Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Is. 1,1 

Visio Isaie
filii Amos
quam vidit
super
Iudam
et Hierusalem
in diebus Ozie
Ioathan
Achaz
Ezechie
regum Iuda.
Numérotation du verset Is. 1,2 

Audite
celi
et auribus
percipe terra
quoniam Dominus locutus est:
filios
enutrivi
et exaltavi ;
ipsi autem spreverunt me.
Numérotation du verset Is. 1,3 

Cognovit
bos
possessorem suum
et asinus
presepe domini sui. Israel
autem me1 non cognovit et2 populus
1 autem me] om. Weber |
2 et] om. Weber |
meus
non intellexit.
Numérotation du verset Is. 1,4 

Ve
genti
peccatrici populo gravi
iniquitate semini
nequam filiis sceleratis.
Dereliquerunt Dominum
blasphemaverunt Sanctum Israel
abalienati sunt retrorsum.
Numérotation du verset Is. 1,5 

Super quo
percutiam vos ultra addentes
prevaricationem ?
Omne
caput
languidum
et omne cor merens
Numérotation du verset Is. 1,6 

a planta pedis usque ad verticem
non est in eo
sanitas.
Vulnus
et livor
et plaga tumens.
Non est circumligata
nec curata medicamine
neque fota oleo.
Numérotation du verset Is. 1,7 

Terra vestra
deserta civitates vestre succense sunt3 igni.
3 sunt] om. Weber
Regionem vestram coram vobis alieni
devorant et desolabitur
sicut in vastitate hostili
Numérotation du verset Is. 1,8 

et derelinquetur
filia Sion
ut umbraculum in vinea
et sicut tugurium
in cucumerario
et4 sicut civitas que vastatur.
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Is. 1,9 

Nisi
Dominus exercituum
reliquisset nobis
semen
quasi
Sodoma
fuissemus et quasi Gomorrha similes essemus.
Numérotation du verset Is. 1,10 

Audite
verbum Domini principes Sodomorum ;
percipite auribus
legem Dei nostri populus Gomorrhe.
Numérotation du verset Is. 1,11 

Quo
mihi multitudinem victimarum
vestrarum,
dicit Dominus.
Plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
Numérotation du verset Is. 1,12 

cum veneritis ante conspectum meum quis quesivit5
5 quesivit] + hec Weber
de manibus vestris hec ut
ambularetis in atriis meis ?
Numérotation du verset Is. 1,13 

Ne
afferatis ultra sacrificium frustra.
Incensum
abominatio est mihi.
Neomeniam et sabbatum et festivitates alias
non feram.
Iniqui sunt cetus vestri
Numérotation du verset Is. 1,14 

calendas
vestras
et sollemnitates vestras
odivit anima mea,
facta sunt mihi molesta.
Laboravi sustinens
Numérotation du verset Is. 1,15 

et cum extenderitis manus vestras
avertam oculos meos
a vobis.
Et
cum multiplicaveritis orationem non exaudiam.
Manus
enim6 vestre sanguine plene sunt.
6 exaudiam. Manus enim] audiam. Manus Weber
Numérotation du verset Is. 1,16 

Lavamini,
mundi estote,
auferte
malum
cogitationum
vestrarum
ab oculis meis.
quiescite
agere perverse.
Numérotation du verset Is. 1,17 

Discite benefacere.
Querite iudicium,
subvenite oppresso.
Iudicate
pupillo,
defendite viduam
Numérotation du verset Is. 1,18 

et venite
et arguite me
dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra
ut coccinum quasi nix dealbabuntur
et si fuerint rubra sicut7 vermiculus velut lana alba8 erunt.
7 sicut] quasi Weber |
8 alba nonnuli codd. (ΓA ΨD Ω etc.) Rusch edd. ] om. Weber |
Numérotation du verset Is. 1,19 

Si volueritis
et audieritis me9
9 me nonnuli codd. (Φ R Q ΓA ΨD Ω etc.) Rusch Clementina ] om. Weber
bona terre
comedetis.
Numérotation du verset Is. 1,20 

Quod si nolueritis et me ad iracundiam
provocaveritis10 gladius devorabit vos
10 ad iracundiam - provocaveritis] inv. Weber
quia os Domini
locutum est.
Numérotation du verset Is. 1,21 

Quomodo
facta est meretrix
civitas fidelis
et11 plena iudicii ?
11 et] om. Weber
Iustitia
habitavit in ea
nunc autem homicide.
Numérotation du verset Is. 1,22 

Argentum tuum
versum est in scoriam12
12 scoriam] + metallorum robiginem vocat sibi purgamenta et sordes que ignis excoquantur Edmaior. ( S* ) ex Hieronymo
vinum tuum mixtum est aqua.
Numérotation du verset Is. 1,23 

Principes
tui infideles socii furum,
omnes diligunt munera
sequuntur retributiones
pupillo
non iudicant.
Causa13 vidue
13 Causa] Et praem. Weber
non ingreditur ad eos.
Numérotation du verset Is. 1,24 

Propter hoc14 ait Dominus Deus15 exercituum
14 hoc Rusch Weber ] hec ΩJ |
15 Deus Rusch ΩSJ Clementina ] om. Weber |
Fortis Israel:
heu ego16
16 ego Rusch ΩS ] om. Weber
consolabor super hostibus meis
et
vindicabor de inimicis meis.
Numérotation du verset Is. 1,25 

Et convertam
manum meam
ad te
et excoquam ad purum
scoriam tuam
et auferam omne stannum17 tuum.
17 stannum Rusch Clementina ] stagnum Weber
Numérotation du verset Is. 1,26 

et restituam iudices tuos ut fuerunt prius
et consiliarios tuos sicut antiquitus.
Post hec
vocaberis civitas iusti
urbs
fidelis
Numérotation du verset Is. 1,27 

Sion
in iudicio redimetur
et reducent eam in iustitiam18.
18 iustitiam] iustitia Weber
Numérotation du verset Is. 1,28 

Et
conteret
sceleratos19
19 sceleratos Σ Ω M Rusch ] scelestes ΘA*, sceleratores ΔM, scelestos Weber
et peccatores simul
et qui
dereliquerunt Dominum
consumentur.
Numérotation du verset Is. 1,29 

Confundentur
enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis
super hortis
quos elegeratis.
Numérotation du verset Is. 1,30 

Cum fueritis
velut quercus
defluentibus foliis et velut hortus
absque
aqua
Numérotation du verset Is. 1,31 

et erit
fortitudo vestra
ut favilla stuppe
et opus
vestrum
quasi scintilla
et succendetur
utrumque simul
et non erit qui extinguat.

