cognoscentium et dicit iniquitates minora peccata, scelera maiora. Sequitur.
marg.| {k} Disciplina oper ativa.
marg.| {l} Pacis nostre super eum Gill ebertus. Ille disciplinatus, vel punitus, tu repropitiatus. Pater enim tenuit filio suo capitulum in Cruce et disciplinavit eum propter peccata nostra. Miro itaque modo catulo peccante, leo disciplinatur, cum e converso fieri soleat,
marg.| {m} Et livore eius virg arum,scilicet et verberum.
marg.| {n} Sanati sumus Insa no enim membro competit facere cauterium, ut membra tota infirma sanentur. 1Pt. 2.d. Cuius livore sanati estis. Prv. vigesimo. Livor vulneris absterget mala et plage in secretioribus ventris, id est interior dolor compassionis, quia Christus non solum exterius livores et vulnera, sed intus dolore compassionis siti nostre salutis urebatur : Unde dixit : sitio. Io. 19.f. Et Beatus Bernardus dicit quod {4. 125vb} in passione flevit : quia mors eius sufficiens omnibus, paucorum salutis erat efficiens. Bernardus Dolet caput et in brachio fit coctura : dolent renes et fit in tybia : ita pro totius corporis putredine cauterium infixum est in nostro capite. Et numquid indigebamus ? Utique quia.
marg.| {o} Omnes nos quasi   oves erravimus sine Duce Ps. 118. Erravi sicut ovis, que periit, que humeris pii Pastoris est reportata. Lc. 15.a. 1Pt. 2.d. Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis ad pastorem et Episcopum animarum vestrarum. Et dicit : omnes, quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Rm. 3.d.
marg.| {q} Unusquisque etc. id est sibi commodum temporaliter.
marg.| {s} Declinavit a De o recedens, quasi dicat : et omnes et singuli peccavimus, omnes in Adam, singuli per peccata addita, Infra 56.d. Omnes in viam suam declinaverunt : quia omnes querunt, que sua sunt, non que Iesu Christi. Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student. Item Ier. 16.c. Unusquisque ambulat post pravitatem cordis sui.
marg.| {t} Et Dominus Pate r.
marg.| {u} Posuit in eo Chri sto.
marg.| {x} Iniquitatem omnium nostrum scilicet penam pro omnibus iniquitatibus nostris : Immo multo maiorem. Iob. 6.a. Utinam apprehenderentur peccata, quibus iram merui : et calamitas, quam patior, in statera etc.   Ipse enim significatur per hircum, qui ferebat in lege iniquitates omnis populi. Lv. 16.e.
marg.| {y} Oblatus est, quia ipse voluit id est voluntarie fecit se hostiam pro peccatis nostris. Ps. 53. Voluntarie sacrificabo tibi. Io. 10.d. Potestatem habeo ponendi animam meam etc.   2Cor . 5.d. Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis fecit Deus Pater peccatum, id est hostiam pro peccatis, ut efficeremur, iustitia Dei in illo.
marg.| {a} Et non aperuit os suum murm urando, vel contradicendo : ut eius mansuetudo probaretur et nostra informaretur. 1Pt. 2.d. Cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur. Vel. Non aperuit os suum coram Pilato, vel Herode. Pauca enim respondit, ne differretur salus humani generis.
marg.| {b} Sicut ovis Inno cens, mansuetus.
marg.| {c} Ad occisionem ducetur Sept . Ad victimam ductus est.
marg.| {d} Et quasi   agnus coram tondente se obmutescet Tond ente, id est cedente,scilicet flagellis, quia cum cederetur a militibus, obmutuit, Io. 19.a. vel. Tondente, id est spoliante, quia spoliatus est et vestibus et amicis.
