Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Is. 19,1 

Onus
Egypti
ecce Dominus ascendet super nubem levem
Et
ingredietur Egyptum
et movebuntur simulacra Egypti a facie eius et cor Egypti
Tabescet
in medio eius
Numérotation du verset Is. 19,2 

et concurrere faciam Egyptios adversum Egyptios
et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum
Numérotation du verset Is. 19,3 

et dirumpetur spiritus Egypti in visceribus eius et consilium eius
precipitabo et interrogabunt
simulacra sua
et divinos suos et pythones
et ariolos
Numérotation du verset Is. 19,4 

Et
tradam Egyptum
in manu dominorum
crudelium
et rex fortis dominabitur eorum
ait Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset Is. 19,5 

et arescet
aqua de mari
et fluvius
desolabitur atque siccabitur
Numérotation du verset Is. 19,6 

et deficient flumina
attenuabuntur et
siccabuntur rivi aggerum
Calamus
et iuncus
marcescet
Numérotation du verset Is. 19,7 

Nudabitur
alveus rivi a fonte suo
et omnis sementis irrigua
siccabitur arescet et non erit
Numérotation du verset Is. 19,8 

et merebunt piscatores
et lugebunt omnes mittentes in flumen
hamum
et expandentes rete
super faciem aque
marcescent
Numérotation du verset Is. 19,9 

confundentur qui operabantur linum
pectentes
et texentes subtilia
Numérotation du verset Is. 19,10 

et erunt irrigua eius
Flaccentia
omnes
qui faciebant lacunas
ad capiendos pisces
Numérotation du verset Is. 19,11 

stulti
principes Taneos
Sapientes
consiliarii pharao
dederunt consilium insipiens
quomodo dicetis
pharaoni filius sapientium ego
Filius
regum antiquorum
Numérotation du verset Is. 19,12 

ubi sunt nunc sapientes tui
annuntient tibi
et indicent quid
cogitaverit Dominus exercituum
super Egyptum
Numérotation du verset Is. 19,13 

stulti facti sunt principes Taneos
Emarcuerunt
principes Mempheos
deceperunt Egyptum
Angulum
populorum eius
Numérotation du verset Is. 19,14 

Dominus miscuit
in medio eius
spiritum vertiginis
et errare
fecerunt Egyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens
Numérotation du verset Is. 19,15 

et non erit Egypto opus
quod faciat caput
et caudam
incurvantem
et refrenantem
Numérotation du verset Is. 19,16 

in die illa
erit Egyptus quasi mulieres
et stupebunt
et timebunt a facie
Commotionis
manus Domini exercituum
quam ipse
movit1
1 movit] movebit Weber
super eam
Numérotation du verset Is. 19,17 

et erit terra Iuda
Egypto in pavorem2
2 pavorem] festivitatem Weber
omnis
qui illius
fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum
quod ipse cogitavit super eam
Numérotation du verset Is. 19,18 

in die illa erunt quinque civitates in terra Egypti loquentes lingua Chanaan et iurantes
per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una
Numérotation du verset Is. 19,19 

in die illa
erit altare Domini in medio terre Egypti
et titulus Domini iuxta terminum eius
Numérotation du verset Is. 19,20 

et erit
in signum
et in testimonium Domino exercituum
in terra Egypti clamabunt
enim ad Dominum
a facie tribulantis
et mittet eis salvatorem et propugnatorem
qui liberet eos
Numérotation du verset Is. 19,21 

et
cognoscetur Dominus ab Egypto
et
cognoscent Egyptii
Dominum in die illa et colent eum in hostiis
et muneribus
et vota
vovebunt
Domino et solvent
Numérotation du verset Is. 19,22 

et percutiet Dominus
Egyptum plaga
et sanabit eam
Et
Revertentur
ad Dominum et placabitur eis
et sanabit eos
Numérotation du verset Is. 19,23 

in die illa
erit via
de Egypto in Assyrios
et intrabit Assyrius
Egyptum et Egyptius
in Assyrios et servient
Egyptii Assur
Numérotation du verset Is. 19,24 

in die illa erit Israel tertius Egyptio et Assyrio
Benedictio
in medio terre
Numérotation du verset Is. 19,25 

cui benedixit Dominus exercituum
dicens
benedictus
populus meus Egypti et opus manuum mearum Assyrio
hereditas autem mea
Israel

