Capitulum 8
Numérotation du verset
Is. 8,1
Et dixit Dominus ad me
sume tibi
librum grandem
et scribe
in eo stilo hominis
Velociter
Spolia
Detrahe
cito predare
Numérotation du verset
Is. 8,2
et adhibui
mihi testes fideles
Uriam
Sacerdotem
et Zachariam
filium Barachie
Numérotation du verset
Is. 8,3
et accessi
ad prophetissam
et concepit et peperit filium
et dixit Dominus ad me
voca nomen eius.
Accelera spolia detrahere.
Festina predari
Numérotation du verset
Is. 8,4
quia antequam
Sciat
puer vocare patrem suum
et matrem suam
Auferetur
fortitudo Damasci et spolia Samarie
coram rege Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 8,5
et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
Numérotation du verset
Is. 8,6
pro eo quod abiecit populus iste
aquas Siloe
que vadunt cum silentio
et assumpsit magis Rasin
et filium Romelie
Numérotation du verset
Is. 8,7
propter hoc ecce adducet Dominus1 super eos aquas Fluminis
1 adducet Dominus]
inv. Weber
fortes et multas
regem Assyriorum
et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos
Eius
et fluet super omnes2
2 omnes] universas
Weber
ripas
eius
Numérotation du verset
Is. 8,8
et ibit per Iudam
inundans et transiens
usque ad collum veniet
et erit
extensio alarum eius
implens latitudinem terre
tue o Emmanuel
Numérotation du verset
Is. 8,9
congregamini
populi et vincimini
et audite
Universe
procul terre confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
Numérotation du verset
Is. 8,10
inite consilium
et dissipabitur
loquimini verbum
et non fiet quia nobiscum Deus
Numérotation du verset
Is. 8,11
Hec
enim ait Dominus ad me sicut in forti manu
erudivit me
ne irem
in via
populi huius dicens
Numérotation du verset
Is. 8,12
Ne3
3 Ne] Non
Weber
dicatis coniuratio
omnia enim que loquitur populus
iste coniuratio
est et timorem eius
ne timeatis
neque paveatis
Numérotation du verset
Is. 8,13
Dominum exercituum
ipsum sanctificate
Ipse
pavor vester
et ipse terror vester
Numérotation du verset
Is. 8,14
et
erit vobis
in sanctificationem
in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel
in laqueum et in ruinam habitantibus
Hierusalem
Numérotation du verset
Is. 8,15
et offendent
ex eis plurimi
et cadent
et conterentur
et irretientur
et capientur
Numérotation du verset
Is. 8,16
Liga
Testimonium
Signa
Legem
in discipulis meis
Numérotation du verset
Is. 8,17
et exspectabo
Dominum
qui abscondit faciem suam
a domo Iacob
et prestolabor eum
Numérotation du verset
Is. 8,18
Ecce
ego
et pueri
quos mihi dedit
Dominus
in signum
et in portentum Israelis a Domino exercituum
qui habitat in monte Sion
Numérotation du verset
Is. 8,19
et cum dixerint ad vos
querite
a pythonibus
et a divinis
qui stridunt in incantationibus suis
numquid non populus a Deo suo
requirit pro vivis a mortuis
Numérotation du verset
Is. 8,20
ad legem
magis et ad testimonium
quod
si non dixerint
iuxta verbum hoc
non erit eis matutina lux
Numérotation du verset
Is. 8,21
et
transibit per eam
Corruet
et esuriet
et cum esurierit irascetur
et maledicet
regi suo
et Deo suo et suspiciet sursum
Numérotation du verset
Is. 8,22
et ad terram intuebitur
et ecce tribulatio
et tenebre dissolutio
angustia et caligo
persequens et non poterit avolare
de angustia sua
Capitulum 8
Numérotation du verset
Is. 8,1
marg.|
Et dixit Dominus ad me
etc. Loquens Isaias ad Regem et populum, predixit partum Virginis, cum ait : Ecce Virgo concipiet. Et infantiam Salvatoris, cum dixit : Butyrum et mel comedet. Et divinam eius naturam ostendit, cum ait : Ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Hic iterum partum Virginis describit sub alio enigmate. Et quasi Dominus diceret Isaie : accipe magnam chartam et scribe in ea nomen pueri nascituri characteribus non ignotis : neque scribas hoc nomen Emanuel, sed pro illo hanc circumlocutionem.
Velociter spol
ia detrahe, cito predare. Hec est enim circumlocutio pueri nascituri. Et sunt ista verba Patris ad filium et ad Prophetam similiter, sed aliter et aliter. Secundum quod ad filium diriguntur, significative tenentur ; secundum quod ad Prophetam, materialiter et simul et semel tenentur sic et sic. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. Primo, partus Virginis et nomen pueri nascituri describitur. Secundo, vastitas Syrie et Samarie per Assyrios futura predicitur, ibi :
Et adiecit Dominus loqui ad me. Ter
tio, iubetur solus Deus timeri et venerari : quod quia non fecerunt Iudei, fuit illis in lapidem offensionis et petram scandali, ibi :
Dominum exercituum sanctificate. Qua
rto, iubetur Propheta claudere prophetiam Iudeis indignis, ibi :
Liga testimonium. Qui
nto, exhortatur Propheta populum Iuda, ut non credat Syris et Samaritanis de sciscitando Pythones et incantatores, ibi :
Et cum dixerint, ad vos
etc.