marg.| {e} Et non aperiet os suum sup. 42.a. Non audietur vox eius foris. Lam. 3.e. Ex ore Altissimi non egredientur nec bona, nec mala. Io. 19.b. Mihi non loqueris. Christus dicitur agnus, vel ovis : quia innocens, 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit etc.   Item propter balatum pium, quem emittit in Cruce, cum ait Lc. 23.e. Pater ignosce eis, quia nesciunt etc.   Hec est enim proprietas agni quod balatum emittit lacrimabilem. Item agnus simplex est et mansuetus, nec ledit alios agnos. Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, sup. 42.a. Calamum quassatum non conteret. Item agnus dat se totum in usus humanos, sic Christus dedit carnem suam in cibum : lanam, id est conversationem in vestimentum : pellem, id est Scripturam suam in documentum : fimum, id est temporalia in nutrimentum. Item agnus agnoscit matrem et tunc balatum emittit ; sic Christus in Cruce matrem agnoscens pium balatum emisit, dicens : Io. 19.e. Mulier, ecce filius tuus, deinde dixit discipulo, ecce mater tua. Item patrem agnoscens ait. Pater : In manus tuas commendo spiritum meum. Lc. 23.f. Item de agno fiebat iugis hostia. Nm. 18. sic Christus iugis hostia est in celo semper orans pro nobis. Hbr. 7.d. Semper vivens ad interpellandum pro nobis. Item de agno fiebat Pascha vetus. Ex. 12. Et Apostolus dicit. 1 Cor. 5.b. Pascha nostrum immolatus est Christus. Item agnus habet forte caput 1Cor. 11.a. Caput Christi Deus, sup. 16.a. Emitte agnum Domine, dominatorem terre de petra deserti. Item agnus cornua habet parva ; sic Christus in mansuetudine potestatem suam ostendit, cum fecit flagellum de funiculis. Io. 2.c. et Mt. 21.b. Item agnus tener est et de facili leditur ; sic Christus per peccatum de facili offenditur, nisi diligenter caveatur. Vel tener est per lenitatem. 2Rg. 23.a. Ipse est, quasi tenerrimus ligni vermiculus. Item agnus utitur herbis ; et Christus delectatur in novitiis. Vel herbe sunt opera misericordie. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Item agnus sursum salit ; et Christus omnes Sanctos transcendit. Ct. 2.b. Ecce iste venit saliens in montibus et transiliens colles. Vel salivit sursum in ascensione, Ps. 18. A summo celo etc.   Item agnus castus est, non petulans, 1Pt. 1.d. Redempti estis pretioso sanguine agni immaculati et incontaminati Iesu Christi. Item agnus cum grege incedit, non singulariter ; sic Christus, licet Pastor esset, se tamen quasi agnum inter Discipulos exhibuit, Ecclesiast. 32.a. Rectorem te posuerunt ? esto in illis quasi unus ex illis. Apc. decimo quarto. a. Vidi et ecce agnus stabat super montem Sion et cum eo centum, 44. millia. Item agnus non habet dentes caninos, sed maxillares ; sic Christus verba {Θ} detractionis non habuit, sed correctionis.
marg.| Ista omnia1 notantur per hos versus : Innocuus, balans, simplex, se donat in usum. Forte caput, cornu parvum, tener, utitur herbis. Subsilit, est castus, in grege dentis inops.A
A ¶Codd. : Fi74 Ed1703 { MM2023}
1 omnia] nomina Fi74
marg.| Sequitur {a} De angustia passionis,
marg.| {b} Et de iudicio iniu sto, quo iudicatus est a Pilato.
marg.| {c} Sublatus est id est liberatus in resurrectione. Sept. In humilitate iudicium eius sublatum est.
marg.| Sequitur : {d} Generationem eius quis enarrabit ? cons uetudo est, ut post mortem alicuius epitaphium inscribatur. Quia ergo locutus est de morte, excusat se de epitaphio, quasi dicat : ego ad hoc insufficiens sum : quia generationem eius divinam, vel humanam de Virgine, quis enarrabit, id est perfecte extra narrabit. Glossa dicit. Rarus, aut nullus. Eccl. 43.d. Quis vidit eum et enarrabit et quis magnificavit eum, sicut est, ab initio ? Vel : Generationem eius, id est multiplicationem fidelium, quos in Cruce parturivit. Infra 66.c. Si ego, qui generationem cunctis, tribuo sterilis ero, ait Dominus Deus.
marg.| {f} Qui abscissus est per mortem.
marg.| {g} De terra viventium id est de conversatione huiusmodi, inter quos vixit simile Ier. 11.d. Mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium. Vel Christus est abscissus, id est natus de Beata Virg. que est terra, fructum vite dans omnibus viventibus, Dn. 2.e. Lapis excisus de monte sine manibus.
marg.| {h} Propter scelus populi mei dele ndum,scilicet
marg.| {i} Percussi eum perm issive. Lam. 4.d. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est pro peccatis nostris. Ut sequitur de pena Iudeorum pro illo peccato.
