Hugo de Sancto Caro

Capitulum 43

Numérotation du verset Is. 43,1 

Et nunc hec dicit Dominus
creans te Iacob
et formans te Israel
noli timere quia redemi te
et vocavi nomine tuo
meus es tu
Numérotation du verset Is. 43,2 

cum transieris per aquas
tecum ero
et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non combureris
et flamma non ardebit in te
Numérotation du verset Is. 43,3 

quia ego
Dominus Deus tuus Sanctus Israel
salvator tuus
dedi propitiationem tuam
Egyptum Ethiopiam et Saba
pro te
Numérotation du verset Is. 43,4 

ex quo honorabilis factus es
in oculis meis
et gloriosus ego
dilexi te
et dabo homines pro te
et populos
pro anima tua
Numérotation du verset Is. 43,5 

noli
timere
quoniam tecum ego sum ab oriente
adducam semen tuum
et ab occidente congregabo te
Numérotation du verset Is. 43,6 

dicam aquiloni da
et austro noli prohibere affer
filios meos
de longinquo
et filias meas
ab extremis terre
Numérotation du verset Is. 43,7 

et omnem
qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi
eum et formavi
Eum et feci eum
Numérotation du verset Is. 43,8 

educ
foras populum cecum
et oculos
habentem surdum
et aures ei sunt
Numérotation du verset Is. 43,9 

omnes gentes congregate sunt
simul
et
collecte sunt tribus
Quis
in vobis
annuntiet istud
et que prima sunt
audire nos faciat
dent testes eorum
et
iustificentur
et audiant
et dicant
vere
Numérotation du verset Is. 43,10 

vos testes mei
dicit Dominus
et servus meus
quem elegi
ut sciatis
et credatis mihi et intelligatis
quia ego
ipse sum
ante me
non est formator1 deus
1 formator] formatus Weber
et post me non erit
Numérotation du verset Is. 43,11 

ego
sum ego sum Dominus
et non est absque me salvator
Numérotation du verset Is. 43,12 

ego annuntiavi et salvavi
auditum feci et non fuit in vobis alienus
vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
Numérotation du verset Is. 43,13 

et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea
eruat
Operabor
et quis avertet illud
Numérotation du verset Is. 43,14 

hec dicit Dominus salvator2 vester
2 salvator] redemptor Weber
Sanctus Israel propter vos emisi
Babylonem
et detraxi
vectes universos
et Chaldeos
in navibus suis gloriantes
Numérotation du verset Is. 43,15 

ego Dominus
Sanctus vester
creans Israel
Rex vester
Numérotation du verset Is. 43,16 

hec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis
torrentibus semitam
Numérotation du verset Is. 43,17 

qui eduxit
Quadrigam
et equum
agmen
et robustum simul
obdormierunt
nec resurgent
contriti sunt
quasi linum et extincti sunt
Numérotation du verset Is. 43,18 

ne memineritis
Priorum
et antiqua
ne intueamini
Numérotation du verset Is. 43,19 

ecce
ego facio nova
et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto
viam
et in invio
flumina
Numérotation du verset Is. 43,20 

glorificabit me
Bestia
agri dracones et strutiones
quia dedi in deserto
aquas
Flumina
in invio
ut darem potum
populo meo
electo meo
Numérotation du verset Is. 43,21 

populum istum
Formavi
mihi laudem meam narrabit
Numérotation du verset Is. 43,22 

non me
invocasti
Iacob
nec laborasti
in me Israel
Numérotation du verset Is. 43,23 

non obtulisti mihi arietem
holocausti tui et victimis tuis
non glorificasti me non te servire feci
in
oblatione
nec laborem tibi prebui
in thure
Numérotation du verset Is. 43,24 

non emisti mihi argento calamum
et adipe victimarum tuarum
non inebriasti me
Verumtamen
servire me fecisti in peccatis tuis prebuisti mihi
Laborem
in iniquitatibus tuis
Numérotation du verset Is. 43,25 

ego sum
ego sum
ipse qui deleo iniquitates tuas
propter me
et peccatorum tuorum non recordabor
Numérotation du verset Is. 43,26 

reduc me in memoriam et iudicemur simul
narra
si quid habes ut iustificeris
Numérotation du verset Is. 43,27 

pater tuus
primus peccavit et interpretes tui
Numérotation du verset Is. 43,28 

et contaminavi
principes sanctos
dedi ad internicionem
Iacob et Israel in blasphemiam

