Hugo de Sancto Caro

Capitulum 57

Numérotation du verset Is. 57,1 

Iustus
perit
et nemo est
qui recogitet in corde suo
et viri misericordie
colliguntur
quia non est qui intelligat
a facie enim malitie
collectus est
iustus
Numérotation du verset Is. 57,2 

veniat pax
requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua
Numérotation du verset Is. 57,3 

vos autem
Accedite
huc filii auguratricis
semen adulteri
et fornicarie
Numérotation du verset Is. 57,4 

super quem
lusistis
super quem dilatastis os
et eiecistis linguam
numquid non vos filii scelesti
semen mendax
Numérotation du verset Is. 57,5 

qui consolamini in diis
subter omne lignum frondosum immolantes
parvulos
in torrentibus subter eminentes1
1 eminentes] imminentes Rusch
petras
Numérotation du verset Is. 57,6 

in partibus torrentis
pars tua
hec est sors tua
et ipsis
effudisti
libamen obtulisti sacrificium numquid super his
non indignabor
Numérotation du verset Is. 57,7 

super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum
et illuc ascendisti ut immolares hostias
Numérotation du verset Is. 57,8 

et post ostium
et
retro postem posuisti memoriale tuum
quia
iuxta me discoperuisti
et suscepisti adulterum
dilatasti
cubile tuum et pepigisti cum eis
dilexisti
stratum
Eorum
manu
aperta
Numérotation du verset Is. 57,9 

et ornasti te regi unguento
et multiplicasti pigmenta tua
Misisti
legatos tuos procul et
humiliata es
usque ad inferos
Numérotation du verset Is. 57,10 

in multitudine vie tue
laborasti
non dixisti quiescam
vitam
manus tue invenisti propterea non rogasti
Numérotation du verset Is. 57,11 

pro quo sollicita timuisti
quia mentita es
et mei non es recordata
neque cogitasti in corde tuo quia
ego tacens
et quasi non videns
et mei oblita es
Numérotation du verset Is. 57,12 

Ego
Annuntiabo
iustitiam tuam
et opera tua
non proderunt tibi
Numérotation du verset Is. 57,13 

cum clamaveris
liberent te
congregati tui
et omnes eos
auferet
ventus
tollet aura
qui autem fiduciam habet
mei hereditabit terram
et possidebit montem sanctum meum
Numérotation du verset Is. 57,14 

et dicam
viam facite
prebete iter
declinate de semita
auferte offendicula de via populi mei
Numérotation du verset Is. 57,15 

quia hec dicit Excelsus
et Sublimis habitans eternitatem
et sanctum nomen eius
in excelso
et in sancto habitans et cum
contrito et humili spiritu
ut vivificet spiritum humilium
et vivificet cor contritorum
Numérotation du verset Is. 57,16 

non enim in sempiternum litigabo
neque usque ad finem irascar
quia spiritus
a facie mea egredietur et flatus
ego faciam
Numérotation du verset Is. 57,17 

propter iniquitatem avaritie eius
iratus sum et percussi eum
abscondi a te faciem meam2
2 a te faciem meam] om. Weber
et indignatus sum
et abiit
vagus
in via cordis sui
Numérotation du verset Is. 57,18 

vias
eius
vidi et dimisi eum
et reduxi eum
et reddidi consolationes
ipsi
et lugentibus
eius
Numérotation du verset Is. 57,19 

creavi fructum labiorum
pacem
pacem ei
qui longe est
et qui prope
dixit Dominus et sanavi eum
Numérotation du verset Is. 57,20 

impii autem
quasi mare fervens
quod quiescere non potest
et redundant
fluctus
eius
in conculcationem
et lutum
Numérotation du verset Is. 57,21 