Dici
t ergo Propheta.
marg.|
{o}
Et dixit Dominus Deus
Pater.
marg.|
{q}
Sume tibi non
populo incredulo.
marg.|
{r}
Librum grandem
id est magnam schedulam.
marg.|
{s}
Et scribe
etc. id est more hominum, ut intelligi possit. Hab. 2.a. Explana visum super tabulas, ut percurrat, qui legerit. In hoc autem quod dicit, Scribe stilo hominis monetur Propheta, ut non usquequaque explanet, ne omnibus pateat ; sed sic scribat, ut rationalis homo intelligat et bestialis non videat. Dicitur autem liber hic, qui sumi iubetur, grandis, non quantitate : quia in modica schedula posset scribi ad litteram, que hic iubentur scribi ; sed dignitate et significatione, ut dicit. Glossa id est propter partum Virginis, qui in eo describitur. Simile dicit Moyses, Ex. 3.a. Vadam et videbo visionem hanc magnam, id est magna significantem. Hoc, inquam, scribe.
marg.|
{t}
Velociter spolia
etc. Glossa Hoc est nomen pueri, id est circumlocutio nominis, per quam insinuatur, qualis sit futurus puer, qui nasciturus de Virgine prophetatur. Talis scilicet qui Diabolo spolia, id est homines, quos captivos tenebat, surripiet et reducet. Et sunt verba Patris ad filium dicentis.
marg.|
{t}
Velociter spolia
id est homines captivos.
marg.|
{u}
Detrahe diab
olo.
marg.|
{x}
Cito predare diab
olum, id est predam, quam violenter rapuit et iniuste, ei diripe. Nec ad hoc faciendum Angelos, vel Prophetas mitte, sed tu ipse descende. Ecce hec tota oratio significative tenetur, prout sunt verba Patris ad Filium. Prout vero est circumlocutio nominis pueri nascituri quod iubetur Propheta scribere, tenetur materialiter.
marg.|
{y}
Et adhibui ego
Isaias.
marg.|
{z}
Mihi testes fideles huiu
s rei, id est huius mysterii mihi revelati.
marg.|
{a}
Uriam Sacerdotem
etc.
2Par.
24.e. dicitur fuisse filius Ioiade. Forte binomius fuit. Sed quomodo testis fidelis fuit Urias Sacerdos, quem constat tempore Achaz, sub quo hec dicta sunt, fuisse pessimum et idololatram et ad preceptum Achaz fecisse in templo altare simile altari Damasci, ut legitur 4Rg. 16.c. Item quomodo huius rei testis fuit Zacharias filius Barachie, quem longe ante interfecerat Ioas Rex Iuda inter templum et altare, ut legitur 2Par. 24.f. Cuius mortem exprobrat Dominus Iudeis. Mt. 23.d. Sed per hoc patet quod mystice loquitur Isaias : et
quod isti testes mystici sunt
id est lex per Uriam Sacerdotem designata ; et prophetia per Zachariam figurata, que Nativitati Domini attestantur. Unde et in transfiguratione Domini, cum ipso apparuit Moyses et Elias, Mt. 17.a.
marg.|
{b}
Et accessi per
fidem et intelligentiam mihi datam a Domino.
marg.|
{c}
Ad Prophetissam
id est Beatam Virginem, quam nemo ambigit Prophetissam fuisse.
marg.|
{d}
Et concepit oper
e Spiritus sancti.
marg.|
{e}
Et peperit filium non
filios.
marg.|
{f}
Et dixit Dominus ad me dici
t Isaias.
marg.|
{g}
Voca o tu
Isaia.
marg.|
{h}
Nomen eius
id est pueri nascituri.
marg.|
{i}
Accelera spolia
id est homines.
marg.|
{k}
Detrahe diab
olo. Hieronymus ponit hanc litteram,
Acceleras spolia detrahe que
videtur verior. Nam aliter essent plura nomina, quam supra eodem.
Velociter spolia detrahe cito
predare.
marg.|
{l}
Festina predari infe
rnum. Iteratio nominis est signum confirmationis. Nec solum intelligitur per hoc inferni spoliatio ; sed etiam destructio Syrie facta per Theglatphalasar. 4Rg. 16. Et destructio Samarie facta per Salmanasar. 4Rg. 17. Unde continuandum est quod sequitur. Vere festinabit spolia detrahere. Quia antequam sciat etc. vel sic continua, quasi dicat : aliquis ad Prophetam, Quare tantum loqueris de isto puero ? Idcirco scilicet.
marg.|
{m}
Quia antequam sciat scie
ntia creata.
marg.|
{n}
Puer vocare patrem puta
tivum Ioseph.
marg.|
{Δ} {a} Et matrem
Numérotation du verset
Is. 8,mystice
marg.|
{q}
Sume tibi librum grandem
etc.
Isai
as, Theologie Doctor. Hic liber grandus est bibliotheca et quantitate et difficultate et dignitate. Za. 5.a. Ecce ego video volumen volans : longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum.
marg.|
{s}
Et scribe in eo
etc.
Non
dicit Angeli, vel asini contra nimis subtiles, vel nimis hebetes. Ps. 18. Lingua mea calamus scribe velociter scribentis. Hab. 2.a. Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum : quia adhuc visus est procul. Apocalip. 10.c. Vade, accipe librum apertum de manu Angeli stantis supra mare et supra terram.
marg.|
{o}
Et dixit Dominus
etc.
Esse
t bona lectio incipientis in Theologia. Sed multi dimittunt primum verbum : quia non exspectant, ut Dominus eis dicat, ut incipiant, sed seipsos ingerunt. Contra illud. Iac. 3.a. Nolite plures Magistri fieri, fratres mei.
marg.|
{t}
Velociter spolia
etc. id est animas hominum, quas diabolus depredatur, illi festinanter surripe. Prv. 14.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum, liberare
marg.|
{Θ} ne cesses
marg.|
{4.
