Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Is. 2,1 

Verbum
quod vidit
Isaias filius Amos
super Iudam et Hierusalem.
Numérotation du verset Is. 2,2 

Et erit
in novissimis diebus
preparatus
mons
domus Domini
in vertice montium et elevabitur super colles
et fluent
ad eum
omnes
gentes
Numérotation du verset Is. 2,3 

et ibunt
populi
multi
et dicent: Venite et ascendamus
ad montem
Domini
et ad domum
Dei Iacob
et
docebit nos vias suas
et ambulabimus in semitis
eius
quia de Sion exibit lex
et verbum Domini
de Hierusalem
Numérotation du verset Is. 2,4 

et iudicabit
gentes
et arguet populos multos
et
conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prelium.
Numérotation du verset Is. 2,5 

Domus Iacob venite
et ambulemus
in lumine Dei nostri1.
1 Dei nostri] Domini Weber
Numérotation du verset Is. 2,6 

Proiecisti enim populum tuum
domum Iacob
quia repleti sunt
ut olim
et augures habuerunt
ut Philistiim
et pueris alienis
adheserunt.
Numérotation du verset Is. 2,7 

Repleta est terra argento et auro
et
non est finis
thesaurorum eius.
Numérotation du verset Is. 2,8 

Et repleta est terra eius equis
et innumerabiles
quadrige eius
et repleta est terra eius
idolis
opus manuum suarum
adoraverunt quod fecerunt digiti eorum.
Numérotation du verset Is. 2,9 

Et incurvavit se
homo
et humiliatus est vir.
Non2
2 Non] Ne Weber
ergo dimittas
eis.
Numérotation du verset Is. 2,10 

Ingredere
in petram
et3 abscondere in4 fossa humo
3 et] om. Weber |
4 in] om. Weber |
a facie timoris Domini
et a gloria maiestatis eius.
Numérotation du verset Is. 2,11 

Oculi sublimis hominis
humiliati sunt
et incurvabitur altitudo virorum
exaltabitur autem solus Dominus5
5 solus Dominus] inv. Weber
in die illa.
Numérotation du verset Is. 2,12 

Quia dies Domini exercituum
super omnem superbum
et excelsum et
super omnem arrogantem et humiliabitur
Numérotation du verset Is. 2,13 

et super omnes cedros Libani
sublimes
et erectas
et super omnes quercus Basan.
Numérotation du verset Is. 2,14 

et super omnes montes excelsos
et super omnes colles elevatos
Numérotation du verset Is. 2,15 

et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum
Numérotation du verset Is. 2,16 

et super omnes naves Tharsis
et super omne quod visu pulchrum est.
Numérotation du verset Is. 2,17 

et incurvabitur
omnis6 sublimitas hominum
6 omnis] om. Weber
et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus
in die illa
Numérotation du verset Is. 2,18 

et idola penitus conterentur
Numérotation du verset Is. 2,19 

et introibunt
in speluncas petrarum
et in voragines terre
a facie formidinis Domini
et a gloria maiestatis eius
cum surrexerit
percutere
terram.
Numérotation du verset Is. 2,20 

In die illa
proiciet homo omnia7 idola
7 omnia] om. Weber
argenti sui
et simulacra
auri sui
que fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones.
Numérotation du verset Is. 2,21 

et ingredietur fissuras petrarum et in8 cavernas saxorum a facie formidinis9 Domini et a gloria maiestatis eius cum10 surrexerit percutere terram.
8 in] om. Weber |
9 formidinis Cor3 (hebr. Hieron. anti.)] fortitudinis ΛL ΩS |
10 cum] et praem. ΩJ |
Numérotation du verset Is. 2,22 

Quiescite ergo ab homine
cuius spiritus in naribus eius est11
11 est ΔM ΩS Rusch Clementina ] om. Weber
quia excelsus
reputatus est ipse.