Capitulum 1

Numérotation du verset Is. 1,1 
marg.| {4. 3va} Visio Isaie Prophete . Hic est titulus libri usque ibi   Audite Celi. In quo breviter ostenditur, de quibus et quando prophetavit. Et est sensus : Hic est, vel incipit.
marg.| {a} Visio id est liber, Isaie, in quo, que Deo revelante viderat, ostendit.
marg.| Vel sic {a} Visio Isaie id est intellectus, quo ventura previdit in spiritu Isaias, hic est, id est in hoc libro exprimitur. Et huic expositioni videtur congruere Glossa illa. Visionis tria sunt genera. Primum corporale, quo videmus celum et terram et cetera huiusmodi, ubi tamen aliquid aliud significatur quod non videtur, ut Ex. 3.a. Ignis in rubo. Et Dn. 5.a. manus scribentis in pariete. Secundum spirituale, quo videmus non res, sed imagines in somnis, ut Pharao, Gn. 4.a. Et Nabuchodonosor, Dn. 4.a. Vel in Vigilia ut Ez. 8.d. qui vidit picturas bestiarum in pariete templi, sedens in domo sua in Babylone. Tertium est intellectuale quod est in ratione, quo Creatorem cognoscimus et Spiritu sancto revelante per lucem, aut per elocutionem interiorem intelligimus spiritualia queque, ut animas et Angelos et cetera huiusmodi, que non habent imagines, nec imaginationem, sed ratione, sive solo intellectu comprehenduntur : Videre enim etiam pro intelligere accipitur. Unde sepe queritur : Videsne, id est intelligis. Unde Prophete dicuntur videntes, id est intelligentes. Am. 7. et 1Rg. 9. et multis aliis locis.
marg.| {b} Filii Amos Prophete, non illius, qui fuit unus ex duodecim Prophetis. Iste etiam primam et ultimam litteram habet sui nominis Aleph et Sade et interpretatur fortitudo, vel robustus : Ille autem primam et ultimam litteram habet Ain et Samech : et interpretatur populus gravis, vel durus. Sunt autem eedem littere, id est elementa Ain et Samech quod Aleph et Sade, sed differunt in sono et figura, sicut, a, scilicet h. Iste Amos pater Isaie Propheta fuit, aliter non poneretur in principio prophetie, dicunt Hebrei, qui patres et avos et atavos Prophetarum, quorum nuntia in principio prophetie ponuntur, asserunt fuisse prophetas. Et forte iste fuit Propheta non officio, sed revelatione, multis enim multa revelata sunt, que non annuntiaverunt, vel scripserunt.
marg.| {c} Quam vidit spiritualiter in spiritualibus oculis.
marg.| {d} Super Iudam id est Tribum Iude.
marg.| {e} Et Hierusalem id est Tribum Beniamin, de quibus principaliter prophetavit Isaias. In hoc quod dicit, super, innuit pondus tribulationis quod previdit Isaias venturum super duas Tribus, Septuaginta et Theodotion posuerunt, contra Iudam et Hierusalem : quia nec prospera, nec adversa voluit in titulo demonstrare.
marg.| {f} In diebus Ozie qui et Azarias dicitur 4Rg. 15.a.   Ioathan, Achaz et Ezechie Regum Iuda. In diebus istorum Prophetavit Isaias successive, quedam in diebus Ozie, quedam in diebus Ioathan, quedam in diebus Achaz, quedam in diebus Ezechie et in diebus Manasse filii Ezechie et occisus fuit ab ipso. Hic dicit Glossa Hieronymi Isaiam Oseam Ioel et Amos eodem tempore prophetasse ex regibus, qui in titulo ponuntur, promptum est cognoscere. Quod falsum esse videtur, quia in titulo Ioelis non ponitur aliquis Rex Responsio. Loquitur Hieronymus secundum regulam Hebreorum, qua dicunt quod Prophete quod non habent nomina Regum in titulis, prophetaverunt sub eisdem regibus, sub quibus prophetaverunt Prophete, qui eos antecedunt.
marg.| {b} Audite celi etc. Finito titulo, in quo, quis Propheta et cuius filius et contra quos et quo tempore prophetavit, demonstratum est, incipit narrationem prophetie sue : Primo invocans celum et terram in testimonium {4. 3vb} contra Iudeos, nisi se correxerint ad eius verba, sicut Moyses data, vel recapitulata lege invocavit celum et terram in testimonium contra filios Israel, nisi fecerint legem quod iuste punirentur. Dt. 32. Audite celi, que loquar : audiat terra verba oris mei. Dividitur autem hoc capitulum in decem partes. In prima invocat Isaias in testimonium contra Iudeos celum et terram quod iuste puniendi sint, nisi fecerint quod hortatur. In secunda reprehendit Iudeos de ingratitudine, ibi, Filios enutrivi etc. In tertia reprehendit eos de obstinatione peccandi, ibi : Ve Genti peccatrici etc.   In q uarta de impudentia peccandi, ibi : Audite verbum Domini etc.   In q uinta arguit eos de divini cultus violatione, ibi, Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum etc.   In s exta consulit eis, ut peniteant, a malo caveant et bonum faciant, ibi, Lavamini mundi estote etc.   In s eptima ponit duos effectus, sive fructus patientie, scilicet purificationem a delicto in presenti et eternam retributionem in futuro, ibi, Si fuerint peccata vestra etc.   In o ctava determinat, que pene sequuntur contemptores, ibi   Si volueritis etc.   In n ona plangit civitatem per Scribarum et Phariseorum malitiam et avaritiam depravatam, ibi : Quomodo facta est meretrix civitas etc.   In d ecima et ultima ostendit Dominum de his omnibus se vindicaturum, ibi, Propter hoc, ait Dominus etc.   Dici t ergo.
marg.| {b} Audite celi Expressio est, sicut cum dicitur : Si homines tacerent, lapides clamarent. Lc. 19.f. Vel est metonymia.
marg.| {b} Audite celi id est Angeli.
marg.| {i} Et auribus percipe terra id est homines. Vel,
marg.| {b} Celi id est maiores spirituales intelligentes, audite Prophetiam meam, in qua invenietis profunda mysteria, que poteritis mirari.
marg.| {i} Et auribus interioribus et exterioribus.
marg.| {k} Percipe terra id est minores, carnales sensibiles prophetiam meam, quia ibi invenietis simplicem historiam, quam quasi lac sugere poteritis. Est enim visio Isaie, quasi fluvius, in quo peditare potest agnus et Elephas nature. Et dicit Hieronymus in quadam Glossa quod Isaias celos pluraliter voluit dici, sed singulariter intelligi ; sicut singulas civitates plurali numero Thebas, vel Athenas dicimus, vel vocamus. Et videtur quod male dicat, quia super Genesim in principio dicit Glossa Strabi quod septem sunt celi. Responsio. Singulariter voluit dicit pro celo Empyreo ; sed pluraliter voluit intelligi pro contentis in eo. Et posset aliquis dicere. Quid iubes audire celos. Quid loqueris de spiritu tuo falsa ? Non dicit ipse.
marg.| {l} Quoniam Dominus locutus est non vobis, quia indigni estis, sed mihi, ut quod audivi in spiritu, referam vobis, spiritum audire non meremini. Loquitur autem nobis Dominus quatuor modis, sicut dicitur Prv. 1.c. Primo per predicationem, Unde : Vocavi et renuistis. Secundo, per beneficiorum exhibitionem. Unde extendi manum meam ; et non fuit, qui aspiceret. Tertio, per internam inspirationem. Unde. Et despexistis omne consilium meum. Quarto per flagellorum correctionem. Unde Et increpationes meas neglexistis. Item loquitur nobis per se, per Angelos, per Prophetas, per Apostolos, per Scripturas, per creaturas. Quid autem locutus est, subdit.
marg.| {m} Filios enutrivi etc.: id est Iudeos, quos adoptavi in filios et appellavi primogenitos, Ex. 4.f. Filios enutrivi, id est extra alios specialiter nutrivi, dando eis manna in deserto. Ex. 16.d.
marg.| {n} Et exaltavi dando eis legem in monte Sinai. Ex. 20. Et miracula multa pro eis faciendo et hostes eorum eis subiiciendo.
marg.| {o} Ipsi autem spreverunt me idola adorando, precepta mea transgrediendo, Prophetas meos contemnendo et persequendo, Quidam cutem codices habent, Filios genui, sed non bene, quia qui natus est ex Deo, non peccat, ut dicit Glossa
marg.| {4. 4ra} Δ Unde 1Io. ultimo d. Scimus, quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat.
marg.| {a} Cognovit bos etc. Hoc exponit Ioannes Chrysostomus ad litteram, de bove et asino, quos duxit Ioseph secum in Bethleem, quando ivit, ut profiteretur Domino ibi, bovem ad vendendum et asinum ad portandum uxorem pregnantem, quasi dicat : ita feci eis et ipsi beneficiis ingrati nescierunt, sicut bruta animalia, ut intelligerent nutritium suum. Nec comparat eos cani animali sagacissimo, qui pro parvo cibo tecta Dominorum defendit, sed stolidioris sensus bovi et asino, quorum alter terram vertit, alter homines subvehit. Unde et iumenta appellantur, quia homines iuvant Glossa mystice exponit.
marg.| {a} Cognovit cred endo.
marg.| {b} Bos id est conversi de Iudeis,
marg.| {c} Possessorem suum id est Christum Dominum.
marg.| {d} Et asinus id est Gentilis lascivus et immundus prius.
marg.| {e} Presepe Domini sui id est humilitatem Christi, quam nobis demonstravit, cum natus statim in presepio reclinari voluit, ut feno carnis sue reficeret universos credentes de Gentibus et Iudeis, infra 23.d. Beati, qui seminatis super omnes aquas innectentes pedem bovis et asini, id est affectum Iudaici et Gentilis populi sub iugo Evangelii.
marg.| {f} Israel autem id est Scribe et Pharisei et Sacerdotes clavem scientie et legis habentes. Mt. 23.g.   Me non cognovit cui tot et tanta beneficia contuli.
marg.| {h} Et populus meus id est minores Clerici mei per fidem et obedientiam.
marg.| {i} Non intellexit id est intelligere noluit diem visitationis sue et quantam penam passurus est pro ingratitudine sua.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Israel autem quem enutrivi.
marg.| {g} Non cognovit per obedientiam, me, cuius diem vidit Abraham et gavisus est, Io. 8.g. Cuius adventum chorus prophetarum exspectando vaticinatus est.
marg.| {h} Et populus meus quem exaltavi.
marg.| {t} Non intellexit me per fidem Ier. 8.c. Milvus in celo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui ; populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Lc. 19.g. Non relinquent in te lapidem, super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tue. Iob. 13.b. Interroga iumenta et docebunt te, infra 23.a. Erubesce, Sidon, ait mare.
