Capitulum 31
Numérotation du verset
Is. 31,1
Ve qui descendunt in Egyptum
ad auxilium
in equis sperantes
et habentes fiduciam in1
1 in] super
Weber
quadrigis quia multe sunt
et super equitibus quia prevalidi nimis et non sunt confisi
super Sanctum Israel et Dominum non requisierunt
Numérotation du verset
Is. 31,2
ipse autem sapiens
adduxit malum
et verba sua
non abstulit
et consurget contra domum
Pessimorum
et contra auxilium operantium
iniquitatem
Numérotation du verset
Is. 31,3
Egyptus
Homo
et non deus
et equi eorum
Caro
et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam
et corruet auxiliator
et cadet
cui prestatur auxilium simulque omnes consumentur
Numérotation du verset
Is. 31,4
quia hec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo
et catulus leonis super predam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit
et a multitudine eorum non pavebit sic
descendet Dominus exercituum ut proelietur
Super
montem Sion et super collem eius
Numérotation du verset
Is. 31,5
sicut aves volantes
sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
Numérotation du verset
Is. 31,6
Convertimini
sicut in profundum
recesseratis filii Israel
Numérotation du verset
Is. 31,7
in die enim illa
abiciet vir idola
argenti sui et idola auri sui que fecerunt vobis manus vestre in peccatum
Numérotation du verset
Is. 31,8
et cadet Assur
in gladio non viri et gladius non hominis
vorabit eum et fugiet
non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt
Numérotation du verset
Is. 31,9
et fortitudo
eius a terrore
transibit
et pavebunt fugientes principes eius
dixit Dominus
cuius ignis est in Sion
et caminus eius in Hierusalem
Capitulum 31
Numérotation du verset
Is. 31,1
marg.|
{4.
67va} Ve qui descendunt etc. Supra in capitulo precedenti monuit Dominus per Prophetam reliquias Iuda, ne descenderent in Egyptum, qui noluerunt acquiescere ; ideo hic in hoc capitulo comminatur eis, quia iverunt et quia in Egyptios Idololatras speraverunt. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima comminatur residuis illis, quia descenderunt in Egyptum contra consilium Domini per Ieremiam. Secundo, agit de prosperitate filiorum Israel, post reditum de captivitate Babylonica ibi : Quia hec Dominus etc.
Tert
io, de abiectione idolorum tempore Ezechie, facta liberatione Hierusalem ab exercitu Sennacherib, ibi : Convertimini etc.
Dici
t ergo.
marg.|
{a}
Ve illi
s.
marg.|
{b}
Qui descendunt timo
re Chaldeorum, preceptum Domini et consilium Ieremie contemnentes.
marg.|
{c}
In Egyptum ad auxilium quer
endum.
marg.|
{e}
In equis sperantes quib
us abundat Egyptus, non in Domino.
marg.|
{f}
Et habentes fiduciam in quadrigis Egyp
tiorum.
marg.|
{g}
Quia multe sunt in E
gypto, que ducuntur in exercitibus.
marg.|
{h}
Et super equitibus Egyp
tiis.
marg.|
{i}
Quia prevalidi nimi
s sunt sua opinione.
marg.|
{k}
Et non sunt confisi super sanctum Israel
id est super sanctificantem Israel, qui remanentibus in terra sua promittebat auxilium per Ier. 42.b.
marg.|
{l}
Et Dominum non exquisierunt. cor
de vero, licet verbis : Dixerunt enim ad Ier. 42.a. Ora pro nobis Dominum, quid agere debeamus : et postea noluerunt obedire.
marg.|
{m}
Ipse autem Domi
nus.
marg.|
{n}
Sapiens omni
a sciens et omnia potens.
marg.|
{o}
Adduxit malum
id est Nabuchodonosor permissive. Vel malum, neutri generis, id est penam et afflictionem eorum effective.
marg.|
{p}
Et verba sua que
locutus est per Ieremiam et Isaiam.
marg.|
{q}
Non abstulit. Irr
ita faciendo.
marg.|
{r}
Et consurget Domi
nus sicut strenuus bellator.
marg.|
{s}
Contra domum pessimorum
id est contra Iudeos incredulos, qui Ieremie et Domino credere noluerunt.
marg.|
{t}
Et contra auxilium operantium iniquitatem
id est contra iniquos Egyptios, qui auxilium prestabant eis, quasi dicat : nec ipsi Iudei, nec ipsi Egyptii potuerunt se defendere. Qui {a} {u}
Egyptus
id est Egyptius.
marg.|
{x}
Homo
id est fragilis.
marg.|
{y}
Et non Deus
id est non invincibilis.
marg.|
{z}
Et equi eorum. In
quibus illi Iudei confidebant.