Capitulum 2

Numérotation du verset Is. 2,1 
marg.| {4. 7va} Verbum quod vidit Isaias etc.   Term inata prima visione, que quatuor continet in universo, scilicet beneficiorum Dei commemorationem, ingratitudinis populi exprobrationem, suppliciorum comminationem, promissionum consolationem : ponit Auctor secundam visionem de verbo incarnando. Et cum precedens prophetia dicta sit visio : hec pro sui evidentia et expressione dicitur verbum : quia de verbo est. Item in illa prophetia precedit comminatio adversorum consolationem promissorum ; in hac e converso. In precedenti quidem premittitur de excecatione Iudeorum et subiungitur de vocatione Gentium ; in hac autem primo agitur de vocatione Gentium et postea de pena Iudeorum, tandem de coniunctione utriusque populi in unam fidem et unam Ecclesiam quod notat hic versiculus, Verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem, qui est finis precedentis visionis et initium huius secundum unam expositionem ; secundum aliam vero expositionem est titulus huius visionis, que incipit ibi : Et erit in novissimis diebus : secundum aliam Glossam, non est titulus ; sed incipit hic visio, Verbum quod vidit Isaias. In precedenti capitulo egit Propheta de peccatis Iuda et Hierusalem eos redarguendo ; et in hoc agit de adventu Christi et de his, que facta sunt in eo. Et congruus est ordo, quia per Christi adventum dimissa sunt peccata. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima agitur de adventu Christi et factis eius. In secunda enumerat populi Iudaici peccata, propter que destructi fuerunt ibi : Proiecisti enim populum tuum. In tertia describitur Iudeorum destructio proveniens ex peccatis eorum, hortans eos ad fugam, sive ad refugium, ibi : Ingredere in petram etc.   In q uarta ostendit Propheta quod in die captivitatis non proderunt Iudeis idola, que coluerunt, sed potius impedient, ne fugere possint a facie inimicorum, ibi : In die illa proiecit homo omnia idola etc.   Dici t ergo.
marg.| {a} Verbum quod vidit Isaias id est res digna verbo, qua vidit Isaias, id est intellexit spiritu prophetie.
marg.| {b} Filius Amos super Iudam et Hierusalem id est de Iuda et Hierusalem, hoc est, de sorte Iude et de sorte Beniamin, vel duabus Tribubus et de decem. Vel sic de verbo incarnato.
marg.| {a} Verbum quod vidit Isaias filius Amos id est futurum visibile intellexit.
marg.| {c} Super Iudam et Hierusalem id est pro Iuda Hierusalem, vel in Iuda et Hierusalem. Non dicit, est, vel fuit, vel erit, ut intelligatur eternum. Cetera verba audiuntur et non videntur. De hoc autem dicitur Bar. 3.d. In terra visus est et cum hominibus conversatus est. Et de hoc subdit Propheta.
Numérotation du verset Is. 2,2 
marg.| {d} Et erit etc.   Et e xponunt hoc Iudei de suo Messia, dicentes quod dominabitur omnibus regnis. Sed quia Messias eorum iam venit, id est Christus, ideo fabulis eorum pretermissis, veritati littere insistamus.   Et erit in novissimis diebus id est in ultima etate, de qua dicit Apostolus. 1Cor. 10.c. Nos sumus, in quos fines seculorum devenerunt. Et Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum etc.   De q ua etiam dixit Iacob filiis suis Gn. 49.a. Congregamini, ut annuntiem, que ventura sunt vobis in diebus novissimis. Et de qua etiam dicitur. 1Io. 2.c. Filioli mei, novissima hora est. In qua etiam lapis excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, ut dicitur Dn. 2.e. Igitur, erit in his, novissimis diebus. Non dicit noctibus, propter lucem gratie et Predicationis.
marg.| {e} Preparatus id est a Deo predestinatus. Rm. 1.a.
marg.| {f} Mons domus Domini id est Christus, in quo fundata est domus Domini, id est Ecclesia. 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo ponere potest preter id quod positum est quod est Christus Iesus. Et Mt. 16.c. Et super hanc Petram edificabo Ecclesiam meam. De quo monte dicit Ps. 67. Mons Dei, mons pinguis, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo,
marg.| {g} In vertice montium id est excedens omnes Sanctos sanctitate et gratiarum omnium plenitudine : quia de eius plenitudine nos omnes accepimus. Io. 1.b.
marg.| {h} Et elevabitur evid entia miraculorum.
marg.| {i} Super colles id est alios Predicatores. Mons igitur {4. 7vb} singulariter Christus est ; montes vero sunt Angeli, Patriarche, Prophete, Apostoli, Martyres et alii Sancti, qui miraculis effulserunt. Colles vero minores Sancti a montibus lumen intelligentie accipientes. Unde Ct. 2.b. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.
marg.| {k} Et fluent ad eum omnes Gentes id est cito et habende fidei desiderio, venient ad eum incarnatum, velociter, leviter, abundanter, sine labore, humiliter, pacifice : Omnes dicit, id est plures. Accommoda enim est distributio : et notat abundantiam, non universitatem. Infra 60.a. Leva in circuitu oculos tuos et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi etc.
marg.| {l} Et ibunt), ad eum cum Gentibus passibus fidei.
marg.| {m} Populi multi id est Iudei multi. Non dicit, omnes, quia pauciores crediderunt de Iudeis, quam de Gentibus.
marg.| {n} Et dicent ad i nvicem, non contenti propria salute, sed hortantes se invicem.
marg.| {o} Venite ment e.
marg.| {p} Ascendamus fide i contemplatione.
marg.| {q} Ad montem Domini id est ad Christum,
marg.| {r} Et ad domum Dei Iacob id est ad Ecclesiam, que est domus Iacob, id est populi Christiani per Iacob significati,
marg.| {Δ} {a} Et docebit
Numérotation du verset Is. 2,mystice 
marg.| {d} Et erit in novissimis diebus dati s ad merendum, id est tempore gratie.