marg.| {k} Ve Genti etc.   Tert ia pars, in qua arguit Iudeos de obstinatione peccandi, comminans eis eternum supplicium : quia filium Dei, qui salutem attulit, recipere noluerunt et contra flagella Domini cervicem induraverunt. Dicit ergo.
marg.| {k} Ve id est eternum supplicium imminet.
marg.| {l} Genti peccatrici ex c onsuetudine.
marg.| {m} Populo gravi iniquitate pecc atorum multitudine.
marg.| {n} Semini nequam cogi tationum et affectionum enormitate, que sunt quasi semina mali operis.
marg.| {o} Filiis sceleratis patrum malorum imitatione. Io. 8.f. Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Alii interpretes loco, semini nequam, posuerunt, semini pessimorum, id est Demonum, ut non semini parentum sit vitium, sed malitie eorum, qui propria voluntate Dominum dereliquerunt et Diabolo adheserunt.
marg.| Unde sequitur : {p} Dereliquerunt, Dominum ) non Dominus ipsos, idola adorantes, filium Dei non recipientes.
marg.| {q} Blasphemarunt verbis iniquis.
marg.| {r} Sanctum Israel id est Sanctum Sanctorum fide viventium Deum, hoc est Christum, qui Deum videntes sanctificat, hanc blasphemaverunt Iudei, dicentes : Demonium habes et Samaritanus es tu. Io. 8.f. Et non habemus Regem, nisi Cesarem. Io. 19.c. Et nonne hic est filius fabri. Mt. 13.g. Et in Ps. 77. Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
marg.| {s} Abalienati sunt retrorsum penitentes de bono et apostatantes de proposito. Unde qui dicebantur pars et filii Dei. Dt. 32.a. de eis dicetur modo ; Filii alieni mentiti sunt mihi : filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis. Contra hos dicitur. Lc. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei, habendo, vel predicando. Unde uxor Loth, quia respexit post tergum suum, cum fugisset de Sodomis, conversa est in effigiem salis. Gn. 19.e. Propter hoc dicitur 2. Pet. 2.d. Melius erat illis non cognoscere viam iustitie, quam post agnitam retro converti ab eo quod illis traditum est, sancto mandato. Ideo Apostolus posteriorum {4. 4rb} oblitus in anteriora se extendit. Phil. 3.c. Et sancta animalia ibant ante faciem suam et non revertebantur, cum ambularent. Ez. 1.c. Possunt autem hec aptari tribus peccatis convenienter, id est peccato in Deum, in proximum, in seipsum.
marg.| {p} Dereliquerunt Dominum id est peccaverunt in Deum.
marg.| {q} Blasphemaverunt sanctum Israel id est proximum a terrenis sanctificatum et a Dei visione elevatum.
marg.| {s} Abalienati sunt retrorsum a seipsis, locum suum et statum dimittentes. Ecce quod primo posuit Auctor quaternarium, dicens.
marg.| {k} Ve Genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis per quod omnia peccata sub quaternario, cogitationis, locutionis, operis et consuetudinis comprehenduntur : Postea subiungit unum ternarium.
marg.| {p} Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum in q uo notatur quod sub ternario comprehenduntur peccata, id est concupiscentia
marg.| {4. 4va} Δ oculorum concupiscentia carnis, superbia vite. 1Io. 2.c. Per superbiam derelinquitur Deus, per concupiscentiam carnis blasphematur proximus, per concupiscentiam oculorum alienatur homo a seipso. Propter istum ternarium et quaternarium maledictum, dicitur Am. 1. et 2. Super tribus sceleribus et super quatuor, non convertam eum. Item propter ternarium dicitur Ct. 4.b. ter : Veni, veni, veni, de Libano. Propter quaternarium dicitur ibid. 6.d. quater : Revertere, revertere, revertere, revertere Sunamitis, id est captiva.
marg.| {a} Super quo Oste nsa diversitate peccatorum, qua Iudei peccaverunt, ostendit eorum obstinationem, quia ad flagella Domini se non correxerunt, licet multipliciter flagellati. Et hoc est, Super quo, id est in qua parte, vel quo genere percussionis, vel qua utilitate.
marg.| {b} Percutiam vos ultra id est amplius quasi dicat : omni genere percussionis et in omni parte percussi vos et nihil profuit ; sed potius obfuit, quia vos estis.
marg.| {c} Addentes id est multiplicantes.
marg.| {d} Prevaricationem id est peccatum maxime incorrigibilitatis et obstinationis. Unde Ier. 2.f. Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt. Ps. 88. Destruxisti eum ab emundatione. Posset etiam dici.
marg.| {a} Super quo percutiam vos ultra id est pro quo peccato vos puniam, quasi dicat : inopem me copia fecit.
marg.| Vel sic. {a} Super quo percutiam vos ultra id est quod durum malagma, quam medicinam mordacem apponam vobis ultra ? Omnes artes meas expertus sum et nihil profeci. Et quare hoc ?
marg.| {c} Addentes prevaricationem ut posteritas nihil addere queat. Iuxta illud ; Non habet ulterius, quid vestris moribus addat posteritas. Deinde ostendit plenius eorum incorrigibilitatem, quia omni genere flagelli percussit eos et in omni parte ; et tamen non correxerunt se, sed peiores effecti sunt. Et hoc est.
marg.| {e} Omne caput languidum pre infirmitate.
marg.| {g} Et omne cor merens pre dolore.
marg.| {i} A planta pedis usque ad verticem, non est in eo id est Populo, vel capite, sanitas. Vel sicut dicit Glossa metaphorice loquitur, per caput Reges et Principes, per cor Prophetas et legis Doctores, per plantam pedis accipit minores, id est plebem. Et quia si caput dolet, cetera membra dolent : Ita quia Principes et Doctores infirmi sunt, ablata est a populo medicina. Et hoc est.
marg.| {e} Omnes caput id est omnes Reges et Principes.
marg.| {f} Languidum quia lassati et grassati erant propter bellorum et se ditionum instantiam et multiplicitatem.
marg.| {g} Et omne cor id est Prophete et Doctores et alii sapientes.
marg.| {h} Merens quia vident populi destructionem et sua et aliorum peccata plangunt. Unde infra
marg.| {i} A planta pedis id est a minoribus.
marg.| {k} Usque ad verticem id est usque ad maximos.
marg.| {l} Non est in eo) id est in toto populo.
marg.| {m} Sanitas ment is vel corporis, quia omnes percussit Dominus et Chaldei, vel Romani et a minimis usque ad summos captivaverunt, vel vulneraverunt, vel occiderunt.
marg.| {n} Vulnus quod fit baculo.
marg.| {o} Et livor qui fit virgis.
marg.| {p} Et plaga tumens que fit gladio et aliquando baculo.
marg.| {q} Non est circumligata pann iculis ad reprimendum tumorem inflature.
marg.| {r} Nec curata medicamine ) ad sanandum livorem.
marg.| {s} Nec fota oleo ad l iniendum dolorem. Oleum ad vulnus, medicamen ad livorem, ligatura refertur ad plagam : quasi dicat : omni genere flagelli percussi fuerunt et nullo genere medicine curati. Et ponit distincte species et nomina plagarum, ut ostendat eorum plagas insanabiles. Unde dicit Glossa Hec extreme, id est Romane captivitati congruunt, ubi nullum fuit remedium.
marg.| {t} Terra vestra dese rta erit, ad litteram quod fuit factum a Babyloniis primo et secundo a Romanis.
marg.| {x} Civitates vestre succense sunt , igni, Babyloniorum, vel Romanorum.
marg.| {z} Regionem vestram coram vobis alieni devorant id est Samarite, quos adduxit de Assyria Salmanasar in terram decem Tribuum, 4Rg. 17.d. Vel, alieni, id est Romani, {4. 4vb} qui omnino et irreparabiliter quadragesimo secundo anno post mortem Domini Iudeorum terram vastaverunt et destruxerunt.
marg.| {a} Et desolabitur terr a vestra.
marg.| {b} Sicut in vastitate etc. id est sicut fieri solet vastatio ab hostibus. Et est, sicut, non nota similitudinis, sed expressio veritatis. Similiter in Ps. 125. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati, id est vere consolati.
marg.| {Δ} {a} Et derelin-
marg.| {4. 5ra} {Δ} {a} Et derelinquetur ab h ostibus, vel a De {o} {b}   Filia Sion id est templum, vel Hierusalem, que dicitur filia Sion, quia erat in declivo et defendebatur in arce Sion.
marg.| {c} Ut umbraculum in vinea vind emiata. Et est umbraculum domuncula quedam elevata, de qua custoditur vinea, dum sunt fructus in ea. Sed collectis fructibus derelinquitur et nihil boni in ea remanet.
marg.| {d} Et sicut tugurium id est domuncula, in qua stat, qui cucumeres custodit.
marg.| {e} In cucumerario id est in horto, ubi crescunt cucumeres, quasi dicat : Propheta, sicut casule custodum deseruntur et destruuntur in hortis et vineis, collectis fructibus ; Sic erit de terra vestra ; quia relinquetur, deserta captivatis hominibus et ablatis bonis mollibus.   Et sicut civitas, que vastatur ab h ostibus.
Numérotation du verset Is. 1,9 
marg.| {g} Nisi Dominus etc.   Hic ostendit ea, que contra Iudam et Hierusalem dicta sunt, esse referenda ad captivitatem Romanorum, quando in Apostolis reliquie Iudeorum salve facte sunt infra 10.e. et Rm. 9.f. Et dicunt hec ex persona Prophete et fidelium ex eadem plebe, ne crederet aliquis quod Dominus ita percusserit eos quod nulle reliquie remansissent. Dicit ergo.   Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen id est Apostolos et sequaces eorum, unde alii orti sunt.
marg.| {i} quasi Sodoma fuissemus id est muti a laude Dei et mortui in peccatis. Sodoma enim muta interpretatur.
marg.| {k} Et quasi   Gomorrha similes essemus id est asperi enormitate peccatorum. Gomorrha enim interpretatur aspera. Vel per semen intelligitur Christus, de quo dicitur, infra 4.a. Erit germen Domini in magnificentia. Ipse enim est granum frumenti quod mortuum fecit fructum multum. Io. 11.d. Et est sensus.   Nisi Dominus exercituum vel, Sabaoth, vel, virtutum, secundum Septuaginta.
marg.| {h} Reliquisset vobis semen unde Christus nasceretur.
marg.| {i} quasi Sodoma fuissemus et quasi   Gomorrha similes essemus id est omnino consumpti, quasi dicat : nisi Dominus voluisset, ut ex nobis Christus nasceretur, omnino consumpsisset nos, sicut penitus consumpsisset Sodomam et Gomorrham. Gn. 19.e.