22va} {Δ} {a}
Et matrem suam Mari
am, id est antequam Deus fiat homo, carnem sumens de virgine.
marg.|
{b}
Auferetur a Th
eglatphalasar. 4Rg. 16.
marg.|
{c}
Fortitudo Damasci metr
opolis Syrie.
marg.|
{d}
Et spolia
etc. id est per Salmanasar Regem Assyriorum. 4Rg. 17.
marg.|
{e}
Et adiecit Dominus. Sec
unda pars, ubi predicitur vastitas Syrie et Samarie per Assyrios facienda. Dicit igitur Isaias.
Et adiecit Dominus loqui ad me
id est iterum mihi dixit.
marg.|
{f}
Pro eo quod
etc. id est decem Tribus.
marg.|
{g}
Aquas Siloe
etc. id est Reges Iuda pacificos et benignos, quando relicto Roboam filio Salomonis, adheserunt Ieroboam servo eius 3Rg. 12. Metaphorice loquitur Isaias et satis urbane. Siloe enim est fons ad radicem montis Sion, ut dicit Hieronymus in originali. Et idem quedam Glossa infra 22.c. super illud Congregabo aquas piscine inferioris. Licet quidam dicant esse ad radicem montis Libani. Nec habet fons ille aquas iuges super terram fluentes, sed certis temporibus ebullientes et aliquando sub terra latenter fluentes. Sed sive appareant, sive non, cum silentio vadunt : et ideo per illas aquas metaphorice designantur Reges Iuda, qui quandoque boni, quandoque mali, quandoque fortes, quandoque debiles fuerunt et quiete et legitime regnaverunt comparatione Regum Israel.
marg.|
{h}
Et assumpsit magis Rasin Rege
m Syrie.
marg.|
{i}
Et filium Romelie
id est Phacee Regem Samarie, qui contra Iudam confederationem fecerunt ad invicem. Ergo quia decem Tribus separaverunt se a Regibus Iuda ; comminatur ei Dominus. Sed nonne ipse voluit hanc separationem et predixit per Prophetam suum Haiam Silonitem 3Rg. 11.f. ubi sic dicitur. Hec dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem Tribus. Responsio. Revera Dominus voluit illam separationem et bene, sed decem Tribus voluerunt eam male et ideo Dominus comminatur eis. Sicut Dominus bene voluit passionem suam, quam Iudei et Iudas male voluerunt.
marg.|
{k}
Propter hoc quia
reliquerunt Reges Iuda et adheserunt alii {s} {l}
Ecce
id est in brevi.
marg.|
{m}
Adducet Dominus
etc.
perm
ittendo, vel malitiam decem Tribuum revelando.
marg.|
{n}
Aquas fluminis
id est exercitum Sennacherib, dicit Glossa cum impetu venientis. Sed hoc videtur falsum, quia non Sennacherib, sed Salmanasar terram decem Tribuum legitur destruxisse 3Rg. 17. Sennacherib vero terram duarum Tribuum destruxit preter Hierusalem, ut legitur 4Rg. 19. Propter hoc dicunt Hebrei quod Sennacherib et Salmanasar nomina sunt eiusdem. Sed contra eos est quod legitur Tobie 1.c. scilicet quod mortuo Salmanasar regnavit Sennacherib filius eius. Solutio. Revera Salmanasar destruxit Samariam, non Sennacherib, sed Glossa hic dicit exercitum Sennacherib, quia exercitus, qui prius fuit Salmanasar, statim post fuit Sennacherib, quia iam forte erat cum patre suo : et ita utriusque erat exercitus. Hieronymus in originali in hoc loco non nominat Sennacherib, sed Regem Assyriorum, sine proprio nomine. Planum est ergo quod dicitur.
Propter hoc ecce adducet Dominus super eos aquas fluminis fortes et multas
scilicet.
marg.|
{o}
Regem Assyriorum Salm
anasar.
marg.|
{p}
Et omnem
etc. id est exercitum suum, in quo gloriabatur, cuius multitudine terram Samarie occupans inundationi fluminis comparatur.
marg.|
{q}
Et ascendet Rex
Assyriorum.
marg.|
{r}
Super omnes
etc. id est super omnes Principes Samarie, qui hostibus debuerant resistere.
marg.|
{s}
Et fluet. Met
aphoram fluvii prosequitur, id est leviter et sine obstaculo curret.
marg.|
{t}
Super omnes
etc. id est super omnes terras Samarie.
marg.|
{u}
Et ibit
etc.
Cum
enim Salmanasar obsedit Samariam, eius exercitus evagatus est in Iudam et multos ibi cepit. Vel melius. Captivatis decem Tribubus, Sennacherib ascendit in Iudam et multas ibi cepit civitates. Unde quod dicitur.
Et ascendet super omnes rivos eius refe
rendum est ad Salmanasar et ad captivitatem decem
{4.
22vb} Tribuum. Quod vero sequitur.
Et ibi per Iudam, inundans refe
retur ad Sennacherib vehementer opprimentem duas Tribus. Unde super hoc, ibit, debet poni illa Glossa exercitus Sennacherib. Et tunc nulla est obiectio, sed littera plana.
marg.|
{x}
Et transiens
etc. id est fere usque ad suffocationem, quasi dicat : totam terram fere conculcabit usque ad Hierusalem, quam si cepisset, totam Iudeam suffocasset. Elegans est Metaphora. Cum enim quis usque ad collum mergitur, imminet ei periculum submersionis, sed nondum submersus est.
marg.|
{y}
Et erit
etc. id est Principum
eius.
] {z}
Implens latitudinem
etc. id est Iudee, in qua Christus natus est.
marg.|
{a}
Congregamini
etc.
Prop
hetaverat Isaias liberationem duarum Tribuum a duobus Regibus per invocationem nominis pueri nascituri, hic insultat.
marg.|
{Δ} irrisorie duobus
marg.|
{Θ} ne cesses.
marg.|
{e}
Et adiecit Dominus
etc.
