Hugo de Sancto Caro

Capitulum 26

Numérotation du verset Is. 26,1 

In die illa
cantabitur canticum istud
in terra Iuda
urbs fortitudinis
nostre
Salvator
Ponetur
in ea murus
et antemurale
Numérotation du verset Is. 26,2 

aperite portas
et ingrediatur gens iusta
custodiens veritatem
Numérotation du verset Is. 26,3 

vetus error
Abiit
Servabis
Pacem
pacem quia in te speravimus
Numérotation du verset Is. 26,4 

Sperastis
in Domino
in seculis eternis
in Domino Deo forti
in perpetuum
Numérotation du verset Is. 26,5 

quia incurvabit habitants
in excelso
civitatem sublime humiliabit
humiliabit eam
usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
Numérotation du verset Is. 26,6 

conculcabit eam pes
pedes pauperis
gressus egenorum
Numérotation du verset Is. 26,7 

semita
iusti
recta est
rectus callis iusti ad ambulandum
Numérotation du verset Is. 26,8 

et in semita iudiciorum tuorum
Domine sustinuimus te
nomen tuum et memoriale tuum in desiderio anime
Numérotation du verset Is. 26,9 

anima mea
desideravit te in nocte
sed et spiritu meo in precordiis meis de mane
vigilabo ad te
cum feceris
iudicia tua
in terra iustitiam discent omnes1
1 omnes] om. Weber
habitatores orbis
Numérotation du verset Is. 26,10 

misereamur impio
et non discet iustitiam
in terra sanctorum inique gessit
et non videbit gloriam Domini
Numérotation du verset Is. 26,11 

Domine exaltetur
manus tua
et non videant
Videant
et confundantur zelantes populi
et ignis
hostes tuos
devoret
Numérotation du verset Is. 26,12 

Domine dabis
pacem
nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis
Numérotation du verset Is. 26,13 

Domine Deus noster
possederunt nos domini
absque te
tantum in te recordemur nominis tui
Numérotation du verset Is. 26,14 

Morientes
non vivant
gigantes
non resurgant
Propterea
Visitasti
et contrivisti
eos et perdidisti
omnem memoriam eorum
Numérotation du verset Is. 26,15 

Indulsisti
Domine genti2
2 Domine genti] inv. Weber
indulsisti genti
Numquid
glorificatus es elongasti
omnes terminos terre
Numérotation du verset Is. 26,16 

Domine in angustia requisierunt te
in tribulatione murmuris doctrina tua eis
Numérotation du verset Is. 26,17 

sicut que concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis
sic facti sumus a facie tua
Domine
Numérotation du verset Is. 26,18 

Concepimus
et quasi parturivimus
et peperimus
spiritum
salutes
non fecimus in terra
ideo non ceciderunt
habitatores terre
Numérotation du verset Is. 26,19 

vivent mortui tui
Interfecti
Mei
resurgent expergiscimini
et laudate
qui habitatis in pulvere
quia ros lucis ros tuus
et terram gigantum
detrahes in ruinam
Numérotation du verset Is. 26,20 

vade populus meus
intra in cubicula tua
claude ostia tua
super te abscondere
Modicum
ad momentum
donec pertranseat
Indignatio
Numérotation du verset Is. 26,21 

Ecce enim Dominus egreditur
de loco suo
ut visitet
iniquitatem habitatoris terre
contra eum
et revelabit terra sanguinem suum
et non operiet ultra interfectos suos.

