Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Is. 6,1 

In anno quo mortuus est rex
Ozias
Vidi
Dominum
Sedentem
Super
solium excelsum
et elevatum
et plena erat domus
a maiestate eius1
1 et plena erat domus a maiestate eius Rusch ] om. Weber
et ea
que sub ipso2
2 ipso] eo Weber
erant replebant3
3 replebant] implebant Weber
Templum
Numérotation du verset Is. 6,2 

seraphim stabant
super illud
sex ale uni et sex ale alteri duabus velabant faciem eius
et duabus velabant pedes eius
et duabus volabant
Numérotation du verset Is. 6,3 

et clamabant alter ad alterum4
4 alterum] + et dicebant Weber
Sanctus
Sanctus
Sanctus
Dominus
exercituum
plena est omnis terra gloria eius
Numérotation du verset Is. 6,4 

Et
commota sunt
Superliminaria
Cardinum
a voce
Clamantis
et domus
impleta est fumo
Numérotation du verset Is. 6,5 

et dixi
ve mihi
quia tacui
quia vir pollutus labiis ego sum
et in medio populi polluta labia habentis
ego habito
et
Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
Numérotation du verset Is. 6,6 

et volavit
ad me
unus de seraphim
et in manu eius
Calculus
quem forcipe
tulerat
de altari
Numérotation du verset Is. 6,7 

et tetigit
os meum et dixit ecce
tetigit hoc labia tua
et
auferetur iniquitas
tua et peccatum
tuum mundabitur
Numérotation du verset Is. 6,8 

et audivi vocem Domini
dicentis quem mittam
et quis ibit
Nobis
et dixi: Ecce ego sum
mitte me
Numérotation du verset Is. 6,9 

et dixit
vade et dices populo huic audite audientes
et nolite intelligere
et videte visionem
et nolite cognoscere
Numérotation du verset Is. 6,10 

Exceca cor populi
huius
et aures
eius aggrava
et oculos
eius claude
ne forte
videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo
intelligat et convertatur
et sanem eum
Numérotation du verset Is. 6,11 

et dixi:
Usquequo
Domine et dixit donec desolentur civitates
absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
Numérotation du verset Is. 6,12 

et longe faciet Dominus
homines
et multiplicabitur
que derelicta fuerat
in medio terre
Numérotation du verset Is. 6,13 

Et
adhuc in ea decimatio
et convertetur
et erit in ostensionem sicut terebinthus
et sicuti quercus
que expandit ramos suos semen sanctum erit
id quod steterit in ea.