marg.| {k} Et dabit Deus Romanis. ] {l}   Impios Iudeos sub Tito et Vespasiano. ] {m}   Pro sepultura id est propter hoc quod munierunt sepulchrum Domini signantes lapidem cum custodibus. Mt. 27.g. Lam. 3.f. Lapsa est in lacum vita mea, quando anima Christi descendit in lymbum, posuerunt lapidem super me supra corpus, scilicet.
marg.| {4. 126rb} {n} Et divites dabi t morti, scilicet Scribas et Phariseos de divitiis legis gloriantes.
marg.| {o} Pro morte sua id est quia Christum morti tradiderunt. Prv. 21.c. Pro iusto dabitur impius et pro recto iniquus. Prv. 11.b. Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo. Vel.
marg.| {k} Dabit Deo Patri.
marg.| {l} Impios scilicet Gentiles prius infideles Patri restituet merito mortis et sepulture sue.
marg.| {n} Et eos divites virtutum divitiis faciet.
marg.| {p} Eo quod iniquitatem non fecerit Hay. quia facto iustus fuit.
marg.| {q} Neque dolus fuerit in ore eius quia verbo vero fuit.
marg.| {r} Et licet esset sine culpa ; Do minus tamen voluit eum conterere, id est conteri : quia actio displicuit, sed passio placuit. Vel, conterere permissive.
marg.| {s} In infirmitate. id est secundum humanam naturam 2Cor. 13.a. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate ; sed vivit ex virtute Dei, sup. 10.g. Ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore. Sequitur de fructu passionis quantum ad conversionem Gentium.
marg.| {t} Si posuerit Christus id est voluntarie deposuerit.
marg.| {u} Animam suam id est vitam.
marg.| {x} Pro peccato gene ris humani delendo. Io. 10.d. Ego pono animam meam et iterum sumam eam Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem   ] etc. {y}   Videbit semen longevum quia gaudebit semen suum, doctrinam suam usque in finem mundi permanere. Eccl. 30.d. Exultatio viri longevitas. Vel mortem Christi sequitur semen longevum, 1. conversio Gentilium permanentium in fide.
marg.| {z} Et voluntas Domini qui vult omnes homines salvos fieri, 1Tim. 2.b. Io. 7.d. Hec est voluntas Patris mei, qui misit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo.
marg.| {a} In manu eius id est in operatione eius.
marg.| {b} Dirigetur Glossa id est implebit : quia ex operatione Christi secuta est redemptio, sanctificatio et salus nostra Ps. 73. Operatus est salutem in medio terre. Sic ergo, grano frumenti mortuo, multa pullulat seges Io. 12.d. Nisi granum etc.   Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Ps. 109. De torrente in via bibet   ] etc. {c}   Pro eo quod laboravit anima eius id est ipse ex animo diligenti laboravit ad salutem nostram supra 43.d. Servire me fecisti in peccatis tuis, prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Bernardus Quid dicebat homo creatus et ingratus : gratis quidem conditus sum, sed sine ullo Creatoris gravamine : siquidem dixit et factus sum, quemadmodum universa. At modo certe obstructum est os loquentium iniqua. In opere enim nostre redemptionis multa dixit, mira fecit, dira sustinuit. In dictis quidem contradictores habuit, in factis exprobratores et in morte crucifixores : Ecce labor. Sequitur fructus.
marg.| {Θ} {a} Videbit idem
marg.| {h} Quis credidit auditui etc.   Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. Primo duritiam Iudeorum insinuat. Secundo Nativitatem Christi denuntiat ibi : Et ascendet etc.   Tert io diffusius Passionem Christi non tam prophetat, quam evangelizat ibi : Non est species ei : Quarto fructum Passionis declarat, scilicet conversionem Gentium ibi : Si posuerit animam suam pro peccato etc.   Dicit ergo : Qu is credidit auditui nostro, id est his que audivimus a te, vel que audiunt a nobis, id est quis credet de Iudeis ? quasi dicat : Pauci. Et que sunt illa ? Ea, scilicet que predixi de Incarnatione Christi et Passione et de quibus subdit.
marg.| {i} Et brachium Domini id est Filius Dei, per quem Pater omnia fecit.