marg.| {e} Preparatus mons domus Domini id est Christus ad refugium captivorum.
marg.| {g} In vertice montium id est excelsior Angelis et Prophetis, atque Apostolis : unde infra 32.b. Ipse super Duces stabit.
marg.| {h} Et elevabitur super colles id est super Sanctos minores, ut vix etiam modicum ab eis contingi in contemplatione possit. Maioribus Sanctis incumbit Dominus et in eis, vel cum eis ludit : et super minores transit, quos umbra protectionis sue defendit. Unde Ct. 2.b. Iste venit saliens in montibus transiliens colles. De his montibus et collibus et vertice eorum, id est Christo, dicit Moyses. Dt. 33.b. In benedictione Ioseph. De vertice antiquorum montium et de pomis collium eternorum et de frugibus terre : et de plenitudine eius benedictio illius, qui apparuit in rubro, veniat super caput Ioseph.
marg.| {k} Et fluent ad eum omnes Gentes et ibunt Pass ibus fidei et bonorum operum, pupuli multi, infra 6.a. Inundatio camelorum operiet te, id est abundantia divitum venientium ad fidem. Notantur autem septem in verbo fluendi, que competunt penitentibus fugientibus ad Christum. Primum est impetus fervoris : qui cum festinatione et impetu debent omnia obstacula dirumpere et ad Deum properare, quia nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia, ut dicit Glossa super illud Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus. Et Ez. 1.c. Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. Et in Ps. 45. Fluminis impetus letificat civitatem Dei. Secundum est descensus humilitatis. Flumina etiam ad loca humilia, id est ad valles fluunt et per solam humilitatem ad Deum venitur et soli humiles ad Deum fluunt. Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur, usque ad Deum Apc. 14.a. Hi sequuntur Agnum, quocumque ierit. Tertium est abundantia, que notatur in verbo fluendi. Debent enim penitentes ad Deum revertentes bonis abundare operibus et toto corde et tota anima ad Deum converti, Ioel. 2.c. Convertimini ad me in toto corde vestro etc.   Quar tum ad desiderium. Debet enim cor penitentis quodam fluxu liquescere in desiderio Dei. Unde Ct. 5.b. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quintum et sextum sunt permanentia et profectus. Sicut enim fluvius alveum non mutat, sed in eo semper fluit : sic penitentes in sua penitentia permanentes, debent semper de bono in melius proficere. Hinc est quod Sapient. 7.c. dicitur : Stabilis simul et mobilis. Stabilis quidem est Spiritus, quia facit nos in bono perseverare ; mobilis vero, quia facit nos perseverando proficere. Septimum est assiduitas, flumina enim fluunt assidue ; et penitentes debent assidue fluere eleemosynarum largitione, lacrimarum effusione, cordis devotione. Sequitur,
marg.| {n} Et dicent : Venite, ascendamus montem Domini id est celestem Hierusalem.
marg.| {r} Et ad domum Dei Iacob id est ad religionem. Ad montem Domini tribus gradibus ascenditur. Primus est perseverans penitentia, secundus est perfecta misericordia, tertius est vita solitaria. Et hos tres gradus monstravit nobis Dominus. Nam primo ascendit in Crucem, de qua postea non descendit. Secundo ascendit in montem oliveti, unde postea non descendit. Tertio ascendit in celum, subtractus oculis humanis. Ad Domum Dei Iacob similiter tribus gradibus ascenditur. Primus est abiectio mundi, secundus oblivio suorum, tertius depositio sui, Sic etiam
marg.| {Θ} debet unusquis-
marg.| {4. 8ra} {Δ} {a} Et docebit nos Chri stus, per se et per Apostolos, cum fuerimus in domo Iacob.
marg.| {b} Vias suas id est faciliora mandata, quibus ad ipsum omnes gradiantur.
marg.| {c} Et ambulabimus etc. id est arctioribus consiliis et supererogationibus, Ecce Dominus docet largas vias misericordie ; sed tu ambula per arctiores semitas penitentie. Ier. 6.d. State super vias vestras et videte et interrogate de semitis antiquis, id est de consiliis, quibus ambulaverunt antiqui. Primum autem, ut dicit Ier. discende sunt vie preceptorum et postea ambulandum est in semitis consiliorum. Et quasi quis quereret. Quare ascendendum est in montem ? Dicit.
marg.| {d} Quia de Sion id est de monte, in quo est Hierusalem, in qua templum et religio est.
marg.| {e} Exibit lex id est spiritualis intelligentia legis. Ad litteram enim ibi docuit Dominus legem spiritualiter implendam ibi docuit, quia non capit perire Prophetam extra Hierusalem. Lc. 13.g. Vel.
marg.| {d} Sion id est de primitiva Ecclesia, que semper in specula fuit.
marg.| {e} Exibit lex id est doctrina legis per Christum et Apostolos.
marg.| {f} Et verbum Domini id est predicatio Evangelii.
marg.| {g} De Hierusalem idem est quod Sion.
marg.| {h} Et iudicabit Gentes disc ernendo credentes a non credentibus : vel super peccatis, quia pro diversitate meritorum erit diversitas suppliciorum.
marg.| {i} Et arguet incr epando et corrigendo.
marg.| {k} Populos multos id est Iudeos, vel omnes incredulos super infidelitate eorum.
marg.| {l} Et ideo conflabunt tam Iudei, quam Gentiles credentes et non credentes.
marg.| {m} Gladios suos etc.   ad a randum terram.
marg.| {n} Et lanceas etc.   ad s ecandum prata, quasi dicat : tanta erit pax tunc quod non indigebunt gladiis, aut lanceis, aut ceteris bellicis instrumentis.
marg.| {o} Non levabit etc.   ad p ugnandum contra se invicem.