Aque
Siloe sunt doctrina, sive scientia Theologie, in quibus se cecus lavit et visum recepit. Io. 9.b. Que sine strepitu et clamore fluunt. 3Rg.. 6.a. Malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo Domini, cum edificaretur. Hoc est contra clamosos et improbos disputatores. Et infra 42.a. dicitur de Christo, qui fuit verus Magister Theologie. Iudicium proferet Gentibus, non clamabit, nec accipiet personam, nec audietur vox eius foris. Multi hodie abiiciunt aquas Siloe, id est Theologiam et assumunt Rasin, picturam varietatis, id est doctrinam decretalium, que quodam verborum fuco pinguntur et quotidie variantur et filium Romelie, id est Magistrum frangentem laborantes, non nutrientem audientes : qui magis studet ad novitatem, quam ad utilitatem. 2Tim. 4.a. Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi Magistros prurientes auribus et a veritate quidem auditum avertent ; ad fabulas autem vanas convertentur.
marg.|
{k}
Propter hoc adducet Dominus in E
cclesiam.
marg.|
{m}
Aquas fluminis fortes et multas
id est Advocatos instabiles male ad suum terminum terminantes, sed ad alienum semper fluentes. Apocalip. 18.d. Aquas, quas vidisti, super quas meretrix sedet, populi sunt et Gentes.
marg.|
{o}
Regem Assyriorum
id est Demonem superbie.
marg.|
{p}
Et omnem gloriam Pomp
am sociorum et phaleras equorum, varietatem vestimentorum, diversitatem ferculorum et huiusmodi, in quibus Diabolus gloriatur.
marg.|
{q}
Et ascendet super omnes rivos eius
id est super Prelatos.
marg.|
{s}
Et fluet super omnes ripas eius
id est super omnes subditos. Et sicut vitium omnes implicat subditos et Prelatos ; ita supplicium omnes cruciabit infra 30.f. erit Spiritus Domini sicut torrens inundans usque ad medium colli. Item. 24.a. Erit sicut populus, sic Sacerdos. Beatus Bernard. Et utinam non peior, quam populus sit Sacerdos, imo sicut aqua inundans profundior est super rivum, quam super ripam ; sicut maius est vitium Prelatorum hodie ; et ideo maius erit supplicium. Sapient. 6.a. Iudicium durissimum in his, qui presunt, fiet : exiguo enim conceditur misericordia ; potens autem potenter tormenta patientur : fortioribus autem fortior instat cruciatio.
marg.|
{u}
Et ibit per Iudam
id est per Clericos.
marg.|
{x}
Inundans et transiens usque ad collum veniet
id est usque ad Doctores, qui sunt collum Ecclesie. Cantic. 4.b. Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis.
marg.|
{y}
Erit extensio alarum eius implens latitudinem terre tue, o Emanuel
id est Ecclesie, quam tu, Domine, proprio sanguine comparasti. Ale Diaboli superbia et luxuria sunt, que implent totam terram Emanuel, id est Ecclesiam. Os. 4.d. Ligavit eum Spiritus in alis suis et confundentur a sacrificiis suis.
marg.|
{a}
Congregamini populi et vincemini. Con
solatio est
marg.|
{Θ} qua Dominus consolatur
marg.|
{4.
23ra}
Δ irrisorie duobus illis Regibus, dicens, ut colligant undique auxilia et congregent magnum exercitum et tamen vincentur. Et hoc est
Congregamini populi Syri
e et Samarie contra Iudam.
marg.|
{a}
Et audite
etc.
non
solum vicine.
marg.|
{b}
Confortamini ad i
nvicem.
marg.|
{c}
Et vincemini quam
vis multi, quamvis fortes, quamvis accincti.
marg.|
{d}
Accingite vos armi
s et gladiis.
marg.|
{e}
Et
tamen
vincemini
] Hieronymum et Haimonem dicunt. Vincemini et veniet et neuter, dicit, vincimini.
marg.|
{f}
Inire consilium : qu
aliter et quando ascendatis contra Iudam.
marg.|
{g}
Et dissipabitur ab E
manuel. Ps. 32. Dominus dissipat consilia Gentium. Et Iob. 5.c. Consilia pravorum dissipat.
marg.|
{h}
Loquimini verbum : qu
od dixistis, sup. 7.b. Ponamus Regem in medio eius filium Tabeel.
marg.|
{i}
Et non fiet ita.
marg.|
{k}
Quia nobiscum Deus cont
ra quem, nihil potestis. Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Hec est interpretatio Emanuel, qui duas Tribus liberavit ; et nondum natus. Et vere dico quod non fiet.
marg.|
{l}
Hec enim : qu
e dixi.
marg.|
{m}
Ait Dominus : qu
i non potest mentiri.
marg.|
{n}
Ad me ipsu
m, non ad alium, qui mihi retulerit.
marg.|
{o}
Sicut in manu forti
etc.