Capitulum 19

Numérotation du verset Is. 19,1 
marg.| Onus Egypti licet in precedenti capitulo egerit Propheta de destructione Egypti ; tamen non premisit hunc titulum. Onus Egypti, sicut hic facit ; quia non ex intentione prosequendi destructionem Egypti positum est illud capitulum ; sed tantum ratione ostendendi causam eversionis. Eadem enim causa predicit eversionem Egypti Propheta, qua predixit eversionem Syrie ; et ideo post onus Syrie ponitur illud capitulum immediate. In hoc autem capitulo prosequitur destructionem Egypti per Assyrios ; et ideo preponitur titulus. Onus Egypti. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. In prima agitur de adventu Assyriorum in Egyptum et turbatione, ac dissensione Egyptiorum. In secunda de siccatione Nili et aquarum Egypti, id est contritione et merore eorum, qui de labore terre et aque vivunt, ut sunt agricole et piscatores, ibi : Et arescet aqua. In tertia de confusione et irrisione Principum et Sapientum Pharaonis, quorum consilio regebatur Egyptus ; qui hanc miseriam non previderunt et precaverunt, ibi : Stulti Principes. In quarta de ingressu filiorum Israel in Egyptum et edificatione templi tempore Machabeorum, ibi : In die illa. In quinta de pace Egyptiorum et Assyriorum et Iudeorum post adventum Domini, quando omnes, id est Egyptii et Assyrii et Iudei pari conditione Romanis servierunt, ibi : In die illa. Dicit ergo.
marg.| {g} Onus Egypti. Tit ulus capituli est, quasi dicat : hec est visio de destructione Egypti. In Hebreo dicitur, Massa Egypti, id est captivitas, vel translatio. Septuaginta, visio Egypti.id est visio Isaie de onere Egypti.
marg.| {h} Ecce in proximo, vel sine dubio.
marg.| {i} Dominus ascendet id est super exercitum Assyriorum velocissimum et superbum.
marg.| {k} Et ingredietur sic per Assyrios, quasi dicat : non per Angelum percutiet Dominus Egyptum sicut exercitum Sennacherib ; sed per Assyrios. Haimo. Ascendit Dominus inspirando et in bello vires ministrando, ut percuterent Egyptum, que seduxerat populum suum. Sed constat quod Assyrii peccaverunt et veniendo et pugnando ; ergo Dominus inspiravit eis Peccatum et ministravit vires ad peccandum. Sol. Quantum ad substantiam actionis inspiravit et ministravit vires, ut facerent ; quia omnis actio est a Deo ; sed non ut sic facerent, id est ex cupiditate, vel superbia. Sicut precepit Hebreis, ut asportarent vasa Egyptiorum, sed non ut sic asportarent, id est ex cupiditate. Substantia enim facti fuit in precepto qualitas in permisso. Hec est responsio secundum illam opinionem, que dicit. Omnis actio est a Deo. Vel inspiravit Assyriis Dominus, id est inspirando revelavit malitiam Egyptiorum, qua meruerant destrui et impotentiam resistendi. Quo cognito ipsi, {4.44rb} moti cupiditate terre venerunt et pugnaverunt et ideo peccaverunt ex se, non ex Deo. Hec alia opinio.
marg.| {l} Et movebuntur id est Domini venientis per Assyrios, quia ipsi confregerunt omnia idola Egypti et asportaverunt aurum et argentum.
marg.| {n} Et cor Egypti id est sapientes et consiliarii eius deficient pre timore Assyriorum.
Numérotation du verset Is. 19,1 
mystice
marg.| {g} Onus Egypti id est mundi tenebris peccatorum et ignorantie obvoluti et miserie multimode merore confecti.
marg.| {h} Ecce Dominus Dei filius.
marg.| {i} Ascendet super nubem levem id est assumet carnem, omnis peccati pondere immunem.