marg.| {p} Nec exercebuntur etc.   sicu t prius. Et si quidem postea prelia fuerint, non tamen tam gravia, ut ante. Evidens signum ponit Isaias de adventu Christi. Nam ante Christi Nativitatem tanta fuit discordia usque ad 28. annum Octaviani Cesaris, sub quo Dominus natus esse perhibetur, ut non esset transitus de provincia in provinciam ; sed nato Domino cessaverunt bella per 12. annos. Unde et in eius Nativitate cantaverunt Angeli : Gloria in excelsis Deo etc.   Lc. 2.b. Et agriculture exercite fuerunt. Unde fuit necessarium, ut gladii in aratra conflarentur. Unde Mi. 3.a. fere idem dicitur. Erit in novissimo dierum mons Domini preparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum Gentes et properabunt populi multi et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob : et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex ; et verbum Domini de Hierusalem et iudicabit inter populos multos et corripiet Gentes fortes usque in longinquum. Et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones. Non sumet Gens adversus Gentem gladium et non discent ultra belligerare etc.   Sed videtur esse falsum hoc, quia tempore Antichristi erit maxima persecutio adversus Christianos et tribulatio, qualis non fuit a tempore Noe, ut dicit Dominus Mt. 24.b. Sol. Verum est, sed regna omnia habebunt pacem inter se, sicut fuit tempore Octaviani Cesaris, quando natus est Dominus.
marg.| {q} Domus Iacob Vox est Prophete post vocationem Gentium et ostensionem Christi invitantis populum suum, qui est de Iacob ad fidem Christi suscipiendam. Unde dicit, Domus iacob, id est omnes Iudei.
marg.| {r} Venite mecu m passibus fidei.
marg.| {s} Et ambulemus de v irtute in virtutem.
marg.| {t} In lumine Dei nostri id est in fide, vel doctrina Christi, qui dicit : Ego sum lux mundi. Io. 8.b. Ps. 35. In lumine tuo videbimus lumen.
marg.| {u} Proiecisti enim etc.   Secu nda pars capituli, in qua enumerat peccata populi Iudaici, propter que proiiciendus erat a Domino. Videns autem in Spiritu duritiam cordis eorum et incorrigibilitatem, subito convertens oculum mentis ad Dominum,
marg.| {Δ} ait :
marg.| Aliter ab illo loco.
marg.| {u} proiecisti enim populum tuum Expo nitur
marg.| {Λ} secundum
marg.| {Θ} debet unusquisque alium invitare ad bonum, iuxta illud {4. 8rb} Ex. 36. Cortina cortinam trahit. Et Apc. 22.d. Qui audit, dicat, veni. Dt. 33.c. Vocabunt populos ad montem, ibi immolabunt victimas iustitie. Ier. 31.a. Surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. Za. 8.d. Vadant habitatores unus ad alterum dicentes : Eamus et deprecemur faciem Domini et queramus Dominum exercituum : vadam et ego et venient populi multi, Gn. 35.a. Mundamini et mutate vestimenta vestra et surgite, ascendamus in Bethel, id est in Ecclesiam. Contra illos, qui in cameris et in cellis dicunt horas canonicas ; quia in Ecclesiis benedicendus est Dominus. Ps. 67. In Ecclesiis benedicite Domino. Et ibi invenitur Dominus. Os. 12.b. Flevit et rogavit eum et in Bethel invenit eum.
marg.| {a} Et docebit etc.   Ecce ordo Predicatoris. Primo debet docere. Secundo ambulare, non solum vias preceptorum, sed etiam semitas consiliorum. Tertio predicare, Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui : deriventur fontes tui foras : et in plateis aquas tuas divide. Habeto eas solus, non appetendo laudes hominum de Predicatione tua.
marg.| {l} Et conflabunt etc.   Per gladios intelliguntur verba elimata et subtilia, per vomerem verba grossa et edificantia. Gladium ergo conflare in vomeres, est convertere polita verba in edificationem. Samgar enim plures occidit vomere, quam Aod gladio. Iud. 3.a. et 3.d. De hoc dicit Apost. 1Cor. 2.c. Sermo meus et predicatio mea non in persuabilibus humane sapientie verbis, sed in ostensione Spiritus et virtutis ; ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Gladius animam a corpore separat ; vomer vero terram facit fructificare. Et si quis gladium loco vomeris ad versandum terram poneret, statim frangeretur et sulcum tenuem et inutilem faceret. Sic predicatio subtilis inutilis invenitur. Et multi hodie vomeres in gladios conflant ; quia sacram doctrinam nimis subtilant et verbis Philosophorum adornant. Quibus dicitur Ioel. 3.b. ironice : Ascendant omnes viri bellatores : concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas.
marg.| {o} Non levabit etc.   Prop hetia est de destructione litium et causalium Advocatorum et Legistarum, qui non querunt nisi lites et bella. Unde Ps. 67. Dissipa Gentes, que bella volunt. Et alibi Ps. 139. Tota die constituebant prelia. Aliquando tamen cessabunt lites, quia destruentur Legiste, legibus abutentes, que propter pacem facte fuerunt ; et ipsi per eas faciunt lites et bella. Ps. 45. Auferens bella usque ad finem terre, arcum conteret et confringet arma, id est leges et scuta, id est decreta comburet igni. Mi. 5.b. Non discent ultra belligerare : et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam : et non erit, qui exterreat.
marg.| Est prelium
marg.| bonum
marg.| Dei, Ps. 23. Dominus potens in prelio.
marg.| Angeli, Apc. 12.b. Michael et Angeli eius preliabantur cum Dracone.
marg.| Viri iusti, Ps. 43. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prelium.
marg.| Animi, Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum ; et spiritus adversus carnem.
marg.| Ecclesie, Eph. 6. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem etc.
marg.| Predicatorum, qui non scuto, vel gladio, sed lingua pugnant Iud. 5.a. Nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit.
marg.| Tentatorum, Iud. 3.a. He sunt Gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israel et omnes, qui non noverant bella Chananeorum ; ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi.
marg.| malum
marg.| Iudeorum, Ct. 1.b. Filii matris mee pugnaverunt contra me.
marg.| Hereticorum, 1Cor. 15.d. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest ?