Capitulum 6

Numérotation du verset Is. 6,1 
marg.| In anno etc. Isaias non sicut ceteri Prophete confundit ordinem visionum, sed prosequitur et ordinat eas secundum ordinem Regum, sub quibus vidit eas, in nullo confundens ordinem visionum. Precedentia enim vidit sub Ozia Rege Iuda. Hanc vero visionem vidit sub Ioathan filio Ozie. Et fuit hec visio imaginaria, cuiusmodi solent videre infirmi vigilantes, vel etiam sani dormientes. Tali etiam visione vidit Petrus animalia in disco, id est animalium imagines. Act. 10.b. Sic Isaias previdit in spiritu filium Dei incarnandum, sedentem quasi in super solium excelsum, ut Dominum et Iudicem futurum. Dividitur autem hoc capitulum in octo particulas. In prima se dicit Propheta vidisse Dominum in forma regnantis, assistentibus Angelis ; ut ministris. In secunda agit de commotione superliminarium templi et incendio eius, ibi : Et commota sunt superliminaria etc.   In t ertia deplorat silentium suum et immundorum cohabitationem, ibi :   Ve mihi etc.   In q uarta demonstrat se purgatum tactu carbonis sumpti de altari ministerio Angeli, ibi : Et volavit unus etc.   In q uinta querenti Domino, quem mitteret ad Iudeos, offert se Isaias, ibi : Et audivi vocem Domini etc.   In s exta predicit cecitatem, sive excecationem Iudeorum, ibi : Audite audientes etc.   In s eptima determinat, quantum sit duratura hec cecitas, scilicet usque ad vastationem Romanorum, ibi : Usquequo, Domine etc.   In o ctava predicit de conversione reliquiarum, ibi : Et adhuc in ea decimatio. Notandum autem est ad litteralem intelligentiam dicendorum quod in templo Salomonis erant tres mansiones. Superior que habebat sexaginta cubitos in altitudine et media et inferior, quarum utraque habebat triginta cubitos in altitudine et totidem in latitudine. Et erant ibi duo tabulata, scilicet primum et secundum. Primum erat quasi tectum inferioris mansionis et quasi pavimentum medie. Secundum tabulatum erat similiter quasi tectum medie mansionis et quasi pavimentum supreme. Vidit igitur Isaias Dominum sedentem super solium magnum quod erat in secundo tabulato, cuius tibie et pedes dependentes pertingebant usque ad primum tabulatum. Superior pars corporis erigebatur superius in tertia mansione. Et ita gloria Domini replebat secundam mansionem totam et supremam in parte. In inferiori vero mansione vidit Isaias Angelos discurrentes et Domino ministrantes. Vidit etiam in media mansione duos Seraphim Domino assistentes altrinsecus quasi collaterales, habentes alas senas et uterque duas capitales, duas laterales et duas pedales. Duas superiores extendebant ex transverso ante faciem Domini, ne videri posset. Duas inferiores extendebant similiter ante pedes Domini, ne videri posset. Duabus mediis volabant, id est tamquam ad volandum expandebant et ideo media pars Domini, id est pectus et venter poterant videri. Et hoc est quod dicitur.
marg.| {i} In anno, quo mortuus est Rex Ozias sub quo precedentia visa sunt, qui etiam Azarias dicitur. quarto Reg. decimo quinto. a. et secundo Paralip. vigesimo sexto. Qui cum vidisset maximos esse redditus Sacerdotii, voluit sibi usurpare Sacerdotium cum regno. Sed cum iurasset templum decima die Septembris, vicem summi Sacerdotis ministraturus et thuribulum aureum teneret in manu ; et intrasset Sancta Sanctorum, factus est terremotus
marg.| {Δ} per totam civitatem,
Numérotation du verset Is. 6,mystice 
marg.| {i} In anno, quo mortuus est Ozias vidi
marg.| {Θ} Dominum
marg.| {4. 16va} Δ per totam civitatem et etiam extra, ita quod particula montis Gion avulsa destruxit omnes hortos eius, quos fecerat extra civitatem, quia homo delicatus erat : et ipse percussus est lepra in fronte et etiam per totum corpus. Sciens autem sibi hoc pro usurpatione Sacerdotii accidisse, secessit extra civitatem in secretam quandam habitationem suam et Ioathan filius eius negotia regni interim administravit pro ipso et post ipsum regnavit simpliciter. In anno igitur, quo mortuus est Rex iste Ozias.
marg.| {a} Vidi dici t Isaias, Dominum, id est filium in forma humana, secundum quam proprie dicitur Dominus noster et nos servi eius emptitii, quia secundum eam proprio sanguine nos redemit, regnante filio eius Ioathan, qui fecit rectum in conspectu Domini, ut dicitur. 4Rg. 15.g. et 2Par. 26.a.
marg.| {b} Super solium id est super thronum regium.
marg.| {c} Excelsum in s e.
marg.| {d} Et elevatum loco , quia super secundum, tabulatum. Vel excelsum dicit, propter primum tabulatum quod erat tectum in fine mansionis : usque ad quod descendebant pedes Domini. Et elevatum dicit, propter secundum tabulatum, super quod erat illud solium, in quo sedebat Dominus.
marg.| {e} Et plena erat domus id est media mansio et etiam tertia.
marg.| {f} A Maiestate eius id est a splendore Maiestatis eius, quia preter Maiestatem Domini nihil vidit Propheta in tota media mansione et suprema, sed splendor Dominice Maiestatis totam irradiabat et implebat.
marg.| {g} Et ea, que sub ipso Domi no.
marg.| {h} Erant in i nferiori mansione, scilicet Angeli ministrantes.
marg.| {i} Replebant templum id est inferiorem mansionem templi, quam intrabant aliquando Sacerdotes, ubi erat Arca. Hebreus autem sic legit hoc.
marg.| {g} Et ea, que sub ipso erant id est vestes et tapetas, a primo tabulato usque ad pavimentum dependentes.
marg.| {i} Replebant templum id est inferiorem mansionem templi. Aliqui etiam dicunt quod pedes Domini descendebant usque ad pavimentum. Et de ipsis dicitur. Et ea, que sub ipso erant, replebant templum. Secundum istos oportet dicere quod solium, in quo sedebat Dominus, erat supra primum tabulatum : et ita pedes et tibie dependentes replebant inferiorem mansionem : media pars corporis, quasi pectus et venter, replebant mediam : collum et caput elevabantur super secundum tabulatum in tertia mensione. Sed prior expositio communior est.
marg.| {k} Seraphin duo, vel plures, secundum Hieronymum.