marg.| {l} Audite verbum etc.) Quarta pars capituli, ubi arguit Propheta Iudeos de peccati impudentia, dicens quod sicut Sodomite ante eversionem, quinque civitatum, aperte sine pudore aliquo peccabant, enormiter ; ita et Iudei et maxime principes. Unde Lam. 4.a. Maior facta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum. De quo dicitur Gn. 18.c. Clamor Sodomorum venit ad me, id est peccati evidentia. Tunc enim peccatum est in clamore, quando est in apparentia. Dicitur quod locus, in quo Sodoma fuit, vicinas arbores reddit infructuosas ; sic illud etiam peccatum innominatum facit, ut non cadat ros in loco, ubi fuerit nominatum. Sed queritur, quare Propheta illas duas civitates nominat potius, quam alias tres, scilicet Adamam, Seboim, Segor. Responsio. Propter maioritatem, quia maiores erant et peiores. Vel propter mysterium. Per hoc enim significat duo. Unum quod debent habere Sodomite et non habent, scilicet quod essent muti inter alios homines. Et aliud quod non debent habere et tamen habent, scilicet asperitatem correctionis, vel reprehensionis, ipsi asperrime reprehendunt. Potest etiam intelligi de Prelatis nostris, qui sunt muti a verbo predicationis. Unde Is. 56.d. Canes muti non valentes latrare et asperi in peccatis, quibus exasperant Dominum. Unde Ez. 2.c. Noli esse exasperans, sicut domus exasperans est. Dicit ergo.
marg.| {l} Audite aure mentis.
marg.| {m} Verbum Domini quod per me loquitur.
marg.| {n} Principes Sodomorum id est Iudei et Principes Iuda similes Sodomitis, id est sive verecundia peccantes.
marg.| {o} Percipite saltem auribus exterioribus.
marg.| {p} Lege Dei vestri per creationem non per cultum.
marg.| {q} Populus Gomorrhe id est vos Iudei, qui estis similes Gomorrheis. Vel loquitur ulterius Isaias ad Scribas et Phariseos similes Sodomitis in hoc quod inverecunde peccaverunt contra Christum clamantes, {4. 5rb} Crucifige, crucifige eum Lc. 23.c. sicut Sodomite inverecunde et publice dixerunt ad Loth. Educ viros, qui ingressi sunt ad te, ut abutamur eis. Et sicut illi cogitaverunt consilium pessimum contra iustum Loth ; ita et isti contra Dominum. Unde Ier. 18.c. Venite, cogitemus cogitationes contra virum iustum. Tradunt autem Hebrei, Isaiam occisum fuisse quia hoc dixerat, vel quia dixerat. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, infra 6.a. Dicebant enim eum blasphemasse et mentitum fuisse, quia Moyses dixit Ex. 33.d. Non videbit me homo et vivet.
marg.| {s} Mihi vobi s irato.
marg.| {r} Quo mihi etc.) Quinta pars, ubi reprehendit Isaias Iudeos de divini cultus frustratione, ponens tres causas, quibus ipsum cultum sibi reddebant inutilem. Prima est, quia non bona intentione, sed propria libidine hoc faciebant, quia proni erant ad idololatriam. Et hoc notatur, cum dicit. Nolui. Secunda est, quia peccatis plurimis erant irretiti. Unde dicit. Iniqui sunt cetus vestri. Tertia, quia offerebat de rapina. Unde dicit : Manus vestre sanguine plene sunt. Dicit ergo in persona Domini Propheta ad Iudeos fui contemporaneos et ad Scribas et Phariseos Christi contemporaneos hec sacrificia offerentes, quando non erat tempus et mala intentione et de rapina.
marg.| {r} Quo id est ad quid offertis.
marg.| {t} Multitudinem victimarum vestrarum non mearum, quem offenditis, tali intentione, tali tempore, de tali re.
marg.| {u} Dicit Dominus qui timendus est, quasi dicat : si legem non observatis, ad quid hec offertis ?
marg.| {x} Plenus sum id est abundans et istis non indigens. Unde Ps. 47. Si esuriero, non dicam tibi, meus est enim orbis terre et plenitudo eius. Vel, Plenus sum, id est tedio affectus et fastidiens sacrificia vestra, quia de rapina illa offertis. Vel sic, quia licentiam peccandi vos emere putatis, vel quia tempore gratie hec offertis.
marg.| {y} Holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui umquam dicit Glossa Et ita utens preterito, ostendit se Dominus numquam amasse sacrificia Iudeorum propter se, sed propter significatum ad tempus sustinuisse et ne idolis immolarent et vero sacrificio impleto pro nihilo reputasse. Unde Glossa Hieronymi Hec sacrificia non quesivit Deus, quasi indigeret ; sed ne Demonibus immolarent, ut per carnalia et typica sacrificia ad spirituale et verum sacrificium pervenirent. In universo autem propter quatuor causas sustinuit Dominus hec sacrificia.
marg.| {4. 5va} Δ propter mysterii significationem, propter offerentium devotionem, propter idololatrie evitationem, propter veri sacrificii assuefactionem.
marg.| {c} Cum veniretis ante conspectum meum id est in atrium mundorum, ubi homines tradebant hostias Sacerdoti, qui ducebat eas ad altare holocausti. Tamen aliqui dicunt quod usque ad atrium Sacerdotum deducebant homines hostias suas.
marg.| {b} Quis quesivit de manibus vestris pollutis.
marg.| {c} Hec sacrificia.
marg.| {d} Ut ambularetis in atriis meis quasi dicat : ego non quesivi hec ergo.
marg.| {e} Ne offeratis ultra sacrificium frustra id est inutiliter, quia.
marg.| {f} Incensum vestrum, abominatio est mihi, quia non pura intentione offertis mihi, Glossa audiant hoc Hebionite, qui post Christi passionem putant legem esse servandam cum Evangelio et aliter non posse salvari. Audiant hoc et eorum socii, qui Israelitico tantum generi custodiendum decernunt, id est qui dicunt quod tantum conversi de Iudeis debent legalia, cum Evangelio observare.
marg.| {h} Neomeniam id est festum nove Lune quod celebrant in principio mensis. A neos quod est novum et mene quod est Luna.
marg.| {i} Et Sabbatum quod erat unum de precipuis festis, sicut modo Dominica est.
marg.| {k} Et festivitates alias scilicet enceni Io. 10.e. Iubileum. Lv. 25.b. etc.
marg.| {l} Non feram id est non sustinebo amplius. Quare ? Quia,
marg.| {m} Iniqui sunt cetus vestri quia non spirituales offertis hostias, sed carnales et carnali intentione. Et ideo.
marg.| {n} Calendas vestras non meas, cui non placent.
marg.| {o} Et solemnitates vestras non meas, quia male utimini.
marg.| {p} Odivit anima mea Anth ropospathos est, quia non habet animam Deus, sed nostro loquitur more. Et ponitur anima pro voluntate, quasi dicat : omnino audivi. Similiter Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Dominus et septimum detestatur anima eius.
marg.| {q} Facta sunt mihi molesta omni a supra dicta.
marg.| {r} Laboravi sustinens id est exspectans conversionem vestram. infra 43.d. Non me invocasti Iacob, nec laborasti in me, Israel, nec obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis, Symmachus dixit. Defeci miserans, id est defeci a miseratione, quasi dicat : non potui ultra misereri.
marg.| {s} Et cum extenderitis ad c elum, manus vestras quod faciebant ad litteram, quasi imitantes Moysen, qui oravit contra Amalech elevatis manibus. Ex. 17.c.
marg.| {t} Avertam oculos meos id est respectum misericordie.
marg.| {u} A vobis iniq uis.
marg.| {x} Et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam id est ad effectum non audiam. Et quare hoc ?
marg.| {y} Manus enim vestre sanguine plene sunt id est peccato. Unde in Ps. 50. Libera me de sanguinibus, id est de peccatis. Et Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit, id est peccatum peccato additum est. Vel, manus vestre sanguine Prophetarum, plene sunt et tandem sanguine Christi, quem postea occidistis. Unde Mt. 23.d. Filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas et vos implete mensuram patrum vestrorum.
marg.| {b} Levamini etc.   Sext a pars, in qua dat propheta Iudeis consilium, ut peniteant : Primo cavendo a malo, deinde faciendo bonum : Et ita poterunt eorum orationes exaudiri a Domino. Igitur.
marg.| {z} Lavamini lava cro penitentie, vel sanguine Christi, vel aqua Baptismi.
marg.| {a} Mundi estote id est post lotionem in munditia perseverate, aliter non valet lotio. Unde Eccl. 34.d. Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio eius ? Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se ? Orationem eius quis exaudiet ? De {4. 5vb} lavacro penitentie dicit Ier. 4.d. Lava a malitia cor tuum, Hierusalem, ut salva fias, usquequo morabuntur in te cogitationes noxie ? Figuratur autem hec lotio in lege per mare eneum, in quo Sacerdotes in introitu tabernaculi laudabant pedes et manus, id est affectiones et opera. Ex. 30.b. et 3Rg. 7. De secundo lavacro dicitur Apc. 1.b. Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. De tertio dicitur Za. 13.a. In die illa erit fons patens domui David et habitantibus in Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruate.
marg.| {b} Auferte malum opus .
marg.| {c} Cogitationum vestrarum a co gitationibus vestris, quasi dicat : si malum cogitatis, non tamen opere perficiatis.
marg.| {d} Ab oculis meis non solum a conspectu hominum, qui vident tantum ea, que patent exterius, sed a meis, qui video corda et renes. Ier. 17.b. Et in hoc prohibet consensum male cogitationis.
marg.| {e} Quiescite agere perverse, discite benefacere id est declinate a malo et facite bonum. In hoc autem quod dicit, quiescite, innuit Propheta quod labor est in peccatorum perpetratione. Unde Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles, lassati sumus in via iniquitatis. In hoc autem quod dicit ; discite, notat quod non habet homo a natura sua, ut benefaciat ; sed a doctrina et gratia. In quo confunditur superbia quorumdam, qui confisi de ingenio naturali nolunt discere a Magistro, Contra quos dicitur infra 26.b. Secundum aliam editionem : Omnis, qui non didicerit iustitiam super terram, veritatem non faciet : ubi habemus : Misereamur impio et non discet facere iustitiam ; discitur autem iustitia operando iustitiam, sicut aliquis discit citharizare citharizando et notare natando. Unde Ecclesiast. 6.d. Fili concupiscens Sapientiam observa mandata et Deus prebebit illam tibi. Et de hoc concludit Hieronymus Discenda est iustitia et magistrorum terenda sunt limina. Unde. Ecclesiast. 6.d. Fili, si videris sensatum, evigila ad illum et gradus ostiorum illis conterat pes tuus. Unde eunuchus dixit Philippo : Quomodo possum intelligere, nisi quis docuerit me ? Et rogavit eum, ut ascenderet currum et doceret eum. Deinde specificat Propheta, que bona vult eos facere dicens :