marg.| {k} Cui revelatum est Iude orum, scilicet. Et nota quod supra Propheta dixerat : Iste asperget Gentes multas etc.   Quia quibus non est narratum de eo, videbunt etc.   per hoc insinuans, Gentes multas verbo Dei credituras. Hic dicit. Quis credidit etc.   per hoc ostendens Iudeos, qui ipsum Christum viderunt et opera eius, non credituros. Rm. 10.c. Isaias dicit, Domine, quis credidit auditui nostro ? Ergo fides ex auditu etc.   Item Io. 12.f. Cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, ut sermo Isaie impleretur, quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est ? Dicitur autem Christus brachium Patris, quia operatur per eum, amplexatur per Filium nos, qui sumus similiter filii eius per gratiam et deducit, sicut oves. Unde supra 40.c. In brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit etc.   In h oc brachio innuit Deus, ut totum corpus suum quod est Ecclesia, sanitatem reciperet. Et dicit.
marg.| {k} Cui revelatum est quasi dicat : tectum est hoc brachium carne assumpta et ideo opus est, ut reveletur. Vel secundum hoc nuntiat fidem ex revelatione esse, non ex acquisitione. Eccles. 1.a. Radix Sapientie cui revelata est ? Vel.
marg.| {i} Brachium Domini id est opus Incarnationis.
marg.| {k} Cui revelatum est quasi dicat : paucis est comprehensibile : quia inestimabile est quod Deus fieret homo. Unde Beatus Bernard. ponit tres mirabiles coniunctiones : Deus homo, mater virgo, cor hominum fidele. Propter hoc dicitur. Hab. 1.b. Opus factum est in diebus vestris quod nemo credet, cum audierit.
marg.| {l} Et ascendet brac hium Domini.
marg.| {m} Sicut virgultum coram eo Hic significatur locus conceptionis et modus. Locus, cum dicitur : sicut virgultum, quia Dominus conceptus fuit in Nazareth quod interpretatur virgultum. Vel, sicut virgultum, quia natus est Dominus sine opere humano de Beata Virg. Gn. 2.a. Fecit Dominus omne virgultum agri, antequam oriretur in terra. Ecce modus. Item placet virgultum in vere, sed in hieme contemptibile est : sic Christus in Resurrectione fuit floridus : sed in Passione contemptus, cesus et consputus. Sed oportet ; ut qui vult Christum habere floridum quod prius habeat eum Crucifixum. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Rm. 6.a. March. 16.b. Iesum queritis Nazarenum Crucifixum, quasi dicat : si queritis Nazarenum, querite Crucifixum. Item virgultum viret. Lc. 23.e. Si in viridi hec faciunt etc.   Item facit umbram. Cantic. secundo. a. Sum umbra illius, quem desideraveram, sedi. Ps. 90. Scapulis suis obumbrabit tibi, Ecclesiastici 34.c.a Tegimen ardoris et umbraculum meridiani. Item sectum reviviscit, Iob. decimo-quarto. b. Lignum habet spem : si precisum fuerit, rursum virescit ; ita Christus mortuus cito resurrexit. Item flagelli materia est, Psalmo quadragesimo-quinto. Virga equitatis, virga regni tui. Et Hbr. 1.c. Idem. Unde versus.
a Sir. 34.
marg.| Vere placet, coitum nescit, viret et facit umbram. Nascitur excisum virgultum, datque flagellum.
marg.| Dicit ergo.
marg.| {l} Et ascendet, sicut virgultum, coram eo Deo Patre : quia ad voluntatem Patris implendam natus est Christus de virgine, Romanor. primo. a. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Vel coram eo ascendet : quia dignum fuit, ut amico vultu Dominus Pater super eum libens semper aspiceret : ac per etatum momenta et crementa sicut verus homo profecit. Lc. secundo g. Iesus proficiebat etate et sapientia et gratia apud Deum et homines. Mt. tertio. d. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
marg.| {Θ} {a} Et sicut
Numérotation du verset Is. 53,moraliter 
marg.| Ab illo loco.
marg.| {t} Si posuerit animam suam etc.   In h ac serie notantur quatuor, que debent esse in Prelatis. Primum est zelus animarum, hic, si posuerit etc.   Secu ndum labor bonorum operum, Ibi : Pro eo quod laboravit etc.   Tert ium est scientia in docendo, Ibi : In scientia sua etc.   Quar tum est compassio in supportando, Ibi : Et iniquitates eorum ipse etc.   Dici t ergo.
marg.| {t} Si posuerit id est ex zelo caritatis exposuerit Prelatus, vel exponere paratus sit.
marg.| {u} Animam suam id est vitam temporalem.
marg.| {x} Pro peccato toll endo, non multiplicando. Item non pro pecunia, sicut avarus. Eccl. 10.b. Hic animam suam venalem habet, quoniam in via sua proiecit intima sua.