Capitulum 43

Numérotation du verset Is. 43,1 
marg.| Et nunc hec dicit Dominus, creans te, Iacob : et formans te, Israel. Qui a Iudeis sepe hic et alibi comminata erat captivitas, ne forte per hoc turbarentur : ideo hic in solatium promittitur liberatio. Et dividitur capitulum istud in quatuor partes. In prima Iudeis liberatio promittitur. In secunda reprobat Dominus idola Gentium, que hoc non possent facere, nec futura predicere, ibi : Quis in vobis annuntiet istud. In tertia ostenditur quod Dominus hoc facere potest, ibi : Hec dicit Dominus, qui dedit in mari viam. Sed ne forte Iudei de promissione huius liberationis superbirent : ideo ostenditur in quarta parte quod Dominus non propter merita eorum hoc faciet, sed sola misericordia sua, ibi : Non me invocasti, Iacob. Dicit ergo.
marg.| {b} Et nunc hec dicit Dominus, creans te, Iacob id est in creatione tua vocans te Iacob.
marg.| {c} Et formans te, Israel id est in tua formatione et sublimatione tua, vocans te Israel, vel quando Angelo prevaluisti, Gn. 32.f.
marg.| Vel sic {b} Hec dicit Dominus, creans te, Iacob id est te, o popule Iudeorum, id est de non esse ad esse adducens : te de servitute Egyptiorum educens, Ex. 12. que fuit quedam creatio.
marg.| {c} Et formans te, Israel id est de bono in melius producens, quando legem tibi dedi, Ex. 20. Et in terram promissionis introduxit, Iosue 14.
marg.| {d} Noli timere, quia redemi te), An dreas, de servitute Babylonis, vel redimam te de captivitate Babylonis.
marg.| {e} Et vocavi te in S ina, ut precepta mea, atque iudicia tibi darem. Vel vocabo te de captivitate Babylonica reversum.
marg.| {f} Nomine tuo quasi familiarem et notum. Vel hoc dicitur : quia hoc nomen imposuit ei Dominus quando luctatus {4.97ra} Δ est cum Angelo, Gn. 32.f. Servus meus es tu.
Numérotation du verset Is. 43,1 
mystice
marg.| {b} Et nunc hec dicit Dominus, creans te, Iacob id est activum.
marg.| {c} Et formans te, Israel id est contemplativum. Et nota ordinem. Prius enim oportet esse Iacob, id est luctatorem et activum, quam Israel, id est contemplatorem et videntem Deum. Unde Iacob prius data est Lia in uxorem et postea Rachel, Gn. 29.e. Contra multos, qui statim, ex quo dimiserunt mundum et intraverunt claustrum, volunt fieri contemplativi. Contra quos etiam dicit Paulus Gal. 1. qui postquam Iudaismum dimiserat, non statim ascendit Hierosolymam, nec ivit ad predecessores suos Apostolos. In quo notatur quod homo non statim potest esse in contemplatione ; sed oportet quod prius se exerceat in actione. Item in hoc quod dicitur :   Creans te Iacob et reformans te Israel, ostenditur quod cito potest homo ad actionem intrare ; sed ante contemplationem oportet eum multum desudare. Creatio enim subita est ; formatio autem non subita.
marg.| {d} Noli timere dicitur Iusto, quia redemi te : Magna consolatio est nobis quod redempti sumus sanguine filii. Nec enim verisimile est quod prudens mercator et nullo indigens vellet amittere, vel dare pro modico rem, quam magno pretio comparavit. Nos autem redempti sumus non auro, vel argento, aut lapidibus pretiosis, sed pretioso sanguine agni immaculati Iesu Christi, 1Pt. 1.d. et 1, Corinth. 6.d. Empti enim estis pretio magno : glorificate et portate Deum in corpore vestro.
marg.| {e} Et vocavit te nomine tuo etc.   Bono s vocat Dominus ex nomine, quasi familiares et notos. Unde Ex. 23.d. dicitur ad Moysen : Novi te ipsum ex nomine. Et <Ex.> 31.d. Vocavi te nomine Beseleel filium Huri. Sed malos novit. Unde Mt.   25. a. Amen dico vobis, nescio vos. Lc. 16.e. Lazarus nominatur, dives {Θ} sine nomine.
Numérotation du verset Is. 43,2 
marg.| {a} Cum transieris per aquas, tecum ero futu rum pro preterito, id est quando transivisti per mare in exitu de Egypto, tecum fui. Ex. 14.
marg.| {b} Et flumina non operient te) id est non operuerunt ; sed erant eis aque pro muro a dextris et a sinistris, ut dicitur Ex. 14.e.
marg.| {c} Cum ambulaveris in igne, non combureris id est cum esses in medio ignis, quando Datan et Abiron perierunt, non es combustus, Nm. 15.e.
marg.| {d} Et flamma non ardebit in te id est non arsit tunc quoad bonos, de malis enim multi combusti sunt. Vel per aquas, ut dicit, Glossa intelliguntur Egyptii pro magnitudine et inundatione Nili. Per flumina, Chaldei, quia apud eos sunt flumina multa. Per ignem, Macedones, quia crudeles sunt et igniti. Per flammam, que omnia consumit, Romani quasi dicat : Dominus, noli timere omnes istos populos : quia ego de omnibus te liberabo. Quod autem hic dicit Glossa quod Macedones crudeles fuerunt et igniti, intelligendum est quoad Antiochum Epiphanem, qui tot mala fecit Iudeis ; quantum ad Alexandrum enim fuerunt mites.
Numérotation du verset Is. 43,2 
mystice
marg.| {a} Cum transieris per aquas, tecum ero : et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris et flamma non ardebit in te. Per hoc, sicut dicit Glossa innumera Apostolorum et aliorum Predicatorum tormenta significantur, in quibus omnibus Dominus servat suos. Gn. 28.c. Ego ero custos tuus, quocumque perrexeris. Et in Ps. 90. Angelis suis mandavit de te etc.   Item . Ps. 65. Transivimus per ignem et aquam etc. Specialiter tamen possumus dicere quod per aquas significatur tentatio levis et aperta. Per flumina, que profundiora sunt et tamen defluentia, tentatio levis et occulta. Per ignem, qui lucet, tentatio gravis et aperta. {4.97rb} Per flammam, que acerbior est, tentatio gravis et occulta In omnibus enim Dominus custodit suos. Unde Ps. 90. Non timebis a timore nocturno, Ecce primum. A sagitta volante in die. Ecce secundum. A negotio perambulante in tenebris. Ecce tertium. Ab incursu et Demonio meridiano, Ecce quartum. De Beato Laurentio ad litteram verum est : quoniam in igne non fuit combustus in anima, licet sit combustus in corpore, Mt. 8.d. Qui audit verba mea hec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui edificavit domum suam supra petram : et descendit pluvia et flaverunt venti et venerunt flumina et irruerunt in domum illam : et non cecidit ; fundata enim erat supra firmam Petram.
Numérotation du verset Is. 43,3 
marg.| {e} Quia ego Dominus qui possum tibi facere quod promitto.
marg.| {f} Deus qui scio.
marg.| {g} Tuus qui volo.
marg.| {h} Sanctus Israel id est sanctificans Israel et emundans ab omni miseria.
marg.| {i} Salvator tuus in o mni captivitate te protegens et inde educens.
marg.| {k} Dedi etc. quasi ego propter te propitius ero predictis regionibus, in quibus aliquando conversatus es. Vel sic :   Dedi propitiationem tuam quasi dicat : noli modo diffidere, quia olim ut essem etiam propitius, ego destruxi Egyptios, Ethyopes et Sabeos. Vel ponitur ibi preteritum pro futuro. Et est sensus. Noli timere, quia ego dedi, id est dabo, si opus est, propitiationem tuam, id est pro propitiatione tua, Egyptum, Ethiopiam et Saba pro te, quasi ego volo ita propitius esse tibi quod prius volo destruere Gentes istas, quam tu habeas malum. Et hoc est quod sequitur.