Post
insultationem duorum Regum, arguit Propheta populum suum, super eo quod non credidit ei, ne iret post Deos alienos, sicut credidit ipse Propheta Deo, qui erudivit eum, ne ipse iret post Deos alienos. Et hoc est
Sicut in manu forti
id est perfecta virtute et opere.
marg.|
{p}
Erudivit me Dominus, ne irem in via populi huius nequ
am, quia prava est, Dominus dico.
marg.|
{q}
Dicens. Non dicatis, coniuratio fact
a est contra nos, quasi dicat : non timeatis coniurationem duorum Regum adversus Iudam, sicut illi timent, qui non adhibent fidem Deo promittenti liberationem.
marg.|
{r}
Omnia enim, que loquitur populus iste de I
uda.
marg.|
{s}
Coniuratio est cont
ra me, id est quicquid loquuntur est, ac si contra me coniurassent. Coniuratio enim est consensus multorum in malum. Vel
Omnia, que loquitur populus iste, coniuratio est :
id est de nullo alio loquitur, nisi de coniuratione duorum Regum. Et hoc facit ex nimio timore.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
{t}
Et timorem eius popu
li coniurantis contra me, eo ipso enim quod non credit mihi promittenti liberationem, coniurat contra me. Vel sic
Et timorem eius
scilicet coniurationis duorum Regum.
marg.|
{u}
Ne timeatis o tu
Isaia et qui tecum sunt
neque paveatis Dupl
icem timorem dehortatur humanum et mundanum. Deinde hortatur timorem sanctum, quo solus Dominus timetur : dicens.
marg.|
{x}
Dominum exercituum
id est Angelicarum virtutum et Iustorum in hoc mundo, quasi in campo certaminis viventium.
marg.|
{y}
Sanctificate in v
obis, id est sanctos vos ei preparate, sicut ipse sanctus est. Lv. 19.a. Sancti estote, quia ego sanctus sum. Vel :
Sanctificate :
id est Sanctum predicate, verbo et facto.
marg.|
{z}
Et ipse pavor vester et ipse terror vester :
quasi dicat : nullo genere timoris aliquid timeatis, nisi ipsum. Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus ; animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 1Pt. 3.c. Timorem eorum, ne timueritis, ut non conturbemini : Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. Multi tamen terra operiunt eum in cordibus suis et multi crucifigunt. Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui habentes.
marg.|
{a}
Et erit vobis in sanctificationem
id est confirmabit vos in bono, qui ei creditis.
marg.|
{b}
In lapidem autem offensionis
id est in compactionem.
marg.|
{c}
Et petram scandali
id est in ruinam erit.
marg.|
{d}
Duabus domibus Israel :
id est duabus Gentibus coniuratis contra Iudam, id est Syrie et Samarie. Et dicitur Syria domus Israel, quia erat coniurata cum Rege Israel. Vel :
duabus domibus Israel :
id est infidelibus de duabus,
{4.
23rb} et decem Tribubus. Et dicitur Christus lapis offensionis, quia ad ipsum offenderunt et offenderunt adhuc : Iudei quasi ad obicem in via plana. Ex hoc loco sumpsit Apostolus testimonium quod Christus factus est Iudeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitia. 1Cor. 1.d. Vel
duabus domibus Israel
id est duabus familiis, scilicet Sammai et Hellel, ex quibus Scribe et Pharisei. Hi duo parum ante Christum nati sunt in Iudea, quorum traditiones pullulaverunt tempore Alexandrie Regine, que favebat eis propter religionem eorum superficialem. Unde tempore illius ceperunt predicare et docere populum parum ante Christi Nativitatem et populus cepit acquiescere eis. Unde multos reliquerunt Magistros secte sue.
marg.|
{e}
Et erun
t
in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem prec
ipue quia Christum non receperunt. Et est prophetia de destructione facta per Romanos.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
{f}
Et offendent in l
apidem Christum per infidelitatem.
marg.|
{g}
Ex eis plurimi non
omnes, quia reliquie Israel salve fient. infra 10.e.
marg.|
{h}
Et cadent ruin
a eterna et temporali.
marg.|
{i}
Et conterentur glad
io Romanorum et fame.
marg.|
{k}
Et irritentur funi
bus peccatorum : Prv. 5.d. Vel funibus materialibus.
marg.|
{l}
Et capientur a Ro
manis. Vel, Offendent corde, cadent locutione, conterentur operatione, irretientur consuetudine, capientur morte. Et quia ita offendent Iudei in lapidem Christum : O tu Isaia.
marg.|
{m}
Liga testimonium
id est prophetiam, sive visionem, quam tibi ostendi, ne Iudei legentes intelligant.
marg.|
{n}
Signa legem vete
rem, ne intelligatur a Iudeis cecis, quasi dicat : claude et absconde sub figuris testimonia, que sunt in lege et Prophetis de incarnatione, ita tamen quod aperias ea.
marg.|
{o}
In Discipulis meis
id est Apostolis meis, vel per eos aliis bonis.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{m}
Liga testimonium
id est librum istum, quem tibi scribere precepi, claude sub involucris et velaminibus figurarum.
marg.|
{n}
Signa legem vete
rem, ut lateat quasi sub sigillo clausa Iudeos indignos, Legem dico existentem.
marg.|
{o}
In Discipulis meis. Et
nota quod signari duobus modis sumitur. Primo modo dicitur aliquid signari, id est sub sigillo claudi, sicut signantur littere, vel aliquid in arca : Et de hoc modo signandi dicitur. Iob. 14.d. Signasti, quasi in sacculo peccata mea. Quod hoc modo signatum est, ab aliquibus scitur, ab aliquibus ignoratur. Sic prophetia et lex signata est Iudeis, qui vident corticem littere exterius, sed intus medullam spiritualis intelligentie non vident. Unde infra 29.d. Erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati. Et licet ita sit signata prophetia et lex Iudeis ; tamen patet Prophetis et Apostolis et aliis sanctis viris, qui sunt quasi Secretarii summi Regis. Et hoc es {t} {m}
Liga testimonium
id est involve prophetiam involucris figurarum, ut Iudei legentes non intelligant.
marg.|
{n}
Signa legem
id est claude Iudeis, ut aperiri possit.
marg.|
{o}
In Discipulis meis :
id est Discipulis meis et per eos aliis. Secundo modo dicitur signari
marg.|
{Δ} aliquid,
marg.|
{Θ} qua Dominus consolatur suos de dissipatione consiliorum et virium persecutorum. Prv. 21.c. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Iob. 5.c. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod ceperant.
marg.|
{o}
Sicut in manu
etc.