marg.| Tyrannorum, Iud. 11.a. In diebus illis pugnabant filii Ammon contra filios Israel.
marg.| Advocatorum, Mi. 2.c. Populus meus, id est Clerici in adversarium consurrexit, desuper tunicam pallium sustulistis ; et eos, qui transibant simpliciter, convertistis in bellum.
marg.| Carnis, Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum. Ps. 26. Si exurgat adversum me prelium, in hoc ego sperabo.
marg.| Diaboli, Apc. 12.b. Draco pugnabat et Angeli eius et non valuerunt.
marg.| {q} Domus Iacob venite etc.   Ioa. 12.f. Dum lucem habetis, credite in lucem.
marg.| {u} Proiecisti enim populum etc. id est claustra et religiones, que sunt in
marg.| {Θ} lucta
marg.| {4. 8va} Δ ait.
marg.| {a} Proiecisti enim quasi dicat : ideo hortandi fuerunt Iudei et hortatus sum eos, quia duri et ceci sunt.
marg.| {a} Proiecisti populum tuum ) specialiter, scilicet domum Iacob, quondam, cui deberent esse similes. Et merito proiecisti.
marg.| {c} Quia repleti sunt iniq uitate et idolis.
marg.| {d} Ut olim in E gypto, vel in terra promissionis, temporibus Iudicum. Os. 8.a. Proiecit Israel bonum etc.   fece runt sibi idola, ut interirent : proiectus est vitulus tuus Samaria.
marg.| {e} Et augures habuerunt Iude i qui a garritu avium futura presagiunt, quos prohibuit Dominus. Lv. 19.f. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Et Infra Non declinetis ad Magos, nec ab Hariolis aliquid sciscitemini. Item 20.a. Anima, que declinaverit ad Magos et Hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam. Idem prohibetur Dt. 18.b.
marg.| {f} Ut Philistiim vel   ut Palestini alia littera, que huic superstitioni maxime deserviunt.
marg.| {g} Et pueris alienis a cu ltu Dei, id est pueris Gentilibus, quos emebant ad abutendum.
marg.| {h} Adheserunt libi dinose. Hoc enim vitio, tam Greci, quam Latini diu laboraverunt. Et heu adhuc hoc hodie multi laborant. Unde Ioel. 3.a. Posuerunt puerum in prostibulo. Tamen Glossa exponit de Romanis, qui abusi sunt pueris Iudeorum. Unde secundum Glossa sic debet exponi littera.
marg.| {g} Et pueris alienis a De o propter peccati enormitatem.
marg.| {h} Adheserunt ] Romani victores suam in eis libidinem exercentes.
marg.| {i} Repleta est terra non animi cupiditas.
marg.| {k} Auro et argento ] ad litteram.
marg.| {l} Et tamen non est finis thesaurorum eius id est cupiditatis thesaurorum. Nam avarus non implebitur pecunia. Eccl. 5.c. Et suggillatur ad litteram hic avaritia Romanorum et Iudeorum, ut dicit Ier. Grece enim et Latine testantur historie, nihil utraque Gente avarius esse. Et etiam inter idola avaritia condemnatur. Eph. 5.b. Col. 3.a.
marg.| {m} Et repleta est terra id est Iudea.
marg.| {n} Equis vict orum, vel Iudeorum.
marg.| {o} Et innumerabiles quadrige eius id est multe. Et hoc est contra preceptum Domini : Dt. 17.d. Non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Egyptum equitatus numero sublevatus. Equi enim, ut dicit Haimo, dati sunt ad iuvandum, non ad superbiendum, unde et iumenta dicuntur : et ideo multitudo propter superfluum prohibetur.
marg.| {p} Et repleta est terra eius idolis quia nimiam abundantiam sequitur Idololatria.
marg.| {q} Opus manuum suarum adoraverunt id est statuas.
marg.| {r} Quod fecerunt digiti eorum in h oc notat diligentiam factorum, sive Artificum, quia subtilioribus operibus faciendis solent Artifices digitos apponere.
marg.| {s} Et incurvavit se homo ) a dignitate sua ad adorandum lignum, vel lapidem.
marg.| {t} Et humiliatus est vir qui videbatur esse virtuosus.
marg.| {u} Non ergo dimittas eis quia tanta peccata commiserunt. Et hoc dicit propheta non penam optando, sed voluntatem suam divine iustitie conformando. Vel predictive.
marg.| {u} Non dimittas eis id est non dimittes eis, quia impenitentes fuerunt. Septuaginta dicunt : Non ergo dimittam eis in persona Domini.
marg.| {Λ} secundum quandam Glossa de Romanis et Chaldeis, hoc modo.
marg.| {a} Proiecisti ) o Domine, dicit Propheta.
marg.| {b} Populum tuum scilicet domum Iacob de terra promissionis nec tamen remansit terra vacua.
marg.| {c} Quia repleta sunt, ut olim id est terra repleta est, ut prius, Romanis, vel Chaldeis loco Iudeorum. Et tangitur duplex historia. De una dicitur 4Rg. 17.d. quod captivatis 10. Tribubus, Rex Assyriorum adduxit de Babylone et aliis civitatibus homines, quos posuit in Samaria, pro filiis Israel. Alia legitur in Eccl. historia, qualiter Romani venditis Iudeis et dispersis per universam terram, possederunt et habitaverunt Iudeam et in templo, in quo fuit quondam religio Domini, ibi statua Hadriani et idolum Iovis positum fuit, de quo Mt. 24.b. Cum videritis abominationem desolationis, que dicta {4. 8vb} est a Daniele Propheta. Dn. 9.g. stantem in loco sancto, qui legit, intelligat.
marg.| {e} Et augures habuerunt Chal dei, vel Romani habitantes in Iudea.
marg.| {f} Ut Philistiim qui maxime in auguriis faciendis invigilaverunt.
marg.| {g} Et pueris alienis id est pueris Iudeorum.
marg.| {h} Adheserunt libi dinose Chaldei, vel Romani.
marg.| {i} Repleta est terra auro et argento et non est finis thesaurorum eius. Met onymia est : Terra pro habitantibus ponitur.
marg.| {m} Et repleta est terra eius id est Iudea equis.
marg.| {o} Et innumerabiles quadrige eius id est multe nimis. Sed sic loquitur ; quia non est dignum numero quod contra Deum est.
marg.| {p} Et repleta est terra idolis que Romani coluerunt, vel Chaldei.
marg.| {r} Quod fecerunt digiti eorum id est quod ipsi fecerunt cum magna diligentia.
marg.| {u} Non ergo dimittas eis Glossa Ier. Non maledicit Isaias, sed benedicit : quia imprecatur eis quod iustum est : omne autem iustum bonum est. Sed de Romanis melius intelligitur, ne Propheta contra populum suum videatur imprecari.