Numérotation du verset Is. 43,3 
mystice
marg.| {e} Quia ego Dominus qui servare te queo.
marg.| {f} Deus tuus qui scio.
marg.| {h} Sanctus Israel quasi sine invidia et malitia, qui volo.
marg.| {i} Salvator tuus etc. ut notet Salvator habitum, quasi qui hoc facere consuevi.
marg.| {k} Dedi propitiationem tuam Egyptum, Ethiopiam et Saba pro te. Per hos intelliguntur universi peccatores, qui tradentur in iudicio pro Iustis ; unde Prv. 11.b. Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo. Et 21.c. Pro Iusto dabitur impius et pro recto iniquus. Vel per Egyptum, que interpretatur meror, intelliguntur Tyranni, qui semper sunt in merore et angustia cordis, quomodo possint alios cruciare. Per Ethiopiam, que interpretatur caligo, intelliguntur usurarii, qui semper obscuritatem desiderant propter denarios suos computandos et abscondendos. Per Saba, que interpretatur clamor, vel eloquentia, Advocati. Hec tria genera hominum tradet Dominus pro pauperibus, quos spoliaverunt et afflixerunt. Unde Sap. 5.a. Stabunt Iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum, supra 33.a. Ve, qui predaris : nonne et ipse predaberis ? Hab. 2.b. Quia tu spoliasti Gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint.
Numérotation du verset Is. 43,4 
marg.| {l} Ex quo honorabilis factus es in oculis meis legem meam suscipiendo.
marg.| {m} Et gloriosus eam servando.
marg.| {n} Ego dilexi te specialiter super omnem Gentem.
marg.| {o} Et dabo homines pro te et populos pro anima tua quasi omnes alios dabo pro salute tua, sicut dicitur vulgariter.
Numérotation du verset Is. 43,4 
mystice
marg.| {l} Ex quo honorabilis factus es in oculis meis per honestam conversationem.
marg.| {m} Et gloriosus per conscientie puritatem, que est gloria nostra, ut dicitur 2Cor. 1.c.
marg.| {n} Ego dilexi te. Hec enim duo sunt causa, quare Deus diligat hominem. Unde Cantic. 1.d. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra : quasi dicat : pulchra interius et pulchra exterius et ideo amica.
marg.| {o} Et dabo homines pro te et populos pro anima tua. Hoc est supra expositum.
marg.| Vel {o} Dabo Ecclesie.
marg.| {p} Homines Apostolos.
marg.| {q} Pro te erudiendo.
marg.| {r} Et populos ceteros Predicatores.
marg.| {s} Pro anima tua] liberando. Illos enim misit in mundum pro animabus salvandis, non pro divitiis, vel honoribus acquirendis, supra 13.d. Suscitabo super vos viros, qui argentum non querant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient.
Numérotation du verset Is. 43,5 
marg.| {t} Noli timere etiam in captivitate.
marg.| {u} Quia ego tecum sum non permittens te consumi, licet affligi.
marg.| {x} Ab oriente adducam semen tuum) id est filios tuos.
marg.| {y} Et ab occidente congregabo te etc.  ) id est dispersos ex te.
Numérotation du verset Is. 43,5 
mystice
marg.| {t} Noli timere, quia ego tecum sum ut Ductor tuus, ut adiutor, exhilarator.
marg.| {x} Ab Oriente adducam semen tuum et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : da ; et Austro : noli prohibere. Hoc dicitur Ecclesie, cuius filii congregati sunt ab omnibus partibus mundi, supra 11.c. Congregabit profugos Israel et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terre. Ier. 31.b. Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis et congregabo eos ab extremis terre.
marg.| Notabile est autem quod dicitur Aquiloni : da ? Austro autem : noli prohibere. Per Aquilonem designatur adversitas, que multos convertit ad Dominum et intrare celum compellit. Unde Exodi 12.e. legitur quod Egyptii urgebant filios Israel recedere de Egypto et ire in desertum. Ubi dicit Gregorius : Dum tot mala mundus ingeminat, quid aliud, nisi ut fugiatur, clamat ? supra 26.c. Domine, in angustia requisierunt te. Auster autem est prosperitas, cui non dicitur : da, sed saltem noli prohibere : prosperitas enim non multos convertit ad Deum, sed avertit, supra vigesimo sexto b. Misereamur impio et non discet iustitiam. Deuteronom. trigesimo secundo 32.b. Incrassatus est dilectus et recalcitravit, incrassatus, impinguatus et dilatatus. Et statim sequitur. Dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo Salutari suo. Prv. 1.d. Prosperitas stultorum perdet eos.
marg.| Mystice autem, ut sicut Gregorius, Aquiloni dicitur : da, cum offerre Deo sue fidei munus Gentilitas imperatur ; Austro autem iubetur, ne prohibeat, quia Hebreis in lege {Θ} confidentibus precipitur, ne vitam Gentium contemnendo repellant.
Numérotation du verset Is. 43,6 
marg.| {z} Dicam Aquiloni : da etc. captivos populi mei, quos tenes.
marg.| {a} Et Austro : noli prohibere ) reditum captivis, qui in te sunt, quasi dicat : Dominus, filios Israel in omnibus partibus mundi dispersos, reducam ad {4. 97va} Δ terram suam.
marg.| {a} Affer filios meos de longinquo o Aq uilo, vel Auster, id est vos, qui manetis in illis partibus afferte, id est iuvate afferri filios meos, id est Iudeos, ut redeant ad terram suam.
marg.| {b} Et filias meas ab extremis terre id est a quatuor partibus mundi.
Numérotation du verset Is. 43,6 
mystice
marg.| {a} Affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terre. Hoc dicitur predicatori, ut filios prodigos Domini et filias, id est mentes infirmas de regione longissima, ubi abierant per peccatum, reducat ad ovile Domini. Debet autem reducere eas per admonitionem, per exempli boni ostensionem, per temporalis etiam subsidii ministrationem. Sed multi prelatorum moderni temporis repellunt multos per perversam admonitionem ; sed plures per rerum suarum ablationem : et fere infinitos per exempli mali ostensionem. Unde Lam. 1.b. Vie Sion lugent, eo quod non sit, qui veniat ad solemnitatem.
Numérotation du verset Is. 43,7 
marg.| {c} Et omnem qui invocat nomen meum afferam, vel afferte de carcere et reducam, vel reducite.
marg.| {d} In gloriam meam id est in terram promissionis, ubi est templum meum et cultus, in quo est gloria mea. Vel sic. Afferam, id est reducam ad terram promissionis, omnem, qui invocat nomen meum : et hoc faciam.
marg.| {d} In gloriam meam id est ad honorem meum. Vel sic. Reducam omnem, qui invocat nomen ad gloriam meam, hoc est, vere, non ficte.
marg.| Vel sic {d} In gloriam meam creavi eum id est populum in anime creatione.
marg.| {f} Formavi eum in c orporis dispositione.
marg.| {g} Et feci eum in a nime et corporis coniunctione.
marg.| Vel sic {e} Creavi eum id est quasi de nihilo feci aliquid in liberatione de Egypto.
marg.| {f} Formavi eum in l egis datione.