Capitulum 26

Numérotation du verset Is. 26,1 
marg.| {4. 56va} In die illa. In parte huius capituli agitur de gaudio quod habuerunt Iudei, destructus Moabitis tempore Machabeorum. Fecerunt enim convivium magnum, ut legitur in libro Machabeorum. In secunda parte agitur de destructione Hierusalem futura, primo per Chaldeos, secundo per Romanos, ibi : Quia incurvabit habitantes. Sed quoniam, que sequuntur, non possunt exponi ad litteram, licet aliqui fabulentur totum capitulum iuxta Glossa Mystice de Ecclesia et de his, que fient in die iudicii exponemus. Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes. In prima ponitur gaudium salvandorum in die iudicii Deum laudantium. In secunda de humiliatione malorum, ibi : Quia incurvabit. In tertia agitur de pace et salute bonorum ibi : Domine, dabis pacem. In quarta de triumpho Sanctorum in presenti et gloriosa resurrectione eorundem in futuro, ibi : Vivent mortui dicit ergo.
marg.| {a} In die illa cum Moab, id est Diabolus fuerit humiliatus in inferno cum corpore suo.
marg.| {b} Cantabitur a Sa nctis.
marg.| {c} Canticum istud quod sequitur.
marg.| {d} In terra Iuda id est in Ecclesia confitente Domino laudes.
marg.| {e} Urbs fortitudinis nostre hoc est, canticum : et est vox Iustorum et hic et in futuro dicentium : Urbs fortitudinis nostre.
marg.| {f} O Sion id est o Ecclesia militans.
marg.| {g} Salvator id est Christus, qui sperantes in se salvat, est.
marg.| {e} Urbs fortitudinis nostre id est munimentum et protectio nostra, quasi dicat : non in nostris viribus, sed in Christo confidimus : quia quicquid fortitudinis habemus, ab eo est.
marg.| {h} Ponetur in ea simp lex relatio,
marg.| {i} in ea urbe , id est Ecclesia.
marg.| {h} Ponetur a Ch risto.
marg.| {k} Murus), id est novum testamentum.
marg.| {l} Et antemurale id est vetus testamentum. Vel {k}   Murus Apos toli et ceteri Sancti Moderni.
marg.| {l} Et antemurale Patr iarche et Prophete et ceteri Sancti Antiqui, qui omnes sunt vivi lapides, de quibus factus est duplex murus Ecclesie : sicut in Hierusalem ad litteram duplex murorum clausio. Vel.
marg.| {k} Murus oper atio.
marg.| {l} Antemurale ) fides. Vel.
marg.| {k} Murus prel ati.
marg.| {l} Antemurale Prin cipes, qui primos ictus debent sustinere.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Urbs fortitudinis nostre et t unc murus Divinitas Christi, antemurale humanitas eius. Unde Za. 2.b. Ero eis, ait Dominus, murus ignis in circuitu Prv. 18. Turris fortissima nomen Domini. Deinde videns Propheta votum canticum, dicit ad Angelos, qui sunt custodes Ecclesie.
marg.| {m} Aperite portas Celi , id est opera virtutum, vel portas vite, que sunt fides, caritas, humilitas et cetere virtutes ; sicut porte mortis sunt iniquitas, infidelitas et cetera vitia. Qui liberatur de portis mortis, potest ingredi portas vite : et qui has non fuerit ingressus non potest invenire unam portam, que est immediatus, introitus in celum, que est Christus ad quam venitur per illam, de qua Ps. 117. Hec porta Domini : Iusti intrabunt per eam. Io. 10.b. Ego sum ostium. Igitur o Angeli, o Doctores, aperite portas vite.
marg.| {n} Et ingredietur id est faciens iustitiam.
marg.| {o} Custodiens vite , iustitie, doctrine, quasi dicat : O Angeli, cooperamini Iustis et corroborate eos in operibus virtutum, ut possint venire ad Christum ; audiens ergo populus fidelis hanc iussionem Domini, de eius auxilio fidens respondet : Bonum est ita fieri, quia.
marg.| {p} Vetus error id est idolorum ; vel vetus conversatio.
marg.| {q} Abiit ) a nobis. Unde Ct. 2.c. Surge, propera, amica mea et veni : iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Et ideo, o Domine.
marg.| {r} Servabis pacem pect oris in presenti.