non est pax
dixit Deus meus impiis

Capitulum 57

Numérotation du verset Is. 57,1 
marg.| Iustus perit etc.   Istu d capitulum dividitur in octo partes. In prima parte, secundum quod exponunt Iudei, arguitur ipsorum Iudeorum duritia, quia Prophetis occisis ab impiis Regibus non compatiebantur. Secundo reprehendit eos Propheta de bonorum irrisione, ibi : Vos autem accedite etc.   Tert io de idololatria, quam faciebant in locis amenis amenitate nemorum et torrentium, ibi : Numquid non vos filii scelesti etc.   Quar to de executione idololatrie, quia idola apud alias nationes mandabant, ibi : Misisti legatos. Quinto de insolentia et lascivia, ibi : Viam manus tue invenisti etc.   Sext o promittit eis reditum a captivitate, si penituerint et in Deo spem posuerint, ibi : Qui autem habet fiduciam etc.   Sept imo ostendit eis, quare eiecerit eos a terra, ibi : Propter iniquitatem etc.   Octa vo ostendit quod ex gratia, non ex meritis liberabuntur, ibi : Vias eius vidi etc.   Dici t ergo, Iustus perit etc. Hieronymus in originali Iudei, hec et cetera, que sequuntur, vel generaliter de {4. 134vb} omnibus Iustis arbitratur intelligi, quorum Manasses fudit sanguinem et implevit Hierusalem a porta usque ad portam 4Rg. 21.c. Vel certe Isaiam de sua prophetare morte quod serrandus sit a Manasse serra lignea, que apud nos certissima traditio est. Unde et nostrorum plurimi illud quod de passione Sanctorum in Epistola ad Hbr. 11.g. legitur : Serrati sunt, ad Isaie referunt passionem. Sed, sicut dicit Haimo in Glossa verius hoc de illo dicitur, qui est summe Iustus, ut postea in mysterio dicetur. Primo ergo secundum Iudeos exponitur.
marg.| {f} Iustus perit id est moritur et occiditur quilibet bonus, vel specialiter Isaias.
marg.| {g} Et non est, qui recogitet in corde suo id est non est, qui compatiatur Iusto morienti.
marg.| {i} Et viri misericordie colliguntur id est viri misericordes a Deo de mundo subtrahuntur, sicut Prophete et boni multi occisi a Manasse 4Rg. 21.c. Vel,
marg.| {i} Viri misericordie id est misericordia digni.
marg.| {k} Quia non est qui intelligat. ] {4. 135ra} Δ Ideo enim subtrahit Dominus bonos Prophetas, quia malus erat populus. Hieronymus et Septuaginta habent. Et non est, qui intelligat, quare, scilicet Dominus bonos subtrahit, scilicet propter peccata eorum subtrahebat eis.
marg.| Unde subdit : {a} A facie enim malitie collectus est iustus id est propter malitiam eorum apertam. Vel, A facie malitie, id est ne malitia, quam videt, mutet eum de bono in malum. Sap. 4.c. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius.
Numérotation du verset Is. 57,2 
marg.| {b} Veniat pax quasi dicat : Propheta : Sic Iusti occiduntur et quamdiu vivunt premuntur ; sed veniet pax eis in morte, id est quies ab huiusmodi tribulationibus.
marg.| {d} Requiescat in cubili suo id est in loco quietis.
marg.| {e} Qui ambulavit in directione sua id est qui cursum huius vite recto tramite peregit. Et dicit, sua, id est sibi utili.
Numérotation du verset Is. 57,3 
marg.| {g} Vos autem etc. quasi dicat : Sancti moriuntur ; et vos non compatimini : immo potius eorum irrisores estis. Sed illi, scilicet boni sunt in quiete : Vos, autem, o mali.
marg.| {h} Accedite huc id est auscultate verba mea.
marg.| {i} Filii auguratricis, id est   gene re et imitatione auguratricis, id est Iudaice Gentis, que et idola coluit, ad litteram et auguria servavit, supra 2.b. Augures habuerunt, ut Philistiim.
marg.| {k} Semen adultere et fornicarie. Gens illa {4. 135va} Δ dicitur adultera post legem, quia tunc habuit Deum virum ; fornicaria autem ante legem. Ier. 3.c. Mechata es cum ligno et lapide.
Numérotation du verset Is. 57,4 
marg.| {a} Super quem lusistis nisi , scilicet super bonos ? quasi dicat : irrisores estis et semper fuistis bonorum et etiam Prophetarum. Unde Ier. 20.b. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
marg.| {b} Super quem dilatastis os mult as irrisiones dicendo, vel ridendo de eis. Vel ad litteram, quidam modus deridendi est.
marg.| {c} Et eiecistis linguam. Sim iliter est modus derisionis.
marg.| {d} Numquid non vos esti s, filii scelesti ? quasi dicat : vos deridetis alios ; sed vos digni estis irrisione.
marg.| {f} Semen mendax quasi dicat : scelesti estis contra Deum ; perversi et mendaces unusquisque ad proximum suum. Item scelesti in vita, mendaces in lingua. Ier. 8.c. Vere mendacium operatus est stilus mendax Scribarum. Et dicuntur semen mendax, quia degeneraverunt a bonis patribus. De quibus Ier. 2.d. Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum.
Numérotation du verset Is. 57,5 
marg.| {g} Qui consolamini in Diis alie nis, id est habetis pro consolatione Deos alienos colere. Dicit ergo. Consolamini, id est delectamini. Et sicut dicit Hieronymus in originali. hec ad litteram ad tempora Isaie referuntur.
marg.| {i} Subter omne lignum frondosum cons olamini, scilicetid est delectamini : quia bona est umbra ligni frondosi. Ier. 3.b. Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ez. 20.e. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas.
marg.| {k} Immolantes parvulos in torrentibus id est in locis amenis, non tantum amenitate nemorum, sed etiam fluviorum. Ps. 105. Immolaverunt filios suos et filias suas Demoniis. Unde Os. 13.a. Secundum aliam litteram, immolate homines : vituli enim defecerunt, ubi nostra littera habet. His ipsi dicunt, immolate homines vitulos adorantes.
marg.| {l} Subter imminentes vehementes petras prop ter umbram habendam.
Numérotation du verset Is. 57,6 
marg.| {m} In partibus torrentis pars tua. Andreas <de Sancto Victore>. quasi sic {4. 136ra} Δ in diversis locis et partibus torrentium conversaris ac si ibi esset portio tua et hereditas tua.
marg.| {a} Hec est sors tua scilicet commorari in torrentium partibus : vel idolorum cultus que colis in talibus locis. Vel. In partibus etc. quasi dicat : tu modo eligis torrentes ad peccandum ; sed ego dabo tibi in captivitate locum torrentium in Babylone, scilicet ubi est copia fluminum, quasi dicat : in torrentibus peccasti ; et in torrentibus manens punieris. Sap. 11.c. Per que peccat homo, per hec et torquetur.
marg.| {b} Et ipsis diis , scilicet de quibus sup. dixit : Qui consolamini in Diis.
marg.| {c} Effudisti libamen vinu m et oleum et huiusmodi liquamina. De quibus Nm. 15.
marg.| {d} Obtulisti sacrificium Glossa panis victima et huiusmodi : Ita dicit Glossa tamen oblatio proprie dicitur panum et victima animalium dicitur sacrificium. Cum ergo feceritis talia.
marg.| {e} Numquid super his peccatis tuis.
marg.| {f} Non indignabor id est iudicabo ? quasi dicat : Immo Ier. 5.c. et 9.c. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus et in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea ? quasi dicat : . Immo merito indignabor. Quia.
marg.| {g} Super montem etc. id est ibi luxuriam tuam explesti tam spiritualem quam corporalem. ad litteram enim ita erat quod idololatra in eis nutriebat luxuriam suam, per opportunitatem locorum, in quibus colebant idola sua : et ideo loquitur eis ad modum meretricis. Sap. 14.b. Initium fornicationis est exquisitio idolorum.
marg.| {i} Et illuc etc. scilicet ad montes.
marg.| {k} Ut immolares hostias idol is. Et non solum in montibus adorasti idola ; sed.
marg.| {l} Et post ostium etc.   ut scilicet ingrediens et egrediens videres idolum tuum et adorares. Vel sicut dicit Hieronymus habebant quoddam idolum, sicut et Romani quod dicebatur simulacrum tutele quod ponebatur post ostium in tuitione domorum.
marg.| {m} Posuisti etc. id est idolum tuum in memoria habendum in generationem sempiternam. Vel etiam per hoc notatur quod post ostium templi in ipso templo posuerunt idola, sicut dicitur Ier. 7.g. Posuerunt offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. Et in Ez. 8. Habetur satis de hoc.
marg.| {n} Quia iuxta me etc.   Loqu itur per Metaphoram adultere. Et nota quod supra arguit plebem illam, quasi meretricem in campis et nemoribus et torrentibus peccantem ; hic autem, quasi adulteram, non iam in campis ; sed in thalamo et thoro mariti adulterum recipientem. Unde sicut dicit Hieronymus per hoc innuit quod etiam in templo quod erat, quasi thalamus Dei, idolum Baal posuerunt. Continuatur autem sic ad precedens. Dixerat : Numquid non indignabor ? Et respondet, immo quia iuxta me etc. vel sic continua. Sic peccasti, ut dictum est quasi meretrix et etiam plus. Quia iuxta me, id est dum iuxta me esses, vel videbaris esse per specialem cultum.
marg.| {o} Discooperuisti te adul tero.
marg.| {p} Et suscepisti etc.   diab olum, vel idoli cultum. Et non solum discooperuisti ; sed etiam.
marg.| {q} Dilatasti etc.   ut s usciperes adulterum in eo. Et in hoc servat Metaphoram meretricis, que stratum dilatat. Et dicit : Dilatasti, quia diversa idola colebant et multa.
marg.| {r} Et pepigisti etc.   Ier. id est fecisti pactum quasi dotis instrumentum conficiens cum adulteris.
marg.| {s} Dilexisti stratum eorum id est multum placuit tibi cubile adulterorum, id est cultus idolorum. Et hoc etiam.
marg.| {t} Manu aperta id est opera evidenti et manifesto, quasi manifeste idola coluisti et tota libertate peccasti. Vel etiam secundum Hieronymum. Manu aperta, ad accipiendum, vel potius ad dandum ; cum tamen aliis meretricibus dentur mercedes. Ez. 15.d. Omnibus meretricibus dantur mercedes ; tu autem dedisti mercedem cunctis amatoribus tuis ; factumque est in te contra consuetudinem mulierem in fornicationibus
marg.| {Δ} tuis. Et
Numérotation du verset Is. 57,1 
mystice
marg.| {f} Iustus perit etc.   Istu d proprie exponitur de illo, qui summe iustus est, de quo Mt. 27. Nihil tibi et iusto illi. Et sup. 1.g. Tunc vocaberis civitas Iusti. Et Ier. 33.b. et 33.c. Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus iustus noster. Dicit ergo Iustus perit, id est Christus pro homine moritur. Et dicitur perire : quia cum mors eius sufficiat omnibus : paucis tamen est efficiens causa salutis. Lam. 3.c. Periit finis meus et spes mea a Domino.
marg.| {g} Et non est, qui recogitet in corde suo quasi dicat : Christus mortuus est pro homine et nemo est, qui mortem eius recolat in corde suo, id est in intimo cordis veraciter. Eccl. 9.d. Perfecta est obsidio, inventusque in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Unde supra 49.a. conqueritur Dominus : Dixi, in vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Multi autem sunt, qui passionem Domini in ore revolvunt ; sed in corde veraciter vulnera eius non sentiunt, de quibus dicit Ps. 77. Dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei. sup. 48.a. Domini Dei Israel recordamini, non in veritate, neque in iustitia. Ier. 12.c. Desolata est omnis terra, quia nullus est, qui recogitet in corde. Am.. 6.b. Bibentes in phialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph. E contra Apostolus monet nos ad memoriam passionis Christi dicens Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit adversus semetipsum a peccatoribus contradictionem. Ite {m} {f}   Iustus perit id est in periculo est, quamdiu vivit.