In m
anu forti erudit Dominus, quando peragit flagello temporalis afflictionis, ut corrigatur : sicut in manu forti erudit, quando percutit aliquem, ut alius corrigatur exemplo illius : sicut catulus verberatur, ut leo humilietur. Naum. 3.b. Proiiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam et ponam te in exemplum et erit omnis, qui viderit, resiliet a te. Prv. 19.d. Flagellato pestilente stultus sapientior erit. Eccles. 42.a. Servo pessimo latus sanguinare super mulierem nequam, id est coram muliere nequam bonum est signum. Iudit. 14.c. De comedente exivit cibus et de forti egressa est dulcedo. De comedente exit cibus, quando de Tyranno pauperes devorante percusso, fortiter trahitur dulcis instructio ad correctionem aliorum.
marg.|
{f}
Et offendent ex
] {Θ} eis plurimi,
marg.|
{4.
23va}
Δ aliquid, quando mediante sigillo nova forma, quasi character ei imprimitur. Nam signare, est characterem, sive signum rei imprimere. Et sic proprie cera signatur, id est sigillatur. Hoc modo dicitur sigillum, vel signatum illud quod imprimitur anime, scilicet gratia, vel spiritualis intelligentia legis. Iuxta illud. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, id est gratia tua luminosa, quasi sigillum impressa est menti nostre. Sic etiam Sponsus dicit Sponse Can. 8.b. Pone me sicut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Gregorius Dominum sicut signaculum super cor ponimus, cum ea, que dicit, mente pensamus : super brachium, cum ea, que fecit, bene operando imitamur. Et attende quod littere melius leguntur in cera, quam in sigillo ; sic melior est instructio per facta, quam per verba. Secundum hoc sic exponitur littera
Liga testimonium
id est prophetiam tuam Iudeis claude
Signa legem
id est imprime
in Discipulis meis
quasi sigillum in cera, ut sicut melius leguntur littere in cera, quam in sigillo ; sic melius in eorum vita legi valeat, quam in ipsa lege. Et de hoc dicitur Ier. 32.g. Agri pecunia ementur et scribentur in libro, imprimetur signum. Item Ier. 31.f. Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde illorum scribam eam. 2Cor. 3.a. Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris, que scitur et legitur ab omnibus hominibus manifestati, quoniam Epistola estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento, sed Spiritu Dei. Alia translatio habet :
Signa legem : ve
terem
in doctrinis meis
id est in novo testamento quod est manifestius, quam vetus. Ea enim, que exarata sunt obscure in veteri testamento quasi in sigillo, manifestata sunt in novo quasi littere in cera.
marg.|
Et nota quod licet transitus iste predictis modis convenienter legatur, tamen secundum Hieronymum potest legi facilius, qui sic dicit
Liga testimonium vete
ris instrumenti et trade
Discipulis meis
vel certe legitur lex et Prophete usque ad Io. Mt. 11.b. Unde vult quod duobus modis legatur. Primo sic
Liga
id est alliga testimonium, id est vetus instrumentum Discipulis meis, signa legem, tradendo eam Discipulis meis. Secundo modo legitur sic, Liga testimonium, signa legem in Discipulis meis, id est claude Iudeis testimonia incarnationis, que sunt in lege et Prophetis usque ad Discipulos meos, id est Apostolos, qui tunc signata aperuerunt.
marg.|
{a}
Exspectabo
quasi quia legem precipis signari et abscondi Iudeis, eo quod non exspectant adventum Christi, ego acquiescens mandato Domini :
Exspectabo Dominum
id est Iesum Emanuel, quem promittis venturum, qui erit nobis in sanctificationem.
marg.|
{b}
Qui abscondit faciem suam a domo Iacob :
id est cognitionem suam non dedit Iudeis incredulis. Et non solum exspectabo eum ad primum adventum, sed.
marg.|
{c}
Et prestolabor eum ad s
ecundum. Mi. 7.b. Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum Salvatorem meum. Hab. 2.a. Si moram fecerit, exspecta eum ; quia veniens veniet. Sed nec arrogantia sibi posset ascribi, si tamquam solus videretur exspectare Dominum : ideo alios associat sibi dicens.
marg.|
{d}
Ecce ego pres
tolabor et exspectabo, supple.
marg.|
{e}
Et pueri mei :
id est ceteri Prophete pueri et Domino servientes.
marg.|
{f}
Quos dedit mihi Dominus :
id est quos mihi addidit quasi socios.
marg.|
{g}
In signum et in portentum Israel
id est ut mecum predicent et signa et portenta faciant Israeli. infra 20.a. Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Egyptum et super Ethiopiam. Ezechiel. 24.g. Eritque Ezechiel vobis in portentum. Za. 3.c. Audi, Iesus Sacerdos magne et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Quidam exponunt hoc de duobus filiis Isaie, Iasub et Emanuel, sed falso, ut dicit Hieronymus . Apostolus ad Hebreos 2.c. adducet hanc auctoritatem ex persona Domini
Ecce ego et pueri mei
id est Apostoli, qui in portentum sapientie huius seculi et superbie Iudeorum fuerunt. Unde Ez. 12.b. Fili hominis, portentum dedi te domui Israel. Apostoli etiam in
{4.
23vb} portentum erant, quia predicabant Deum mortuum, vel quia eorum sapientiam et eloquentiam mirabantur omnes, vel quia dure vivebant. Et ne aliquis dubitaret de his, subdit.
marg.|
{h}
A Domino exercituum
id est Angelicarum virtutum et iustorum hominum.
marg.|
{i}
Qui habitat in monte Sion :
id est cuius templum est in monte Sion, vel in Ecclesia fiet hoc.
marg.|
{k}
Et cum dixerit
etc.