marg.| {x} Ingredere etc.   Tert ia pars, in qua describitur destructio, sive pena Iudeorum, quam meruerunt per peccata prius enumerata. Et primo exhortans eos ad fugam, dicit.
marg.| {x} Ingredere in petram id est in cavernis petrarum.
marg.| {z} Et abscondere in fossa humo id est in speluncis et in cavernis terre.
marg.| {b} A facie timoris Domini id est a facie Romanorum, vel Babyloniorum, per quos se Dominus monstravit timendum et glorificandum. Vel predictive.
marg.| {x} Ingredere id est ingredieris.
marg.| {y} In petram id est latebis in cavernis petrarum.
marg.| {x} Et abscondere id est absconderis.
marg.| {a} In fossa id est in speluncis.
marg.| {b} A facie timoris Domini id est pre timore Babyloniorum, vel Romanorum, quos timendos faciet tibi Dominus.
marg.| {c} Et a gloria Maiestatis eius id est a presentia exercitus Chaldeorum, vel Romanorum, per quos Deus apparuit gloriosus et magnus, qui potenter se vindicavit de peccatoribus. De hoc Ier. 48.e. dicitur contra Moab : Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab : et estote, quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
marg.| {Δ} {a} Oculi
marg.| {Θ} lucta contra vitia supplantanda.
marg.| {c} Quia repleti sunt, ut olim id est quia in vetustate antique consuetudinis permanserunt et numquam ad novitatem gratie pervenerunt. Unde in vulgo dicitur : tales sunt in hoc anno, quales fuerunt in preterito.
marg.| {e} Et augures habuerunt ut P hilistiim, id est garritum et vaniloquium sectati sunt, ut seculares.
marg.| {g} Et pueris alienis adheserunt id est satellitibus Demonum, qui habent pueros suos, sicut Christus qui dicit infra 8.d. Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus. Mal. 2.c. Habuerunt filium Dei alieni, id est avaritiam filiam diaboli.
marg.| {i} Repleta est terra Eccl esie, vel religionis.
marg.| {k} Auro et argento mate riali ad litteram.
marg.| {l} Et tame n   non est finis thesaurorum eius quia crescente pecunia, crescit avaritia, more ignis, qui crescit crescentibus lignis. Bar. 3.b. Argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines : et non est finis acquisitionis eorum.
marg.| {m} Et repleta est terra eius ] {n}   equis : ] {o}   innumerabiles quadrige eius ad littera m. Et quid inde sequatur, adiungit.
marg.| {p} Et repleta est terra eius idolis id est peccatis, vel prelatis, qui speciem sine veritate prelationis tenent. Za. 11.d. O pastor et idolum. Sap. 14.b. Adinventio idolorum corruptio vite est. Item Sap. 15.a. Umbra picture labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores, cuius aspectus dat insensato concupiscentiam.
marg.| {x} Ingredere in petram id est confuge ad Christum. De quo dicitur 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus. Et in Ps. 103. Petra refugium herinaciis, id est penitentibus.
marg.| {z} Et abscondere per iugem memoriam.
marg.| {a} In fossa humo id est in carne Christi in Cruce fossa. Unde Ps. 21. Foderunt manus meas et pedes meos. Et Ex. 33.d. Ponam te in foramine petre et protegam dextera mea. Ct. 2.d. Veni columba mea, in foraminibus petre, id est in vulneribus Christi et in cavernis macerie, id est in plaga lateris. Ier. 48.e. Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
marg.| {b} A facie timoris Domini et a gloria Maiestatis eius id est ab ira iudicii, ad quod timendus veniet cum potestate magna et maiestate. Mt. 24.c. Ier. 15.c. A facie manus tue solus sedebam : quoniam comminatione replesti me.
marg.| {Θ} {a} Oculi
marg.| {4. 9ra} {Δ} {a} Oculi sublimes hominis id est superbia potentis, que maxime in oculis notatur,
marg.| {b} Humiliati sunt Roma nis, vel Chaldeis vastantibus Iudeam, id est humiliabuntur.
marg.| {c} Et incurvabitur altitudo virorum id est nobilitas generis, quia, neque nobilitas salvavit quemquam, sed una omnibus captivitas supervenit : Sic fiet in die iudicii. Unde Sap. 6.b. Non subtrahet personam cuiusquam Deus, qui est Dominator omnium, nec verebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit.
marg.| {d} Exaltabitur autem solus Dominus. id est excelsus et potens apparebit malis humiliatis.
marg.| {e} In die illa qua per Romanas, vel Chaldeos se vindicabit de Iudeis,
marg.| {f} Quia dies Domini exercituum. id est angelicarum virtutum, veniet, supple.
marg.| {g} Super omnem superbum comp rimendum et humiliandum.
marg.| {h} Et super omnem arrogantem. Sup erbum dicit, qui se reputat super alios : Arrogantem, qui ascribit sibi quod non habet, Vel.   (superbum et arrogantem ) specialiter intelligit, ut dicit Glossa Sacerdotes et Scribas et Phariseos, qui per Romanos cum aliis privati fuerunt.
marg.| {i} Et humiliabitur omni s superbus et arrogans, quia superbis resistit Dominus. Iac. 4.b. Et qui se exaltat, humilabitur. Lc. 18.c.
marg.| {k} Et super omnes cedros Libani sublimes etc.   veni et dies Domini, id est super omnes superbos sublimes nobilitate, erectos superbia. De quibus dicit Ps. 28. Vox Domini confrigentis Cedros.
marg.| {l} Et super omnes quercus Basan id est super omnes luxuriosos, qui porcis, id est Demonibus fructum ferunt. Basan regio est Arabie, cui Rex Og imperavit, ubi magne quercus sunt.
marg.| {m} Et super omnes excelsos id est super omnes superbiores.
marg.| {n} Et super omnes colles elevatos id est minus superbos.
marg.| {o} Et super omnem turrim excelsam etc.   Ad littera m : Advenientibus Romanis et turres et muri civitatis Iudee funditus sunt eversi, non a Tito et Vespasiano, sed ab Elio Hadriano. Nam Titius reservavit turres quasdam in signum victorie sue, faselum, hippicum et mariamne, ut appareret quam fuit magnificum similes eis evertere.