marg.| {g} Et tamen non est, qui recogitet in corde suo in q uanto sit ipse periculo : quia si Iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? 1Pt. 4.f.   Iustus perit id est a iustitia cadit in peccatum pro defectu regiminis.
marg.| {g} Et non est, qui recogitet in corde suo id est nullus Prelatus est, qui doleat de animarum damno. Pastor enim non curat de ove. Et in hoc arguitur duritia cordium nostrorum de immisericordia. Multi enim pereunt per mundum et nemo compatitur. Pauperes etiam corporaliter pereunt : nec est, qui pascat. Sed dices, non sunt iusti, quia non vidi iustum derelictum etc.   Resp onsio. Sunt homines, sunt Christiani, sunt opus Dei, sunt empti sanguine Christi, sunt sorte predestinati. Eccl. 3.d. Cor durum male habebit in novissimo. Et in eod. Cor nequam gravabitur in doloribus. Iob. 30.d. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat. Vel,
marg.| {f} Iustus perit id est bonus Prelatus de mundo subtrahitur.
marg.| {g} Et id est quia.
marg.| {h} Non est, qui recogitet in corde suo id est verba eius et exempla retineat ad faciendum. Gregorius in pastorali : Malitia remanentium in mundo meretur, ut hi, qui prodesse poterant, festine subtrahantur.
marg.| {f} Iustus perit id est moritur, sicut peccator et tribulatur in hoc mundo. Eccl. 2.c. Moritur doctus pariter et indoctus, idcirco teduit me vite mee. Item Eccl. 7.c. Iustus perit in iustitia sua et impius vivit multo tempore.
marg.| {g} Et non est, qui recogitet in corde suo quar e impius prosperet et iustus affligatur. Non enim attenditur, quia aurum in igne purgatur et lapis ad edificium poliatur tunsionibus et granum ad ponendum in horreum flagellis preparetur et quod ferrum lima clarificetur et quod ferro calido et candenti mallei adhibentur. Et ideo, non est, qui recogitet in corde suo, quare Iusti in presenti affligantur, vel quare subito de medio subtrahantur ; cum tamen mirum non sit, si triticum maturum colligatur in horreo, si vas fabricatum reponatur in thesauro, si miles emeritus subtrahatur de bello. Sequitur.
marg.| {i} Et viri misericordie colliguntur id est Apostoli et alii Sancti post iustum Christum pro ipso moriuntur et ab ipso colliguntur, sicut vivi lapides ad edificium celeste : ut dicit Gregorius quatenus Hierusalem mater nostra mensura sue constructionis excrescat.
marg.| {k} Quia non est, qui intelligat. Ubi enim nemo est, {Θ} qui Sanctos qui Sanctos imitetur, ibi subtracti de medio malorum non immerito creduntur. Eccl. 3.a. Tempus spargendi lapides, id est mittendi Sanctos per mundum ad predicandum, quando, scilicet proficiunt : et tempus colligendi ad remunerandum, quando iam non est, qui intelligat admonitiones eorum. Quando enim nullus est, qui operatur ad lumen : tunc extinguitur lumen, quia de nihilo servit lucerna, que ardet, si nullus est, qui ad eam operetur : Similiter Dominus extinguit Sanctos, id est de medio subtrahit per mortem, quando nullus eos imitatur. 1Rg. 3.a. Eli non poterat videre lucernam Domini, antequam extingueretur : Ita vitam Sanctorum non consideramus, nisi post mortem ; sed magis eorum doctrine et vite invidemus. Dicuntur autem viri misericordie, id est digni misericordia, vel pleni misericordia et gratia a Deo, sibi collata, vel aliis ab eis impensa. Eccl. 44.b. Illi viri misericordie sunt, quorum pietates non defuerunt. Za. 4.d. Isti sunt duo filii olei splendoris, qui assistunt Dominatori universe terre. Colliguntur sicut lapis politus ad edificium, ut dictum est. Item sicut messis matura ad horreum. Sed hoc non intelligunt, nec attendunt, qui semper sunt immaturi. Sap. 3.b. Fructus eorum inutiles et acerbi ad manducandum. Quare ? Quia non sunt expositi Soli iustitie, qui oritur rectis corde. Hoc inquam tales non attendunt : Unde subdit. Quia non est, qui intelligat. Ier. et Sept. habent. Et non est, qui intelligat etc. Sed Gregorius ut dictum est, ponit : Quia non est etc.   Non est, inquit, qui intelligat, quam pretiosa est mors Sanctorum, quam fructuosa est collectio eorum : Sunt enim sicut messis matura et ideo non est mirum, si eos paterfamilias colligit in horreum suum. Colliguntur autem in morte falce martyrii, vel alterius generis morte ; Ct. 5.a. Messui myrrham meam cum aromatibus meis. Myrrham dicit propter Martyres, qui transeunt per amaritudinem martyrii : Aromata autem dicit propter Confessores. 4Rg. 22.d. Colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum. Mali etiam colliguntur, vel metuntur in malo, sicut stipula ad ignem, Apc. 14.d. Mitte falcem tuam et mete : quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terre. Messis malorum arescit ; sed messis bonorum albescit. Unde. Iob. 4.e. Levate oculos vestros et videte regiones, quoniam albe sunt iam ad messem. Colliguntur ergo boni in horreum ; sed mali metuntur ad incendium : Et tamen non est, qui intelligat hoc : gloriam, scilicet bonorum et penam malorum. Sap. 5.a. Nos insensati vitam eorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Et in eod. 3.a. Estimata est afflictio exitus eorum : et quod a nobis est iter, exterminium ; illi autem sunt in pace. Item. Sap. 4.c. Populi autem videntes et non intelligentes nec ponentes in precordiis talia. De inde subdit Propheta causam, quare Iusti colliguntur.
marg.| {a} A facie enim malitie collectus est Iustus. Secundum Hieronymum de Christo exponitur, id est propter malitiam hominum, quorum ipse peccata portabat, mortuus est Christus, 1Pt. 2.d. Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitie vivamus : cuius livore sanati sumus a veteri crimine, {4. 135rb} quod factum est per peccatum Adami, Vel, A facie malitie, id est ut mala seculi iam amplius non videret.
marg.| {b} Venit pax. Propheta precatur adventum Christi considerans redemptionem humani generis, dicens : Veniat pax, id est Christus ; qui nos reconciliet Patri in sua Passione. sup. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum.
marg.| {d} Et requiescat in cubili suo id est in gloria Patris in Resurrectione, vel Ascensione.
marg.| {e} Qui ambulavit in directione sua id est rectitudinem omnimodam tenuit in mundana conversatione. 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit etc. vel de quolibet iusto exponitur secundum Gregorium
marg.| {a} A facie enim malitie collectus est Iustus id est ne facies, id est penitentia, vel instantia, vel intuitus malitie mutaret eum. Sap. 4.a. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius, aut fictio deciperet animam eius, aperta, scilicet malitia, vel fictio, id est malitia sub specie pietatis palliata. Et est satis notabile verbum quod dicit. A facie malitie collectus est Iustus : Sicut paterfamilias, qui habet fructus in loco hostili et immunito, ubi sunt fures, tempestive eos colligit, ne rapiantur : ita Dominus suos cito de medio assumit, ne a Demonibus subvertantur, Mt. 24.b. Nisi abbreviati essent dies non fieret, salva omnis caro.
marg.| {b} Veniet itaq ue ipsi iusto properanter de medio iniquitatum educto.
marg.| {c} Pax scilicet eternitatis, qui hic tenuit pacem concordie et caritatis.
marg.| {d} Et requiescat in cubili suo id est in mansione eterne glorie. qui hic quievit in cubili conscientie.   Qui ambulavit in directione sua id est qui tortitudinem humane pravitatis non est secutus ; sed ambulavit, id est permansit, sive perseveravit.
marg.| {f} In directione sua id est quam incepit. Iuxta illud sup. 53.d. Voluntas Domini in manu eius dirigetur. Sed multi ambulant in tortitudine sua vana. Unde infra 59.b. Semite eorum incurvate sunt eis. Quod est, quando homo bonum incipit et in principio intendit ; et postmodum ad aliud deflectit. Quod non faciebat Iob. qui dicebat 27.a. Iustificationem meam, qui cepi tenere, non deseram neque etiam reprehendit me cor meum in omni vita mea. Vel.
marg.| {e} Qui ambulavit in directione sua id est qui in vita tenuit et in operatione rectitudinem suam, id est quam in mente tenendam proposuit. Felix est ille, qui sic vivit, qualiter vivendum discernit, qui nec in iudicio boni fallitur, nec in exequendo quod decreverat, pigritatur. Et nota quod multiplex est cubile, in quo Iustus quiescit : non tamen in omnibus.
marg.| Est enim cubile :
¶Bonum
- Gratie : De quo Ct. 3.b. Tenui eum, nec dimittam, donec introducam eum in domum matris mee et in cubiculum genitricis mee.
- Glorie Ps. 49 Letabuntur in cubilibus suis.
Ecclesie. Lc. 11.b. Pueri mei mecum sunt in cubili.
- Conscientie. Mt. 6.a. intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora Patrem tuum. Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam cum illa.
Terre scilicet sepulchrum, De quo sup. 26.d. Vade, populus meus, intra cubicula tua.
- Superbie, sive elationis. De quo infra eod. b. Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum.
- Prosperitatis, vel abundantie terrene : in quo quiescebat ille dives, de quo Lc. 12.c.
¶Malum scilicet culpe
- Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos etc. sup. 35.c. In cubilibus, in quibus habitabant dracones, viror calami et iunci orietur, id est in possessionibus divitum fient claustra et religiones.
Carnis, vel carnalis concupiscentie. Ps. 131. Si ascendero in lectum strati mei. Prv. 7.c. Aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo.
Pene eterne. de quo Apc. 2.f. Ecce ego mittam eam in lectum et qui mechantur cum ea, in tribulatione magna erunt.
marg.| Hunc lectum descripsit Is. sup. 14.c. Subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes.
marg.| Sequitur {g} Vos autem etc.   Secu ndum mysterium, posita collectione et quiete Iusti et Christi et Discipulorum eius, revertitur Propheta ad obiurgationem Iudeorum, qui Christo et suis Martyribus irriserunt. Dicit ergo, Vos autem accedite huc, ad audiendum.
marg.| {i} Filii etc. id est Synagoge, que auguria servavit.
marg.| {k} Semen gene re et imitatione.
marg.| {l} Adultere etc. id est a Deo recedentis et diversa idola colentis, sicut expositum est sup. in prima lectura. Ez. 16.a. Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Nota autem quod anima auguratur et adulteratur et fornicatur sepe recedens a Deo. Primo auguratur longam vitam, fortunam prosperam, felicitatem continuam sibi promittendo, sicut dives Evangelicus, qui dicebat Lc. 12.c. Destruam horrea mea, et {Θ} maiora faciam et illuc congregabo omnia, que nata sunt mihi et bona mea : et dicam anime mee : Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos etc.   Iste deceptus est in augurio suo. Eccl. 34.a. Auguria, mendacia et somnia malefacientium vanitas est : sup. 48.d. Stent et salvent te augures celi. Io. 2.d. Qui custodiunt vanitatem, frustra miseriam suam derelinquunt. Auguratur ergo anima sibi, vitam longam et prosperam promittendo. Hoc est primum. Secundo, sub tali vana fiducia adulteratur a vero sponso recedendo et fornicatur cum extraneis se ad creaturas convertendo, vel adulteratur cum diabolo et fornicatur cum diversis vitiis. Item auguratrix et adultera et fornicaria est Ecclesia : quantum ad membra quedam. Auguratrix est in pseudo-Prophetis, id est in malis Doctoribus et Prelatis. Adultera est in malis Religiosis : quia illi specialiter Deo desponsati sunt in introitu Religionis ; fornicaria est in secularibus malis.