marg.| {k} Et ingredietur Egyptum id est mundum sic nascendo de Virgine. Vel ad litteram in Egyptum, cum Ioseph et Maria matre eius Mt. 2.c. Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens : Surge et accipe puerum et matrem eius : et fuge in Egyptum. Sed quare dicit. Ascendet super nubem, cum infra 64.a. dicatur. Utinam dirumperes celos et descenderes. Et Ps. 17. Inclinavit celos et descendit ? Solutio : Ascendere dicitur super nubem : quia caro ei omnino subdita fuit. Vel ascendere, id est in notitiam venire. Vel ab effectu, quia naturam humanam, quam assumpsit ascendere fecit. Ps. 103. Qui ponit nubem ascensum suum. Eccles. 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule. De hac nube dicitur 3Rg. 18.g. Nubecula ascendebat de mari ; Glossa nascente Christo. Apc. 14.c. Et vidi ecce nubem candidam et super nubem sedentem similem filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam. Est autem nubes quadruplex bona et quadruplex mala. Prima bona, caro Christi, ut hic. Ascendet Dominus. Item Sacra Scriptura. Ps. 17. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Et Ps. 89 in columna nubis loquebatur ad eos. Item obumbratio spiritus, ne cor elevetur in prosperis, sicut filiis Israel nubes erat in die et ignis illuminationis in nocte : Ex. 13.d. Ez. 1.b. Vidi et ecce nubes magna, ignis involvens et splendor in circuitu eius. Mt. 17.a. Adhuc loquente eo, ecce nubes lucida obumbravit eos. Quarta nubes est Predicator, coruscans miraculis, tonans minis, pluens doctrinis. supra 5.b. Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. infra 45.b. Rorate celi desuper : et nubes pluant iustum.
marg.| Item prima nubes mala est superbus. Prv. 25.b. Nubes et ventus et pluvie non sequentes, vir gloriosus et promissa non implens. Secunda Hypocrita. Canonica Iud. d. Hi sunt nubes sine aqua, que a vento circumferuntur. Tertia verbum detractionis. Eccles. 11.b. Qui observat ventum, numquam seminat et qui considerat nubes, numquam metet. Quarta est peccatum. Lam. 3.e. Opposuisti nubem, ne transeat oratio. Et recte dicitur, Onus Egypti. Christi incarnatio, id est tenebrarum evacuatio contra erroneos : quia ipse est lux mundi. Io. 8.b. Unde supra 9.a. Habitantibus in regione umbre mortis, lux orta est eis.
marg.| Item meroris consolatio, contra acediosos : quia ipse est gaudium mundi. Lc. 2.b. Nolite timere : ecce Evangelizo vobis gaudium magnum. Prv. 10.a. Filius sapiens letificat patrem. Item angustiarum exterminatio, contra invidos et avaros : quia ipse est caritas, 1Io. 4.c. Deus caritas est. Ps. 118. Ambulabam in latitudine. Glossa Ambrosii, id est in caritate. Patulum cor oportet esse tunc quod recipit illam, qui celum implet et terram Ier. 23.b.
marg.| {l} Et movebuntur simulachra Egypti. Quia Christo intrante Egyptum, omnia idola corruerunt, vel Demones in eis obmutuerunt. Vel, Movebuntur simulachra Egypti, id est destruetur idololatria mundi, Christo veniente in mundum. Unde Magi a Demonibus edocti, vel iuxta Prophetiam Balaam intelligentes natum filium Dei, qui magicam artem destrueret, venerunt in Bethleem et puerum adoraverunt.
marg.| {m} A facie eius id est a presentia Christi.
marg.| {n} Et cor Egypti tabescet in medio eius id est sapientes mundi obstupescent : quia eorum sapientia destruetur. infra 29.e. Peribit sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium abscondetur. Abd. 1.c. Perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau.
Numérotation du verset Is. 19,2 
marg.| {o} Et concurrere faciam permittendo.