marg.| {p} Et super omnes naves Tharsis) id est cuiuslibet maris. Gn. 1.a. Congregationes aquarum appellavit maria, ut dicit Haimo. Ad litteram, tanta fuit vindicta Domini per Romanos, ut non solum habitatores terre Iudee, sed etiam maritimi captivi ducerentur. Unde Iosephus dicit : Advenientibus Romanis, qui in portibus erant, comprehensi sunt et naves eorum succense.
marg.| Et nota quod Tharsis quandoque Syrum est et tunc est nomen regionis, vel civitatis, Quandoque Hebraicum et tunc est nomen commune maris, id est cuiuslibet congregationis aquarum, ut hic.
marg.| {q} Et super omne quod etc. id est templum quod valde pulchrum erat et super virgines et iuvenes pulcherrimos. Unde Ps. 77. Iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentate : quasi dicat : occidit omne quod visu pulchrum erat in tabernaculis filie Sion.
marg.| {r} Et incurvabitur omnis etc. id est potentia et nobilitas Iudeorum humum sapientium. Chrysostomus. Quid prodest ei, quem mores sordidant, generatio clara ? Aut quid nocet generatio vilis illi, quem mores adornant ? Et ita aurum de terra nascitur, sed tamen non est terra et aurum eligitur, terra autem contemnitur. Et ita melius est, ut in te glorientur parentes, quam ut tu glorieris in parentibus. Ideo dicit Dominus. Mt. 3.b. Nolite dicere, patrem habemus Abraham.
marg.| {s} humiliabitur altitudo virorum qui se reputabant altos et potentes.
marg.| {4.9rb} {t} Et elevabitur Dominus solus in die illa cum dederit inimicos suos in captivitatem.
marg.| {u} Et idola penitus conterentur Glossa Hoc factum est in captivitate Chaldeorum ; quando Iudeorum idola comminuta sunt et metalla eorum redacta in Massam et asportata in Babyloniam : In ultima enim captivitate non leguntur Iudei idola coluisse. Sed contra super illud Ier. 13.a. Et tuli lumbare, dicit Glossa In captivitatem et significat quod Propheta in typum Domini populum liberat, sed nihilominus postea peccat et Deos alienos sequitur, ad extremum in Dei filium manum mittit : Ergo Iudei in ultima captivitate coluerunt idola. Solutio. Verum est quod Iudei post reditum de Babylonia idola coluerunt, sed tempore Machebeorum omnino destructa fuit idololatria in Iudeis : Unde manifestum est quod in Romana captivitate, que ultima dicitur, non coluerunt Iudei idola. Vel hic quod Glossa vocat Deos alienos, Principes et potentes, quorum auxilio utebantur Iudei, qui etiam Dii vocantur, iuxta illud : Primus in orbe Deos fecit timor. Vel dic quod in ultima captivitate non leguntur Iudei in canone Biblie idola coluisse.
marg.| {x} Et introibunt homi nes cum idolis.
marg.| {y} In speluncas petrarum. Glossa hoc ad utramque, id est ad utramque captivitatem, vel ad idola et homines refertur.
marg.| {z} Et in voragines terre id est in hiatus, qui fiunt propter sic citatem, vel in precipitiis terre hiantis, ubi latitabant.
marg.| {a} A facie etc. id est immisse a Domino per Romanos,
marg.| {Δ} vel Chaldeos.
marg.| {Θ} {a} Oculi sublimes hominis humiliati sunt id est humiliabuntur in iudicio. Ps. 17. Oculos superborum humiliabis.
marg.| {c} Et incurvabitur altitudo virorum id est Principes et potentes, infra 5.d. Descendent fortes eius et sublimes et gloriosi ad eum et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur et exaltabitur Dominus in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia.
marg.| {f} Dies Domini exercituum super omnem superbum et super omnem arrogantem. Spe cialiter fit comminatio iudicii contra superbos. Unde Mal. ultimo a. Ecce dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, ut stipula et inflammabit eos So. 1.d. Vox diei Domini amara super civitates munitas et super angulos excelsos.
marg.| {k} Et super omnes Cedros Libani sublimes et erectas id est super omnes superbos.
marg.| {l} Et super omnes quercus Basan id est super omnes luxuriosos. Est autem Cedrus multiplex, scilicet ; Deitas Christi. 3Rg. 4.d. Disputavit Salomon super lignis a Cedro quod est in Libano, usque ad hyssopum qui egreditur de pariete, id est usque humanitatem Christi. Item Beat. Virgo. Eccles. 24.b. quasi Cedrus exaltata sunt in Libano. Item Angelus. Ez. 31.c. Cedri non fuerunt altiores eo. Item contemplativus. infra 41.e. Dabo in solitudinem Cedrum. Item apparentia sanctitatis. Ez. 17.a. Aquila grandis tulit medullam Cedri. Item vir nobilis. Am. 2.c. Ego exterminavi Amorrheum, cuius altitudo Cedrorum altitudo et fortis ipse quasi , quercus. Item vir perfectus. 3Rg. 6. Operuit domum Salomon tabulis cedrinis, id est viris sanctis. Item superbus, Ps. 28. Vox Domini confringentis Cedros. Item malus Princeps. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut Cedros Libani. Item Prelatus. Za. 11.a. Ulula abies, quia cecidit Cedrus. Item crux Domini, in qua quatuor ligna fuerunt, que significant quatuor virtutes, scilicet cypressus, palma, cedrus, oliva. Unde versus.
marg.| In cruce palma, simul cypressus, cedens, oliva. Datque pedem cedrus, truncum cypressus, oliva. Dat tituli tabulam, brachia palma duo.
marg.| {n} Et super omnes elevatos id est super superbos et ambitiosos elevatos in dignitatibus, Ier. 4.f. Vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt.
marg.| Naum. 1.b. Montes commoti sunt ab eo et colles desolati sunt, Eccl. 16.c. Commovebuntur montes simul et colles et fundamenta terre.
marg.| {p} Et super etc. id est super avaros et curiosos.