marg.| {a} Super quem lusistis cons puendo faciem, barbam vellendo sicut dicitur, sup. 5.c.
marg.| {b} Super quem dilatastis os clam antes : Crucifige, crucifige. Ps. 72. Posuerunt in celum os suum. Item. Aperuerunt super me os suum   ] etc. {c}   Et eiecistis linguam dice ntes : Samaritanus es tu et Demonium habes. Io. 9.f. Ier. 9.a. Omnes adulteri sunt et cetus prevaricatorum et extenderunt linguam suam, quasi arcum mendacii. Ad hanc questionem additur responsio, sup. 37.d. Cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem tuam et levasti altitudinem oculorum tuorum ? ad Sanctum Israel. Nota tamen quod hoc querit, super quem ? nec tamen determinat, quis sit ille ; ut intelligatur quod illi illuserunt, qui est omnia in omnibus ; et ideo uno nomine determinari non potest.
marg.| {d} Numquid non vos feci stis predicta, qui estis.
marg.| {e} Filii scelesti id est malitiosi filii diaboli Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis.
marg.| {f} Semen mendax quia filii diaboli, qui est Pater mendacii. Io. 8.f. Ipse mendax est et pater eius, sup. 30.b. Populus ad iracundiam provocans est et filii mendaces. Filii scelesti, in vita sup. 1.a. Semini nequam, filiis sceleratis. Semen mendax, in lingua, vel doctrina. Scelesti, in operatione : semen mendax, in locutione. Tales multi sunt, qui illudunt Christo : non enim tantum Iudei illuserunt, vel crucifixerunt ; sed etiam Christiani. Unde, Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes filium Dei in {4. 135vb} semetipsis et ostentui habentes.
marg.| {g} Qui etc. id est delectamini.
marg.| {h} In diis id est in peccatis et divitiis. Quia sicut dicit. Augustinus quod quisque supra Deum diligit, hoc sibi Deum constituit. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram ; in futuro autem damnationem. In quo habent divites consolationem ? In diis suis et divitiis. Sunt autem plures dii homini. De quibus dicitur 3Rg. 11.a. Colebat Salomon Astarthem Deum Sydoniorum et Chamos Deum Moabitarum et Moloch idolum Ammonitarum. Per Astarthen, que interpretatur plasmationis superfluitas, significatur concupiscentia carnis, que semper querit superflua. Ista est Dea Sydoniorum, id est venatorum, id est luxuriosorum, qui semper venantur in omnibus rebus suas delectationes, dicentes illud Sap. 2.b. Ubique relinquamus signa letitie : nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Per Chamos, qui interpretatur congregans, significatur avaritia, que omnia vult congregare. Iste est Deus Moabitarum. Moab interpretatur ex patre et maxime illud peccatum trahitur a parentibus. Si enim pater alicuius fuerit fornicator, vel superbus : sepe contingit quod filius est castus et humilis : sed si fuerit avarus, raptor, usurarius : sicut succedit ei filius in hereditate, ita et in iniquitate. Usurarius enim est, sicut pater eius, si tenet hereditatem, quam pater ex usuris acquisivit. Prv. 16.b. Domus et divitie dantur a parentibus. Et sicut hereditas ; ita et iniquitas a filiis frequenter possidetur. Per Moloch, qui interpretatur Rex, significatur superbia, qua homo vult regnare et dominari aliis. Iste est Deus Ammonitarum. Ammonite enim interpretantur comprimentes. Inter superbos enim semper est compressio : quia semper querunt locum sublimiorem, qui unus est ; et tamen multi ambientes : et ideo in uno loco sedere non possunt, nisi compressi. De istis tribus sequitur.   Subter omne lignum frondosum quan tum ad avaros.
marg.| {k} Immolantes parvulos in torrentibus quan tum ad luxuriosos.
marg.| {l} Subter imminentes petras id est dignitates, quantum ad superbos. Notandum enim quod dicit lignum frondosum. Lignum fructuosum est Christus. Est enim lignum vite, per singulos menses afferens fructus suos, ut dicitur Ez. 47. Et Apc. ultimo a. Sed lignum frondosum est mundus. Habet enim mundus folia, 1. verborum blandimenta, sed non fructus, id est caritatis opera. Frondes autem promittunt fructum tricesimum et centesimum ; sed non sunt fructus : sic mundus promittit copiam et abundantiam in se, cum tamen omnino sit ab omni copia alienus. Sub umbra istius ligni decepti avari requiescunt, id est sub fiducia mundi. Ier. 3.b. Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Frondoso dicitur, non fructuoso ; et ideo obnoxium est maledicto. Mt. 21.b. Mane autem revertens in civitatem esuriit : et videns fici arborem secus viam, venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi : Numquam ex te nascatur fructus in sempiternum.
marg.| {k} Immolantes etc. id est in voluptatibus carnis submersi subditos suos, vel alios suo exemplo malo corrumpunt ad idem eos trahentes et in ipsis fluminibus voluptatum submergentes, vel ipsos scandalizantes. Et dicit, parvulos. Parvuli etiam scandalizantur, ut Mt. 18.a. Nam dicit Apost. 1Cor. 14.d. Nolite pueri effici sensibus ; sed malitia parvuli estote, Vel parvulos, id est opera bona et proposita, que extinguntur in voluptate carnis. Ignis etiam est usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina, ut dicitur, Iob. 31.b. Voluptas dicitur ignis : quia omnia corrumpit et vertit in suam naturam. Dicitur torrens, quia cito transit, Iob. 6.c. Fratres mei preterierunt me, quasi torrens raptim pertransiens. Hoc dicit, quia sic transit amicitia secularis, sicut torrens, id est sicut voluptas carnis, vel prosperitas mundialis : quia quandiu est homo deliciis et divitiis deditus, tandiu habet fratres. Mel enim musce, lupi cadavera sequuntur : et predicta similiter sequitur turba non hominem, ut dicit, Sen. Est autem quidam bonus torrens, qui non siccatur, scilicet voluptas, non carnalis : sed spiritualis. De quo, Ps. 35. Torrente voluptatis tue potabis eos. Ez. 47.b. Omnia, ad que venerit torrens, vivent.
marg.| {l} Subter etc.   Hoc est tertium quod spectat ad superbos. Imminentes enim petre sunt dignitatum eminentie. Subter ergo imminentes petras parvulos immolant, qui in culmine dignitatum constituti, eos qui subter sunt, id est subditos suos suo pravo exemplo, non Deo, sed diabolo, non consecrant ; sed prophanant : cum potius deberent eos Deo consecrare, quam Demonibus prophanare, velut Petro dictum est. Act. 10.b. Macta et manduca.
marg.| {m} In partibus etc.   Torr ens, id est mundana prosperitas, que transit sicut torrens, ut dicitur. 1Io. 2.c. Transit mundus et concupiscentia eius, habet tres partes ; cupiditatem, voluptatem et vanitatem quidquid est in mundo, aut est concupiscentia carnis etc.   In h is tribus partibus est pars malorum : quia non reputant alium esse Paradisum, quam mundanum. Sed ista pars cito eis surripietur, quia et ipsi et partes eorum subito peribunt. Unde Os. 5.b. Nunc, id est cito, vel subito, devoravit eos mensis cum partibus suis {Θ} id est ipsi et partes eorum perdentur et devorabuntur in uno mense, id est in morte que dicitur mensis, id est defectus. Vel mensis est defectus et egestas Inferni : que tanta est, ut nec guttam aque habere possit, id est modicum et tenuissimum momentum solatii, ut dicitur Lc. 16.f ibi conteretur cum {4. 136rb} delinquente delictum, id est peccator cum sua voluptate, vel parte : vel pars cum suo possessore, ut dicitur Eccl. 27.a.
marg.| {a} Hec est etc.   Idem dicitur Ier. 13.d. Hec est sors tua, parsque mensure tue. Sap. 2.b. Ubique relinquamus signa letitie : quoniam hec pars nostra et hec est sors nostra. Mali quicquid habent, quocumque modo habeant, vocant sortem : quia totum reputant, quasi inventum, dummodo habeant. Sed sine dubio dura ratio exigetur ab eis de omnibus bonis sibi a Deo collatis tam temporalibus, quam spiritualibus, quam etiam naturalibus. Lc. 16.a. Redde rationem villicationis tue.
marg.| {b} Et ipsis scilicet Diis predictis.
marg.| {c} Effudisti libamen ment is, scilicet amorem. Per amorem. n. loquitur cor idolo, id est rei amate.
marg.| {d} Obtulisti sacrificium id est corporis ministerium et operationem, sicut diabolus, vel peccatum habet totum cor. scilicet et corpus, id est affectionem et operationem : que omnia homo expendit in peccato, totum subtrahens vero Domino, scilicet Deo uno et vivo ; cum tamen scriptum sit Dt. 6.a. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc.   quod est primum mandatum et maximum : Mt. 22. Cum ergo quod debitum est Deo, ei subtrahatur, bene consequenter adiungitur.
marg.| {e} Numquid super his etc. quasi dicat : immo indignabor, quia hoc vestra malitia exigit. sup. 27.a. Indignatio non est mihi, Glossa ibi, quasi toties irritatus non indignabor ? Ier. 5.c. et 9.c. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea ? Et merito indignabor. Qui {a} {g}   Super montem etc. id est in eminentia dignitatum.
marg.| {h} Posuisti etc. id est delectationes tuas in dignitatibus statuisti et in honoribus similis diabolo, qui dicit sup. 14.d. Ascendam, in celum, super sidera celi exaltabo solium meum. Vel per montem superbia, sive altitudo intelligitur potestatis. Per cubile autem intelligitur lascivia carnis. Super mentem ergo excelsum cubile ponit, qui concupiscentias carnales exercet positus in dignitate. Ad hoc enim desiderant Episcopatus et honores, ut otientur et delectentur ; cum tamen dicat Apostolus. 1Tim. 3.a. Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Opus dicit non otium : laborem, non quietem : angustiam, non lasciviam.
marg.| {i} Et illuc ascendisti id est in montem prelationis scandendo per gradus, sive scalam consanguinitatis ; cum tamen scriptum sit : Non ascendes per gradus ad altare meum : Vel rependo manibus obsequiorum et pedibus ad litteram : quia vadunt Romam, ut habeant prebendas et beneficia et prelationes. Bernardus Sequuntur, obsequuntur, repunt manibus et pedibus, si quomodo tandem se intrudere valeant in patrimonium Crucifixi.
marg.| {k} Ut immolares hostias id est animas subditorum diabolo victimares. Has victimas non solum non in celum elevant ; sed in infernum deprimunt. Unde Os. 5.a. Audite hec Sacerdotes : et attendite, domus Israel ; et domus Regis, auscultate : quia vobis etc.   et s icut rete expansum super Thabor etc.   Thab or ibi interpretatur lumen veniens : et significat dignitatem, unde deberet lumen vite bone et doctrine venire : ibi extenduntur retia cupiditatis, ut anime capiantur et in profundum Inferni, vel peccati demergantur.
marg.| {l} Et post ostium et retro posuisti memoriale tuum id est peccatum quod habebas in memoria in angulo cordis tui posuisti, ut scilicet lateret post ostium cordis et retro postem, id est in angulo, sive in occulto cordis tenuisti peccatum, ut non per ostium exeat, id est per confessionem.
marg.| {n} Quia iuxta etc.   Hic notantur sex, que notantur per quadrum lapidem, Thr. 3.b. Ubi dicitur : Conclusit vias meas lapidibus quadris etc.id est peccatis consummatis. Lapis enim quadratus habet sex latera et in sex consistit consummatio peccati, que sunt consensus malus, opus, consuetudo peccati, publicatio peccati, gloria de peccato, adinventio in peccatis. Ista sex notantur hic. Primum cum dicitur :   Iuxta me discooperuisti te id est te denudasti ab indumento gratie per consensum peccati : De quo indumento dicitur Apc. 16. Beatus, qui custodit vestimenta sua ne nudus ambulet.