marg.| {s} Pacem eter nitatis in futuro, que est pax super pacem, que exuperat omnem sensum, Phil. 4.b. De qua Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Vel. Pacem pacem, idem, quietem corporis et anime. Et repetitio confirmatio est. Et hanc habet ille, de quo dicitur : Homo {4. 56vb} homo filiorum Israel, Lv. 24.c. ut duplex homo duplicem pacem consequatur. Vel : Pacem ad Deum, pacem ad proximum, 1Par. 12.a. Pax, pax tibi, o David. Hanc pacem servat nobis Dominus, ut thesaurum carissimum. De qua dicitur Eph. 2.d. Veniens Evangelizavit pacem vobis, qui longe fustis et pacem his, qui prope. Et merito.
marg.| {t} Quia in te speravimus non in mundo. Et respondet : Vere,
marg.| {u} Sperastis in Domino in seculis eternis) , id est semper, vel in Domino, qui est eternus.
marg.| {x} In Domino De forti in perpetuum et i deo non estis confusi, quia spes non confundit Rm. 5.a. Eccl. 2.b. Quis speravit in Domino et confusus est ? Et revera fortis est Dominus,
marg.| {y} Quia incurvabit habitantes in excelso ) istest, Demones, vel quoslibet superbos : quia qui se exaltat, humiliabitur. Lc. 18.c.
marg.| {z} Civitatem sublimem id est Romam vel Hierusalem, dicit Hieronymus vel mundum, humiliabit per Chaldeos.
marg.| {a} Humiliabit eam usque ad terram per Titum et Vespasianum, quia occidit Prophetas. Mt. 23.d.
marg.| {b} Conculcabit eum pes, pes pauperis id est Christus, quem iniuste damnaverunt, qui dicit Ps. 68. Ego sum pauper et dolens.
marg.| {c} Gressus egenorum id est Apostolorum, quos expulerunt Iudei de finibus suis : qui Domini paupertatem imitantes, privilegium virtutis eius consecuti sunt : qui super Hierusalem pulverem pedum suorum excusserunt. Mt. 10.b. Act. 18.b. quasi dicat : Propheta : abiectio Christi et Apostolorum erit causa conculcationis Hierusalem.
marg.| {d} Semita iusti id est doctrina Christi, vel vita.
marg.| {e} Recta est ) recte ducens ad patriam. Os. ultimo d. Recte vie Domini : et Iusti ambulabunt in eis.
marg.| {f} Rectus callis Iusti. Inc ulcatio est : vel illud ad precepta, istud ad consilia refertur.
marg.| {g} Et in semita id est doctrina Evangelii, in quo sunt omnia iudicia, tam novi, quam veteris testamenti,
marg.| {h} Sustinuimus te id est patienter exspectavimus ambulantes in ea. Et est vox Sanctorum in die iudicii.
marg.| Et nota, qui ambulat per semitam, vitat dispendium strate : sic Sancti ambulantes per semitas consiliorum, vitaverunt dispendia eternorum suppliciorum.
marg.| {i} Nomen tuum etc. id est memoria tui nominabilis.
marg.| {k} In desiderio anime nost re fuit, quasi dicat : toto desiderio memoriam tui habuimus exspectantes te. Eccl. 49.a. Memoria Iosue in compositione odoris. Os. 5.c. Memoriale tuum, sicut vinum Libani. Deinde sequitur vox Prophete.
marg.| {l} Anima mea ) licet non caro, que concupiscit adversus spiritum. Gal. 5.c.
marg.| {m} Desideravit te), ad versitatis. Unde Ct. 3.a. In lectulo meo per noctem quesivi, quem diligit anima mea. Gregorius Quanto gravius patitur quis absentiam Dei, tanto ferventius querit eum :
marg.| {n} Sed et spiritu meo ) prosperitatis.
marg.| {q} Vigilo ad te prom erendum, quasi dicat : omni tempore desideravi te et cogitavi ad te.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Anima mea id est inferior portio rationis.
marg.| {m} Desideravit te in nocte pecc ati. Unde Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum.
marg.| {n} Sed et spiritu meo) , id est superiori parte rationis.
marg.| {o} In precordiis meis) , id est intimis desideriis.
marg.| {p} De mane grat ie.
marg.| {q} Vigilabo ad te. Und e Ps. 62. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Unde anime, nox et desiderium recte coniunguntur ; spiritui vero mane et vigilia.
marg.| {r} Cum feceris iudicia tua id est ultiones in die iudicii,
marg.| {s} In terra id est in terrenis.
marg.| {t} Iustitiam discent habitatores orbis) id est qui fuerunt habitatores mundi, ut peregrini tunc cognoscent Iustum, quem modo reputant iniustum. Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens, infra 28.e. Sola vexatio tantummodo intellectum dabit auditui, sine aliquo magistro. Deinde sequitur vox Domini ad Prophetam.