marg.| {l} Stabant super illud temp lum, id est super inferiorem partem templi, in quo erant alii Angeli Domino ministrantes, id est in secundo tabulato, quasi Domino collaterales.
marg.| {m} Sex ale uni eran t.
marg.| {n} Et sex ale alteri ) due capitales, due pedales et due collaterales, ut dictum est.
marg.| {o} Duabus velabant faciem eius Dei, non suam, dicit Glossa Ier. In Hebreo tamen habetur, velabant faciem sui quod potest intelligi, tam singulare, quam plurale. Et potest referri ad Dominum, vel Seraphin. Et secundum Iudeos refertur ad Seraphin, ut intelligatur quod Seraphin faciem suam et pedes suos velabant, non Domini. Et ipsi dicunt blasphemasse Isaiam, cum dixit. Vidi Dominum, cum etiam ipsi Seraphin velarent faciem suam, ne viderent Domini Maiestatem. Hanc opinionem Iudeorum reprobat illa. <Glossa> interlinearis Hieronymi. que dicit quod velabant faciem Dei, non suam, quasi dicat : Hieronymus stulte arguunt Iudei Isaiam de blasphemia, quia non est intelligendum quod Seraphin velarent faciem suam, sed Domini. Iudei ponunt sedem Dei in medio cenaculo templi, Angelos in inferiori, gloriam, id est radios lucis in superiori, Seraphin in medio cenaculo cum Domino. Sequitur.
marg.| {p} Et duabus velabant etc. id est Domini.
marg.| {q} Et duabus volabant id est duas medias expandebant quasi ad volandum.
marg.| {r} Et clamabant alter etc. id est clamando sese mutuo respiciebant, id est per huiusmodi mutuum respectum ad clamandum sese invitabant.
marg.| {s} Et dicebant in l ingua sua,
marg.| {Δ} {a} Sanctus] Pater,
marg.| {Θ} Dominum sedentem super etc. id est super Angelos, {4. 16vb} in quibus sedet et per quos iudicia sua exercet et discernit. Vel per solium excelsum et elevatum intelligitur Ecclesia, vel Beat. Maria, in qua sedit Dominus et quievit. De quo solio dicitur Ier. 14.d. Solii glorie tue recordare, ne irritum facias fedus tuum nobiscum. Ct. 3.d. Ferculum fecit sibi Rex Salomon de lignis Libani. Ozias Rex leprosus diabolus est, quo regnante nihil vidit Isaias, sed eo mortuo videre possumus Dominum in sua Maiestate et cognoscere mysteria.
marg.| {e} Et plena erat domus id est Ecclesia, de qua Prv. 14.a. Sapiens mulier edificat domum suam, insipiens extructam manibus destruet.
marg.| {f} A Maiestate eius. Ier . 23.e. Celum et terram ego impleo.
marg.| {g} Et ea, que sub ipso erant id est Angelorum agmina, vel Sanctorum anime.
marg.| {i} Replebant templum id est Ecclesiam : quia ex his constat Ecclesia. 1Cor. 3.c. Nescitis, quia templum Dei estis ?
marg.| {k} Seraphin stab ant etc.   Sera phin sunt Prelati, vel Doctores. Interpretatur enim ardentes, sive incendentes, vel incendium, vel initium oris. Et per has interpretationes significantur tria, que Prelato, vel Doctori sunt necessaria ad hoc, ut officium suum bene exequatur, scilicet quod ardeat ardore caritatis in se et incendat alios igne, hoc est exemplo sanctitatis et habeat os initiatum, id est sanctum per veritatem doctrine. Io. 5.f. Ille erat lucerna ardens et lucens, Seraphin ordo sublimior est in celo ; sic Prelati, Doctores summum locum obtinent in Ecclesia. Seraphin stant super templum, id est Prelati et Doctores super Ecclesiam, sicut excubie, vel sicut gallus infra 21.c. Super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Item 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes etc.   Hab. 2.a. Super custodiam meam stabo etc.   Lc. 2.b. Pastores erant in regione eadem etc.   Boni enim Pastores vigilant in regione eadem, in qua Dominus natus est : quia eo fine et ea intentione officium prelationis exequuntur, qua natus est Dominus, id est ad salutem populi et solo intuitu caritatis. Sed multi vigilant super alienum, quia docent et monent ad bene vivendum, sed non in eadem regione, qua natus est Dominus : quia non ad salutem populi, sed causa inanis glorie, vel commodi temporalis hoc faciunt. De quibus dicit Dominus Mt. 6.a. Amen dico vobis : receperunt mercedem suam.
marg.| {m} Sex ale uni etc.   Sex ale sunt sex partes officii pastoralis, quas tangit Ez. 34.a. Gregem meum non pascebatis : quod infirmum fuit, non consolidastis : quod egrotum fuit, non sanastis : quod confractum, non alligastis : et quod abiectum est, non reduxistis : non et quod perierat, non quesistis. Item Za. 1.d. Suscitabo Pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersa non queret, contrita non sanabit : id quod stat, non enutriet, sed carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet. Et statim infert. O pastor et idolum. Item tria istorum notantur. 1. Thess. 5.c. Corripite inquietos, consolamini pusillos, suscipite infirmos. Alia tria notantur. Io. 21.d. Ubi dicitur Petro ter : Pasce oves meas. Pasce, inquam, verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio. Item sex ale Prelati sunt sex opera misericordie. Mt. 25.c. Unde versus.
marg.| Vestio, poto, cibo, tectum do, visito, solvo.
marg.| Erant autem ale Seraphin et a dextris et sinistris : per quod innuit quod istas sex partes officii pastoralis debent exequi circa subditos, tam in adversitate, quam in prosperitate. Isti Seraphin, id est Prelati et Doctores, duabus alis velant faciem Domini et duabus pedes et duabus volant : quia secreta Deitatis et que ante mundum fuerunt, nobis non revelant : quod est velare faciem : quia bestia, que tetigerit montem, lapidabitur. Ex. 19. et 6. Prv. 25.d. Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria : Item pedes velare est de fine mundi et de humanitate quedam infima sub silentio preterire. Mediis alis volare est media predicare, dehortari a vitiis et ad virtutes invitare, fidem et mores docere. Et hoc significatur. Gn. 29.a. ubi legitur quod Iacob venit in terram Orientalem et vidit puteum in agro, ex quo pecora adaquabantur et postea os eius grandi lapide claudebatur. Iacob significat Prelatum, puteus sacram Scripturam, ager Ecclesiam, pecora subditos. Puteus igitur clauditur quandoque, ne bos, vel asinus in eum cadat : quandoque aperitur, ut pecora adaquentur, id est subditi doceantur. Ex. 21.d. Si quis aperuerit cisternam et foderit foveam et non aperuerit eam : cecideritque bos, vel asinus, in eam : Dominus cisterne reddet pretium iumentorum.