marg.| {4. 6ra} {Δ} {a} Querite iudicium id est scientiam et modum iudicandi vos et alios. Sicut Salomon postulavit a Domino Sapientiam ad iudicandum populum sibi commissum 3Rg. 3.b. et 2Par. 1.c. Vel, Querite iudicium a Sapientibus, id est consilium, qualiter iudicetis discrete et sine precipitatione Eccl. 32.d. Fili, sine consilio nihil facias ; et post factum non penitebis. Iob. 29.c. Causam, quam nesciebant, diligentissime investigabant.
marg.| {b} Subvenite oppresso violenter. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem : et qui trahuntur ad interi, tum liberare necesses.
marg.| {c} Iudicate pupillo id est si causa eius iusta sit, ipsi in iudicio subvenite, aliter non, quia decipitur. Ex. 23.a. Non declinabis in iudicium pauperis. Et Lv. 19.c. Non iudicabis, nec consideres personam pauperis.
marg.| {d} Defendite viduam a vi olentia.
marg.| {e} Et venite in i udicium contra me, cum hec bona feceritis.
marg.| {f} Et arguite me quasi ingratum, si non remuneravero vos,
marg.| {g} Dicit Dominus qui non mentitur et qui benignus est et potens retribuere. Ier. Ecce ordo precipuus. Non sufficit lavacrum, nisi adiungatur. Mundi estote, ut post lavacrum aque cordis habeant puritatem. Beati etiam mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. Mt. 5.a. Habita autem cordis puritate adiungitur :   Auferte malum cogitationum vestrarum id est cavete, ne mala cogitatio veniat in cor vestrum : vel si veniat, non perveniat ad effectum. Mi. 2.a. Ve, qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris : in luce matutina faciunt illud. Quod autem tertio adiungitur : Quiescite agere perverse, sapit illud Evangelii. Io. 5.c. Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Recedens autem a malo faciat bonum, querat iudicium, subveniat oppresso, pupillum et viduam defendat. Et si hec fecerit peccata, que prius in modum coccini sanguinea erant, dimittentur. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {h} Si fuerint peccata vestra, ut coccinum, quasi   nix dealbabuntur id est cum hec feceritis, immundi et inflammati ad vitia, eritis frigidi et dealbati, sicut nix. Unde Ps. 50. Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor : lavabis me et super nivem dealbabor.
marg.| {k} Et si fuerint etc. unde fit purpura.
marg.| {l} Velut lana alba erunt de q ua fit vestis omni colore tingibilis. Et tangit hic duo principia, ex quibus oritur omne peccatum, scilicet amor male accendens et contra hoc dicit : quasi nix dealbabuntur. Et timor male humilians, contra hoc dicit, Velut lana alba erunt. De hoc dicitur Dn. 7.c. Antiquus dierum sedit, vestimentum eius candidum quasi nix et capilli capitis eius quasi lana candida, Apc. 1.c. Caput eius et capilli erant candida, quasi lana alba et tamquam nix. Idem sunt vestimenta et capilli Christi, scilicet universi fideles, quibus ornatur velut caput capillis et corpus vestimento. Unde infra 49.e. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Mt. 17. Resplenduit facies eius, Sicut Sol et vestimenta eius facta sunt alba, sicut nix. De his duobus principiis peccatorum dicitur in Ps. 79. Incensa igni et suffossa. Et Ier. 36.g. Proiicietur cadaver eius per diem ad effum et ad gelu per noctem : quia tempore prosperitatis consuevit concupiscentia male inardescere ; et tempore adversitatis pusillanimitas nimis humiliari.
marg.| {m} Si volueritis etc.   Octa va pars, in qua ostendit remunerationem obedientium et penas contemnentium. Dicit ergo : Si volueritis, bona dicta facere et a malo declinare.
marg.| {n} Et audieritis me id est obedieritis mihi.
marg.| {o} Bona terre comedetis id est bonis temporalibus abundabitis. Ad litteram hoc promittebat eis Dominus, ut saltem sic Iudei avari invitati bonis presentibus obedirent. Vel.
marg.| {o} Bona terre vive ntium.
marg.| {4. 6rb} {p} Comedetis id est eternis gaudiis perfruemini.
marg.| {q} Quod si nolueritis ) obedire mihi et facere, que predixi.
marg.| {r} Et sic, me, mitem et misericordem.
marg.| {s} Ad iracundiam provocaveritis id est ad vindictam, que videtur esse hominibus ex iracundia.
marg.| {t} Gladius : Babyloniorum, vel Romanorum. Vel gladius, Dei, id est pestilentia, mortalitas, fames, pena eterna et quicquid affligere potest.
marg.| {u} Devorabit vos) in presenti, vel futuro. Dt. 32.f. Inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes. De hoc dicitur Iob. 36.b. Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in gloria ; si autem non audierint, transibunt per gladium et consumentur in stultitia. Ier. 32.b. Si quiescentes manseritis in terra hac, edificabo vos et non destruam : plantabo et non evellam : Si autem dixeritis vos, non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, dicentes : nequaquam, sed ad terram Egypti pergemus : gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Egypti. Per hoc autem quod dicit : Si volueritis et si nolueritis, innuit quod in voluntate nostra est obedire Deo, vel non obedire. Unde Glossa Liberum arbitrium reservatur, ut non ex preiudicio Dei, sed ex singulorum meritis premia, vel penas sequi probetur. Et revera ita fiet.
marg.| {x} Quia os Domini locutum est id est verbum Patris, de quo Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Vel Propheta, per quem Deus loquitur, de quo Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Prv. 12.c. Labium veritatis firmum erit in perpetuum.
marg.| {y} Quomodo facta etc. Nona pars, in qua plangit Propheta civitatem Hierusalem per Scribarum et Phariseorum avaritiam depravatam. Et referuntur hec ad tempora Isaie, sed specialiter ad tempora Christi, ut dicit Glossa quando Iudei penitus recesserunt a Deo, Barrabam eligendo et filium Dei occidendo. Unde admirans Propheta ait : Quomodo facta est meretrix, non tam corpore fornicando, quam mente recedendo a Deo.
marg.| {z} Civitas Hierusalem . Metonymia est.
marg.| {a} Fidelis olim .
marg.| {b} Plena iudicii veri , id est veris iudicibus, qui nullis muneribus corrumpi poterant.
marg.| {c} Iustitia de malefactoribus et de iudiciorum executione.
marg.| {d} Habitavit in ea tamquam in domo propria, tempore David et Salomonis et Ezechie Regum Iuda.
marg.| {e} Nunc autem homicide qui Prophetas et Dominum Prophetarum occidunt. Est autem meretrix multiplex, scilicet concupiscentia. Prv. 7.b. Occurrit illi mulier ornatu meretricio ad decipiendas animas. Item voluptas carnalis. Iudicum 16.a. Samson, id est ratio abiit in Gazan et vidit ibi mulierem meretricem.
marg.| {4. 6va} Δ Item scientia secularis. Lc. 15.c. Filius iunior devoravit substantiam suam cum meretricibus vivendo luxuriose. Item idololatria. Ez. 16.d. Fabricasti tibi lupanar tuum in capite omnis vie et excelsum tuum fecisti in omni platea, nec facta es quasi meretrix fastidio augens, pretium ; sed quasi mulier adultera, que super virum suum inducit alienos. Item vanitas mundialis. Apc. 2.f. habeo adversus te pauca, quia permittis mulierem Iezabel, que se dicit Prophetem, docere et seducere servos meos. Item Gentilitas. Iosue 2.a. Misit Iosue filius Nun de Sethim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis : Ite et considerate terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis. Item duo populi sunt due meretrices 3Rg. 3.c. Venerunt due mulieres meretrices ad Regem. Item hereticus. Prv. 5.a. Favus distillans labia meretricis.
marg.| Sequitur. {a} Argentum tuum id est nitor sacre doctrine, puritas vite, claritas fame.
marg.| {b} Versum est in scoriam) id est in sordes prave doctrine, in immunditiam vite perverse et in nigredinem male fame,
marg.| {c} Vinum tuum id est legis austeritas.
marg.| {d} Mixtum est aqua id est cum mollitie Pharisaice traditionis et heretice perversionis, Alii dicunt, Caupones tui miscent vinum aqua, id est Scribe et Pharisei legis rigorem suis blandimentis emolliunt et enervant : quia cum lex preceperit filiis parentibus necessaria providere : Scribe et Pharisei blandientes filiis, ut commodius possent aliquid ab eis emungere, instruebant, qualiter sub specie iustitie possent parentibus victualia denegare,scilicet ut dicerent eis, se omnia voluisse Deo pro se et pro ipsis, Super quo reprehendit eos Dominus Mt. 15.b. et Mc. 7.a.
marg.| {e} Principes tui id est Scribe, Pharisei et Sacerdotes quorum est populum iudicare et regere.
marg.| {f} Infideles a fi de, id est non credentes, vel a fidelitate, id est fallaces et inobedientes.
marg.| {g} Socii furum id est Principes furti et rapine, in hoc quod ab illis munera accipiebant, qui de lacrimis pauperum congregabant divitias. Vel.
marg.| {e} Principes tui id est Reges et Iudices et Sacerdotes, qui populo preerant.
marg.| {g} Socii furum id est Scribarum et Phariseorum, a quibus accipiebant munera, que pauperibus auferebant. Et ostendit quomodo. Quia.
marg.| {h} Omnes id est tam hi, quam illi.