marg.| {p} Et suscepisti etc.   Sic enim suscipitur diabolus, cum Deus excluditur per consensum peccati contra quod dicit Apost. Eph. 4.f. Nolite locum dare diabolo. Secundum notatur, ibi :
marg.| {q} Dilatasti cubile tuum id est mentis conceptionem et consensum in operationem extendisti ; et sic diabolo cubile quietis ampliasti. Vel aliter. Cubile cordis sui dilatat anima que Christum simul ; et diabolum vult in mentem suam recipere. Sed nullatenus fieri potest : Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat, sup. 28.e. Tertium est consuetudo peccati, de qua subditur.
marg.| {r} Et pepigisti cum eis fedus in c onsuetudine, scilicet. Tunc enim conformatur pactum peccati inter hominem et diabolum sup. 28.d. Pepigimus fedus cum morte et cum Inferno fecimus pactum. Quartum notatur, ibi :
marg.| {s} Dilexisti stratum eorum manu aperta. Ecc e publica operatio peccati. Stratum enim diaboli diligit anima manu aperta, quando cum eo mechari desiderans factionem suam illi pandit, non exspectans, ut ei mala ille prius suggerat ; sed omnem suggestionem eius preveniens malis actibus : et sic suggestiones eius
marg.| {Θ} parata suscipere,
marg.| {4. 136va} Δ tuis.
marg.| {a} Et ornasti te etc. id est varia ornamenta quesisti, non solum colore splendentia ; sed unguentorum et pigmentorum diversitate redolentia, ut non solum visu ; sed et odore adulteros provocares. Ier. in originali, dicit sic. Quod dicitur, ornasti te regio unguento, dupliciter intelligitur ; aut Regi Deo, dum his ornaris, que ille dederat et idolis prostitueras, aut certe Regi idolo Ammonitarum, qui appellatur Moloch et in nostra lingua Regem sonat. Quem iuxta Septuaginta in aliis locis Melchom legimus.
marg.| {b} Unguento ut n iteres visu.
marg.| {c} Et multiplicasti pigmenta tua ut o dore attraheres, non solum visu.
marg.| {d} Misisti Legatos etc.   in E gyptum, scilicet et Babylonem, ut non solum in vicinarum Gentium idolis, sed etiam in longe positarum haberes studium fornicandi. Dicit ergo : Misisti Legatos tuos, id est nuntios velociter currentes, ut tibi afferrent Deos de longinquis nationibus procul. Hieronymus Deos Babylonios et Egyptios significat.
marg.| {e} Et humiliata es id est prostituta et vilificata, sicut dicitur quod Amnon humiliavit Thamar.
marg.| {f} Usque ad inferos Hieronymus de culmine castitatis, in baratrum libidinis.
marg.| {g} In multitudine vie tue id est actiones tue.
marg.| {h} Laborasti sine fructu, quasi dicat : multum laborem habuisti in serviendo idolis diversis. Vel ad litteram, multum laborasti, multiplicando vias per Legatos tuos, quos misisti, ut idola tibi afferrent aliarum nationum. Et licet magnus tibi esset labor ; tamen.
marg.| {i} Non dixisti etc. id est cessabo a vitiis meis pessimis. Et tandem.
marg.| {k} Viam manus tue etc. id est omnia venerunt tibi ad manum, sicut voluisti et omnibus abundasti, que optasti.
marg.| {l} Propterea etc.   me, quia scilicet omnia succedebant tibi ad votum : et ideo {4. 137ra} Δ me neglexisti.
marg.| {a} Pro quo id est ideo, quia in divitiis confidens me rogare noluisti.
marg.| {b} Sollicita timuisti quasi dicat : quia non rogasti me ex corde, etsi forte ex ore ; sed idola, in quibus confidebas : ideo dedi te in timorem hostium et Deorum tuorum et etiam dabo quod iustum est.
marg.| {c} Quia mentita es. Glossa Hai. dicens : Omnia, que locutus est Dominus, faciemus. Ex. 19.b. Vel, Mentita es. Hieronymus quia si rogasti me aliquando ore ; non tamen corde.
marg.| {d} Et mei non es recordata qui multa bona tibi contuli et etiam promisi dicens : Honora Dominum et confortaberis et absque eo nullum metuas.
marg.| {e} Neque cogitasti in corde tuo bene ficium exspectantis te, patientis.
marg.| {f} Quia ego tacens etc. quasi dicat : ego tacui peccata tua et quasi non videns dissimulatione neglexi ; ut si non timore mei, saltem patientia mea redires ; et tamen tu e contra mei oblita es.
marg.| {i} Ego aute m, qui diu tacui, tandem.
marg.| {k} Annuntiabo id est omnibus publicabo.
marg.| {l} Iustitiam tuam id est iniustitiam tuam. Simile Iob. 2.c. Benedic Deo et morere, id est maledic, ironice, id est malitiam tuam aperte puniam. Hieronymus Ironice loquitur, velut sicut in sceleribus deprehenso dicatur. Vide opera tua bona. Sic loquitur Iudex latroni.
marg.| {m} Et opera id est idola, in quibus laborasti.
marg.| {n} Non proderunt tibi temp ore captivitatis. Ier. 2. Dii eorum non proderunt eis.
marg.| {o} Cum clamaveris oppr essa et obsessa ab hostibus.
marg.| {p} Liberent te a pe riculo etiam malo.
marg.| {q} Congregati tui id est Dii ex diversis, scilicet. Gentibus exquisiti. Dt. 32.e. Surgant et opitulentur vobis etc.
marg.| {r} Et omnes eos scilicet. Deos et cultores eorum.
marg.| {s} Auferet ventus id est hostium impetus de terra sua.
marg.| {t} Tollet aura idem est ; sed repetitio firmitatis indicium est. Aliter tamen exponunt hoc Iudei, ut dicit Hieronymus de Chaldeis, scilicet hostibus eorum. Incipit ibi de prosperitate Iudeorum, cum dicit.
marg.| {r} Et omnes eos id est hostes vestros, scilicet Chaldeos.
marg.| {s} Auferet ventus id est Medorum et Persarum exercitus subito et impetuose eis superveniens.
marg.| {t} Tollet aura idem est.
marg.| {u} Qui autem etc. id est in me.
marg.| {x} Hereditabit terram quasi dicat : Chaldeis destructis virtute Dei, populus meus redibit in Iudeam et hereditabit urbem Hierusalem et immobiliter tenebit eam,
marg.| {4. 137va} {Δ} {a} Et possidebit montem etc. id est Sion, in quo est templum.
marg.| {b} Et dicam. Glossa Cyro et Principibus eius.
marg.| {c} Viam facite etc. Glossa 1. populo meo licentiam repatriandi date.
marg.| {e} Declinate de semita id est non impediatis semitam eorum.
marg.| {g} Auferte offendicula etc.   ut l ibere possint redire in terram suam. Hec plana sunt et ideo transcurrenda sunt potius, quam explananda.
marg.| {h} Quia hec dicit quasi dicat : Propheta, predicta dixi, non ex me, nec ex mea auctoritate ; sed ex parte Domini et in persona eius. Et hoc est. Quia hec dicit Dominus, ut non dubitetis de hoc, hec scilicet predicta et sequentia. Et ut melius credatur ostendit potentie eius magnitudinem et misericordie benignitatem dicens de Domino :
marg.| {i} Excelsus supe r omnes Gentes in mundo.
marg.| {k} Et sublimis supe r omnes spirituales creaturas in celo.
marg.| {l} Habitans eternitatem vel secundum Hieronymum. Habitator eternitatis quod idem est, id est sine fine existens et sine principio. Apc. 1.b.
marg.| {m} Et sanctum nomen etc. id est firmum est nomen eius in celo, vel in celestibus : quia ibi nominatur et laudatur stabiliter et immobiliter.
marg.| {o} Et in sancto habitans id est in populo Iudaico, quem sibi specialiter dedicavit et sanctificavit.
marg.| {p} Et cum contrito etc.   quia etsi peccaverit populus suus Israel ; tamen si penituerit et cor contritum ei obtulerit et humilem spiritum, Dominus eum non deseret. Habitans, dico, cum contrito humili spiritu, ad hoc.
marg.| {q} Ut vivificet etc.   Hoc intelligunt Iudei non de vita gratie ; sed de vita prosperitatis terre.
marg.| {s} Non enim etc. Hieronymus non habet enim, sed sic continuat. Dixerat supra Hec dicit Dominus etc.   modo ponit illa, que dicit Dominus, hec scilicet.   Non in sempiternum litigabo id est non diu vos obiurgabo ; sed cito vobis pacificus ero.
marg.| {t} Neque usque ad etc. id est usque ad omnimodam consumptionem
marg.| {4. 138ra} Δ vestram, quasi dicat : cito iram terminabo.
marg.| {a} Quia spiritus id est indignatio, que dicitur spiritus, scilicet velox : quia irati sufflant et habent nimis de spiritu.
marg.| {b} A facie etc. id est indignatio recedet a me. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est.
marg.| {c} Et flatu etc. id est prosperitatis auram eis tribuam. Vel, flatus ego faciam, id est multiplicabo eos. Flatus, enim Dei est anima, quam creat supra 42.a. Dans flatum populo, qui super terram est et spiritum calcantibus eam. Vel {a}   Spiritus a facie etc. quasi dicat : ego faciam eos cito et prospere redire in terram suam, sicut communiter dicitur de aliquo, qui prospere et cito aliquid peregit, vel iter aliquod in brevi consummavit : Tu habuisti bonum ventum. Deinde subdit causam captivitatis eorum dicens.
marg.| {d} Propter iniquitatem etc. id est irascar eum captivando. Ad litteram n. multum fuerunt avari Iudei et per avaritiam negaverunt tributa Nabuchodonosor Regi.
marg.| {e} Et percussi eum id est populum Iudaicum propter avaritiam scilicet suam. Ez. 22.c. Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti.
marg.| {f} Abscondi a te etc.   Muta t personam, id est propitiationem meam et benignitatem tibi non exhibui.
marg.| {g} Et indignatus sum tibi prosperitatem in terra tua auferendo.
marg.| {h} Et abiit etc. id est permisi eum facere in opere nequiter et perverse, secundum quod excogitavit in corde. Vel, abiit vagus in via cordis sui, id est pro via cordis sui, quia male ierat et voluntarie ad Chaldeos propter Deos eorum, immo ibunt inviti ad eos et ibi captivabuntur vagi et profugi sicut Cain. Gn. 4.b. Tamen vera littera secundum Hieronymum est. Et ambulavit merens in via cordis sui. Cui convenit littera Sept. Et ambulavit tristis in viis suis, id est penituit intra se de peccatis suis. Unde sequitur divina consolatio.
marg.| {k} Vias eius vidi ocul o misericordie mee, id est vias eius asperas mitigavi.
marg.| {m} Et sanavi eum in c aptivitate eius dolorem mitigando.
marg.| {n} Et reduxi eum a ca ptivitate ad patriam reducendo.
marg.| {o} Et reddidi etc. id est hereditatem propriam.
marg.| {p} Ipsi populo.
marg.| {q} Et lugentibus eius id est proselytis eius, qui se ei adiunxerant. Vel {p}   Ipsi quan tum ad Principes et maiores.
marg.| {q} Et lugentibus eius quan tum ad subditos et minores.
marg.| {r} Creavi fructum etc. id est reconciliationem, quam eis promiseram per Prophetas, si peniterent, eis reddidi. Vel pacem vocat fructum labiorum, quia per orationes Prophetarum ad Deum et comminationes ipsorum ad populum, reconciliatus fuit eis Deus.
marg.| {4. 138va} {Δ} {a} Pacem dico .
marg.| {b} Ei qui longe est a terra sua, id est valde remotus.
marg.| {c} Et ei s imiliter, qui prope, est, id est ei, qui non ita in remotas Gentes est captivatus, sicut illi, qui fuerunt captivati in Moab et Ammon et in circumiacentibus nationibus.
marg.| {d} Dicit Dominus et sanavi eum Supr a similiter dixit hoc. Unde per hoc notatur duplex sanitas, interior et exterior : sicut et bis dicit : pacem, ut significetur pax interior et exterior.
marg.| {f} Impii autem quasi dicat : qui penituerunt incaptivitate, liberati sunt. Impii autem, sunt, quasi mare fervens, id est tumultuosi et rebelles et indomabiles.
marg.| {h} Quod quiescere etc. id est pacem habere.