marg.| {g} Et feci eum in t erra promissionis stabiliendo. Vel potest esse locutio, non de populo, sed de Cyro. Quoniam enim Dominus liberationem Iudeis promisit, statim subdit, per quem fiet liberatio illa, quoniam per Cyrum, dicens.
marg.| {e} Creavi eum id est Cyrum, qui hanc liberationem faciet : Creavi eum, id est creabo in sua nativitate.
marg.| {f} Formavi eum id est formabo in sua educatione.
marg.| {g} Et feci eum id est faciam in regni collocatione. Deinde convertit sermonem ad Cyrum, dicens :
Numérotation du verset Is. 43,7 
mystice
marg.| {c} Et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam hi e tiam sunt de filiis Dei. Unde Io. 1.a. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius : Ioel. 2.g. Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
marg.| {e} Creavi eum, formavi eum et feci eum Domi nus populum suum creat in natura, format in gratia et facit in perseverantia. Vel creat gratiam infundendo, de nihilo aliquid eum faciendo, format, cum in melius proficere facit, quasi per membra virtutum et lineamenta eum distinguendo : sed facit eum non iam de nihilo, sed de aliquo, cum in gloria recipit, quasi novam speciem incorruptionis ei attribuendo. Dt. 32.a. Nonne ipse est Pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te ?
Numérotation du verset Is. 43,8 
marg.| {h} Educ o Cyre.
marg.| {i} Foras de c arceribus.
marg.| {k} Populum cecum secu ndum Gentium reputationem.
marg.| {l} Et oculos habentem secu ndum veritatem. Vel.
marg.| {k} Populum cecum ocul is mentis.
marg.| {l} Et oculos habentem scilicet corporis. Vel populus Iudaicus dicitur cecus ; quia propter obscuritatem carcerum ; in quibus habitabat, non videbat ; tamen oculos habebat.
marg.| {m} Surdum et aures ei sunt simi liter tripliciter, ut prius. Vel populum cecum vocat Propheta idola ceca et surda, que aures habent et non audiunt : oculos habent et non vident. Precipitur ergo Cyro, ut idola eiiciat de templis, ut consulant ea Gentes, si liberari poterunt de manus. Cyri.
marg.| Unde sequitur {n} Omnes Gentes congregate sunt simul et collecte sunt Tribus quasi dicat : congregentur Gentes omnes ad audiendum idolorum responsa. Vel.
Numérotation du verset Is. 43,8 
mystice
marg.| {h} Educ etc.   Cecu s est homo omnis, qui est in peccato, quia mala1 inferni non videt, que acquirit : nec bona Paradisi, que perdit ; tamen oculi ei sunt, id est intellectus rectus, si vellet eo bene uti. Surdus autem est, qui mandatis Domini non obedit ; tamen aures ei sunt, quia posset obedire, si vellet. Et de hoc populo dicitur Predicatori, ut educat eum de2 porta inferi per timorem, a fovea peccati per mali detestationem, a carcere mundi per temporalium contemptum et supernorum amorem. Psalmo 113a : « Oculos habent et non videbunt, aures habent et non audient »3 etc.A
a Ps. 113, 13-14.
1 Ab hinc incipit Fi74 (87ra1) sed a textu editionum differt
2 eum de] a Fi74
3 et non videbunt, aures habent et non audient ] om. Fi74
Numérotation du verset Is. 43,9 
marg.| {n} Omnes Gentes congregate sunt simul id est congregabuntur.
marg.| {o} Et collecte sunt Tribus in a uxilium Cyri contra Chaldeos.
marg.| {p} Quis in vobis Dii Gentium.
marg.| {q} Annuntiet istud quod dico.
marg.| {r} Et que prima sunt id est preterita.
marg.| {s} Audire vos faciet ? quasi dicat : Dii Gentium nec possunt predicere futura, nec narrare preterita. Vel si possunt.
marg.| {t} Dent testes ipsi Dii Gentium.
marg.| {u} Eorum que dicunt.
marg.| {x} Et tunc si hoc fecerint,   iustificentur id est iusti et veraces habeantur, quasi dicat : probent testimoniis responsa et promissa sua : et tunc habeantur veri Dii.
marg.| {y} Et audiant test es dicta eorum.
marg.| {z} Et dicant nobis que audierunt ab eis.
marg.| Vel sic {t} Dent testes Dii Gentium.
marg.| {u} Eorum que dicunt.
marg.| {x} Et iustificentur test es dati, id est examinentur, utrum iusti et fideles sint.
marg.| {y} Et tunc sic iustificati testes, audiant responsa eorum.
marg.| {z} Et dicant nobi s.
Numérotation du verset Is. 43,9 
mystice
marg.| {n} Omnes Gentes etc. Hoc dicitur de Ecclesia, in qua congregate sunt omnes Gentes, id est Gentes de omni parte mundi. Hic enim est discus Petro ostensus, in quo erat omne genus quadrupedum et volucrum, Act. 10.b.
marg.| {p} Quis in vobis annuntiet istud : et que prima sunt, audire vos faciet ? id est quis est in vobis Predicator verus, qui preterita, id est Dei beneficia narrare possit et prenuntiare futura, id est Dei promissa, vel comminata ?
marg.| {t} Dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant. Ecce quatuor, que requiruntur veris testibus, sive Predicatoribus, scilicet quod sint bone fame, unde dent testes eorum : Quod sint bone vite, unde iustificentur : Quod audierint, antequam predicent, unde audiant : Quod sint bone eloquentie, unde et dicant. Et talibus testibus dicitur consequenter.
Numérotation du verset Is. 43,10 
marg.| {a} Vere vos testes mei, dicit Dominus ) quasi idola non possent habere testes ; sed vos Iudei estis testes mei quod ego hec omnia sepe promisi in Scripturis.
marg.| {4. 97vb} {b} Et servus meus id est Cyrus.
marg.| {c} Quem elegi ad f aciendam liberationem predictam, vere testis meus est, supple. Cyrus enim, quando audivit quod Isaias predixerat eum {4. 98ra} Δ liberaturum Iudeos, statim dedit eis licentiam redeundi : in quo comprobavit veritatem promissionis divine et quasi testis fuit eius. Et hoc faciam supple.
marg.| {a} Ut sciatis vera esse, que promitto et dico.
marg.| {b} Et credatis mihi ) alias.
marg.| {c} Et intelligatis, quia ego ipse sum disc retive, id est solus, sive Deus omnipotens, qui solus possum narrare preterita et futura predicere.
marg.| {e} Ante me non est formator Deus) id est ante me non fuit aliquis Deus, qui fuerit formator alicuius rei. Vel, Ante me non est formatus Deus, alia littera, quasi nullus Deus formatus, vel factus operatione cuiusquam artificis est prior me, vel antiquior.
marg.| {f} Et post me non erit Deus aliquis, qui scilicet sit et ego desinam esse.
Numérotation du verset Is. 43,10 
mystice
marg.| {a} Vere vos testes mei, dicit Dominus ). Vos Apostoli et Apostolici viri. Testes autem non solum de auditu, sed et de visu debent testificari. Actuum 4.d. Non possumus, que vidimus et audivimus, non eloqui. Item testes examinantur et Christus antequam velit aliquos recipere ad testimonium, primo examinat eos, id est tribulationibus probat. Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit. Electos Dominus : et quasi holocausti hostiam accepit eos. Item mulieres de facili non accipiuntur in testimonium : quia cito verti et corrumpi possunt minis et blanditiis. Sic nec, qui feminei sunt, id est molles, apti sunt ad testimonium ferendum. Ideo dicit hic : Vere vos testes mei, dicit Dominus etc.   Actu um 1.a. Eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terre.