marg.| {i} Diligunt munera) quod plus est, quam accipere, quia peccatum est in voluntate, non in re. Munera, dicit pluraliter, quia est munus a corde quod querit hypocrita ; et munus ab ore quod diligit vana gloria ; et munus a manu quod diligit avaritia. Unde infra 33.c. Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere. Contra acceptores munerum habes. Gn. 14.d. Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem celi et terre quod a filo subtegimus usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus, que tua sunt. Ex. 23.a. Non accipies munera, que excecant etiam prudentes et subvertunt verba Iustorum. Nm. 16.c. Tu scis quod nec asellum acceperim ab eis. Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera, quia munera excecant oculos Sapientum et mutant verba Iustorum 1Rg. 12.a. Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim, aut asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi. 2Par. 19.c. Non est apud Deum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter accipiunt munera. Prv. 15.c. Qui odit munera ; vivet. Eccl. 20.d. Exenia et dona excecant oculos Iudicum et quasi mutus in ore avertit correctiones eorum infra 33.c. Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere. Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student 1Th. 4.c. Nullius aliquid desideretis. Act. 8.d. Pecunia tua tecum sit in perditionem, dicit Petrus Simoni mago. Item Act. 20.g. Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi, dixit, Paulus Ephesiis. E contrario pro datoribus dicitur Prv. 22.b. Victoriam et honorem acquirit, qui dat munera, Item Prv. 21.d. Munus absconditum extinguit iras : et domum in sinu indignationem maximam. 4.6vb} Act. 20.g. Beatius est magis dare, quam accipere. Sequitur.
marg.| {k} Sequuntur retributiones id est iteratas tributiones, vel obsequiorum recompensationes, vel iniuriarum vindicationes. Unde Symmachus dicit,   Omnes sequuntur vicissitudines id est eis impendunt obsequia, a quibus sperant retributionem, cum tamen Dominus precipiat Lc. 14.c. Invitare claudos et cecos et pauperes, a quibus nulla speratur retributio. Vel, vicissitudines, vel ultiones, ut dicit Glossa ut ille sit in culpa, qui malum pro malo exigit, dentem pro dente, oculum pro oculo. Ex. 21.c. Non audiens illud Ps. 7. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Et Mt. 5.f. Si quis percusserit te in dexteram maxillam, prebe illi et alteram. Etiam in lege dicitur Lv. 19. Non queras ultionem : nec memor eris iniurie civium tuorum. Sed quid est : David moriens dixit Salomoni 3Rg. 2.a. Memento, quid fecerit Ioab quasi dicat : vindica quod fecit ? Responsio : Hoc dixit amore iustitie non libidine vindicte : Iudex enim non exigit ultionem, sed facit iustitiam.
marg.| {l} Pupillo non iudicant a qu o nihil sperant, id est illi non assistunt in iudicio, licet causam iustam habeat.
marg.| {m} Et causa vidue que ex persona miseranda.
marg.| {n} Non ingreditur ad eos id est non dignantur eam audire : quia tenuis est causa. Ier. 5.g. Causam vidue non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperis non iudicaverunt.
marg.| {o} Propter hoc ait Dominus qui potens et timendus et verax.
marg.| {p} Deus exercituum id est Sabaoth, sive virtutum.
marg.| {q} Fortis Israel id est fortem faciens Israel.
marg.| {r} Heu ego consolabor super hostibus meis quasi dicat : dolens faciam quod facere me oportet.
marg.| {s} Et id est
marg.| {t} Vindicabor de inimicis meis generaliter in iudicio, specialiter de Scribis et Phariseis. De quibus dicitur Mt. 23. Ve vobis Scribe et Pharisei. Et eiusd. 12. Generatio mala et adultera signum querit. Ecce misericordia Dei simul et iustitia, quia dolet pariter et consolatur de hostium ultione. {4. 7ra} Δ Ez. 6.c. Percute manum tuam et allide pedem tuum et dic, heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israel. Os. 11.c. Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel ? Quomodo dabo te sicut ? Adama ponam te, ut Seboim. Conversum est in me cor meum, pariter in me conturbata est plenitudo mea. Lam. 3.d. Non enim humiliavit ex cor de suo et abiecit filios hominum.
marg.| {a} Et convertam etc. id est extendam.
marg.| {b} Ad te puni endum, quam patiendo diu plicatam tenui.
marg.| {c} Et excoquam ad purum scoriam tuam id est purgabo igne tribulationis omnes sordes vitiorum tuorum.
marg.| {d} Et auferam omne stannum tuum id est hypocrisim, vel falsam doctrinam Scribarum et Phariseorum, que vere similis est, ut separato stanno simulationis et consumpta scoria falsitatis purum remaneat argentum divine eruditionis quod fieri non potest absque igne caritatis, vel tribulationis. Unde Mal. 3.a. Ipse quasi ignis conflans et quasi herba fullonum et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi.
marg.| {e} Et restituam Iudices tuos, ut fuerunt prius temp ore Moysi et Iosue.
marg.| {f} Et Consiliarios tuos qui consilia Dei accipiant et populo communicent.
marg.| {g} Sicut antiquitus. Et factum est hoc, non solum post captivitatem Babylonicam, quando dedit Zorobabel et Esdram et alios, qui usque ad adventum Domini populo prefuerunt ; sed etiam post adventum Domini dedit Apostolos et alios Ecclesie Doctores, qui et recta consilia et iudicia vera populo impendunt. Ier. 3.e. Introducam vos in Sion et dabo vobis Pastores secundum cor meum et pascent vos scientia et doctrina.
marg.| {h} Post hec id est illis restitutis.
marg.| {i} Vocaberis civitas Iusti id est veri Christi, populi habitantis in te.
marg.| {k} Urbs fidelis in C hristo credens et verax existens. Za. 8.a. Habitabo in medio Hierusalem vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum. Ier. 3.f. In tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes Gentes in nomine Domini in Hierusalem et quomodo fiet urbs, subdit, quia.
marg.| {l} Sion in iudicio redimetur id est a peccatis : quia licet Deus misericorditer dimittat peccata ; tamen hoc facit cum discretione, penam aliquam infligendo. Ier. 10.d. Corripe me, Domine ; verumtamen in iudicio, non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
marg.| {o} Et reducent Iudi ces et Consiliarii.
marg.| {p} Eam in iustitia que abducta fuerat per iniustitiam.
marg.| {q} Et conteret Domi nus ; scelestos : id est sceleratos, id est maioribus peccatis implicatos.
marg.| {s} Et peccatores minores simul in p resenti per Romanos, vel in futuro per Demones. Vel {r}   Scelestos id est peccantes in Deum.
marg.| {s} Et peccatores id est peccantes in proximum.
marg.| {t} Et qui dereliquerunt Dominum : in sua malitia permanentes.
marg.| {u} Consumentur hic, vel in futuro, id est tanta erit eorum pena quod vellent omnino consumi : et si posset fieri, consumerentur. Et merito.
marg.| {x} Confundentur enim conf usione ignominiosa, intus et exterius erubescendo.
marg.| {y} Ab idolis, quibus sacrificaverunt id est propter peccatum idololatrie, Ier. 7.d. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt, quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, salubriter in presenti ; et ideo erubescent confusibiliter in futuro. Os. 10.b. Confusio Ephraim capiet et confundetur Israel in voluntate sua,
marg.| {z} Et erubescetis super hortis id est super lucis voluptuosis.
marg.| {a} Quos elegeratis ad s acrificandum idolis, ibi :
marg.| {b} Cum fueritis velut quercus id est infructuosi.
marg.| {c} Defluentibus foliis id est amissis bonis vestris, quasi dicat : tunc erubescetis, quando ablatis bonis vestris remanebitis velut quercus, sine foliis. Alii interpretes dicunt, quasi terebinthus : Et ne forte sperent se recuperaturos amissa subiungit.
marg.| {d} Et velut hortus vel paradisus : alia littera absque aqua, id est sicut hortus carens aqua perpetua ariditate marcescit, ita vos sine recuperatione omnia amittetis. Et ne iterum crederent : quod possent se defendere, subdit.
Numérotation du verset Is. 1,31 
marg.| {e} Et erit fortitudo vestra : tempore captivitatis.
marg.| {f} Ut favilla stupe que cito consumitur, quasi dicat : non poteritis hostibus resistere, sicut stupa non resistit igni.4.7rb} Symmachus dicit :   (Erit fortitudo vestra, sicut purgamentum stupe ) quod vile est et cito consumitur.
marg.| {g} Et opus vestrum, quasi   scintilla igni s, que statim, ut paret, desinit, quasi dicat : omnia munimina fortitudinis, vel idololatrie vestre nullius momenti erunt.
marg.| {h} Et succendetur utrunque simul id est fortitudo et opus vestrum et idola vestra et Hierusalem.
marg.| {i} Et non erit, qui extinguat ad littera m, usque hodie Iudei legentes sacras litteras, vel Scripturas sunt velut quercus, vel terebinthus, secundum Symmachum, vel ficus secundum Evangelium. Mt. 21.b. In qua Dominus poma quesivit et non invenit ; et ideo eterna ariditate damnavit. Ipsi quoque Iudei folia verborum, id est eloquentiam amiserunt. Hortus enim irriguus, id est scientia Scripturarum, vel paradisus diversarum arborum recessit ab eis, quando sine gratia spirituali, nec etiam olera afferunt, que manducat infirmus, ut dicitur Rm. 14.a. Unde Za. 11.a. Ululate quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. Vox ululatus Pastorum, quia vastata est magnificentia eorum.
Numérotation du verset Is. 1,1 
mystice
marg.| {a} Visio Isaie) id est Christi,
marg.| {d} Super Iudam et Hierusalem) id est contra Clericos et laicos : et contra seculares et claustrales.
marg.| {h} Audite, celi) id est Clerici, vel Claustrales.
marg.| {i} Et auribus percipe terra) id est laici, vel seculares.
marg.| {m} Filios enutrivi id est clericos, vel claustrales mihi in filios adoptavi.
marg.| {n} Exultavi super omnes Gentes dignitatum collatione et beneficiorum amplitudine. Unde 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, regale Sacerdotium, Gens sancta, populus acquisitionis : hic exprobratur ingratitudo Clericorum. Similiter Ier. 5.b. Saturavi eos et mechati sunt, in domo meretricis luxuriabantur. Et parum infra g. Magnificati sunt et ditati, incrassati sunt et impinguati : et preterierunt sermones meos pessime. Ideo autem invocat celum et terram, ut armentur in ultionem contra inimicos Christi. Unde Sap. 5.c. Accipiet armaturam zelus ipsius et armabit creaturam in {Θ} ultionem inimicorum, induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium iustum : sumet scutum inexpugnabile equitatem ; acuet autem diram iram in lanceam et pugnabit cum illo contra insensatos orbis terrarum excandescet aqua maris in illos. Item Sap. 16.d. Creatura tua tibi factori deserviens, excandescet in tormentum adversus iniustos : Idc. 5.c. De celo dimicatum est contra eos, stelle manentes in corde et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.