marg.| {u} Misereamur impio), quasi dicat : O Isaia, tuscis quod impii, non discent iustitiam, donec fecero ultiones in die iudicii : et ita tacite me invitas, ut flagellem impios in presenti, ut sic discant iustitiam.4.57ra} Sed potius   misereamur impio id est incredulo, vel cuilibet iniquo, ut sic discant clementiam meam, quasi dicat : Dominus, melius est misereri, quam flagellare. Et respondet Propheta. Ita tu misereberis impio, 1. parces ei a flagellis.
marg.| {a} Et non discet iustitiam facere id est non aget penitentiam quasi dicat : quomodo poterit nosse tuam iustitiam expertus tantum tuam clementiam ? Eccl. 8.b. quia non profertur cito, contra malos sententia, absque, ullo timore filii hominum perpetrant mala. Sap. 11.b. Cum audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum admirantes in finem exitus, id est finem afflictionis.
marg.| {b} In terra Sanctorum id est in corpore Sanctorum : quia anime nihil mali potest facere.
marg.| {c} Iniqua gessit et i deo iustum est, ut sentiat tuam iustitiam. Et respondet Dominus, verum est.
marg.| {d} Et ideo non videbit gloriam Domini id est Dominum gloriosum in Deitate, videbunt autem in humanitate, quasi dicat : Dominus, sufficit ei ad penam quod non videbit me regnantem in gloria cum Sanctis meis : et ideo parco ei in presenti. Et respondet Propheta.
marg.| {e} Domine, exaltetur manus tua id est potentia tua in iudicio.
marg.| {f} Et non videant impi i gloriam tuam, quasi dicat : idipsum approbo quod impii non videant gloriam Dei. Et respondet Dominus. Imm {o} {g}   Videant me e xaltatum in iudicio et gloriam meorum,
marg.| {h} Et confundantur zelantes populi id est invidentes mihi et meis, quasi dicat : videbunt lumen iudicantis, sed non eos illuminantis. Za. 12.c. Aspicient ad me, quem confixerunt, Apc. 1.b. videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt : et tunc plangent se super eum omnes Tribus terre, non Tribus celi. Ier. Annon videbit impius pietatis mee clementiam,   que est gloria mea Quid enim est gloriosius, quam temperantia animi in potestate ulciscendi, que est clementia ? Et respondet Propheta : Ita fiat, Domine.
marg.| {i} Et ignis : in vidie, vel gehenne.
marg.| {k} Hostes tuos id est omnes impios :   devoret : quasi dicat : non solum confundantur de tua visione : sed et devorentur igne gehenne : Et cum hoc fuerit factum, tunc,
marg.| {l} Domine ; dabis pacem nobis que exuperat omnem sensum. Phil. 4.b. Que post omnia retribuenda est bonis. Et vere dabis gratuito, non reddes merito.
marg.| {m} Omnia enim opera nostra id est bona merita.
marg.| {n} Operatus es nobis vel   in nobis prop ter que dabis pacem. Phil. 2.b. Deus operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Rm. 9.c. Non est volentis, neque currentis ; sed Dei miserentis. Tamen liberum arbitrium cooperatur gratie, unde 1Cor. 15.b. Non ego, sed gratia Dei mecum. Deinde loquitur Propheta in persona Iudeorum conversorum ad finem, post passionem Domini : dicens :
marg.| {o} Domine omni um et ideo timende,
marg.| {p} Deus ) et ideo adorande.
marg.| {q} Noster et i deo diligende.
marg.| {r} Domini id est idola, vel Demones eis assistentes.
marg.| {s} Possederunt nos quasi servos,
marg.| {t} Absque te qui es solus verus Dominus et verus Deus. Ier. 16.c. Abierunt post Deos alienos et servierunt eis,
marg.| {u} Tantum in te) viventes et manentes fide, spe et caritate.
marg.| {x} Recordemur nominis tui quasi dicat : nihil aliud petimus, nisi, ut post errores digni simus recordari nominis tui, id est a tuo nomine nominari,   ut a Christo Christiani dicamur. Et quia superius videbatur Propheta provocasse Dominum ad non miserandum impiis, ne intelligatur de omnibus impiis tam penitentibus, quam impenitentibus. Ideo subdit,
marg.| {y} Morientes non vivant quasi dicat : non dixi, Domine, quin miserearis penitentibus, sed morientes, id est in peccatis perseverantes.
marg.| {z} Non vivant vita glorie, quia non vixerunt vita gratie.
marg.| {a} Gigantes id est de fortitudine operum suorum, vel corporum magnitudine superbientes.