marg.| {b} Et servus meus, quem elegi id est filius meus, in quo complacuit mihi. Mt. 3.d. Unde Septuaginta. Ego testis dicit Dominus Deus et puer meus, quem elegi. Item de testimonio Apostolorum dicitur Act. 10.f. Nos testes simus omnium, que fecit in regione Iudeorum. De testimonio filii, dicitur Io. 8.b. Et si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est. Veri testes sunt Martyres, unde et Martyr idem est quod testis. Falsi autem testes sunt, vel qui nullo sensu percipiunt, que dicunt, ut Hypocrite. Contra quos dicitur Phil. 2.a. Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu : quasi si vultis testimonium perhibere de ipso ; perhibete testimonium de hoc quod scitis. {Θ} Item falsus testis est, qui nec iuratus, nec rogatus fert testimonium, ut detractor : Item qui infamis est, ut luxuriosus : vel qui surdus est, ut inobediens. Prv. 19.b. Falsus testis non erit impunitus. Posset aliquis querere, quare vis producere testes ? Respondet.
marg.| {a} Ut sciatis etc. que ego feci, preterita.
marg.| {b} Et credatis mihi de his, que promitto futura.
marg.| {c} Et intelligatis de h is, que dico facienda. Ingrati autem obliviscuntur preterita : acediosi non prevident futura : segnes autem et pigri negligunt facienda. De primis dicitur in Ps. 77. Non sunt recordati manus eius die, qua redemit eos de manu tribulantis. De secundis et tertiis, Ps. 35. Noluit intelligere, ut bene ageret.
marg.| {d} Quia ego ipse sum qui solus habeo vere esse, Ex. 3.d. Ego sum, qui sum.
marg.| {4.98rb} {e} Ante me non est formator Deus vel formatus et post me non erit : quia ego sum Alpha et Omega, principium et finis.
Numérotation du verset Is. 43,11 
marg.| {g} Ego sum Dominus quasi ego solus sum Dominus vere quod notatur per geminationem.
marg.| {k} Et non est absque me Salvator), id est nullus est absque me, qui salvare possit : vel qui absque me salvare possit.
Numérotation du verset Is. 43,11 
mystice
marg.| {g} Ego sum dans esse omnibus per naturam.
marg.| {h} Ego sum), dans esse Iustis per gratiam.
marg.| {i} Dominus protegens Electos per perseverantiam.
marg.| {k} Et non est absque me Salvator), qu i salvare possit per gratiam, vel gloriam.
Numérotation du verset Is. 43,12 
marg.| {l} Ego annuntiavi libe rationem Iudeorum futuram.
marg.| {m} Et salvavi id est salvabo, quasi ego promisi liberationem predictam et implebo eam.
marg.| {n} Auditum feci id est annuntiavi liberationem predictam per Prophetas.
marg.| {o} Et non fuit in vobis aliq uis alienus, id est alius, qui hec prediceret et salvaret. Vel sic, Non fuit in vobis aliquis alienus, id est extraneus a salvatione.
marg.| {p} Vos testes mei, dicit Dominus Repe titio est ad maiorem confirmationem.
marg.| {q} Et ego Deus ) sum.
Numérotation du verset Is. 43,12 
mystice
marg.| {l} Ego annuntiavi per prophetas filium venturum in carnem.
marg.| {m} Et salvavi per eius passionem.
marg.| {n} Auditum feci), pe r Apostolorum predicationem, Ecce magna clementia et diligentia Domini erga nos. Prenuntiavit adventum filii, ut consolaremur : misit deinde filium, ut salvaremur : deinde hoc auditum fecit per Apostolos, ut erudiremur.
marg.| {o} Et non fuit in vobis alienus ) Deus, qui mecum operaretur hanc salutem. Unde Septuaginta Non erat in vobis Deus alienus. Vel Non fuit in vobis alienus, id est extraneus a mea redemptione, quoad sufficientiam. Unde Ps. 18. Non est, qui se abscondat a calore eius. Vel, non fuit in vobis alienus, ab Apostolorum predicatione. Unde Ps. 18. In omnem terram exivit sonus eorum   ] etc.
marg.| {p} Vos testes etc.   Hoc dicitur Apostolis et Predicatoribus, qui de seipsis dicunt, Act. 10.f. Nobis precepit Dominus predicare populo et testificari ; predicare verbo et testificari exemplo. Multi predicant hodie, sed pauci testificantur : quia dicunt et non faciunt, ut dicitur Mt. 23.a.
Numérotation du verset Is. 43,13 
marg.| {r} Et ab initio id est sine principio.
marg.| {s} Ego ipse id est ego solus.
marg.| {t} Et non est, qui de manu mea eruat id est qui possit eruere de manu mea.
marg.| {u} Operabor libe rationem predictam.
marg.| {x} Et quis avertet illud id est impediet, vel avertet illam ? quasi dicat : nullus.
Numérotation du verset Is. 43,13 
mystice
marg.| {q} Ego Deus ab initio id est ante mundi constitutionem.
marg.| {s} Ego ipse etc.   Qu id est ibi et quid est illud ; Sapient. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt. Dt. 32.f.   Non est qui de manu mea possit eruere. Et Iob. 10.b. idem Io. 10.f. Non rapiet eas quisquam de manu mea, dicit de ovibus suis.
marg.| {u} Operabor opus creationis, opus recreationis, opus glorificationis.
marg.| {x} Et quis avertet illud Act. 5.g. Si ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur ; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud. Eccl. 3.c. Didici quod omnia opera, que fecit Deus, perseverent in perpetuum.
Numérotation du verset Is. 43,14 
marg.| {y} Hec dicit Dominus, Redemptor vester o vo s Iudei,
marg.| {z} Sanctus Israel id est sanctificans populum Iudeorum.
marg.| {a} Propter vos ) liberandos.
marg.| {b} Emisi id est Emittam Cyrum et Darium.
marg.| {c} In Babylonem cont ra Chaldeos.
marg.| {d} Et detraxi vectes universos id est omnia munimenta murorum, atque portarum abstuli et detraxi, supple, a fortitudine sua.
marg.| {e} Et Chaldeos in navibus suis gloriantes. Ad litteram enim Chaldei erant in navibus, unde gloriabantur. Sed Dominus gloriam istam abstulit, quia flumen eorum desiccari fecit per Cyrum.
Numérotation du verset Is. 43,14 
mystice
marg.| {y} Hec dicit Dominus redemptor vester id est qui redemit vos a servitute Diaboli per pretii solutionem :
marg.| {z} Sanctus Israel id est qui sanctificat et emundat a macula terrene cupiditatis per celestium impressionem.
marg.| {a} Propter vos redi mendos a servitute Diaboli, lavandos a feditate peccati, reducendos ad hereditatem regni.
marg.| {b} Emisi filium.
marg.| {c} In Babylonem ) in mundum multiplici tribulatione confusum, in infernum multarum penarum varietate perversum : Emisi de dextera Patris in alvum Virginis, de alvo Virginis in patibulum Crucis, de patibulo Crucis in limbum inferni.
marg.| {d} Detraxi vectes universos) id est universa munimenta Demonum et inferni confregi.
marg.| {e} Et Chaldeos in navibus suis gloriantes ). Naves sunt mentes peccatorum, que continue in aquis deliciarum versantur, in quibus Chaldei, qui interpretantur feroces, id est Demones, quibus nihil est crudelius, gloriantur.
Numérotation du verset Is. 43,15 
marg.| {f} Ego Dominus sanctus vester id est sanctificans vo {s} {h}   Creans Israel in N ativitate in liberatione de Egypto.   Rex vester id est regens vos et defendens etiam in captivitate.
Numérotation du verset Is. 43,15 
mystice