marg.| {a} Cognovit bos etc. Duplex est hic moralitas. Una est de exaggeratione ingratitudinis Clericorum vel Claustralium per comparationem brutorum. Et est simile Ier. 8.c. Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est, loquitur nullus est, qui agat penitentiam super peccato suo, dicens, quid feci ? Et postea sequitur : Milvus in celo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui ; populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Alia moralitas quod laici, qui sunt quasi boves et asini respectu Clericorum, melius cognoscunt Deum et eius voluntatem faciunt quam Clerici, vel Claustrales, qui debent esse populus peculiaris Domini. Unde infra 23.a. Erubesce, Sidon, ait mare, Sidon interpretatur venatio et significat Clericos, qui arcu Sacre Scripture et sagitta predicationis debent venari laicos et interficere mundo et peccato. Per mare autem significantur laici, qui in fluctu et amaritudine seculi involvuntur. Isti exemplo melioris conversationis erubescentiam faciunt Clericis. Unde Ier. 5.b. Forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini et iudicium Dei sui : Ibo igitur ad optimates et loquar eis : Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui. Ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Item Dt. 28.d. Advena, qui moratur tecum in terra, ascendet super te, eritque sublimior, tu autem descendes et eris inferior. Ipse fenerabit tibi ; et tu non fenerabis ei. Ipse erit in caput et tu eris in caudam.
marg.| {k} Ve Genti peccatrici, populo gravi iniquitate etc. Per quatuor clausulas, quatuor genera peccatorum comprehendit, id est peccandi consuetudinem, peccati occultationem, sive excusationem, peccati defensionem, exempli perniciem, sive peccati obstinationem. Tria prima gravia sunt, sed quartum est gravissimum. Unde Am. 2.a. Super tribus sceleribus Iuda et super quatuor non convertam, eo quod abiecerit legem Domini Lam. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius, convolute sunt et imposite collo meo. Est autem gravitas multiplex. Prima gravitas morum. Ps. 34. In populo gravi laudabo te. Secunda gravitas pene, vel tedii. 2Cor. 1.b. Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut tederet nos etiam vivere. Tertia gravitas culpe, Unde Ps. 37. Sicut onus grave gravate sunt super me. Quarta gravitas malitie. Za. 7.c. Aggravaverunt aures suas, ne audirent legem. Quinta gravitas acedie. Iob. 7.d. factus sum mihimetipsi gravis. Sexta gravitas legis. Act. 15.c. Hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus, Ex. 17.c. Manus Moysi erant graves. Septima gravitas intelligentie. 2Cor. 10.c. Epistole, inquiunt, graves sunt et fortes. Octava gravitas obdurationis. Ex. 7.c. Ingravatum est cor Pharaonis. Nona gravitas pigritie. Ps. 4. Filii hominum, usquequo gravi corde. Decima gravitas oppressionis. Sap. 9.c. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Undecima gravitas divitiarum. Gn. 13.a. Erat Abraham dives valde. alia littera, gravis valde.
marg.| {p} Dereliquerunt Dominum supe rbiendo. Ier. 2.f. Omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
marg.| {q} Blasphemarunt sanctum Israel malo exemplo alios corrumpendo. Rm. 2.d. Nomen Dei blasphematur per vos inter Gentes, infra 52.b. Dominatores eius inique agunt, dicit Dominus et iugiter nomen meum tota die blasphematur.
marg.| {s} Abalienati sunt retrorsum ] Θ peccata preterita iterando. Lam. 1.e. Expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum.
marg.| {a} Super quo memb ro, quia iam non habet in vobis nova plaga locum. Vel, Super quo, id est quo modo, vel instructione.
marg.| {b} Percutiam vos ultra addentes prevaricationem post correctionem Domini. Simile. Ier. 2.f. Qui vultis mecum iudicio contendere ? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus : frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt. Idem. 5.a. Percussisti eos et non doluerunt ; contrivisti eos et renuerunt recipere disciplinam.
marg.| {c} Omne caput languidum et omne cor merens : A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas . Caput Ecclesie, cetus Prelatorum, cor eius cetus Doctorum, vel Predicatorum, pedes eiusdem, plebecula. Cum dicit : Omne caput languidum, notatur gravitas morbi spiritualis et generalitas in Prelatis, propter quod periclitatur status subditorum. Unde Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student et a Propheta usque ad Sacerdotem omnes faciunt dolum, Am.. 9.a. Percute cardinem, id est cardinales, et commovebuntur superliminaria, avaritia enim in capite omnium. Ideo cor, id est doctores et predicatores, merent, videntes malitiam Prelatorum et periculum subditorum, nec emendare valentes, infra 22.a. Recedite a me, amare flebo, nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filie populi mei, dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum a Domino Deo exercituum in valle visionis. Item Infra 10.b. Omnis sementis irrigua siccabitur, arescet et non erit et merebunt piscatores et lugebunt omnes in flumen mittentes hamum et expandentes rete super faciem aquarum.
marg.| {n} Vulnus et livor etc. Triplex est genus vulneris spiritualis, quo totus mundus vulneratus est fere quod tangit hic propheta. Vulnus, est concupiscentia carnis, que violat carnis integritatem.
marg.| {o} Et livor concupiscentia oculorum, quo omnia livere, id est concupiscere facit. Ecclesiast. 14.b. Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animam suam : Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis.
marg.| {p} Et plaga tumens est superbia vite. De qua Naum. 3.d. Pessima est Plaga tua. Ier. 30.b. Insanabilis est fractura tua pessima plaga. Contra hoc triplex vulnus triplex est remedium. Unum est in exhortatione verbi, secundum in collatione subsidii, tertium in inflictione supplicii.
marg.| {q} Non est circumligata fasc iis preceptorum.
marg.| {s} Neque fota oleo id est largitione beneficiorum.
marg.| {r} Nec curata medicamine id est   terrore suppliciorum. Huic respondet quod dicitur Prv. 1.c. Vocavi verbi exhortatione et renuistis, hoc est : Non est circumligata. Extendi manum meam, beneficiorum largitione : et non fuit, qui aspiceret, hoc est, Neque fota oleo. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis, hoc est : Nec curata medicamine.
marg.| {t} Terra vestra Paradisus, Ecclesia, anima, claustrum.
marg.| {u} Deserta Ange lis, filiis, donis, institutis. Ioel. 2.a. quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti.
marg.| {u} Civitates, vestre id est conscientie vestre, vel Ecclesie vestre.
marg.| {y} Succense sunt igni Ps. 57. Supercecidit ignis, avaritie et non viderunt Solem iustitie.
marg.| {z} Regionem vestram coram vobis alieni devorant id est Demones vel peccata, coram Prelatis subditos interficiunt, quia negligunt ipsos corrigere. Sic filii Sedechie coram eo sunt extincti et postea ipse excecatus et ductus in Babyloniam 4Rg. 25. Sic Diabolus primo extinguit coram Prelatis subditos et excecatos ducit in confusionem. Unde Bar. ultim. g. Sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt Dii, id est prelati eorum lignei et argentei et inaurati.
marg.| {Θ} {a} Et derelinquetur filia Sion, ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucum. Cucumerarium refertur ad activos, tugurium ad contemplativos, dum isti et illi desinunt fructum facere, contemptui habentur et a Domino deseruntur. Ier. 23.g. Derelinquam vos et civitatem, quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea et dabo vos in opprobrium sempiternum.
Numérotation du verset Is. 1,9 
mystice
marg.| {g} Nisi Dominus exercituum id est Angelicarum virtutum, vel iustorum bene pugnantium contra carnem, contra mundum, contra Diabolum.
marg.| {h} Reliquisset nobis semen verb i Dei. De quo infra 27.b. Qui egredientur a Iacob, implebunt orbem semine. Lc. 8.b. Semen est verbum Dei.
marg.| {i} quasi Sodoma fuissemus id est omnino exterminati, vel muti a laude Dei. Vel effrontes infra 3. Unde inhospitales, Sap. 19. Vel immisericordes, Ier. 5. Vel libidinosi Ier. 5. Vel otiosi, Ez. 16.
marg.| {k} Et quasi   Gomorrha similes essemus id est asperi et incorrigibiles. Lam. 4.a. Maior est iniquitas populi mei peccato Sodomorum. Et Mi. 7.a. Qui optimus est, in eis est, quasi , paliurus : et qui rectus est, quasi spina de sepe. Ier. 33.c. Facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius ut Gomorrha.
Numérotation du verset Is. 1,10 
marg.| {l} Audite Principes Sodomorum id est Prelati muti.
marg.| {m} Verbum Domini quod dicere debetis aliis. Et o   Percipite id est perfecte capite, corde, ore, opere.
marg.| {p} Legem Dei vestri populus Gomorrhe Clerici incorrigibiles.
marg.| {r} Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, non mearum, quem offendisti.
marg.| {u} Dicit Dominus qui timendus est.
marg.| {x} Plenus sum id est nullo indigeo. Ps. 23. Domini est terra et plenitudo eius. Vel, Plenus sum, id est tedio affectus : quia non bene offertis :
marg.| {y} Holocausta arietum id est penitentiam superborum.
marg.| {z} Et adipem pinguium id est eleemosynas et orationes divitum avarorum.
marg.| {a} Et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum id est laborem et sudorem luxuriosorum, simulatorum, fetentium peccatorum nolui, Eccles. 34.c. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes impiorum.