marg.| {r} Et clamabant alter etc.   per hoc notatur quod Doctores et Prelati debent esse concordes in predicatione et subditi unanimes in fide. Unde Ct. 4.c. Dicit Sponsus ad Sponsam, vulnerasti cor meum, soror mea Sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, id est in concordia et unitate Prelatorum et in uno crine colli tui, id est in unitate et
marg.| {Θ} concordia subditorum
marg.| {4. 17ra} {Δ} {a} Sanctus Pate r.
marg.| {b} Sanctus Fili us.
marg.| {c} Sanctus Spir itus S.
marg.| {d} Dominus Deus exercituum non Domini, vel Dei, sed unus Dominus et unus Deus, quasi dicat : dicendo tertio, Sanctus, Trinitatem personarum et equalitatem innuunt Addendo : Dominus Deus, singulariter unitatem essentie in Trinitatem demonstrant. Per hoc etiam quod dicitur, Dominus exercituum, Christi humanitas declaratur, secundum quam venit expugnaturus fortem armatum. Lc. 11.c. De quo dicit Ps. 23. Dominus virtutum ipse est Rex glorie, id est ipse Christus homo est Rex glorie, quia Deus.
marg.| {e} Plena est omnis terra non etiam Iudea.
marg.| {f} Gloria eius id est Christi gloriosa notitia. Unde cum olim diceretur. Ps. 75. Notus in Iudea Deus. Nunc dicitur. Ps. 8. Domine Deus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Et Can. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. Os. ultimo c. Erit quasi oliva gloria eius. Ita fiebat ibi, sicut fit in Ecclesiis in festis diebus : quia duo precinunt et chorus prosequitur quasi respondens. Ita in hac visione duo Seraphin assistentes Maiestati precinebant  ‘Sanctus, Sanctus, Sanctus’ et multitudo Angelorum, que erat sub thono inferius, respondens prosequebatur. Sed Trinitas personarum : et per ‘Dominus Deus’ essentie unitas. Mirum est quare in Ecclesia Parisiensi ultimum ‘sanctus’ adiungitur cum ‘Dominus Deus’. Nisi forte per hoc innuat quod cum quolibet, debet intelligi, Dominus Deus, vel, ne quaternitas personarum videatur esse, si sub quatuor distinctionibus diceretur, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus.
marg.| {g} Et commota sunt etc. Secunda pars, ubi templi incendium et commotio superliminarium eius Prophetatur. Et exponitur ad litteram versus iste. Dum enim clamarent duo Seraphin Domino assistentes : clamaret et multitudo Angelorum stantium sub solio in inferiori mansione, visum est Isaie quod ad eorum clamorem confringerentur superliminaria templi et tota domus impleretur fumo. Et hec visio prophetia fuit eversionis templi per Romanos : quia tunc vidit Isaias in spiritu Christum venturum in mundum et Iudeos non recepturos eum et ideo perituros : Et hoc est.
marg.| {g} Et commota sunt ad c lamorem Angelorum, id est confracta.
marg.| {h} Superliminaria cardinum id est in quibus volvebantur cardines templi.
marg.| {i} A voce clamantis id est propter vocem multitudinis Angelorum clamantium laudes Deo. Vel clamantium, transeamus ab his sedibus imminente eversione Romanorum, ut legitur in Evangelio Nazareorum.
marg.| {k} Et domus id est templum.
marg.| {l} Impleta est fumo id est emissione ignis. Fumus enim vapor est ignis, per quod significatur vicina templi eversio per Romanos, ut dicit Glossa Hieronymi.
marg.| {m} Et dixi mort uo Ozia et auditis Angelorum laudibus et previsa templi eversione.
marg.| {n} Ve mihi pene et culpe.
marg.| {o} Quia tacui a la ude Dei, audiens Angelos laudantes et a redargutione populi videns eum peccare. Et quare tacuisti ?
marg.| {p} Quia vir pollutus etc.   et i deo indignus laudare Deum, vel videre : quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccles. 15.c. Sed quare pollutus es Isaia ?
marg.| {q} Et id est quia,
marg.| {r} In medio populi etc.   quib us idola laudant, ego habito. Ecce quanta fuit humilitas Isaie, qui venialiter peccaverat, ut dicunt et populus mortaliter ; et tamen non plus, vel gravius populum accusat, quam se, nobis dans exemplum humilitatis. Innuit etiam quod noxia est peccatorum cohabitatio ; quia qui tangit picem, inquinabitur ab ea : et qui communicat superbo, induit superbiam. Eccles. 13.a.
marg.| {s} Et tame n quamvis indignus.
marg.| {t} Regem Dominum exercituum etc.   cord is, non carnis, dicit Hieronymus Cum pondere pronuntiandum est hoc, dicit <Glossa> interlinearis ad explicandam et amplificandam misericordiam et Maiestatem Dei et humiliationem {4. 17rb} Prophete, quasi dicat : ita pollutus eram ; et tamen mihi indigno ostendit Deus misericors Maiestatem suam. Sic Abraham, postquam vidit Dominum et vocem eius audivit, se pulverem et cinerem esse confessus est. Gn. 18.d. Sic Rebecca viso Isaac, descendit de Camelo superbie et operuit se pallio penitentie. Gn. 24.g. Quia quantacumque sit hominis dignitas, vilescit in comparatione Dei. Unde Iob. 25.b. Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere ? Ecce Luna etiam non splendet et Stelle non sunt munde in conspectu eius, quanto magis homo putredo et filius hominis vermis. Sed quomodo dicit Isaias. Vidi Regem Dominum oculis meis, cum dicatur Io. 1.b. Deum nemo vidit umquam. Et ipse Dominus dicat. Ex. 33.d. Non videbit me homo et vivet. Et 1Tim. 6.c. Quem nullus hominum vidit ; sed nec videre potest. Et Chrysost. super Io. 1. Si prophete ipsam vidissent naturam, nequaquam eam differenter considerassent. Simplex enim est et infigurabilis, non sedet, nec stat, nec ambulat : hec enim corporum sunt. Qualiter autem est, ipse novit solus. Et hoc ostendit, per Os. 12.c. Ubi dicitur. Ego visiones multiplicavi, quasi dicat : non hoc quod eram, apparui. Et postea addidit. Ipsum quod est Deus, non solum Prophete, sed neque Angeli, neque Archangeli viderunt ; sed si interrogaveris