marg.| {i} Et redundant etc. id est rebelliones malorum et persecutiones redundant.
marg.| {k} In conculcationem etc.   quia eorum inquietudo operatur in eis conculcationem et lutum, id est vilificationem. Sicut enim mare emittit, vel generat ex se fluctus, unde reverberatur ; ita mali mala faciunt, unde postmodum puniuntur et vilificantur, sicut lutum. Quod factum est in illis, qui a Chaldeis in captivitate oppressi sunt et sicut lutum conculcati. Sequitur.
marg.| {m} Non est pax impiis etc. id est non habebunt prosperitatem, quam promitto bonis et penitentibus. De qua dictum est supra Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est et qui prope, dicit Dominus.
marg.| {Θ} parata suscipere, non iam in peccato suo erubescens, nec fornicationis sue turpitudinem abscondens, sed tota libertate peccans. Sequitur de quinto, scilicet de gloria peccati.
marg.| {a} Et ornasti te etc. id est ad placandum diabolo te ornasti et unxisti unguento superbie quod est, quando quis gloriatur de peccato suo et de superbia inanis glorie, ut inde niteat. Prv. 2.c. Qui letantur cum male fecerint et exultant in rebus pessimis. Et nota quod multi uncti sunt Christi. De quibus. Ps. 104. Nolite tangere Christos meos, Est. 2.b. Sex mensibus ungebantur oleo myrmino et aliis sex quibusdam pigmentis. Sunt etiam uncti diaboli, Sacerdotes, scilicet eius et pugiles et Reges, qui ab eo regnant et uxores eius tot enim genera hominum solent ungi. Sacerdotes diaboli sunt avari, qui unguntur in manibus, sicut Sacerdotes unguento quodam, immo potius glutino avaritie. Quod autem sit avaritie glutinum, sive viscus, dicit Beat. Augustinus Amor temporalium viscus est spiritualium pennarum. Pugiles diaboli sunt, qui pro diabolo pugnant, defensores, scilicet sui, vel alieni peccati et impugnatores boni tam in se, quam in aliis, cum tamen dicatur. Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest : si vales et ipse benefac. Isti similiter uncti sunt, ut promptiores sint in bello unguento inanis glorie et laudis humane, quia sicut dicit Ps. 9. Laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur. Hoc est oleum Egypti, de quo dicit Propheta. Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Rege autem diaboli sunt superbi, qui unguento excellentie et superbie uncti sunt, de quo loquitur hic. Ornasti te regio unguento, id est diabolico quod est superbia. Uxores diaboli sunt molles et effeminati, luxuriis et deliciis dediti, uncti unguentis concupiscentie carnalis. Unde Sap. 2.b. Vino pretioso et unguentis nos impleamus.
marg.| {c} Et multiplicasti etc.   Ecce sextum, scilicet adinventio peccatorum. Multiplicare enim pigmenta, est adinvenire peccata et delicta nova ; Et hoc est maximum peccatum, quia non sufficit homini ire communi via in Infernum, sed adinvenit sibi semitam, ut brevius et rectius vadat in Infernum. Ps. 27. Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum, id est damna eos pro merito communium peccatorum et singularium. Ista ergo pigmenta sunt venenata et sunt pigmenta damnationis. Sed pigmenta suavitatis spiritualis, sunt adinventiones bonorum spiritualium et studia delectationum celestium. De quibus Eccl. 38.a. Unguentarius {4. 136vb} conficiet pigmenta suavitatis. Et sup. 3.b. Dicite iusto : quoniam bene, quoniam fructum ad inventionum suarum comedet. Sequitur.
marg.| {d} Misisti Legatos tuos procul. Leg atos procul mittit ad amatores suos anima, dum sue pravitatis famam longe porrigens, malignos Spiritus ad se invitat. Vel Legatos, id est cogitationes et affectiones mittimus procul a nobis, vel a Deo : dum Deum, qui non longe est ab uno quoque nostrum, deserimus et extra nosmetipsos per exteriora evagamur. Ps. 93. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vane sunt, id est vanitatem sequentes. Istud etiam verbum posset dici de Ecclesia, que mittit Legatos suos ad remotas partes propter idola, id est propter pecuniarum lucra. Nam avaritia idololatria est : ergo lucrum est idolum. Beatus Bernardus Tunc redeunt, letati, quid autem boni fecerint, nihil audivimus : forsitan audivissemus, nisi pre auro Hispanie salus populi viluisset sup. 18.a. Ve terre cymbalo alarum, que est trans flumen Ethiopie, que mittit in mari Legatos suos et in vasis papyreis super aquas. De bono Legato. Prv. 13.c. Legatus fidelis sanitas. Item Prv. 25.b. Sicut frigus nivis in die messis, ita Legatus fidelis, quia refrigerat. Constat ergo cum legatus non sanat, vel refrigerat, non est fidelis : quia querit que sua sunt, non que Domini sui, id est Christi. Phil. 1.c. Omnes, que sua sunt, querunt, non que Iesu Christi, Subditur autem de duplici fine peccati.
marg.| {e} Et humiliata es id est vilificata per culpam adulterii.
marg.| {f} Usque ad Inferos id est usque ad interitum pene eterne. Ecce finis peccati post vitam. Rm. 6.d. Stipendia peccati mors. Sed quia peccatum et in presenti inducit angustiam. Subditur.
marg.| {g} In multitudine etc.   Ecce finis in hac vita, scilicet labor corporis et angustia cordis. Dicit ergo.
marg.| {e} Humiliata es etc. id est usque ad finem vite perseverasti in malo. Unde Iob. 24.c. Ad nimium calorem transibit ab aquis nivium, id est de uno peccato trahetur ad alterum. Et usque ad Inferos peccatum illius : quia peccare non desistit, donec ad Infernum descendat, id est vitam hanc pessime finiat. Vel, Usque ad Inferos mens humiliatur, dum peccato usque adeo inclinatur, ut in mala voluntate par sit Demonibus. Ez. 16.f. Pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
marg.| {g} In multitudine vie tue id est in multitudine et varietate operationis tue.
marg.| {h} Laborasti quia non illum, qui est plana et una via tenuisti, qui dicit Io. 14.a. Ego sum via etc.   Sed diversas et duras vias ambulasti, ideo laborasti. Unde Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Ier. 1.b. Ut inique agerent laboraverunt. Ecclesiastes 10.c.a Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Eccl. 21.b. Via peccantium complantata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebre et pene. Ecce quod in peccato est afflictio in presenti et in futuro eterna damnatio. Et dicit in multitudine, non in unitate. In multitudine enim est distractio, ideo dicitur. Eccl. 11.b. Fili, ne in multis sint actus tui. Et. 29.e. Qui conatur multa agere, incidet in iudicium. In unitate autem est pax et iucunditas. Propter hoc dicit Ps. 24. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. Glossa ideo non per multa distractus.
a Qo. 10, 16.
marg.| {i} Non dixisti etc. quasi dicat : in illis laboribus potes frangi, ut a mundanis actionibus quiescas et a pravis operationibus. Eccl. 21.a. Fili, peccasti, ne adiicias iterum. sup. 30.b. Clamavi super hoc, superbia tantum est, quiesce. Gn. 4.a. Secundum aliam litteram dicitur ad Cain. Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti ? quiesce ad te conversio eius. Amo. 4.c. Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non rediistis ad me, dicit Dominus ; quasi dicat : mirum est quod peccatum tam fetidum est : et tamen non vultis illud deserere.
marg.| {k} Viam manus etc. id est viam operationis tue et exitum, id est que voluisti agere, potuisti. Vel, id est omnia venerunt tibi prospera, omnis scilicet abundantia et prosperitas. Et est modus loquendi, sicut cum dicitur, omnia veniunt mihi ad manum. Aliqui habent. Vitam manus tue invenisti, licet Hieronymus et alii Expositores non habeant huiusmodi litteram ; tamen secundum hoc est sensus, id est ex operibus tuis vitam te invenisse reputasti, id est abundantiam. Sed ista vita non est vita, sed mors. Unde Lc. 12.b. Non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his, que possidet.
marg.| {l} Propterea quia tibi prospera venerunt.
marg.| {m} Non rogasti me. Anima enim intenta terrene multiplicationi, non potest esse intenta orationi. Propterea dicit Salomon. Prv. 30.b. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo etc.   Sed Dominus rogandus est in prosperitate etiam magis, quam in adversitate, quia cum omnis fortuna timenda sit, magis timenda est prospera, quam adversa. sup. 21.d. Venit mane et nox : si queritis, querite, convertimini et venite. Si queritis in nocte adversitatis, querite in die prosperitatis. Aliter enim in extrema adversitate, scilicet in die iudicii non exaudientur, qui in prosperitate huius seculi Deum contempserunt et eum ad iracundiam nituntur provocare. Unde Ier. 2.f.
marg.| {Θ} Verterunt ad me tergum et non faciem : et in tempore afflictionis sue dicent : surge et libera nos.
marg.| {a} Pro id est tunc invocabunt me et non exaudiam, Pro quo, id est ideo, quia non rogasti.
marg.| {b} Sollicita timuisti quasi dicat : quia in prosperitate me non rogasti confisa in divitiis tuis, induxi te in solitudinem timoris. Cum enim venerit calamitas, timebis sollicita pro divitiis custodiendis. Non enim poteris dicere : Dominus mihi adiutor : et ego despiciam inimicos meos. Vel sic lege. Non rogasti me de eo.
marg.| {a} Pro quo sollicita timuisti id est de divitiis tuis conservandis, quas timuisti perdere, non rogasti me. Et bene dicit sollicita. Divitie enim sollicitudinem et timorem incutiunt. Unde Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius : et cum pax sit, ipse insidias suspicatur. Item Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente, id est semper est pavidus. Nam sicut dicit August. qui timet Deum, omnia timent eum ; qui vero Deum non timet, omnia timet. Vel de eo non rogat, pro quo sollicita metuit : quia licet eterne pene supplicium formidet ; non tamen ex corde precatur, ut evadat illud, dum a pravitatibus suis converti recusat. Sequitur.
marg.| {c} Quia mentita es quasi dicat : merito inducam te in statum timoris : quia mentita es mihi in votis tuis et promissis.
marg.| {d} Et mei non etc.   in b eneficiis tibi a me collatis.
marg.| {e} Neque cogitasti etc.   de c omminationibus meis et suppliciis futuris. Et hoc.
marg.| {f} Quia ego tacens etc. quasi dicat : ideo non cogitasti de pena peccati, quia patiens et dissimulans tacui et indulsi tibi : et ita abusa es patientia mea, sup. 26.c. Indulsisti, Domine Genti, indulsisti Genti, numquid glorificatus es ? quasi dicat : non. Ier. 3. Pro verbis penitentie, verbis superbie blasphemasti. Et nota triplex vinculum quod hic Dominus improperat nobis rupisse. Votum, scilicet promissum, {4. 137rb} cum dicit : Mentita es. Beneficium collatum quod deberet nos ligare per amorem, cum dicit : Et mei non es recordata. Item supplicium paratum quod deberet ligare nos, immo etiam configere carnes nostras per timorem, cum dicit : Neque cogitasti etc.   meam , scilicet severitatem. Quare non cogitasti ? Quia, scilicet. Ego tacens, id est parcens. Punitio enim est divina locutio quodammodo.
marg.| {g} Et quasi   non videns id est quia arbitraris me non videre culpam, ideo non times incurrere penam. Unde subdit.