marg.| {Θ} {b} Quis quesivit de manibus vestris hec ; ut ambularetis in atriis meis ? quasi dicat : non ego. Ier. 7.e. Non precepi in die, qua eduxi vos de terra Egypti de verbo holocaustomatum et victimarum.
marg.| {e} Ne offeratis ultra sacrificium frustra id est inutile quod fit, si in peccato offertur. Ier. 6.c. Holocaustomata vestra non sunt accepta et victime vestre non placuerunt mihi.
marg.| {f} Incensum id est oratio vestra.
marg.| {g} Abominatio est mihi quia non fit pura intentione, nec in cordis puritate, sine qua nulla placet oratio. Ier. 6.e. Ut quid mihi thus de Saba offertis ? Am. 5.f. Non capiam odorem cetuum vestrorum, si obtuleritis holocaustomata et munera non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam.
marg.| {h} Neomeniam et Sabbatum et festivitates alias non feram Mal. 2.a. Dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum. Am. 5.f. Odivi et proieci festivitates vestras.
marg.| {m} Iniqui sunt cetus vestri etc.   Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Mt. 6. Orantes nolite multum loqui, sicut Ethnici faciunt ; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur, Gregorius Veraciter orare, est amaros compunctionis gemitus non composita verba resonare.
marg.| {y} Manus enim vestre sanguine plene sunt id est peccati. 1. Ier. g. In alis vestris inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium.
marg.| {z} Lavamini lacrim is penitentie.
marg.| {a} Mundi estote id est in munditia perseverate. Ier. 4.d. Lava a malitia cor tuum Hierusalem, ut salva fias, usquequo morabuntur in te cogitationes noxie ?
marg.| {b} Auferte malum cogitationum vestrarum. Sap. 1.a. Perverse cogitationes separant a Deo. Prv. 15.c. Abominatio Domini cogitationes male.
marg.| {e} Quiescite agere perverse perv ertendo ius nature, ius legis divine, ius promissi, ius officii. infra 30.d. Si revertamini et quiescatis, salvi eritis.
marg.| {f} Discite benefacere Non dicit bene loqui, vel bene disputare, vel bene intelligere, licet hec omnia bona sint ; sed sine illo nulla sunt. Ez. 33.g. Audiunt verba mea et non faciunt ea. 2Tim. 3.b. Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
marg.| {Θ} {a} Querite iudicium ut i uste iudicetis, Ier. 22.a. Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et pupillum : et viduam nolite contristari, Za. 7.c. Iudicium verum iudicate, misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo : et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari. et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
marg.| {b} Subvenite oppresso viol enter.
marg.| {c} Iudicate pupillo mise ricorditer.
marg.| {d} Defendite viduam a vi olentia, id est Ecclesiam, cuius vir mortuus est.
marg.| {e} Et venite ) cum hec feceritis.
marg.| {f} Et arguite me quasi ingratum, si non remuneravero vos.
marg.| {g} Dicit Dominus qui non ementitur. Simile Mal. 3.c. Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea et probate me super hoc, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas celi et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam.
marg.| {h} Si fuerint peccata vestra etc. id est magna et manifesta.
marg.| {i} quasi nix dealbabuntur ) per gratiam refrigerantem a malo.
marg.| {k} Et si fuerint rubra, sicut vermiculus, velut lana alba erunt ) per gratiam calefacientem ad bonum. Ioel. 3.d. Mundabo sanguinem eorum, quos non mundaveram : et Dominus commorabitur in Sion.
marg.| {m} Si volueritis decl inare a malo et facere bonum.
marg.| {n} Et audieritis), id est obedieritis mandatis Domini.
marg.| {o} Bona terre ) viventium.
marg.| {p} Comedetis ) sine fine, sine fastidio, reprobis esurientibus, infra 65.b. Ecce servi mei comedent et vos esurietis.
marg.| {y} Quomodo facta est meretrix civitas fidelis) id est Ecclesia, vel religio ?
marg.| {b} Plena iudicii id est discretionis olim.
marg.| {c} Iustitia ) discipline.
marg.| {d} Habitavit in ea, nunc autem homicide ) per odium. 1Io. 3.c. Qui odit fratrem suum, homicida est. Vel, homicide,
marg.| {Θ} id est
marg.| {Θ} id est fraudulenti. Eccl. 34.d. Panis egentium vita pauperis est, qui defraudat illum, homo sanguinis est. Vel, homicide, id est Demonis est. Io. 8.f. Ille homicida erat ab initi {o} {a} Argentum tuum id est Predicatores tui puri et sonori.
marg.| {b} Versum est in scoriam) id est rubigine peccatorum sunt infecti Lam. 4.a. Filii Sion incliti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, Vel.
marg.| {a} Argentum tuum versum est in scoriam id est sacrum eloquium Dei in scoriam Aristotelis, vel Hippocratis : vel quando pro lucro, aut pro laude humana dicitur, vel docetur. Lam. 4.a. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ?
marg.| {c} Vinum tuum id est dulcedo et rigor sacre Scripture.
marg.| {d} Mixtum est aqua vane Philosophie et expositionis adulatorie. De quibus aquis dicitur Prv. 17. Qui dimittit aquas, caput est iurgiorum.
marg.| {e} Principes tui id est Doctores et Prelati.
marg.| {f} Infideles tale ntum Domini infideliter dispensantes.
marg.| {g} Socii furum post illas et expositiones aliorum sumentes et pro laude, vel pro munere predicantes. Ier. 23.f. Ecce ego ad Prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo, qui assumunt linguas suas et aiunt, dicit Dominus. Mi. 3.d. Principes eius in muneribus iudicabant et Sacerdotes eius in mercede docebant et Prophete eius in pecunia divinabant.
marg.| {h} Omnes diligunt munera. Prv . 17.d. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
marg.| {k} Sequuntur retributiones quia amicos non putant, nisi qui donant, quorum non os, sed manus considerant et quorum marsupia exhauriunt, Sanctos iudicant, dicit Hieronymus Mi. 3.b. Hec dicit Dominus super Prophetas, qui seducunt Populum meum, qui mordent dentibus suis et predicant pacem ; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium.
marg.| {l} Pupillo non iudicant : et causa vidue non ingreditur ad eos. Ecc l. 4.b. In iudicando pupillis esto misericors, ut Pater et pro viro matri eorum et eris Altissimi filius obediens et miserebitur tui magis, quam mater.
marg.| {r} Heu ego consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. Ole um miscet Dominus vino in sanandis vulneribus sauciati. Et primo ponit oleum misericordie, dicens : Heu : gemens quod minatur. Deinde ponit vinum iustitie, dicens, Consolabor super hostibus meis. Consolatur enim iustitia de vindicta impiorum Deuteronom. 28.g. Letabitur Dominus disperdens vos, atque subvertens.
marg.| {Θ} {a} Et con-
marg.| {Θ} {a} Et convertam manum meam ad te purg andum et puniendum.
marg.| {c} Et excoquam ad purum scoriam tuam, auferam omne stannum tuum id est purgabo omnem immunditiam tuam et simulationem, que per stannum designatur. Ez. 22. Versa est omnis domus Israel in scoriam, es, stannum, plumbum et ferrum ; scoriam per avaritiam, es per impatientiam, stannum per simulationem, plumbum per luxurie inquinationem, ferrum per oppressionem.
marg.| {e} Et restituam Iudices tuos, ut fuerunt prius et Consiliarios tuos, sicut antiquitus. Post hec vocaberis civitas Iusti id est Christi, urbs fidelis. Thema in Synodo.
marg.| {l} Sion id est Ecclesia, que videt nunc per speculum in enigmate.
marg.| {n} Redimetur a pe ccati debito, sanguine Christi.
marg.| {m} In iudicio quo filius Dei iudicatus fuit.
marg.| {n} Et reducent eam Predicator es de regione dissimilitudinis.
marg.| {p} In iustitia quia etsi misericors sit Dominus ; non tamen omnino dimittit opus iustitie. Unde Ier. 3.d. Sanctus sum ego, dicit Dominus et non irascar in perpetuum ; verumtamen scito iniquitatem tuam : quia in Dominum Deum tuum prevaricata es.
marg.| {x} Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt : et erubescetis super hortis, quos elegeratis. Ava ritiam notat per idola, luxuriam per hortos. De his erubescent et confundentur maxime Clerici et Claustrales in futuro. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis ?
Numérotation du verset Is. 1,30 
marg.| {b} Cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua ). Per quercum, que fert cibum porcorum, significantur pravi Doctores, quorum folia defluunt, quia verba eorum contemptibilia sunt propter inhonestam vitam, quia ut ait Gregorius. Cuius vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur. Propter quod dicitur Eccl. 28.d. Aurum tuum et argentum tuum confla et ori tuo facito ostia. Aurum et argentum conflant, qui predicationis verbo exemplum boni operis copulant ; et sic pondus et calorem sue predicationi dant. Per hortum sine aqua significatur Ecclesia sive doctrina, que olim fuit irrigua. Unde Ct. 4.d. Fons hortorum puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de Libano.
Numérotation du verset Is. 1,31 
marg.| {e} Et erit fortitudo vestra ut favilla stupe : qu e statim igne consumitur. Eccl. 21.b. Stupa collecta Synagoga peccantium et consummatio eorum flamma ignis.
marg.| {g} Et opus vestrum, quasi   scintilla et succendetur utrumque ) et opus et operans. Eccl. 27.a. Conteretur, cum delinquente delictum. Item Eccl. 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficiet et qui operatur illud, ibit cum illo.
marg.| {i} Et non erit qui extinguat quia in eternum ardebunt. Ier. 21.d. Eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur, ut ignis indignatio mea et succendatur : et non sit, qui extinguat. Am. 5.b. Querite Dominum et vivite, ne forte comburatur ut ignis, domus Ioseph et devorabit et non erit, qui extinguat Bethel. Allegorice autem hec omnia possunt accipi de dogmatibus pravis, quia Discipuli et Magistri sunt pariter perituri et opus eorum cibus ignis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_1)

Notes :