eos, de substantia quidem nihil respondent, sed gloria in excelsis Deo. Et si a Cherubim, vel Seraphin vis discere mysticam sanctimonii melodiam, mortui melodiam audies. Qualiter enim creabilis natura videre poterit quod increabile est ? Tunc Angelis visus est filius, quando carnem tuam induit, apparuit in carne, visus est Angelis. Et postea obiicit. Qualiter ergo Dominus dicit : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in celis est. Mt. 18.b. Et respondet. Quid enim et faciem habet Deus et in celis conscribitur ? Nequaquam, sed sicut dicitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt : eam, que secundum mentem est, visionem, aut que in nobis possibilis est ; ita et in Angelis dicere est, quoniam propter puram et insontem naturam nihil aliud, quam Deum imaginantur. Propterea ipse ait. Nullus novit Patrem, nisi filius. Mt. 11.d. Quid igitur ? Omnes in ignorantia sumus ? Absit. Sed ita nullus novit, ut filius. Unde Io. 10.c. Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem. Ecce videtur dicere Chrysost. quod nec Angeli nec Prophete Deum vident in substantia sua. Sed hoc videtur innuere Glossa Hieronymi que dicit. Certe non in natura sua, sed in subiecta creatura visus est a Prophetis. Sed contra, super illud infra 38.a. Dispone domui tue, dicit. Glossa quod Prophete videbant in libro prescientie Dei. Sol. Triplex est visio, sicut dicit Glossa super 2Cor. 12 de raptu Pauli. Corporalis, qua videtur Deus corporalibus oculis in subiecta creatura. Et hoc modo vidit eum Abraham, Isaac et Iacob et Moyses, ut dicit {4. 17va} Δ Hieronymus , in originali super locum istum. Item imaginaria, qua videtur Deus oculis cordis sub figura imaginaria, sicut vidit Isaias hic et Dn. 7. et Ez. 1. Item intellectualis, que longe purior est, qua Deus, cetereque res incorporee, non per imaginem, aut figuram, sed pure mentis intuitu mira Dei revelatione videntur. Sicut vidit Paulus raptus ad tertium celum. 2. Corint. 12.a. Hec tertia visio est in patria perfecte, in via imperfecte et in paucis Sanctis.
marg.| Prima visio non est prophetia, neque secunda simpliciter ; sed tertia perfecit prophetiam, qua visa primo, vel secundo modo intelliguntur. Unde Dn. 10.a. Intelligentia opus est in visione. Non enim Balthasar, qui vidit manum scribentem, Propheta fuit ; sed Daniel, qui, quid significaretur, per Dei revelationem intellexit : Que revelatio fuit duobus modis, per illuminationem mentis, aut per locutionem spiritus ad spiritum. Dicimus ergo quod Prophete non vident Deum in natura sua, sicut dicit Chrysostomus ; sed in subiecta creatura, ut Moyses ; vel imaginarie, ut Isaias. Et iuxta hanc visionem vident quodammodo intellectuali visione ; non tamen in natura sua, sed in gloria : quod qualiter fiat, nescit, nisi qui percipit. Et quod dicit hic Glossa quod Isaias vidit Dominum oculis cordis, exponitur, id est visione imaginaria, que fit oculis cordis, non carnis.
marg.| Item quod dicit Glossa infra 38. dicendum quod magistralis est Glossa Vel quod legere in libro prescientie non est videre Deum in substantia, sed per illuminationem, aut spiritus ad spiritum locutionem previdere futura. Quia autem dicit Chrysostomus. Nec Angeli, nec Archangeli vident Deum in natura sua ; intelligendum est plene, sicut filius patrem et pater filium, ut patet in verbis eius. Sequitur.
marg.| {a} Et volavit ad me etc.   Quar ta pars, ubi ostendit Propheta se purgatum tactu carbonis et ministerio Angeli ad se missi. Videbatur enim Isaie, dum hoc aspiceret quod unus Angelus de alteri holocausti accipiebat lapidem, vel carbonem ignitum et tangebat labia eius illo lapide ignito et immunditiam amovebat. Et hoc est.
marg.| {a} Et volavit spon te.
marg.| {b} Ad me purg andum.
marg.| {c} Unus de Seraphin id est unus de Angelis illius ordinis, qui huic officio mancipatus est, unde et nomen accepit, Seraphin quod interpretatur ardentia. Quidam libri habent. Unus de Seraphim, per [m.] Et tunc exponitur unus de Angelis assistentibus Maiestati. Multi enim assistebant ei, non solum duo, ut dicit Hieronymus in Originali super locum istum. Hoc modo multi putant duos esse Seraphim, qui clamabant alter ad alterum, cum et de pluribus possint singuli clamare ad singulos. Et Septuaginta editio magis significet plurimos esse, qui interpretati sunt : Seraphim stabant in circuitu eius : quod si de duobus diceretur, non in circuitu, sed ex utraque parte dixissent.
marg.| Notandum quod Seraphim scriptum per n nomen est ordinis et est neutri generis, nec habet singulare ; scriptum vero per m masculini generis est et pluralis numeri et potest dici de duobus, vel tribus, vel pluribus illius ordinis et secundum hoc habet singulare Seraph quod dicitur de quolibet Angelo illius ordinis.
marg.| Similiter Cherubin per n neutri generis et pluralis numeri est nec habet singulare, nomen est ordinis, scriptum per m masculini generis et pluralis numeri et nomen plurium et habet singulare Cherub quod est masculini generis.
marg.| {d} Et in manu eius Sera ph, qui est missus ad me.
marg.| {o} Calculus carb o, vel lapis ignitus. Septuaginta dicunt, carbunculus lapis, qui propter flammeum calorem igneus appellatur.
marg.| {f} Quem calc ulum.
marg.| {g} Forcipe fabr ili habente duo brachia.
marg.| {h} Tulerat de altari holo caustorum quod erat in templo, in quo erat iugis ignis, in quo Isaias videbat ista imaginarie.
marg.| {i} Et tetigit illo calculo.
marg.| {k} Os meum poll utum.
marg.| {l} Et dixit mihi .
marg.| {4. 17vb} {m} Ecce tetigi hoc calc ulo.
marg.| {n} Labia tua ut p urgentur, non quod actualiter adusserit Angelus labia eius, sed sic ei videbatur et dolorem sentiebat in labiis, per quem mundatum est peccatum silentii eius. Ieremias vero, quia puer erat et pene immunis ab omni peccato, solius manus Dei tactu purgatur.
marg.| {o} Et auferetur sic, iniquitas tua et peccatum tuum non populi indigni, qui non confitetur, sicut tu.