marg.|
{a}
Caro et non spiritus
id est fragiles et cito deficientes.
marg.|
{b}
Et Dominus inclinabit manum suam
id est laxabit habenas illis, non dirigens eos. Metaphorice loquitur, quasi de equis.
marg.|
{c}
Et corruet auxiliator Iude
orum, id est Egyptius.
marg.|
{d}
Et cadet, cui prestatur auxilium
id est Iudeus.
marg.|
{e}
Simulque omnes
id est Egyptii et Iudei.
marg.|
{f}
Consumentur a Na
buchodonosor.
marg.|
{g}
Quia hec dicit Dominus. Sec
unda pars, in qua loquitur Isaias de prosperitate, quam habuerunt Iudei reversi de captivitate Babylonica. Et hoc facit Isaias in maiorem confusionem istorum Iudeorum, qui descenderunt in Egyptum. Solent enim mali confundi, quando vident aliorum prosperitatem. Comparat autem Isaias Dominum leoni, propter confidentiam et fortitudinem : quia nullum timet et timetur ab omnibus : et quia potenter eripuit Iudeos de Babylonica captivitate : et potenter protexit post reditum, contra infestantes nationes, que in circuitu infestabant eos. Dicit ergo : Ita fiet. Quia hec dicit Dominus ad me dicit Isaias.
marg.|
{h}
Quomodo
id est sicut.
marg.|
{i}
Si rugiat leo et catulus leonis super predam suam
id est super alias feras, vel pecudes, quas predatur.
marg.|
{k}
Cum occurrerit ei leon
i portanti predam sua {m} {l}
multitudo Pastorum vole
ntium eripere predam.
marg.|
{m}
A voce eorum non formidabit conf
isus in viribus suis.
marg.|
{n}
Et a multitudine eorum non pavebit ut p
redam propter eos dimittat,
marg.|
{o}
Sic descendet Dominus exercituum mise
rando.
marg.|
{p}
Ut prelietur tamq
uam bonus defensor. Descendet, inquam.4.67vb} {q}
Super montem Sion defe
ndendum et liberandum a Sennacherib et ab aliis nationibus impugnantibus Iudeos post reditum de Babylonia.
marg.|
{r}
Et super collem,
] {Δ} eius, id est Hierusalem,
marg.|
{a}
Ve qui descendunt in Egyptum
id est in mundum.
marg.|
Ps. 72. Deiecisti eos, dum allevarentur.
marg.|
{d}
Ad auxilium in e
quis sperantes et habentes fiduciam in quadrigis : quia multe sunt et super equitibus etc.
Ecce
tota fiducia mundi in tribus consistit : In equis, in quadrigis et in Equitibus
In equis
id est Advocatis, Apc. 9.d. Potestas equorum in ore eorum, id est in advocationibus et in caudis, id est dilationibus. Hab. 1.b. Leviores pardis equi eius in quadrigis, id est in parentela, ubi iugales sunt et vincula, infra 37.e. dicit Sennacherib. In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium. Quidam enim ascendunt in dignitates Ecclesie per parentelam, quidam per scientiam et forte aliqui utuntur Theologia pro scala. In equitibus, id est in dignitatibus Ez. 26.b. Inundatione equorum operiet te pulvis eorum : a sonitu rotarum equitum et curruum movebuntur muri tui. Ioel. 2.a. quasi aspectus equorum, aspectus eorum : et quasi equites, sic currunt : sicut sonitus quadrigarum super capita montium.
marg.|
{k}
Et non sunt confisi super sanctum Israel quia
magis in hominibus, quam in Domino confidunt. Contra quod Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine : et ponit carnem brachium suum.
marg.|
{l}
Et Dominum non exquisierunt mult
i querunt ; sed pauci exquirunt, id est ex corde, vel extra mundum querunt ; et ideo pauci inveniunt. Os. 5.b. In gregibus suis et armentis suis vadent ad querendum Dominum et non invenient.
marg.|
{m}
Ipse autem sapiens adduxit malum quia
discrete et iuste unumquemque punit. Chrys. Multi iniusta agunt ; sed nullus iniusta patitur.
marg.|
{p}
Verba sua non abstulit Ps.
88. Que procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
marg.|
{r}
Et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. Pes
simos vocat omnes infideles, in quibus nihil boni est, cum in eis fundamentum fidei sit destructum.