marg.| {h} Et mei oblita es mei, scilicet cui te devovisti, cuius beneficia recepisti, cuius postmodum experieris supplicia, que divitias bonitatis mee et longanimitatis et patientie contempsisti. Rm. 2. An ignoras, quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit, id est adducere cupit ? Sap. 11.b. Dissimulas peccata hominum propter penitentiam. Sed tu ingrata mei oblita es. Ier. 13.d. Mei oblita es confisa in mendacio. Sed.
marg.| {i} Ego annuntiabo iustitiam tuam. Iro nice loquitur, id est iniustitiam tuam manifestabo in iudicio, quando dicam. Esurivi et non dedisti mihi manducare. Mt. 25.d. Vel, Iustitiam tuam, quantum ad opinionem tuam. Ps. 74. Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo, iustitias, scilicet opinatas, vel etiam iusta opera discutientur, id est in iustis operibus intentio discutietur.
marg.| {m} Et opera tua mala .
marg.| {n} Non proderunt tibi Lipt ote est, id est nocebunt tibi te accusantia. Sap. 4.b. Ex iniquis omnes filii, qui nascuntur, testes sunt nequitie adversus parentes in interrogatione sua, id est in iudicio, quando Dominus etiam interrogabit cogitationes hominum, sicut dicitur Sap. 1.c. In cogitationes impii interrogatio erit. Tunc filii iniquorum, id est affectiones et opera malorum, testes erunt contra parentes, id est contra suos actores. Ier. 7.b. Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, libare Baalim et ambulare post Deos alienos, quos ignoratis. Vel.
marg.| {m} Opera tua id est divitie, quas congregasti et edificia, que exaltasti.
marg.| {n} Non proderunt tibi id est in necessitate extrema. Prv. 11.a. Non proderunt divitie in die ultionis ; iustitia autem liberabit a morte. So. 1.d. Argentum eorum et aurum eorum non poterit eos liberare in die ire Domini Hieronymus Reges ibi nudo latere palpitabunt : ibi non proderunt Aristoteli argutie sue : ibi stultus Plato cum discipulis suis.
marg.| {o} Cum clamaveris id est nummi tui, quos congregasti et fecisti tibi Deos. Ier. 2.f. Ubi sunt Dii tui, quos fecisti tibi ? Surgant et liberent te, Dt. 32.e. Surgant et opitulentur vobis etc.   Ez. 8.g. Cum clamaverint ad me magna voce, non exaudiam.
marg.| {r} Et omnes eos Deos tuos etc. quasi dicat : non liberabunt te Dii tui, in quibus habebas fiduciam, immo etiam omnes eos Deos tuos, id est nummos, vel quicquid plus Deo amasti.
marg.| {s} Auferet ventus etc. id est adversitas, que significatur per ventum et auram : vel mors, vel divina sententia tibi auferet omnem prosperitatem. Os. 13.d. Adducet Dominus ventum urentem de deserto ascendentem, scilicet febrem acutam et siccabit venas eius   ] etc. {u}   Qui autem etc.   Post quam finem malorum predixit, qui confidunt in divitiis suis, subdit de bonis dicens : Qui autem habet fiduciam mei, id est in me, non se, vel in alia creatura. 2Cor. 1.b. In nobisipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos, Hbr. 2.c. Ego ero fidens in eum. Supra 26.a. Sperastis in Domino in seculis eternis. Iob. 13.c. Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Vel.   Qui habet fiduciam mei non meorum, id est qui meipsum sperat se habiturum in mercedem, non ista temporalia. Gn. 15.a. Ego protector tuus et merces tua magna nimis. Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino : et erit Dominus fiducia eius. Signanter dicit : Erit Dominus fiducia eius quod est, quando homo non sperat, nec querit aliquid, nisi ipsum Dominum. Et ista spes non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris. Rm. 5.a. Sap. 3.a. Spes illorum immortalitate plena est. E contra spes malorum confundit, quia vacua est, ut dicitur Sap. 3.c. Vacua est spes illorum et labores sine fructu. Unde supra 32.c. Conturbemini confidentes.
marg.| {x} Hereditabit terram vive ntium, id est immobiliter et immutabiliter possidebit eternam hereditatem, sive beatitudinem, ut dicitur Iosue 1.a. Omnem locum, quem calcaverit pes vester, vester erit. Pes, id est spes. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus. Et nota quod est multiplex hereditas. Est enim hereditas Christi. Hbr. 1.b. Differentius pre illis nomen hereditavit. Item est hereditas cuiuslibet Clerici. Ps. 17. Dominus pars hereditatis mee etc.   Item est hereditas Iusti. Ps. 36. Iusti hereditabunt terram et inhabitabunt in seculum seculi super eam. Item Pr. 2.d. Qui recti sunt, habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea. Item est hereditas peccatoris. Eccl. 10.b. {Θ} Homo, cum mortuus fuerit, hereditabit bestias, serpentes et vermes. Dicit ergo : Hereditabit terram, etiam in presenti per spem.
marg.| {a} Et possidebit etc.   In f uturo, non spe, sed re. Dicitur autem eterna vita, mons et terra. Terra enim dicitur pro stabilitate et fertilitate ; mons autem pro eminentia et celsitudine. Vel sacra Scriptura secundum Hieronymum dicitur terra et mons, quam Dominus dicit auferendam a malis et dandam promittit idoneis. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur Genti facienti fructus eius.
marg.| {b} Et dicam ego Christus Apostolis, scilicet et Doctoribus.
marg.| {c} Viam facite popu lo, bene predicando.
marg.| {d} Prebete iter boni exempli bene operando.
marg.| {e} Declinate de semita id est de arctitudine et rigore discipline, remittite. Vel de semita consiliorum impedimenta removete et descendite, id est condescendite infirmis compatiendo.
marg.| {g} Auferte offendicula etc.   eis aditum regni celestis orationibus vestris aperiendo et omne impedimentum tollendo, infra 62.d. Transite per portas, preparate viam populo. Ier. 50.d. Tollite de medio lapides. Vel,
marg.| {e} Declinate id est auferte quantum potestis omnia offendicula peccati.
marg.| {f} De semita id est de statu Religiosorum.
marg.| {g} Auferte offendicula etc. id est occasiones peccati de via laicorum, ut fiat quod scriptum est. Via Iustorum absque offendiculo. Prv. 15.c.
marg.| {h} Quia hec dicit etc.   Ut D ominus credatur sic populum honoraturus, ut dictum est, ideo addit. Quia hec dicit etc.   Et p rotenditur suspensio littere usque, ibi : Non enim in etc. Magnitudinem autem promittentis Dei quodammodo exprimit, ut gratior sit consolatio ipsius promissa exhibentis. Unde dicit : Hec dicit Dominus etc.   Exce lsus, quia excedit omnem sensum. Et sublimis, quia excedit omnem intellectum. Phil. 4.b. Pax Dei, que exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.
marg.| {l} Habitans eternitatem et i ta omne tempus supergreditur et antecedit. Definitur autem eternitas sic : Eternitas est interminabilis vite tota simul et perfecta possessio. Deus ergo eternitatem inhabitat, id est eternus est : quia eius esse totum est et semper, nescitque mutabilitatem : quia neque cepit umquam, nec aliquando cessabit. 1Tim. 6.c. Qui solus habet immortalitatem et lucem {4. 137vb} habitat inaccessibilem.
marg.| {m} Et sanctum etc. id est firmum et stabile est nomen eius in Ecclesia triumphanti quod mobile est in Ecclesia, vel in anima exultati : firmum est in celis quod fluctuat in terris. Unde et petimus in oratione Dominica. Pater noster, qui es in celis, sanctificetur nomen tuum, id est firmetur in nobis res tui nominis, scilicet misericordia tua et pietas, qua tu es nominabilis et laudabilis in omni populo. Vel Sanctum nomen eius etc.id est stabiliter et perenniter invocatur et laudatur in celo ab Angelis dicentibus Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth etc.   Is. 6.b. Hoc enim est nomen eius, scilicet Sanctus, sive agios. Lc. 1.e. Quia fecit mihi magna, qui potens est : et sanctum nomen eius. Vel aliter distinguitur littera secundum quosdam expositores, sic.
marg.| {m} Et sanctum nomen eius hic est punctus, id est sanctitas eius, sive sanctitudo, est nominabilitas eius, per hoc enim quod sanctificat peccatorem, reddit se nominabilem et laudabilem. Vel Sanctum nomen eius, id est ipse est sanctus, id est firmus sive firmitas et stabilitas. Et est modus loquendi. Sicut enim dicitur quod habitat eternitatem, id est ipse est eternus, vel potius eternitas ; ita dicitur nomen sanctum eius, id est ipse est sanctus, vel sanctitas. Unde nota quod hic dicit tria de Deo. Incomprehensibilem eius celsitudinem, cum dicit, Excelsus et sublimis. Eternitatem eius, cum dicit : habitans eternitatem. Stabilitatem et immutabilitatem, cum dicit : et sanctum nomen eius. Sequitur.
marg.| {n} In excelso etc.   Deus dicitur habitare in excelso et in sancto, quia ipse sibi est excelsum et sanctum habitaculum, sicut et ipse est eternitas, quam inhabitat. Vel in excelso, id est in Angelis dicitur habitare : et in Sancto, id est in Sanctis : quia in utrisque plene quiescit modo. Ps. 21. Tu autem in Sancto habitas laus Israel.
marg.| {p} Et cum contritio etc. id est in penitente per gratie infusionem. Ps. 50. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Contritum de offensa Dei, humiliatum de turpitudine et vilitate congesta peccati. Hec duo notantur, cum dicit. Cum contrito etc.   Dolo r enim et pudor debent esse in penitente, infra ultimo a. Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos ? Hic additur tertium. Timor, scilicet qui dat esse in penitente, cum pudore et dolore. Pudor notatur, cum dicit pauperculum : quia vilitas peccati conversa in pudorem, hominem humiliat et facit pauperem spiritu. Dolor, cum dicit : et contritum spiritu. Timor, cum dicit : et trementem sermones meos. Hec est via trium dierum, per quam itur in solitudinem presentis vite. Ex. 5.a. Hoc est triduum, quo sustinet turbas Dominus. Mt. 5.d. et Mc. 8.a. Pudor, scilicet de turpitudine et vilitate peccati, dolore offensa Dei, timor recidivandi Eccl. 34.c. Ad quem respicit et quis est fortitudo eius ? oculi Domini super timentes eum. Vel aliter potest hic notari triplex status penitentium, sive incipientium, proficientium, pervenientium, sive perfectorum. Unde dicit. In excelso habitans, quantum ad perfectos, sive pervenientes. Et in Sancto, quantum ad proficientes. Et cum contrito etc.   quan tum ad incipientes, sive penitentes. Ps. 33. Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit. Unde subdit.
marg.| {q} Ut vivificet etc. quasi dicat : ad hoc inhabitat in omnibus, ut vitam gratie in eis ampliet et conservet et tandem in vitam glorie eos collocet. Gratiam enim primo et post gloriam dabit Dominus. 1Rg. 2.a. Dominus mortificat et vivificat. Mortificat superbos, vivificat humiles. Unde Iac. 4.b. Deus superbis resistit ; humilibus autem dat gratiam.
marg.| {r} Et vivificet etc.   cons olando in spe de indulgentia peccatorum, de restauratione perditorum, de recuperatione fidelium. Dn. 3.d. In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur, sicut in holocausto arietum et taurorum et in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum   ] etc. {r}   Non in sempiternum litigabo. Hoc continuatur secundum Hieronymum ad precedens. Hec dicit Dominus, scilicet que hic sequuntur. Non in sempiternum litigabo, id est non puniam in futuro : quia ad hoc percutio in presenti meos filios, ut sanem in futuro. Apc. 3.d. Ego quos amo, arguo verbis et castigo flagellis : quia Dominus in presenti illos filios verberat, quibus hereditatem eternam reservat. Ier. 3.d. Sanctus ego sum : et non irascar in perpetuum, dicit Dominus ; tamen scito iniquitatem tuam. Et nota quod homo litigat cum Domino per blasphemiam, vel per apertam malitiam. Evidentia enim facinoris obtinet vim clamoris, sicut dicit Gregorius super illud Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Eccl. 28.b. Homo iracundus incendit lites, id est litigat cum Deo per evidens peccatum et provocat Deum ad litigandum secum per manifestum supplicium. Tunc enim litigat Dominus cum peccatore, cum ipsum punit aperte, vel hic ad penitentiam, vel in futuro ad vindictam.