marg.| {q} Et super omne ; quod visu etc.   Ecce in hac serie tangit Isaias omnia desiderabilia mundi, propter que peccant homines. Per cedros sublimes, significatur nobilitas generis : per quercus Basan, delitie corporis : per montes excelsos dignitas seculi : per colles elevatos, ambitio honorum : per turrim excelsam, potentie
marg.| {Θ} fortitu-
marg.| {4. 9va} Δ vel Chaldeos.
marg.| {a} Et a gloria Maiestatis eius id est a gloriosa et glorificanda Maiestate eius, qui prius quasi impotens contemnebatur.
marg.| {b} Cum surrexerit id est surrexisse se monstraverit, qui videbatur dormire prius,
marg.| {c} Percutere terram per Romanos, vel Chaldeos. Hic dicit Glossa Bede : Edificavit Salomon Rex in Hierusalem Astaroth idolum Sidoniorum. 3Rg. 11.b. ubi, ni fallor palam ostenditur quod Salomon numquam perfecte penituit, quia idola que edificaverat, non deLv. Item dicit Glossa super illud 4Rg. 23.c. Excelsa quoque non abstulit Ambro. tamen in libro. qui inscribitur de apologia David. Et Hieronymus , super. Ez. 43.c ibi : Ostende domui Israel templum, dicunt contrarium. Ego autem neminem iudico, sed credo, si penituit, salvus erit.
marg.| {d} In die illa etc.   Quar ta pars in qua ostendit Propheta quod tempore captivitatis non solum non proderunt Iudeis idola, sed potius nocebunt, quia impedient eos fugere volentes, ne possint fugere, unde proiicient ea fugientes. Et hoc est.   In die illa capt ivitatis Babylonis,
marg.| {e} Proiiciet homo id est Iudeus, humum sapiens.
marg.| {f} Idola argenti etc.   de a uro et argento suo.
marg.| {i} Fecerat sibi in q uibus confidebat et que libenter retineret, cum essent pretiosa.
marg.| {k} Ut adoraret talpas id est idola non videntia sicut talpe.
marg.| {l} Et vespertiliones id est idola, que non vident, ut vespertiliones, que lucem fugiunt : Non enim est credendum quod fecerint idola his animalibus similia.
marg.| {m} Et ingredietur fissuras vel   scissuras petrarum etc. id est immisse a Domino, vel a presentia Chaldeorum, vel Romanorum, per quos ostendit Dominus formidandus.
marg.| {n} Et a gloria Maiestatis eius) id est a gloriosa magnitudine eius.
marg.| {o} Cum surrexerit percutere terram per Romanos, vel Chaldeos.
marg.| {p} Quiescite ergo quasi dicat : hec evenient vobis,   nisi quiescatis a malitia Quie scite ergo ab homine ; etc.   Chri sto, qui spirat et vivit ut alii homines, quasi dicat : nolite dicere purum hominem.
marg.| {r} Quia excelsus id est super hominem,
marg.| {s} Reputatus ipse a De o Patre, ab Angelis, ab omnibus Sanctis. Unde Ps. 112. super omnes gentes Dominus etc. ] Hebreum tamen non excelsus, sed excelsum significat, quia Christus ipsa altitudo est : non tantummodo altus.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Quiescite ab homine id est a blasphemia hominis,
marg.| {q} Cuius spiritus in naribus eius id est qui futura ab eterno previdit. Nomine enim naris previsio designatur. Unde Glossa Gregorii super Iob. 39.c. Gloria narium eius terror. Spiritus igitur Christi in naribus eius esse dicitur, ut prescientia eius designetur : quia quecumque se scire in natura humanitatis innotuit, hec sola Deitate prescivit, excelsus inferioribus ventura desuper prescivit, quia de celestibus ad ima venit.
marg.| {Θ} fortitudo, per murum munitum, sapientia secularis, per naves Tharsis, temporales divitie, per pulchrum visu, corporis pulchritudo. Dies autem Domini veniet, super eos, qui ista appetunt supra modum.
marg.| {d} In die illa id est mortis, vel iudicii.
marg.| {e} Proiiciet homo id est proiicienda cognoscet.
marg.| {f} Idola id est falsa dogmata.
marg.| {g} Argenti sui id est eloquentie vane,
marg.| {h} Simulacra auri sui id est fictiones sapientie sue. Sic qui venit ad Theologiam, debet proiicere idola argenti sui et simulacra auri sui, id est eloquentiam et sapientiam mundi, ut recipiat sapientiam Dei, 1Cor. 3.d. Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Neque enim Eliseus infudit oleum nisi in vase vacuo. Iob. 41.d. dicitur de Behemoth : Sternet sibi aurum quasi lutum, id est sapientiam huius mundi. Gn. 2.b. dicitur : Aurum Evilath, id est dolentium, optimum est. De quo dicitur Apc. 3.d. Suadeo tibi emere a {4. 9vb} me aurum ignitum.
marg.| {i} Que fecerat sibi etc.   Per talpas, que non vident et terram comedunt et in terra laborant, significantur avari, qui de terra sola loquuntur Iob. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur infra 29.a. De humo audietur eloquium tuum. Per vespertiliones, que lucem odiunt, significantur hypocrite, qui videri in lumine nolunt, quia qui male agit, odit lucem. Io. 3.c. Lv. 11.c. Upupam et vespertilionem et omne quod de volucribus graditur super quatuor pedes, erit abominabile, id est claustralis libenter equitans. Vespertilio, alas habet ut avis et pedes, ut animal et nunc graditur cum bestiis nunc cum avibus volat ; sic hypocrita nunc contemplativi speciem induit, nunc boni activi sanctitatem assumit.
marg.| {m} Et ingredientur fissuras petrarum et in cavernas saxorum id est considerabunt exempla Sanctorum, ut eos imitentur, que significantur per saxa propter constantie immobilitatem. Unde, infra 33.c. Munimenta saxorum sublimitas eius. Et Iob. 39.d. dicitur de Aquila : In arduis ponit nidum suum et in preruptis petrarum silicibus commoratur.
marg.| {p} Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. id est qui discernit odorem celestium a fetore stercorum, id est temporalium. Homo mortuus non habet spiritum in naribus, id est gratiam istam discernendi. Ct. 7.b. Nasus tuus sicut turris Libani, que respicit contra Damascum.
marg.| {r} Quia excelsus reputatus est ipse cora m Deo, licet vilis mundo habeatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_2)

Notes :