Operantium iniquitatem dici
t malos Christianos. Utrosque puniet Dominus.
marg.|
{x}
Egyptus homo et n
on Deus : et equi eorum caro et non spiritus. Hoc dicit contra superbientes de scientia sua, Doctor enim superbus se Deum facit, id est videntem. Ez. 28.a. Dixisti, Deus ego sum et in cathedra Dei sedi. Sed iste totus est in tenebris, unde bene dicitur Egyptus, id est tenebrosus : et homo, id est fragilis. et caro, non spiritus, id est carnalis, non spiritualis.
marg.|
{b}
Et Dominus inclinabit manum suam que
fuerat elevata, ad percutiendum. Iob. 6.b. solvat manum suam et succidat me.
marg.|
{c}
Et corruet auxiliator : et cadet, cui prestatur auxilium
id est et qui inique defendit et qui inique defenditur.
marg.|
{e}
Simulque omnes consumentur a ge
henna, semper tamen viventes in consumptione.
marg.|
{g}
Quia hec dicit Dominus ad me
quasi dicat : qui descendunt in Egyptum, non salvabuntur ; sed qui de Babylone redeunt, salvi erunt.
marg.|
{h}
Quomodo si rugi
at leo et catulus leonis, cum occurrerit ei multitudo Pastorum, a voce eorum non formidabit etc. Glossa Haimonis, exponit hoc de Christo, qui dicitur leo de Tribu Iuda. Apc. 5.b. Et catulus leonis, quia suscitans et suscitatus a morte a seipso. Item catulus leonis fuit in primo adventu, quia humilis ; sed leo erit in secundo, quia terribilis. Ose. 11.d. Leo rugiet et formidabunt filii maris, Prv. 19.b.
marg.|
Sicut fremitus leonis ; ita et Regis ira. Preda eius omnes penitentes quos predatur diabolo. Multitudo Pastorum accurrentium, a quorum voce non pavet, est multitudo hereticorum, qui nituntur ei eripere predam suam ; sed non possunt. In malo posset exponi de diabolo. 1Pt. 5.b. Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens, circuit, querens quem devoret. Hic non timet multitudinem Pastorum modernorum :
marg.|
{Θ} quia ab
marg.|
{a}
Sicut aves volantes supe
r pullos suos.
marg.|
{b}
Sic proteget Dominus exercituum Hierusalem cont
ra Samaritas et alias nationes, que conate sunt impedire reedificationem templi et Hierusalem. 1. Esdra 4. Et tempore Machabeorum in paucis multos fugavit. 1. Macha. 3.
marg.|
{c}
Protegens ut P
rinceps strenuus et providus.
marg.|
{d}
Et liberans ab e
xercitu Sennacherib.
marg.|
{e}
Transiens a te
rmino usque ad terminum exterminando exercitum Sennacherib.
marg.|
{f}
Et salvans Hierusalem
.
marg.|
{g}
Convertimini. Ter
tia pars, in qua Propheta revertitur ad tempus Ezechie et admonet Tribum Iude : et Beniamin, ut sicut in profundo malorum recesserant ; sic toto mentis affectu redirent, antequam Sennacherib rediens de Egypto veniret in Hierusalem obsidendam. Captivatis enim decem Tribubus destruxit Sennacherib totam terram Iuda, preter Hierusalem, quam obsedit, sed ibi examinatus est exercitus eius ab Angelo et Hierusalem liberata. Et hoc est : Convertimini ad Dominum, o Tribus Iuda et Beniamin penitentes, pugnante Domino pro vobis.
marg.|
{h}
Sicut in profundum pecc
atorum.
marg.|
{i}
Recesseratis fili
i Israel, quasi dicat : qui profundo consilio et peccato recessistis a Domino ; convertimini ad ipsum penitendo.
marg.|
{l}
In die enim illa prot
ectionis et liberationis Hierusalem.
marg.|
{m}
Abiiciat vir Iude
us.
marg.|
{o}
Idola argenti sui et idola auri sui mone
nte Ezechia, cum liberasset eum Dominus de manu Sennacherib. 4Rg. 19.
marg.|
{q}
Que fecerunt vobis manus vestre in peccatum sub
Achaz patre Ezechie : propter que capta fuit postea civitas a Babyloniis.
marg.|
{r}
Et cadet Assur
id est exercitus Assyriorum.
marg.|
{s}
In gladio non viri sed
Dei, qui per Angelum nocte una centum octoginta quinque millia ex eis percussit.
marg.|
{t}
Et gladius, non hominis sed
Dei.
marg.|
{u}
Vorabit eum Assy
rium.
marg.|
{x}
Et fugiet Senn
acherib cum paucis.
marg.|
{y}
A facie gladii
id est Angeli exterminantis.
marg.|
{z}
Et iuvenes eius
id est milites, vel filii Sennacherib.
marg.|
{a}
Vectigales erunt Nabu
chodonosor ; et postmodum Medis et Persis : Assyrii quidem primo habuerunt dominium super Chaldeos, sed postea Assyrii facti sunt tributarii Nabuchodonosor : et postmodum Medis et Persis.