marg.| {f} Ego Dominus ) per creationem.
marg.| {g} Sanctus vester id est sanctificans vos per passionem,
marg.| {h} Creans Israel), id est iustos in novitatem vite per resurrectionem.
marg.| {i} Rex vester prot egens vos in presenti per hostium percussionem.
Numérotation du verset Is. 43,16 
marg.| {k} Hec dicit Dominus, qui dedit in mari viam. Ter tia pars, in qua ostendit quod predicta poterit facere, quoniam maiora etiam facit. Unde dixit :   Hec dicit Dominus id est hec predicta promittit.
marg.| {l} Qui dedit in mari viam id est qui dedit Iudeis redeuntibus de Egypto viam per medium maris rubri, Ex. 14.e.
marg.| {m} Et in aquis torrentibus id est in aquis Iordanis.
marg.| {n} Semitam), qu ia intraverunt filii Israel per medium Iordanis in terram promissionis, Iosue 3.d.
Numérotation du verset Is. 43,16 
mystice
marg.| {k} Hec dicit etc.   In m ari penitentie posuit Dominus viam celi per abstinentiam. Unde Actuum. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Sed in aquis torrentibus, id est in tribulationibus, que abundant in hieme huius vite, posuit semitam eius per patientiam. Unde Mt. 5.a. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam : quoniam ipsorum est regnum celorum. Non dicit erit regnum celorum, sed est, quasi non sunt solum in via, sed in semita recta.
Numérotation du verset Is. 43,17 
marg.| {o} Qui eduxit), id est educi permisit, quando Pharao insecutus est Iudeos.
marg.| {p} Quadrigam id est multitudinem quadrigarum Pharaonis.
marg.| {q} Et equum id est equites.
marg.| {r} Agmen id est exercitum peditum.
marg.| {s} Et robustum vel robustosque, s. magnos Principes Pharaonis.
marg.| {4. 98va} {Δ} {a} Simul obdormierunt somn o mortis omnes tam maiores, quam minores submersi in mari.
marg.| {b} Nec resurgent ante diem iudicii, vel non resurgent in gloriosa resurrectione.
marg.| {c} Contriti sunt in p ena.
marg.| {d} quasi linum id est ita faciliter quasi linum.
marg.| {e} Et extincti sunt id est calore presentis vite privati, vel suffocati.
Numérotation du verset Is. 43,17 
mystice
marg.| {o} Qui eduxi quadrigam et equum, agmen, robustosque simul. Per quadrigam intelliguntur curiosi, per equum superbi, per agmen, in quo semper est turbatio avari : Conturbat enim domum suam, qui sectatur avaritiam, ut dicitur Prv. 15.c. Per robustos intelliguntur oppressores aliorum et Tyranni. Unde et de Nemroth, qui fuit oppressor, legitur quod erat robustus venator coram Domino, {Θ} Gn. 10.b. Hos omnes reducet Dominus, id est educi faciet in infernum.
marg.| {a} Obdormierunt in m orte.
marg.| {b} Nec resurgent in g loriosa resurrectione, Iob. 21.c. Simul in pulvere dormient : et vermes operient eos.
marg.| {c} Contriti sunt, quasi   linum et extincti sunt. Und e Eccl. 21.b. Stupa collecta est Synagoga peccantium.
Numérotation du verset Is. 43,18 
marg.| {f} Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini. Ver ba sunt Domini ad Iudeos, quasi licet magna et mirabilia fecerim pro populo meo in exitu de Egypto ; nolite tamen admirari illa, sed ista, que ego facturus sum : que utique multo maiora erunt. Unde subdit.
Numérotation du verset Is. 43,18 
mystice
marg.| {f} Ne memineritis priorum : et antiqua ne intueamini. Hoc dicitur omni portanti iugum Domini ne respiciat bona preterita, que fecit ; sed semper insipiat, semper {4. 98vb} quasi novus sit ad bona opera. Unde Phil. 3.c. Que quidem retro sunt, obliviscens, ad ea, que priora sunt, id est ad futura me extendo. Ps. 76. Dixi, nunc cepi. Lv. 26.b. Vetustissima veterum comedetis et novis supervenientibus vetera proiicietis.
Numérotation du verset Is. 43,19 
marg.| {g} Ecce ego facio nova in e ductione vestri de Babylone.
marg.| {h} Et nunc orientur id est cito venient.
marg.| {i} Utique cognoscetis ea quasi dicat : priora cognovistis ex auditu, sed hec oculis vestris cognoscetis.
marg.| {k} Ponam in deserto viam in d eserto quod est inter Babylonem et Hierusalem, maius est longe, quam inter Egyptum et Hierusalem. Unde et mirabilius fuit ducere populum Israel per istud, quam per illud. Ideo dicit : Ponam in deserto viam, id est faciam viam bonam in deserto, ut per illud possitis redire.
marg.| {l} Et in invio id est in deserto quod prius erat invium, ponam, supple.
marg.| {m} Flumina ut h abeatis potum, cum redieritis per illud.
Numérotation du verset Is. 43,19 
mystice
marg.| {g} Ecce ego facio nova id est novum celum et novam terram faciet Dominus. Unde Apc. 21.b. Ecce ego nova facio omnia.
marg.| {h} Et nunc orientur id est cito venient : quia breve est, quicquid fine clauditur, dicit Augustinus.
marg.| {i} Utique cognoscetis quia boni videbunt ea, 2Pt. 3.c. Novos celos et novam terram secundum promissa eius exspectamus.
marg.| {k} Ponam in deserto viam et in invio flumina hoc impletum est tempore gratie, quando in deserto Gentilitatis posuit viam Dominus, id est Christum, qui est, via, veritas et vita. Io. 14.a. Vel viam penitentie, que est via eundi ad celum : et in ipsa eadem, que prius erat invia propter veprium, id est peccatorum densitatem, posuit flumina gratiarum et Scripturarum.
Numérotation du verset Is. 43,20 
marg.| {n} Et glorificabit me bestia agri quia Cyrus Gentilis glorificabit me, liberando vos a captivitate : et vasa, in quibus ministretur mihi, vobis tribuendo. Vel, Glorificabit me bestia agri, ad litteram, id est non nocebit vobis redeuntibus per desertum : in quo apparebo gloriosus. Vel, Glorificabit me bestia agri, id est voce qua poterit, laudabit me propter abundantiam aquarum, quam dedi ei in deserto. Et hoc est quod dicitur : Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones : quia dedi in deserto aquas, ubi habitant bestie : unde inde letantur, quia inde bibunt.
Numérotation du verset Is. 43,20 
mystice
marg.| {n} Et glorificabit me bestia agri id est Gentilis prius animaliter vivens, ut bestia.
marg.| {o} Dracones id est Tyranni prius veneno invidie repleti.
marg.| {p} Et struthiones id est Philosophi alis vane glorie prius suffulti. Per struthionem enim vana gloria, vel hypocrisis, ut dicit Gregorius, designatur.
marg.| {q} Quia dedi in deserto aquas et flumina in invio idem est quod supra.
marg.| {t} Ut darem potum populo meo id est Gentili populo, qui diu sitierat potum Sapientie salutaris.
marg.| {u} Electo meo quem , scilicet elegi, reprobato populo Iudeorum.
Numérotation du verset Is. 43,21 
marg.| {r} Et flumina quod maius est, in quo notatur abundantia aquarum.
marg.| {s} In invio hoc est in deserto. Dedi, inquam has aquas in deserto.
marg.| {t} Ut darem potum populo meo, electo meo quem elegi mihi populum peculiarem ex omnibus populis. Ex. 19.a. Eritis mihi in peculium de cunctis populis.
marg.| Unde sequitur {x} Populum istum Iuda icum, scilicet.