marg.| {t} Neque usque ad finem irascar id est usque ad consummationem non puniam, sed usque ad correptionem. {Θ} Ps. 102. Non in perpetuum irascetur, neque in eternum comminabitur infra 64.d. Ne irascaris, Domine, satis et ne ultra memineris iniquitatis nostre.
marg.| {a} Quia spiritus etc. quasi dicat : idcirco parco homini, quia creatura mea est. Spiritus enim a Deo egreditur, quia ipse animas creat, que sunt spiritus.
marg.| {c} Et flatus etc.   Idem est flatus et spiritus. Et est sensus. Animas creabo sup. 42.a. Dans flatum populo, qui super terram est et spiritum conculcantibus eam. Gn. 2.b. Inspiravit in faciem eius spiraculum vite.
marg.| Vel sic {a} Spiritus a facie etc. id est recedet a me, id est iram et ultionem cessabo effundere. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est.
marg.| {c} Et flatus etc. id est auram mearum consolationum dabo et multiplicabo. Vel loquitur de Spiritu sancto, qui a faciei Dei, id est a filio egressus est, id est missus est in Apostolo. Et flatus, id est diversa dona gratiarum. Sequitur.
marg.| {d} Propter iniquitatem etc.   Prep osita consolatione quod non in perpetuum irascatur Dominus populo suo, subdit, quare ad tempus iratus sit, dicens :   Propter iniquitatem avaritie iratus sum. Hoc autem exponitur de peccato Ade quod dicitur iniquitas avaritie : quia Divinitatem sibi inconcessam ambivit, dicente serpente : Eritis sicut Dii. Gn. 3.a. Vel avaritia dicitur insatiabilitas, que est in peccante, qui non cessat peccare. Unde Os. 4.b. Fornicati sunt et non cessaverunt. Vel avaritia dicitur cupiditas, qua homo convertit se ad creaturam, que est radix omnium malorum, ut 1Tim. 6. Vel specialiter avaritia dicitur auri aviditas, sive amor pecunie. Unde dicit Hai. in Glossa Avarusque auri avidus. Sed contra hoc peccatum irascitur Dominus. Nec est mirum, quia aufert ei cultum suum. Avaritia enim est idolorum servitus. Eph. 5.b. Eccl. 22.c. Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam {4. 138rb} fecisti. Lc. 12.b. Videte et cavete ab omni avaritia sup. 56.d. Unusquisque declinaverunt ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum ibi quere.
marg.| {e} Et percussi eum. Hoc est expositio eius quod dixit : Iratus sum. Ita enim Dei est eius punitio, vel pena invicta.
marg.| {f} Ascondi a te etc. id est propitiationem meam, vel cognitionem. Hieronymus tamen sic habet in originali : Abscondi, subauditur, faciem meam, ut magis desiderares et diceres. Ostende faciem tuam et salvi erimus. In fine salus nobis inest. Nos autem in nostra littera habemus pro textu, sic etiam. Sept. habent illud quod subintelligitur secundum Hieronymum. Nec habetur in Hbr. sed Sept. habent.
marg.| {g} Et indignatus sum ad t empus sup. 54.b. In momento indignationis mee abscondi faciem meam parumper a te.
marg.| {h} Et abiit etc. id est permissus est sequi concupiscentias suas. Et bene dicit, abiit vagus : Instabilitas enim sequitur peccatum. Thr. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem : propterea instabilis facta est. Recedit enim anima per peccatum ab illo, qui solus est stabilis et locus proprius ipsius et adheret mutabilibus. Et quia ad Deum solum appetendum factus est spiritus ; omne autem quod infra appetit, minus est Deo, iure ei non sufficit, quicquid Deus non est. Abiit, ergo, vagus in via cordis sui, quia levi mobilitate cogitationum et affectionum ducitur : et dum inaniter cogitata appetit et repetit cogitata, fastidit, donec quod habendo pendet, in quolibet positus non requiescit. Hieronymus tamen et Septuag. habent aliam litteram et exponitur in bono secundum Hieronymum. Et abiit et ambulavit merens in via cordis sui quod est, quando anima videns Deum iratum et sentiens eius flagella et gratiam faciei sue sibi per peccatum subtractam intelligens, redit ad se, sicut filius prodigus. Lc. 15.d. sup. 46.c. Redite prevaricatores ad cor. Dicit ergo.
marg.| {h} Abiit mere ns, vel conversus.
marg.| {i} In via cordis sui ut n on ad faciem hominum ; sed in corde ageret penitentiam, sicut Propheta, qui dicebat. Tota die contristatus ingrediebar. Propterea, quia sic penitens incessit.
marg.| {k} Vias eius scilicet vias sue conversionis.
marg.| {l} Vidi id est approbavi et respectu misericordie mee confirmavi.
marg.| {m} Et sanavi eum et v ulnera eius per me, qui sum medicina.
marg.| {n} Et reduxi eum ad m e, qui sum via. Vel.
marg.| {m} Sanavi eum a co rruptione culpe quantum ad affectum.
marg.| {n} Et reduxi eum ab e rrore, quantum ad intellectum.
marg.| {o} Et reddidi etc. id est delectationes spirituales. Septuaginta Et dedi eis consolationem. Est etiam et falsa consolatio, de qua Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram.
marg.| {q} Et lugentibus eius id est anime, id est omnibus viribus et sensibus anime et virtutibus, que suum lugent exilium et peccatum, secundum illud Rm. 9.d. Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.
marg.| Mystice autem toti generi humano lugenti facta sunt hec et exhibita per Christum, qui vidit nos oculo pietatis et misericordie, quando nos visitavit oriens ex alto incarnatione. Unde subdit.
marg.| {k} Vias eius vidi id est homines mea presentia visitavi.
marg.| {m} Et sanavi eum a cu lpa corrumpente.
marg.| {n} Et reduxi eum ab i gnorantia errante.
marg.| {o} Et reddidi etc. id est toti generi humano. Et dicit consolationes a miseria, scilicet premente.
marg.| {q} Et lugentibus eius. Max ime enim illi consolationem receperunt per Christum, qui genus humanum plorabant perditum, infra 61.a. Ut consolarer omnes lugentes et ponerem consolationem lugentibus Sion. Mt. 5.a. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
marg.| {r} Creavi fructum labiorum etc.   Chri stus creavit fructum labiorum pacem, id est constituit, ut ore fieret confessio ad salutem. Rm. 10.b. Fructus quippe labiorum est fructuosa confessio oris, quasi scilicet fructus est pax : quia dum confitemur peccata nostra, vel Christum coram hominibus et Deo gratias agimus, pacem cum Deo assequimur. Os. ultimo b. Reddemus vitulos labiorum nostrorum. In fine offeramus hostiam laudis semper Deo fructum labiorum confitentium nomini eius.
marg.| {Θ} Et hec pax creata est. {b} Ei, qui longe etc. id est Iudaico populo et Gentili, vel peccatori, vel iusto, supra 33.b. Audite, qui longe estis, que fecerim : et cognoscite vicini fortitudinem meam. Item, supra 26.a. Vetus error abiit, servabis pacem, pacem, quia in te speravimus.
marg.| Vel aliter exponitur secundum Hieronymum : {r} Creavi fructum labiorum pacem id est implevi quod pollicitus eram dicens : Vivo ego, dicit Dominus, malo penitentiam peccatoris, quam mortem : Ez. 18.g. Vel, id est omnia, que per Prophetas promiseram, implevi. Promiserat autem pacem per Prophetam. Pax multa diligentibus legem tuam. Et illam exhibuit dicens : Pacem meam do vobis. Io. 14.d. Vel fructus labiorum est pax, id est Christus est finis legis et fructus ad iustitiam omni credenti, ut dicitur Rm. 10.a. Labia enim sunt duo testamenta. Christus autem est fructus istorum labiorum : quia ipse est verbum et duo testamenta sunt labia ; et ita est fructus labiorum et etiam pax, ut dicitur Eph. 2.c. Ipse est pax nostra. Vel fructus labiorum est pax, id est Christus, qui venit in mundum nos Deos reconciliare. Et hoc ad labia, id est ad petitiones sanctorum Patrum.
marg.| {Λ} Vel fructus labiorum est pax, id est fructus predicationum et lectionum debet esse reconciliatio auditorum, ut scilicet peniteant et sic Deo reconcilientur, sup. 27.c. Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum eius. Iac. 3.d. Fructus Iustitie ] etc. {a}   Pacem ei, qui etc. id est Gentili et Iudeo, vel peccatori et iusto. Eph. 2.d. Veniens evangelizavit pacem his, qui longe : et pacem his, qui prope erant.
marg.| {e} Et sanavi eum. Hic est etiam fructus labiorum, scilicet sanitas. Confessio enim peccatorum cum Deo hominem reconciliat et a vulnere peccati sanat : quia per confessionem eiicimus peccati languorem interiorem.
marg.| {f} Impii autem etc. quasi dicat : boni et penitentes reconciliabuntur et sanabuntur. Sed e contra impii, specialiter Iudei Christo increduli fluctuabunt.
marg.| {g} quasi mare etc.   quia contra Christum Iudei irati et ferventes unanimiter et instanter clamaverunt : Crucifige, crucifige. Sed suis fluctibus sunt conculcati, id est suis iniquitatibus et machinationibus a Romanis sunt oppressi. Unde subdit.
marg.| {i} Et redundant etc.   quia merito peccatorum suorum, quia, scilicet Christum et suos Apostolos persecuti sunt, ipsi a Romanis conculcati et vilificati, ut lutum. Vel.
marg.| {f} Impii quicumque , quasi mare fervens, Impii enim sunt furore et rabie crudelitatis fervidi, rixis amari, sicut mare salsum est, superbia tumidi, invidia lividi, luxuria spumidi, fraude malitie obscuri, per inconstantiam fluidi, per incrementa Lune et decrementa crescentes et decrescentes : quia stultus ut Luna mutatur. Eccl. 27.b. Item pisces et aves generat mare : quia motus avaritie et superbie parit. Item cadavera proiicit : quia quod infirmum est, inutile invenitur et ita proiicitur, ut dicitur Sap. 2.c. Item naves vehit, id est curiositates recipit. Item nauseam provocat : quia abominatio Domini omnis illusor : Prv. 3.d. Item in mari duplex est tentatio. Una ex se, qua fluit et refluit naturaliter ; alia, qua a vento agitatur. Similiter in homine duplex est tentatio : Una ex se, quia unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Iac. 1.b. Alia ex vento, id est ex suggestione Demonum.
marg.| {h} Quod quiescere etc.   sed semper fervet. Iob. 41.d. Fervescere faciet, quasi ollam, profundum maris, id est mentem hominis.
marg.| {i} Et redundat etc.   oper ationes et persecutiones malorum redundant.
marg.| {k} In conculcationem prop riam.
marg.| {l} Et lutum effi ciuntur. Sicut enim fluctus maris percutiunt stabilitatem littoris et in se reflectuntur ; sic persecutio malorum percutit Sanctos, qui sunt quasi in tuto litore, sed non leduntur et in seipsum mare reflectunt et lutum trahunt. Mali enim ex suis persecutionibus inundantur ; sed Iusti abluuntur, sicut litus.
marg.| Unde sequitur {m} Non est etc.   Impi is, quia secum etiam rixantur, supra 48.d. Idem. Pax {4. 138vb} Christus, pax conscientie, sive pectoris et pax eternitatis non est impiis ; sed pax mundane prosperitatis est eis quandoque. Iob. 21.b. Non est virga Dei super illos. Sed ista pax non est pax, sed guerra. Ier. 12.c. Non est pax universe carni.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 57), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_57)

Notes :