marg.| {p} Mundabitur per tactum calculi. Differunt autem iniquitas et peccatum secundum <Glossa> interlinearis quia iniquitas est in alios ; peccatum in nos. Peccaverat enim in alios, quia eos peccantes non corripuerat : Et in se, quia audiens laudantes Angelos, a laude Dei siluerat.
marg.| Et nota quod Hebreus Hieronymi, qui eum instruxerat de traditionibus Iudeorum, aliter exponit hanc visionem, quam Hieronymus , ut dicit hic quedam Glossa que non est sumpta de originali, sed de quadam Epistola eius. Dicit enim ille Hebreus se numquam legisse Seraphin, nisi hic et nullum Prophetam, nisi Isaiam vidisse Seraphin circa Dominum consistentia.
marg.| Refert etiam hoc quod hic dicitur ad captivitatem Chaldeorum, in quo differt a Hieronymo, qui hoc refert ad captivitatem Romanorum. Item dicit per duodecim alas duorum Seraphin, intelligi undecim Reges, qui ab Ozia, sub quo ortus est Isaias, regnaverunt usque ad Sedechiam, qui ultimus regnavit et Godoliam duodecimum, qui non fuit Rex, sed Nabuchodonosor constituerat eum super terram, quem inter epulas interfecit. Ismael. Ier. quadragesimo primo a. Ex his duodecim Regibus dicit tantum quatuor fuisse iustos, scilicet Oziam et Ioathan et Exechiam et Iosiam. Hi significantur per quatuor alas, que volabant clamantes. Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus, qui per singulas captivitates laudabant et glorificabant Deum. Quatuor alii velabant faciem propter peccata sua. Alii quatuor velabant pedes, quia ducti sunt in captivitatem. Motionem superliminarium et fumum domus dicit significare eversionem Hierusalem et incendium templi, sicut Hieronymus calculum et ustionem labiorum dicit significare passionem Isaie, qui sub Manasse interfectus est et tunc plene purgatus est a peccato silentii. Per forcipem, qua de altari calculus sumptus est, dicit significari consilium Sacerdotum, qui consuluerunt Manasse impio, ut Isaiam serra occideret. Sequitur.
marg.| {q} Et audi etc.   Qui nta pars, ubi offert se Isaias spontaneus admittendum tamquam purgatus a Domino et penitens de silentio suo. Et prosequitur Isaias visionem suam. Viderat enim Dominum in throno et duo, vel plures Seraphin ei assistentes et eius laudibus insistentes : et viderat unum de ipsis ad se purgandum missum. Et post hec omnia, audivit vocem Domini, quasi deliberantis et querentis, quem nuntium posset mittere in legationem suam. Et statim Isaias, qui prius quasi pollutus siluerat, quasi iam purgatus et ideo idoneus ad eundum, sponte se obtulit ad explendam hanc legationem : et Dominus, acquiescens dixit ei. Vade et dices populo scelera sua : Et hoc est.
marg.| {Δ} {a} Et audivi,
marg.| {Θ} concordia subditorum.
marg.| {g} Et Commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo. ] $mystice
marg.| Superliminaria sunt obstacula, aditum Paradisi obstruentia, id est rhomphea, originale decretum Dei, que commota sunt, id est amota de medio ad vocem Christi clamantis in Cruce Consummatum est. Quam amotionem significat scissio veli. Mt. 72.f.
marg.| {k} Et domus Dei, id est Ecclesia.
marg.| {l} Impleta est fumo id est enigmatica fidei cognitione. Vel.
marg.| {k} Domus id est Synagoga.
marg.| {l} Impleta est fumo igno rantie et infidelitatis.
Numérotation du verset Is. 6,moraliter 
marg.| Superliminaria sunt ratio et voluntas ; cardines sunt detestatio mali et electio boni ; domus est mens humana : vox clamantis, predicatio verbi Dei. Superliminaria igitur commoventur ad vocem clamantis et domus impletur fumo ; quia ad predicationem verbi Dei ratio et voluntas moventur ad electionem boni et detestationem mali et mens compunctione repletur. Am. 9.a. Percute cardinem et commovebuntur superliminaria. Iob. 22.b. Circa cardines celi perambulat. Possunt etiam dici cardines cardinales. 1Rg. 2.b. Domini sunt cardines terre et posuit super eos orbem. Am. 8.a. Stridebunt cardines celi in die illa, dicit Dominus.
marg.| {n} Ve mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum. Ecc e fructus predicationis, scilicet recognitio proprie vilitatis. Vidit Isaias Dominum et statim suam infirmitatem cognovit. Idem significatur Gn. 24.g. Ubi legitur quod Rebecca conspecto Isaac statim descendit de Camelo et operuit se pallio. Iob. ultimo a. Auditu auris audivi te ; nunc autem oculus meus videt te, idcirco ipse me reprehendo et ago penitentiam in favilla et cinere. Ez. 43.c. Fili hominis, ostende filiis Israel templum et erubescent ab iniquitatibus suis.
marg.| {Θ} {a} Et volavit ad
marg.| {Θ} {a} Et volavit ad me etc.   Unu s de Seraphin, unus de Doctoribus, vel Prelatis est, qui volat inter celum et terram per desiderium eternorum et contemptum terrenorum et ad purgandum peccatores velociter currit. Iob. 39.e. Dicitur de Aquila. In petris manet, in preruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus, inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt. Pulli eius lambunt sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit, id est peccator, statim adest. Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et Aquile. Calculus est verbum de passione Christi totum ignitum. Ier. vigesimo tertio f. Nonne verba mea quasi ignis ? Et Ps. 118. Ignitum eloquium tuum vehementer.
marg.| Sed nota quod Angelus dicitur illud habere in manu, non in ore : quia Doctor passionem Christi, non tantum ore predicare debet, sed et opere demonstrare : sicut fecit egregius Predicator et Doctor Gentium. Gal. 6.d. Ego stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Apc. 2.e. Vincenti dabo manna absconditum et dabo illi calculum ignitum et in calculo nomen meum scriptum quod nemo novit, nisi qui accipit. Forceps, studium et oratio, activa et contemplativa, doctrina et vita. Altare Christus est quod vidit Ioannes Apc. 8. a Plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari. Unde Ps. 17. Carbones succensi sunt ab eo.
marg.| {Θ} {a} Et audivi vocem