marg.| {y} Formavi mihi quasi in servum et populum specialem per legis dationem.
marg.| {z} Laudem meam ] {a}   Narrabit ) aliis nationibus, postquam redierit de captivitate.
Numérotation du verset Is. 43,21 
mystice
marg.| {x} Populum istum formavi mihi repa rando omnia membra eius in Cruce : quia omnia destruxerat et mutilaverat per peccatum. Reparavit autem Dominus hec membra omnia : quia in omnibus membris suis penam sustinuit, ut deformationem et mutilationem omnium membrorum hominis repararet per eam. Unde cum in omnibus membris, preter quam in ore, pateretur noluit adhuc tradere spiritum quasi reparationem iudicans imperfectam, nisi os hominis repararetur per penam oris sui, sicut et cetera membra. Unde gustato aceto emisit spiritum, quasi iam reparatione completa.
marg.| {z} Laudem meam Nati vitatis, Passionis, Resurrectionis, Ascensionis.
marg.| {a} Narrabit alii s predicando.
Numérotation du verset Is. 43,22 
marg.| {b} Non me invocasti, Iacob. Qua rta pars, in qua ostendit Dominus quod omnia predicta, que promisit, non propter merita eorum facturus est ; sed propter clementiam suam. Unde dicit :   Non me invocasti, Iacob) id est populus Iudeorum, quia ego non faciam predicta propter preces, vel merita tua : quia si invocasti me ore, non tamen corde.
marg.| {c} Nec laborasti in me Israel ) quasi non multum laborasti in serviendo mihi.
Numérotation du verset Is. 43,22 
mystice
marg.| {b} Non me invocasti, Iacob ). Ecce postquam commendavit se de Gentibus, conqueritur de Iudeis, dicens quod nec labor eorum, nec sacrificia impenduntur sibi : quia ei non placent. Et potest exponi totum ad litteram, sicut prius.
marg.| Moraliter autem per populum istum, quem dicit Dominus formasse sibi, intelliguntur laici : per Iacob autem et Israel, qui legem susceperant : Clerici commendat erga se Dominus de laicis, tamquam qui cito acquiescant Domino ; sed de Clericis et Sacerdotibus conqueritur, dicens :
marg.| {b} Non me invocasti, Iacob. Hoc dicitur de Clericis et Sacerdotibus, qui horas suas, quasi fabulas dicunt ; immo multo peius, quam fabulas, qui etsi vocent Deum ore, non tamen corde : unde non invocant, id est non intus vocant.
marg.| {c} Nec laborasti in me, Israel ) Hoc dicitur Sacerdotibus questuariis, qui etsi laborent celebrando et horas dicendo, non tamen propter Deum, sed propter questum.
Numérotation du verset Is. 43,23 
marg.| {d} Non obtulisti mihi arietem holocausti tui ) quasi non fecisti magnas expensas offerendo holocausta mihi, sed idolis.
marg.| {e} Et victimis tuis non glorificasti me ) sed potius idola.
marg.| {f} Non te servire feci in oblatione), quasi dicat : ; non potes conqueri de me : quoniam ego non multum vexavi te. Vel hoc dicitur, quia Dominus huiuscemodi sacrificia non precepit simpliciter ; sed ne idolis offerrentur, magis voluit ea sibi offerri.
marg.| {g} Nec laborem tibi prebui in thure ) offerendo, vel incendendo, quasi dicat : Dominus ; hec omnia non quesivi a te, dum esses in captivitate, ut placares me. Unde patet quod gratis faciam {4.99ra} Δ tibi predicta et non ex meritis tuis.
Numérotation du verset Is. 43,23 
mystice
marg.| {d} Non obtulisti mihi arietem holocausti tui ). Hoc ad litteram dicitur gulosis scilicet qui arietes et cetera, que de decimis habent, comedunt, nihil de eis offerentes Domino, id est pauperibus.
marg.| {e} Et victimis tuis non glorificasti me. Hoc dicitur contra inaniter gloriantes et hypocritas, qui etiamsi multas victimas, id est multas abstinentias et carnis macerationes offerant ; non tamen ad gloriam Domini, sed suam. Unde et ipsis dicitur Mt. 6.a. Amen dico vobis : receperunt mercedem suam.
marg.| {f} Non te servire feci in oblatione ) altaris, immo cupiditatis lucri tui.
marg.| {g} Nec laborem tibi prebui in thure), of ferendo, ad litteram, vel in Missa celebranda, ubi agitur mysterium passionis quod significatur in thure : quia ibi non laboras pro me, sed pro bursa tua, vel pro ventre : dicitur Sacerdoti cupido. Quibus etiam dicitur Malachie 1.c. Quis est in vobis, qui claudat ostia mea et incendat altare * meum gratuito ? quasi nullus.
Numérotation du verset Is. 43,24 
marg.| {a} Non emisti mihi argento calamum Cala mus quedam species est de his, que ponuntur in thymiamate ; alie tres sunt myrrha prima, oleum olivarum et casia. Ex. 30.c.
marg.| {b} Et adipe victimarum tuarum non inebriasti me sed idola.
marg.| {d} Verumtamen servire me etc. id est servivi tibi, dum adhuc esses in peccatis : et serviam adhuc in captivitate, qua teneris pro peccatis tuis.
marg.| {e} Prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis id est laboravi ad te docendum per Prophetas, cum esset in iniquitatibus tuis : et laborabo ad eiiciendum te de captivitate, cum tamen adhuc sis in iniquitatibus tuis.
Numérotation du verset Is. 43,24 
mystice
marg.| {a} Non emisti mihi argento calamum. Hoc dicit Dominus Sacerdotibus cunctis. Vix enim hodie est aliquis, qui minima thuris, vel olei comparet in Ecclesia sua ; sed oportet quod totum exeat de bursa Parochianorum, usque in novissimum quadrantem. Multi dicunt quod oportet eos habere magnos redditus, vel plures prebendas propter hoc, ut habeant honeste vestes et equos et expensas : et in utilitatem Ecclesiarum suarum nec unum obolum expenderent.
marg.| {b} Et adipe victimarum tuarum id est decimarum tuarum et oblationum, que dantur tibi.
marg.| {c} Non inebriasti me id est pauperes meos, sed potius parentes, vel histriones, vel etiam quod deterius est, meretrices ; licet tamen tibi data sint propter me.
marg.| Et notabile est quod dicitur, adipe, per quod notantur meliores cibi. Multi enim etsi dent pauperibus : tamen de peioribus et reliquiis. Item multi etsi dent pauperibus : tamen valde parum. Unde dicit, non inebriasti me ; parentibus autem et histrionibus et meretricibus suis dant et de melioribus abundanter.
marg.| {d} Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis : Ho c faciunt Sacerdotes, qui sacrificium altaris convertunt ad lucrum temporale. De quibus dicitur Os. 5.a. Laqueus facti estis speculationi et quasi rete expansum super montem Thabor. Item hoc faciunt mercatores, qui testem invocant Deum sui mendacii. De quibus infra 48.a. Qui iuratis {4. 99rb} in nomine Domini et Dei Israel recordamini, non inveritate.
marg.| {e} Prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Dom inus, qui laborat in iniquitatibus nostris, nos ad penitentiam, exspectando, sepe per predicationem, per inspirationem, per temporalium collationem, per corporalem afflictionem vocando. Laborat etiam, vel quasi laborat, nos etiam in iniquitatibus nostris a diabolo defendendo. Diabolus enim statim ex quo homo est in peccato mortali, libentissime interficeret eum. Et de hoc labore plenius dicit alia littera, Septuaginta. In peccatis tuis defendi te.