marg.|
{b}
Et fortitudo eius
id est exercitus eius.
marg.|
{c}
A terrore Ange
li exterminantis.
marg.|
{d}
Transibit
id est deficiet.
marg.|
{e}
Et pavebunt fugientes Principes eius cum
eo decem tantum, ut dicunt. Et posset aliquis dicere Isaie : Quomodo scis hec ? Et respondet : Bene scio hec, quia.
marg.|
{f}
Dixit Dominus supr
adicta, qui mentiri non potest.
marg.|
{g}
Cuius ignis in Sion et c
aminus in Hierusalem, ut consumat adversarios suos, sicut flamma consumit stipulam, vel ligna. Altare holocaustorum, cuius ignis erat perpetuus, vocat caminum. Altare thymiamatis, ad quod deferebatur ignis de altari holocaustorum, vocat ignem. Vel in hoc tangit modum destructionis Assyriorum, quasi dicat : Dominus igne consumet eos.
marg.|
{Θ} quia ab ipso nomine Pastoris concludit eis. Ez. 33.a. Ve Pastoribus, qui pascebant semetipsos, nonne greges a Pastoribus pascuntur ? Item verba eorum non timet, quia non sunt ignita igne caritatis, aut zeli. Iob. 41.d. Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides funde : quasi stipulam estimabit malleum : et deridebit vibrantem hastam,
marg.|
{a}
sicut aves volantes : sic proteget Dominus Hierusalem
id est sicut avis volitans super nidum provocat pullos suos ; sic Dominus super Ecclesiam volitans protegit, vel provocat filios suos. Dt. 32.b. Sicut Aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit
{4.
68rb} eos, atque portavit in humeris suis. Mt. 23.d. Hierusalem, Hierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina etc.
marg.|
{c}
Protegens et liberans, transiens et salvans Quad
ruplicem gratiam tangit hic propheta. Operantem, cooperantem, conservantem et consummantem, Per operantem liberat, per cooperantem protegit, per conservantem transit, per consummantem salvat.
marg.|
{g}
Convertimini cord
e et opere, peccatores, per penitentiam.
marg.|
{h}
Sicut in profundum pecc
atorum.
marg.|
{i}
Recesseratis a Do
mino.
marg.|
{k}
Filii Israel
id est qui aliquando fuistis filii Israel per fidem, quasi dicat : ita profunda ; sit incisio gladii doloris, sicut fuit gladii dilectionis. Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ; Ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem.
marg.|
{l}
In die enim illa vere
penitentie.
marg.|
{m}
Abiiciet a co
rde suo.
marg.|
{n}
Vir a vi
rtute.
marg.|
{o}
Idola argenti sui pecc
ata locutionis.
marg.|
{p}
Et idola auri sui pecc
ata cogitationis.
marg.|
{q}
Que fecerunt vobis manus vestre in peccatum. Per
hoc intellige peccata operationis, que omnia per confessionem abiicienda sunt, sup. 2.d. In die illa proiiciet homo idola argenti sui et simulachra argenti sui et simulachra auri sui.
marg.|
{r}
Et cadet Assur
id est diabolus.
marg.|
{s}
In gladio non viri, sed Dei
id est gladio contritionis, que non est ab homine, sed a Deo. Ier. 4.a. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis, infra 58.c. Si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest : orietur in tenebris lux tua.
marg.|
{t}
Et gladius non hominis
id est dolor contritionis, que non est ab homine.
marg.|
{u}
Vorabit eum per
frustra minutatim confitendo peccata et circumstantias peccatorum. Iob. 40.d. Numquid illud es ei, quasi avi, aut ligabis illum ancillis tuis ? concident illum amici, divident illum negociatores.
marg.|
{x}
Et fugiet a facie gladii verb
i Dei.
marg.|
{z}
Et iuvenes eius
id est filii diaboli.
marg.|
{a}
Vectigales
id est tributarii.
marg.|
{a}
Erunt Chri
sto post penitentiam.
marg.|
{b}
Et fortitudo eius
id est exercitus malorum.
marg.|
{c}
A terrore iudi
cii.
marg.|
{d}
Transibit hic
ad Deum per penitentiam : vel in futuro in infernum per sententiam.
marg.|
{e}
Et pavebunt fugientes Principes eius ad D
ominum per penitentiam.
marg.|
{f}
Dixit Dominus, cuius ignis est in Sion
id est in militanti Ecclesia.
marg.|
{h}
Et caminus in Hierusalem
id est in celesti patria. Caritas vie dicitur ignis, caritas patrie caminus propter nimium ardorem dilectionis in Deum et proximum. Mt. 11.b. Minimus in regne celorum maior est Ioanne Baptista.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_31)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_31)
Notes :