Quin
ta pars, ubi Isaias monet Discipulos suos, vel alios Prophetas et amicos suos, ut cum Syri et decem Tribus dixerint eis quod non credant Isaie, sed consulant idola, vel Pythones, ne acquiescant eis, sed respondeant, non est querenda veritas a talibus, quia strident. Et hoc est. Et cum dixerint, Syri et decem Tribus.
marg.|
{l}
Ad vos o Di
scipuli et Prophete.
marg.|
{m}
Queri te a Pythonibus non
ab Isaia arreptitio et patienti mentis alienationem.
marg.|
{n}
Et a divinis, qui strident in incantationibus suis prop
ter dissona murmura quasi insanientes. Septuaginta dicunt : Qui de terra loquuntur, qui de ventre clamitant, id est in quibus Diabolus loquitur, non instrumentis lingue, sed intus in ventre, unde ventri loqui dicuntur. Haimo. Duo sunt genera divinandi, quorum alterum artis est, alterum nature. Et ponit versus, Lucani lib. 6. Auribus incertum ferulis strideat umbra etc.
Act.
16.d. ubi Paulus liberavit puellam habentem Spiritum Pythonem, dicit Beda, de Pythonica divinatione. In libro Regum invenitur, ubi rogante Saule, Pythonissa, vel animam Samuelis, vel potius pro ea Spiritum immundum evocavit ab inferis. Quod est genus magice artis, ab Apolline Pythio repertum est et ab eius cognomine dicitur sic vocatum. Cui etiam nomen Hebreum convenit, quia Pythum os abyssi dicitur. Item super eumdem locum dicit Rabanus. Python nomen maligni Spiritus est, per quem Pythonisse hoc agunt, ut mortuos ad locutionem et divinationem suscitent. Hieronymus dicit quod python idem est quod ventriloquus, id est homo habens Diabolum loquentem in ventre. Cum ergo hec dixerint vobis, respondete.
marg.|
{o}
Numquid non populus fide
lis.
marg.|
{q}
A Deo suo vivo
et vero.
marg.|
{r}
Requiret visionem
id est certificationem.
marg.|
{s}
Pro vivis ac m
ortuis, id est loco Deorum vestrorum vivorum, vel mortuorum ? Tangit ritum Gentilium quorumdam, qui colebant homines vivos, vel Demones et istos appellant Deos vivos. Alii, vel iidem colebant homines mortuos, effigientes in aliqua materia eorum imagines, sicut legitur de Nino et istos appellant Deos mortuos. Unde sensus est.
marg.|
{o}
Numquid non
id est nonne.
marg.|
{p}
Populus fide
lis.
marg.|
{q}
A Deo suo vivo
et vero, non a multis et falsis.
marg.|
{r}
Requiret visionem
id est consilium.
marg.|
{s}
Pro vivis Diis
.
marg.|
{t}
Ac mortuis
id est loco vivorum et mortuorum Deorum, quos vos consultis. alia littera habet : Pro vivis a mortuis. Et est sensus.
marg.|
{o}
Numquid non
id est nonne.
marg.|
{p}
Populus fide
lis.
marg.|
{r}
Requiret a Deo suo visionem
quasi dicat : sic cum vos queratis responsa.
marg.|
{s}
Pro vivis
id est de vivis.
marg.|
{t}
A mortuis
id est a simulacris, que non vivunt, quasi dicat : cum vos de vivis consulitis mortuis, cur non potius et vos Deum unum et verum ? Hanc lectionem approbat Hieronymus , qui sic dicit : Hoc scire debetis quod unaqueque Gens proprios colit Deos et de vivorum salute mortuos sciscitatur. Posset etiam sic legi.
marg.|
{o}
Numquid non
id est nonne.
marg.|
{p}
Populus infi
delis.
marg.|
{q}
A Deo suo non
vero.
marg.|
{r}
Requiret visionem
id est consilium ? Et postea quasi irrisorie subdit Propheta.
marg.|
{s}
Pro vivis requ
irunt consilia.
marg.|
{t}
A mortuis
id est a simulachris similibus mortuis quod facere ridiculum est.
marg.|
{Δ} De hac lectione
marg.|
{Θ}
eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur. Per
quatuor ista tangitur consummatio peccatorum, que in quaternario est. Offendent cogitatione, cadent consensu, conterentur opere, irretientur consuetudine, capientur in morte.
marg.|
{d}
Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel
id est iusti et humiles positi sunt in exemplum divitibus et discant quid sibi immineat, ex quo iusti ita affliguntur. Prv. 11.d. Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ? 1Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei : Si autem primum a nobis, quis finis illorum, qui non credunt Dei Evangelio ?
marg.|
{k}
Et cum dixerint ad vos, querite a Pythonibus
etc.
Pyth
ones sunt vocati ventriloqui, qui tractant de eis, que ad ventrem pertinent. Eccles. 6.c. Omnis labor hominis in ore ipsius, infra 19.a. De terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi Pythonis de terra vox tua et de humo eloquium
marg.|
{Θ} tuum.
marg.|
{4.