Numérotation du verset Is. 43,25 
marg.| {f} Ego sum, ego sum ipse quasi ego et non alius.
marg.| {g} Qui deleo iniquitates tuas id est educam te captivitate, ac si essent delete iniquitates tue.
marg.| {h} Propter me id est Propter meam clementiam, non propter merita tua.
marg.| {i} Et peccatorum tuorum non recordabor ad p uniendum, scilicet amplius.
Numérotation du verset Is. 43,25 
mystice
marg.| {f} Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me id est sine meritis tuis, vel propter me honorandum, vel glorificandum.
marg.| {i} Et peccatorum tuorum non recordabor. Mag na curialitas Domini. Creditor enim etsi quandoque condonet pauperi debitum : tamen bene recordatur et sepe improperat. Similiter et vir mulieris adultere etsi condonaverit semel : non semper tamen et bene etiam recolit et frequenter exprobat eidem : Dominus autem non semel dimittit, sed semper ; non recordatur, sed oblivioni tradit : non improperat, sed dissimulat. De primo et secundo dicitur Ez. 18.f. Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor. Et sup. 38.d. Tu autem eruisti animam meam, ut non periret. Et post. Proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea, quasi oblivioni volens tradere illa : sicut fit de illo quod retro proiicitur. De tertio dicitur Iac. 1.a. Dat omnibus affluenter et non improperat.
Numérotation du verset Is. 43,26 
marg.| {k} Reduc me in memoriam id est beneficia, que feci tibi et que facturus sum.
marg.| {l} Ut iudicemur simul utru m, scilicet ego plus fecerim pro te, quam tu pro me.
marg.| {m} Narra, si quid habes quod pro me feceris : quod ad hoc valeat.
marg.| {n} Ut iustificeris id est ut iustus sis, vel iustus appareas. Et quia populus nihil habet quod respondeat ei ; ideo Dominus incipit narrare peccata populi, ut cognoscat liberationem futuram, non propter merita, sed propter Dei solam clementiam faciendam. Unde dicit.
Numérotation du verset Is. 43,26 
mystice
marg.| {k} Reduc me in memoriam et iudicemur simul. Hoc potest dici ingratis, qui nolunt recolere beneficia Domini, licet multa et magna sint, ut est beneficium creationis per naturam, beneficium instructionis per legem, beneficium recreationis per passionem, beneficium exspectationis per patientiam, beneficium condonationis per misericordiam, beneficium consolationis per interne iucunditatis infusionem, beneficium defensionis ab hostibus per protectionem, beneficium continue meliorationis per gratiam proficientem, beneficium perseverantie per constantiam, beneficium eterne beatitudinis per gratiam remunerantem. Hec autem omnia vel nulli, vel rarissimi recordantur.
marg.| {l} Et iudicemur simul. Dom inus sepe monet nos ad iudicium, tamquam sciens quod de iure sententia pro se ferenda est, sed nos semper refugimus, tamquam scientes causam nostram iniustam. De hac commonitione dicitur Ez. vigesimo f. Educam vos in desertum populum et iudicabor vobiscum ibi : Mi. sexto a. Iudicium Domini cum populo suo et cum Israel diiudicabitur, infra 5. 50.c. Stemus simul : quis est adversarius meus : accedat ad me ? Os. quarto a. Iudicium Domino cum habitatoribus terre. Sed homo semper differt et refugiet iudicium, quantum potest : sciens quod si fuerit iudicatus cum Deo, non respondebit ei unum pro mille, sicut dicit Iob. 9.a.
marg.| {m} Narra si quid habes, ut iustificeris. Hom o vel parum, vel nihil narrare potest ad suam iustificationem ; sed multa ad suam condemnationem : quia etsi quid boni faciat, ad plura tenetur. Unde Iob. 9.a. Si comparatus fuerit homo cum Deo, non respondebit ei unum pro mille. Et Ps. 115. Quid retribuam Domino pro omnibus, que retribuit mihi, quasi nihil habeo quod pro tantis et pro tot debitis valeam solvere. Item si bonum faciat aliquod ; non tamen est purum. Unde Iob. 9.d. Si fulserint velut mundissime manus mee ; tamen sordibus impinges me. Et infra 64.b. Omnes iustitie nostre, quasi pannus menstruate. Item qualecumque sit bonum quod facit ; non tamen a se est, sed a Deo. Unde supra 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Et Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere.
Numérotation du verset Is. 43,27 
marg.| {o} Pater tuus primus peccavit id est Adam, vel Abraham, dicit Interl. De Adam certum est ; sed de Abraham dubium est, utrum peccaverit hesitando de promissione filii. Gn. 15.a. Vel patrem dicit Noe, qui inebriando se peccavit Gn. 9.c. Vel ipsi Patriarche, qui vendiderunt Ioseph, Gn. 37.f. Vel, Pater tuus, id est populus in Endor contra Deum murmurans, Nm. 14. Dt. 5.
marg.| {p} Et interpretes tui prevaricati sunt in me id est Moyses et Aaron, qui erant interpretes tui, id est interpretantes tibi legem et inter me et te ferientes pactum, quasi inter partes, peccaverunt in me ad aquas contradictionis. Nm. 20.b. Interpretes autem dicuntur, quasi inter partes.
Numérotation du verset Is. 43,27 
mystice
marg.| {o} Pater tuus primus peccavit. Pat res laicorum Prelati sunt, qui primi peccant et alios suo exemplo peccare faciunt. Unde Ier. 23.c. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram. 1. Esd. 9.a. Manus autem Sacerdotum fuit in transgressione hac prima.
marg.| {p} Et interpretes tui prevaricati sunt in me. Int erpretes laicorum sunt Clerici et Magistri, qui prevaricantur in Dominum : quia nec bona, que sciunt, alios edocent : nec illa etiam, que docent alios, faciunt.
Numérotation du verset Is. 43,28 
marg.| {q} Et contaminavi Principes sanctos id est Moysen et Aaron, quasi {4. 99va} Δ contaminatos punivi, vel contaminatos ostendi.
marg.| {a} Dedi ad internecionem Iacob id est populum Iudaicum dedi in mortem, ut nullus eorum a vicesimo anno et supra, intraret terram promissionis, preter Iosue et Caleph. Nm. 14.e.
marg.| {d} Et Israel id est populum Iudeorum, dedi.
marg.| {e} In blasphemiam quia corpora eorum viliter prostrata sunt in deserto.
Numérotation du verset Is. 43,28 
mystice
marg.| {q} Et contaminavi Principes sanctos. Dom inus sepe contaminat, id est contaminari permittit Prelatos, qui prius sancti fuerant. Multi enim, qui religiosi erant, quando erant simplices et accepto principatu contaminatur statim : nec mirum ; quia omnes prelationes sordibus temporalium replete sunt nimis. Lam. 3.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati * plexati sunt stercora. Quid autem sequatur ex contaminatione Prelatorum, subdit dicens.
marg.| {a} Dedi id est dari permisi.
marg.| {b} Ad internecionem corp oris et anime.
marg.| {c} Iacob id est secularis.
marg.| {d} Et Israel in blasphemiam id est claustrales. Quia enim Prelati sordibus temporalium et receptione munerum contaminati sunt ; ideo seculares sine correctione peccant : et ideo etiam Religio venit in contemptum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_43)

Notes :