marg.| {b} Non resurgant in i udicio ad gloriam. Unde Ps. 1. Non resurgunt impii in iudicio. Vel   Non resurgant id est non resurgent in presenti per penitentiam et ideo non vivent in futuro per gloriam. Eccl. 16.a. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui Gigantes.
marg.| {c} Propterea id est quia sunt mortui in {4. 57rb} peccato et fortes in malo.
marg.| {d} Visitasti id est visitabis condemnando eos.
marg.| {e} Et contrivisti id est conteres, id est corpore et anima simul teres.
marg.| {f} Eos ) in peccato mortuo.
marg.| {g} Et perdidisti id est perde {s} {h}   Omnem memoriam eorum de t erra viventium. Prv. 10.b. Nomen impiorum putrescet. Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu. Et merito hoc facies Domine : quia sepe indulsisti eis ; nec tamen correxerunt se. Et hoc est.
marg.| {i} Indulsisti, Domine, Genti pecc atrici.
marg.| {k} Indulsisti Genti sepi us, id est dedisti tempus ad penitendum.
marg.| {l} Numquid glorificatus es ab e is per veram confessionem ? Nam confessio peccatorum gloria Dei est. Iosue 7.c. Fili confitere et da gloriam Deo.
marg.| {m} Elongasti omnes terminos terre id est omnes nationes, quasi dicat : non indulsisti eis exspectando, sed iniquitatem eorum prolongasti : quia quanto diutius vixerunt, tanto magis peccaverunt. Eccl. 8.c. Non sit bonum impio : nec prolongentur dies eius ; sed quasi umbra transeant : quia non timent faciem Domini.
marg.| {n} Domine, in angustia etc.   Supr a posuerat in dubio Dominus, an deberet impiis misereri : et ostendit Propheta quod non : Hic autem probat quod non solum debet non misereri, immo debet etiam eos flagellare in presenti : quia sic convertentur ad eum. Et hoc est.
marg.| {n} Domine, in angustia requisierunt id est requirent   te. quasi dicat : percute eos et flagella, quia aliter non requirent te. Unde Ps. 82. Imple facies eorum ignominia et querent nomen tuum, Domine. Os. 6.a. In tribulatione sua mane, id est cito consurgent ad me Ier. 2.f. In tempore afflictionis sue dicent : surge et libera nos.
marg.| {o} In tribulatione murmuris id est flagellatione, ex qua solet fieri murmur, sive que facit murmurare, id est submisse clamare : Iuxta illud Hbr. 12.d. Omnis disciplina in presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris.
marg.| {p} Doctrina in eis id est eruditio tua erit in eis per flagella, quasi dicat : non possunt erudiri, nisi per flagella. Ier. 6.b. Secundum aliam editionem. Per omne flagellum erudieris, Hierusalem. Naum. 2.b. Gementes ut columbe, murmurantes in cordibus suis. Et quod tribulatio faciat clamare ad Dominum, ostendit Propheta per simile mulieris, que ante partum ludit : appropinquante partu clamat ; sic homines in prosperitate sunt in ludis : in adversitate clamant ad Dominum. Et hoc est.
marg.| {q} Sicut que concepit), id est sicut mulier gravida.
marg.| {r} Cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis ; sic facti sumus a facie tua, Domine), id est a vindicta, que solet in facie denotari, quasi dicat : sicut mulier in partu clamat ; sic nos in angustia requirimus te, Michee 4.c. Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens.
marg.| {t} Concepimus ) per voluntatem.
marg.| {u} Et quasi   parturivimus) per deliberationem.
marg.| {x} Et peperimus) per operis exhibitionem.
marg.| {y} Spiritum salutis) id est timorem, qui est initium sapientie, qua vivificatur spiritus : Septuaginta, Propter timorem tuum, Domine, concepimus et parturivimus et peperimus, spiritum salutis tue fecimus super terram, id est consideratione timoris bonum propositum concepimus et opere perfecimus. Alii incipiunt versum ibi :
marg.| {s} A facie tua, Domine id est a memoria passionis tue. Et est vox Martyrum et penitentium et omnium in agone positorum.
marg.| {e} Concepimus) corde credendo.
marg.| {u} Et quasi   parturivimus ) ore confitendo.   Et peperimus oper e exhibendo.
marg.| {y} Spiritum salutis), id est audaciam subeundi martyrium propter Christum. Et tamen.
marg.| {z} Iustitiam non fecimus in terra). Vox est humilitatis iuxta documentum Domini, Lc. 17.c. Cum omnia bene feceritis, dicite : servi inutiles sumus quod debuimus facere, fecimus.