marg.| {4. 18ra} {Δ} {a} Et audivi aure cordis.
marg.| {b} Vocem Domini dicentis. Quem mittam ad p redicandum. Non cogit, sed voluntatem querit, que sola meretur premium.
marg.| {c} Et quis ibit nobis ? acqu isitive, id est ad nostram gloriam, non ad suam iactantiam.
marg.| Et nota quod dicit, mittam et nobis. Per mittam enim essentie unitas ; per nobis demonstratur personarum Trinitas. Simile dicitur. Gn. 1.d. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus et nostram, pluralitatem dicit personarum, imaginem et similitudinem, essentie unitatem significat. Simile Io. 10.f. Ego et pater unum sumus. Unum propter nature unitatem, sumus propter personarum diversitatem.
marg.| {d} Et dixi quasi purgatus ab Angelo.
marg.| {e} Ecce ego sum para tus. Sed quid est hoc ? Ier. 1.b. se excusat, dicens : A a a, Domine Deus, ecce nescio loqui : quia puer sum ego. Et Moyses Ex. 4.d. Obsecro, Domine, non sum eloquens : mitte, quem missurus es. Solutio Gregorii ibi humilitas, hic devotio commendatur.
marg.| {f} Mitte me quasi dicat : non irem, nisi mitteres me : quia quomodo predicabunt, nisi mittantur Rm. 10.c.
marg.| {g} Et dixit Domi nus Isaie.
marg.| {h} Vade Et e go mitto te.
marg.| {i} Et dices populo huic duro et incredulo.
marg.| {k} Audite etc.   Et nota quod Isaias nesciens quid Dominus per eum vellet nuntiare populo, putans quod bona, ultro se obtulit ad eundum. Sed videns quod Dominus per eum triste nuntiat populo, scilicet : Exceca cor populi huius et aures eius aggrava, postea iubente eo, Clama, necesses, infra 40.b. non statim acquievit, sed quesivit. Quid clamabo ? Similiter Petrus primo audacter asseruit. Non te negabo ? sed postea querente Domino, Petre, amas me ? Io. 21.e. Memor negationis sue, non statim respondit, amo, sed tuscis, Domine. Similiter Ieremie cui dictum est 25.d. Accipe calicem et potionabis omnes Gentes etc.   libe nter accedit ; tunc cum vero audivit primo proponis Hierusalem, respondit : Decepisti me, Domine, Ier. 20.b. Nos autem dicimus non temeritatis, sed obedientie quod se obtulerit. Sequitur.
marg.| {k} Audite etc.   Sext a pars, in qua predicit Isaias Iudeorum excecationem et indurationem : quia audientes Christum Dominum predicantem non intellexerunt ; et videntes non cognoverunt. Et hoc previdens Isaias in spiritu dicit : Audite. Permissive loquitur, non imperative, dicit Glossa Vel potius predictive quod patet per translationem Septuaginta, quam ponit Lucas Act. ultimo f. dicens. Aure audietis et non intelligetis. Et sic facilior est littera.
marg.| {k} Audite vos Iudei, id est audietis.
marg.| {l} Audientes auri bus carnis Christum predicantem.
marg.| {m} Et nolite intelligere id est non intelligetis, quia noletis.
marg.| {n} Et videte visionem id est Deum in homine mihi revelatum, videbitis hominem corporaliter.
marg.| {o} Et nolite cognoscere id est non cognoscetis eum Deum et hoc erit ex vestra propria voluntate.
marg.| {p} Exceca poss et dici quod essent verba Domini ad Prophetam, sub hoc sensu : Exceca, id est predica excecandum. Sed Glossa vult quod sint verba Prophete ad Dominum. Videns enim Isaias nimiam obstinationem Iudeorum, non motus libidine vindicte, sed accensus amore iustitie, sciens quod excecatis Iudeis plenitudo Gentium illuminata subintraret ad fidem, precando quod iustum est ; non tamen imprecando dicit ad Dominum, Exceca, quasi si vis totum mundum salvari quod et ego volo. Exceca cor populi huius, tamquam nequam. Si enim hic populus excecatus fuerit, Gentes illuminabuntur. Nec enim est Dei crudelitas, sed misericordia infidelibus excecatis humiles illuminare. Unde Mt. 23.d. Quotiens volui congregare filios tuos etc.   Rm. 11.d. Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur etc. vel predictive.
marg.| {p} Exceca id est excecabis.
marg.| {4. 18rb} {q} Cor populi huius non quidem impertiendo malitiam, sed non conferendo gratiam.
marg.| {r} Et aures eius inte riores.
marg.| {s} Aggrava id est aggravabis, id est aggravari peccato permittes.
marg.| {t} Et oculos eius inte riores.
marg.| {u} Claude osti o peccatorum, id est claudi permittes. Ita fiet, Domine.
marg.| {x} Ne forte videat veri tatem.
marg.| {y} Oculis suis inte rioribus.
marg.| {z} Et auribus suis inte rioribus, audiat.
marg.| {a} Et id est corde suo intelligat spiritualiter veritatem.
marg.| {b} Et convertatur ad m e intelligendo.
marg.| {c} Et sanem eum conv ersum a peccatis suis : et est hic metaplasmus, quia modo loquitur Deus, cum prius loqueretur Propheta. Per hoc adverbium forte, notatur libertas arbitrii : convertendi se ad Dominum, quasi dicat : posset videre et intelligere et convertere, si vellet et sic sanaretur. Ab hoc loco sumitur illud Io. 12.f. Iterum dixit Isaias. Excecavit Dominus oculos eorum et induravit cor eorum, ut non videant oculis et intelligant corde et convertantur et sanem eos. Et illud Rm. 11.b. Excecati sunt, sicut scriptum est. Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos, ut non videant ; et aures, ut non audiant. Et illud Act. 28.f. Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam Prophetam ad patres nostros, dicens : Vade ad populum iustum et dic ad eos. Aure audietis et non intelligetis ; et videntes videbitis et non perspicietis. Incrassatum est cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt ; ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos.
marg.| {d} Usquequo, Domine. Sep tima pars, in qua ostendit Isaias, quantum duratura sit cecitas Iudeorum, scilicet ad destructionem Romanorum : Dolens igitur Propheta de populo suo, dicit. Et dixi : Usquequo, Domine, excecabitur populus, id est quandiu durabit eius excecatio ?
marg.| {e} Et dixit Domi nus, vel ipse pro Domino.