marg.| {y} Videbit semen longevum id est plebem in bono perseverantem. Vel.
marg.| {t} Si posuerit etc. id est si opposuerit se Deo per orationem.
marg.| {x} Peccato per detestationem et ipsis peccantibus per comminationem. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel, infra 64.c. Non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Item infra 59.d. Aporiatus est : quia non est, qui occurrat. Ideo semen Chanaan et non Iuda multiplicabitur hodie in Ecclesia Dei : quia non est, qui resistat Prelatis, qui ponunt in Ecclesia semen non longevum, sed puerile. Unde Iob. 21.a. Sublimati sunt, confortatique divitiis : semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
marg.| {z} Et voluntas Domini. Non cupiditas propria, non dolositas ; sed Dei voluntas, scilicet preceptum Dei et salus proximi.
marg.| {a} In manu eius non in lingua tantum.
marg.| {b} Dirigetur id est implebitur, vel prosperabitur faciendo quod dicit : E contra dicitur Dn. 8.g. Dolus in manu eius dirigetur. Vel.
marg.| {z} Voluntas Dei in manu id est per bonum exemplum Predicatoris.
marg.| {b} Dirigetur ad c or audientis et prosperabitur. Talis Predicator potest dicere illud, infra 55.b. Verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum ; sed faciet quecumque volui et prosperabitur in his, ad que misi illud. Talis enim non tam lingua loquitur, quam manu. Huius autem sequitur merces, cum subditur.
marg.| {c} Pro eo quod laboravit anima eius quia anima eius laboravit in multiplicandis bonis operibus.
marg.| *{a} Videbit et saturabitur. id est remunerabitur in intellectu et affectu. Sap. 3.d. Bonorum laborum gloriosus est fructus. Ps. 127. Labores manuum tuarum, quia manducabis   ] etc. {c}   In scientia sua etc. id est in doctrina sapienter pro loco et tempore et auditorum qualitate dispensata.
marg.| {f} Et iniquitates eorum ipse portabit. id est supportabit per compassionem. Ecce quartum. Gal. 6.a. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc.   Sept . habent plenius quantum ad Prelatos. Si dederitis pro peccato animam vestram, videbitis semen longevi temporis : et Dominus vult de dolore auferre animam eius ostendere ei lucem et formare intelligentiam, iustificare iustum bene servientem multis et peccata eorum ipse portabit. Sequitur mysterium.
marg.| {h} Ideo quia factus est obediens usque ad mortem.
marg.| {i} Dispertiam ei plurimos. id est recompensabo ruinam Iudeorum multitudine Gentium.
marg.| {k} Et fortium. id est Demonum.
marg.| {l} Dividet spolia id est genus humanum a Diabolo ereptum, dividet Apostolis regendum, ut alius Iudeis presit, alius Gentibus. Os. 13.d. Ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. Mc. 3.d. Nemo potest vasa fortis ingressus domum diripere, nisi prius fortem alliget : et tunc domum eius diripiet. sup. 33.d. Tunc dividentur spolia predarum multarum. Et hoc fiet.
marg.| {m} Pro eo quod tradidit spon te.
marg.| {n} In mortem animam suam. id est vitam.
marg.| {o} Et cum sceleratis latr onibus.
marg.| {p} Reputatus est ) Ps. 78. Reputatus sum cum descendentibus in lacum.
marg.| {q} Et ipse peccatum multorum non omnium.
marg.| {r} Tulit id est abstulit, vel penam pro peccatis sustinuit.
marg.| {s} Et pro transgressoribus rogavit. Lc. 24.e. Pater ignosce illis, quia etc.   Ad h anc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Iudeorum astantium circa Crucem crediderunt. Nota quod ista, que Propheta diffusius de passione Christi narravit : Sybilla Erythrea breviter dicit : In manus iniquas infidelium postea veniet et dabunt Deo alapas manibus incestis et impurato ore expuent venenatos sputos. Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum {4. 126vb} deorsum et colaphos accipiens tacebit : ne quis agnoscat quod verbum sit Dei, vel unde venit, ut inferis loquitur et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt : in hospitalitate hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens Gens, Deum tuum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti, horrendum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis et morte morietur tribus diebus, somno suscepto. Et tunc ab inferis regressus ad lucem letam veniet primus resurrectionis principio renovatus ostenso.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 53), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_53)

Notes :