marg.| {a} Ideo non ceciderunt habitatores terre), id est Tyranni terrenorum amatores ; sed prevaluerunt nobis corpus occidendo. Similiter possumus et nos dicere.
marg.| {z} Iustitiam non fecimus in terra id est in carne nostra.
marg.| {a} Ideo non ceciderunt habitatores terre id est motus carnales, qui in carne nostra habitant ; Iuxta maledictionem {4. 57va} Domini. Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo ; spina et tribulos germinabit tibi.
marg.| {a} Vivent mortui tui) id est resurgent Martyres. Apc. 14.c. Beati mortui, qui in Domino moriuntur.
marg.| {b} Interfecti mei id est socii mei in passione martyrii.
marg.| {c} Resurgent a morte. Ipse enim serratus fuit : et ideo associat se aliis Martyribus Dn. 12.a. Multi qui dormierunt in pulvere terre, evigilabunt :   alii in vitam eternam etc.   Dein de convertit sermonem ad ipsos Martyres dicens.
marg.| {d} Expergiscimini) o Martyres, a somno mortis.
marg.| {e} Et laudate Dominum .
marg.| {f} Qui habitatis in pulvere iam pulvis facti. Et revera debent Martyres laudare te, o Domin {e} {g}   Quia ros lucis ros tuus id est misericordia tua fidem irrigans est perducens eos ad operationem et sustinentiam pressurarum, ut ros semen perducit ad fructum. Septuaginta. Resurgant mortui, id est resurgent de sepulchris et letabuntur, qui sunt in terra, ros enim tuus sanitas eorum quod Hebreus dicit, orat Propheta, ut iusti resurgant, supra oravit, ne impii surgant.
marg.| {h} Et terram Gigantum id est corpora superborum cum animabus eorum.
marg.| {i} Detrahes in ruinam inferni. Deinde sequitur vox Domini ad Martyres dicentis :
marg.| {k} Vade populus meus : intra in cubicula tua id est sepulchra.
marg.| {m} Claude ostia tua id est sepulchrorum tuorum.
marg.| {n} Super te sepultum.
marg.| {o} Abscondere modicum ad momentum in sepulchris usque ad iudicium quod modicum et momentum est comparatione eternitatis.
marg.| {p} Donec pertranseat indignatio mea id est tribulatio Sanctorum, qua videor indignari eis, vel   (indignatio mea), id est potestas malorum in Sanctos a me permissa. Vel potest esse vox Domini, ad viventes, qui adhuc pro Christi nomine patiuntur et dici {t} {k}   Vade, populus meus ) de virtute in virtutem.
marg.| {l} Intra in cubicula tua) id est secretum conscientie, ubi clauso ostio oratur Dominus. Mt. 6.a.
marg.| {m} Claude ostia tua) id est quinque sensus, ne introeant latrones, qui occidant te, si inveniant dormientem, ut Isboseth 2Rg. 4.c.
marg.| {n} Super te ) ut nullus videat te, nisi solus Deus, qui videt in abscondito.
marg.| {o} Abscondere modicum ad momentum) id est fruere bono conscientie ad tempus, dum manes in carcere corporis, in exilio mundi. Prv. 28.d. Cum resurrexerint impii homines, abscondentur. Et ubi ? Et dicitur sup. 2.c. Ingredere in petram et abscondere in fossa humo infra 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te.
marg.| {q} Ecce enim in proximo et manifeste in die iudicii.
marg.| {r} Dominus egredietur) id est egredi videbitur malis.
marg.| {s} De loco suo) id est de misericordia et pietate Mi. 1.a. Ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet : calcabit super excelsa terre, modo autem stat Dominus in loco suo. Unde supra 18.b. Ego quiescam et considerabo in loco meo, ut meridiana lux clara est et ut nubes roris in die messis.
marg.| {t} Ut visitet) vindicando.
marg.| {u} Iniquitatem habitatoris terre) id est amatoris terrenorum   contra eum. In primo egressu visitavit Dominus peccatores, ut medicus infirmos. Mt. 9.b. In secundo visitabit peccatores, ut Iudex fures incarceratos, vel homicidas convictos.
marg.| {x} Et revelabit terra) id est terreni, terre adherentes.
marg.| {y} Sanguinem suum id est peccatum suum, quia non poterunt occultare.
marg.| {z} Et non operiet ultra interfectos suos) id est Martyres quod occiderunt. Dt. 32.f. Sanguinem servorum suorum ulciscetur Iob. 16.d. Terra, ne operias sanguinem meum et non lateat in te clamor meus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_26)

Notes :