marg.| {f} Donec desolentur civitates absq ue habitatore, id est usquequo tota Iudea destructa fuerit a Romanis et Iudei dispersi per universum orbem. Quod factum est per Titum et Vespasianum quadragesimo secundo anno post Ascensionem Domini et postmodum per Elium Hadrianum septem annis post, qui funditus templum et civitatem, quam pauperes reedificaverant, destruxit ; et triginta Iudeos pro uno denario vendidit, audiens quod ipsi Dominum vendiderant pro triginta denariis. Et hoc est quod dicit.
marg.| {f} Donec desolentur civitates Iude e, id est sole fiant.
marg.| {g} Absque habitatore Deo, vel homine.
marg.| {h} Et domus sine homine Iude o.
marg.| {i} Et terra Iuda .
marg.| {k} Relinquetur deserta sine cultoribus et sine cultu et sine semine.
marg.| {Δ} {a} Et longe faciet
marg.| {Θ} {a} Et audivi vocem dicentis. Quem mittam etc.   Hic duo notabilia occurrit. Primum est, quia Isaias prius dixit. Ve mihi quia tacui ; quia vir pollutus labiis ego sum : et post audivit, quem mittam, quia nullus est idoneus, ut mittatur ad prelationis, vel predicationis officium, nisi prius defectus suos cognoverit et defleverit et ut humilitatem in se custodiat et aliis melius compati sciat. Unde et Petrus prius cecidit et casum flevit ; et tunc demum dictum est ei. Pasce agnos meos. Io. 21.d. Secundum est quod Isaias prius purgatur et postea mittitur ad predicandum. In quo notatur quod nullus debet predicationis, vel prelationis officium assumere, nisi prius purgatus fuerit. Unde et Dominus prius insufflavit in Discipulos suos, dicens : Accipite Spiritum Sanctum et postea dixit. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Io. 20.e. Tamen vitandus est error hereticorum, qui occasione huius auctoritatis dicunt quod Prelati et Sacerdotes mali non possunt conficere, nec alia officia clavium exercere ; quia non vite, sed ordini annexus est usus clavium ; sed vita debet subesse ut fundamentum. Cetera non mutantur.
marg.| {Θ} {a} Et factum est
marg.| {4. 18va} {Δ} {a} Et longe faciet Dominus a te rra Iuda.
marg.| {b} Homines id est Iudeos humum sapientes.
marg.| {c} Et multiplicabitur nume ro, non merito terra Iuda, id est Synagoga.
marg.| {d} Que derelicta fuerat a De o. Et ubi,
marg.| {e} In medio terre ubi captiva tenebitur, sicut modo patet ; quia in parva domuncula Iudeorum sunt multi pueri. Et quamvis ita desolanda sit Iudea, tamen aliqui salvabuntur, id est Apostoli et qui in primitiva Ecclesia conversi sunt ad fidem : Et in fine credentes Antichristum esse verum Messiam, convenient in Iudeam : et predicantibus Elia et Enoch, pauci boni convertentur ad fidem. Unde dicitur infra 10.e. Reliquie Israel salve fient, id est pauci, ut dicantur reliquie a paucitate, non solum ab extremitate. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {f} Et adhuc etc.   Octa va pars, ubi ostendit aliquos de Iudeis esse salvandos. Tamen hec littera tripliciter legitur. Primo sic. Et adhuc in ea declinatio, id est licet ita desolanda est terra, tamen erit adhuc in ea, id est in Iudea declinatio, id est adhuc in ea salvabitur aliqua pars, sed modica. Et de hac <Glossa> interlinearis Reliquie Israel salve fient, id est Apostoli et pauci tempore Antichristi. Et ideo vocat eos decimationem, quia cedent in partem Domini sicut decime.
marg.| {g} Et convertetur illa modica pars ad Dominum.
marg.| {h} Erit in ostensionem sicut etc.   que est arbor nigra et rara, qua visa homines mirantur. Ita visis reliquiis conversis, Christiani mirabuntur.
marg.| {k} Et sicut quercus, que expandit ramos suos ad c uius umbram fugiunt peregrini, maxime cum sola est iuxta viam ? Sic Christiani videntes reliquias converti ad Dominum, fugient ad ipsos, ut fiant unum ovile et unus Pastor, sicut dicit Dominus, Io. 10.c.
marg.| {n} Semen sanctum erit id quod steterit in ea terr a, id est Apostoli et alii fideles, qui fidem Christi per totum mundum disseminaverunt. De quo semine dictum est sup. 1.c. Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen etc.   Secu ndo exponitur. Ita desolabitur Iudea.
marg.| {f} Et tame n, adhuc erit in ea decimatio, id est illa modica pars, que remanebit, iterum decimabitur, id est in predam et captivitatem ducetur. De hac lectione nulla est Glossa sed habetur ex Hieronymo, qui glossat illud quod sequitur.
marg.| {g} Et convertetur et erit in ostensionem id est rursum in depredationem, ut quasi miraculum ostendatur.
marg.| {i} Sicut terebinthus que rara est.
marg.| {k} Et sicut quercus arid a et sine foliis et sine fructu.
marg.| {l} Que tere binthus.
marg.| {m} Expandit ramos suos Eccl es. 24.b. Ego quasi terebinthus expandi ramos meos.
marg.| {n} Semen sanctum erit id quod steterit in ea temp oribus Antichristi per fidem et non cadet per infidelitatem. Tertio legitur sine, tamen, hoc modo, ut sit aggravatio comminationis.
marg.| {f} Et adhuc erit , in ea decimatio, id est adeo vastabitur per Titum et Vespasianum quod vix decima pars supererit in ea, id est in Iudea, vel in toto orbe. Et iterum illa decimatio convertetur post eversionem factam a Tito et Vespasiano, id est conveniet in Hierusalem. Nam qui latuerant in speluncis exierunt et suscitaverunt muros civitatis iterum reedificantes eam sub Elio Hadriano. Sed cum Elius Hadrianus posuisset immaginem suam in templo, ubi steterant duo Seraphin, non valentes Iudei sustinere tantam ignominiam, confregerunt eam. Et ideo Elius Hadrianus, quicquid edificaverant, evertit funditus et compulit omnes transfretare, dato edicto, ne quis Iudeus transmarinas partes habitaret. Et hoc est.
marg.| {g} Et convertetur id est conveniet, vel erigetur iterum contra Hadrianum.
marg.| {h} Et erit in ostensionem id est digito ostendetur, quasi locus desertus. Vel melius. Erit in ostensionem, imprecationis, ut imprecando dicatur. Sic contingat tibi, sicut contigit Iudee.
marg.| {i} Sicut terebinthus et sicut quercus, que expandit ramos suos. Hoc est quod dictum est supra. 1.g. Cum fueritis sicut quercus defluentibus foliis.
marg.| {n} Semen sanctum erit id quod steterit in ea. Hoc non mutatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_6)

Notes :