24ra}
Δ De hac lectione non facit mentionem aliqua Gloss {a} {a}
Ad legem magis recu
rrite pro consilio, in qua invenitur veritas.
marg.|
{b}
Et ad testimonium sacr
e Scripture quod non fallit. Istud, magis, tenetur elective, non comparative. Argumentum quod in sacra Scriptura est responsio ad omnia necessaria. 1Pt. 3.c. Parati reddere rationem omni poscentis de ea, que in vobis est fide et spe Lc. 16.f. Mitte Lazarum. Et infra g. Habent Moysen et Prophetas, ipsos audiant. Non dixit, Gratianum, vel Ulpianum.
marg.|
{c}
Quod si non dixerint incr
eduli, id est Syri, vel decem Tribus.
marg.|
{d}
Iuxta verbum hoc
id est iuxta concilium tuum faciemus, id est si dixerint non iuxta verbum hoc faciemus, hoc est, si non acquieverint tibi, ut non requirant consilium a lege et non ab idolis, hec incommoda incurrent.
marg.|
{e}
Non erit eis matutina lux
id est prosperitas, vel liberatio a captivitate, vel agnitio veritatis, quam negligit, id est Christus. De qua Apc. 2.g. Dabo ei stellam matutinam.
marg.|
{f}
Et transibit lux,
scilicet.
marg.|
{g}
Per eam terr
am, vel congregationem ; sed non faciet in eis moram, quia non fruentur ea.
marg.|
{h}
Et corruet cong
regatio in damnationem.
marg.|
{i}
Et esuriet pane
materiali in obsidione, vel in captivitate, vel pane spirituali tempore Christi, iuxta prophetiam. Am. 8.d. Mittam famem in terram non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei.
marg.|
{k}
Et cum esurierit fame
corporali in obsidione, vel spirituali tempore Christi.
marg.|
{l}
Irascetur : mu
rmurans contra Deum. Unde Ps. 58. Si vero non fuerint saturati et murmurabunt.
marg.|
{m}
Et maledicet blas
phemando.
marg.|
{n}
Regi suo
id est Sennacherib, vel Nabuchodonosor.
marg.|
{o}
Et Deo suo
id est diabolo, vel idolo et paternis traditionibus, contra illud Ex. 22.d. Principem populi tui non maledices.
marg.|
{p}
Et suscipiet sursum si u
ndecumque veniat ei consilium et auxilium.
marg.|
{q}
Et ad terram intuebitur : pr
e confusione et dolore.
marg.|
{r}
Et ecce tribulatio et tenebre ? conf
usionis et desperationis.
marg.|
{s}
Et dissolutio
id est formido dissolvens.
marg.|
{t}
Et angustia : fa
mis et sitis premens.
marg.|
{u}
Et caligo persequens
id est cecitas indurati cordis :
marg.|
{x}
Et non poterit avolare
id est effugere.
marg.|
{y}
De angustia sua,
id est quam meritis suis patietur. Et ad litteram predicit Isaias gravissimam Iudeorum tribulationem tempore captivitatis Babylonice, vel Romane. supra 5.g. De hoc. Aspiciemus in terram : et ecce tenebre tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius. Dn. 9.g. Finis eius vastitas, post finem belli statuta desolatio.
marg.|
{Θ} tuum mussitabit. A talibus vult diabolus requiri consilium. Sed.
marg.|
{a}
Ad legem magis et ad testimonium. Und
e Moyses in dubiis recurrebat ad tabernaculum testimonii, Saul autem ad Pythonissam. 1Rg. 28.e.
marg.|
{e}
Non erit eis matutina lux. Hic
enumerat Isaias duodecim penas reproborum. Prima est quod Deum non videbunt. Et hoc est.
Non erit eis matutina lux infra
26.b. In terra Sanctorum gessit iniqua et non videbit gloriam Domini. Secunda est scrutinium conscientiarum. Et hoc est.
marg.|
{f}
Et transibit per eam
So. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis. Tertia est synderesis extinctio. Et hoc est.
marg.|
{h}
Corruet
Iob. 21.b. Lucerna impiorum extinguetur. Quarta est omnis boni defectus cum appetitu anxio : Et hoc est.
marg.|
{i}
Esuriet. infra
65.b. Servi mei comedent et vos esurietis. Quinta est quod irascentur sibimet. Et hoc est.
marg.|
{l}
Irascetur Ps.
111. Peccator videbit et irascetur : dentibus suis fremet et tabescet. Sexta est blasphemia Dei, que maxima pena est : quia ex maximo dolore conscientie
{4.
24rb} venit. Et hoc est.
marg.|
{m}
Maledicet Regi suo et Deo suo Apc.
marg.|
c. 16.d. Grando magna sicut talentum descendit de celo in homines et blasphemarunt homines Deum, propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer. Septima est desperatio omnis auxilii. Et hoc est.
marg.|
{p}
Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur : et ecce tribulatio
id est undique circunspiciet et nullum adiutorem invenient, sicut fur deprehensus in furto, qui ducitur ad suspendium. Ier. 2.e. Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur ; sic confusi sunt domus Israel. Octava est omnis creature impugnatio : Et hoc est.
marg.|
{r}
Et ecce tribulatio cum
pondere Sap. 5.c. Armabit creaturam in ultionem inimicorum et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Nona est tenebrositas contra gloriam mundi, in qua voluerunt esse Iudei. Et hoc est.
marg.|
{r}
Et tenebre exte
riores et intentiores. 1Rg. 2.b. Et impii in tenebris conticescent. Decima est timor nimius, quia presentia pene timorem non excludit. Et hoc est.
marg.|
{s}
Et dissolutio.
id est formido dissolvens. Capitulum 5.a. Videntes turbabuntur timore horribili. Undecima est vermis conscientie intus angustians. Et hoc est.
marg.|
{t}
Et angustia.
infra ultimo g.a Vermis eorum non morietur. Duodecima est cecitas indurati cordis. Et hoc est.
a Is. 66, 24.
marg.|
{u}
Et caligo persequens.
Iob. 20.d. Omnes tenebre abscondite in occultis eius. Et omnes iste pene eterne erunt : Et hoc est quod sequitur.
marg.|
{x}
Et non poterit avolare ab angustia sua.
Prv. 11.b. Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_8)
Notes :