marg.| {p} Egyptios adversus Egyptios cive s contra cives, populum contra populum. Nam alii volebant se tradere Assyriis, alii volebant rebellare Δ.
marg.| {a} Et pugnabit vir Egyptius.
marg.| {b} Contra fratrem suum etc. adinvicem discordantes, illis rebellare volentibus, aliis se tradere sine bello cupientibus.
marg.| {g} Regnum adversus regnum id est una pars regni adversus aliam. Et ideo stare non poterit : quia omne regnum in se divisum desolabitur. Mt. 12.b. Vel regnum vocat terram unius Principis : quia antiquitus quilibet Princeps vocabatur Rex.
Numérotation du verset Is. 19,2 
mystice
marg.| {o} Et concurrere faciam Egyptios adversus Egyptios id est separabo fide et merito hos ab illis, credentes a non credentibus.
marg.| {Θ} {a} Et pugnabit vir conversus ad fidem, gladio verbi Dei.
marg.| {b} Contra fratrem suum non conversum.
marg.| {c} Et vir conversus.
marg.| {d} Contra amicum suum non conversum.
marg.| {e} Civitas non conversa.
marg.| {f} Adversus civitatem conversam.
marg.| {g} Regnum malorum.
marg.| {h} Adversus regnum bonorum. Unde Mt. 10.d. Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam. Lc. 21.c. Surget Gens contra Gentem et regnum adversus Regnum Ier. 9.b. Unusquisque a fratre suo se custodiat, Ez. 38.g. Gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur. 2Par. 15.b. Pugnabit Gens contra Gentem et civitas contra civitatem : quia Dominus conturbabit eos.
Numérotation du verset Is. 19,3 
marg.| {i} Et dirumpetur spiritus Egypti in visceribus eius id est dividetur voluntas Egypti in contraria cum dolore magno, sicut illi, quorum viscera dirumpuntur.
marg.| {l} Et consilium eius qui rebellare conatur, vel cogitat.
marg.| {m} Precipitabo ; id est irritum faciam, vel stultum.
marg.| {n} Et tunc deficiente consilio.
marg.| {o} Interrogabunt simulacra sua quare hec fiant : vel quis erit exitus.
marg.| {p} Et Divinos suos qui per astrorum cursus, vel privatos Demones de futuris divinabant.
marg.| {q} Et Pythones suos qui, ventriloqui dicuntur, in quorum ventre Demones loquuntur.
marg.| {r} Et Hariolos qui in Aris et Garritu Avium futura predicunt, supple et non respondebunt eis. Ita fuit ad litteram, vel esse potuit quod venientibus Assyriis, Egyptii interrogaverunt simulacra et Divinos super exitu rei et faciente Domino, nullum dederunt responsum.
Numérotation du verset Is. 19,3 
mystice
marg.| {i} Et dirumpetur spiritus Egypti id est sapientium mundi.
marg.| {k} In visceribus eius etc. ut non magna de se sentiant, sed spirituali gladio separati a mundo mente et moribus, cognoscant suum consilium antiquum precipitatum et evacuatum esse a Domino. Hic est primus gladius perfectionis, sui erroris cognitio ; secundus est eiusdem desertio.
marg.| {n} Et interrogabunt simulacra sua etc. Ad litteram in adventu Domini in mundum, sive in Egyptum, obmutescentibus Demonibus et nullis prorsus dantibus responsum, querebant obstinati, quare hec fierent ? Et hodie multi interrogant simulacra, nominales Theologos, qui habent nomen et scientiam Theologie sine re : et Divinos, id est Decretistas qui mentem Pape divinant : et Pythones, id est Physicos, qui de ventre loquuntur et Hariolos, qui Aras erigunt, ut Balaam, id est Predicatores vanos. Et omnes hi in veris consiliis deficiunt. Io. 12.c. Adducet Dominus Consiliarios in stultum finem et Iudices in stuporem.
Numérotation du verset Is. 19,4 
marg.| {s} Et tradam quasi dicat : nihil proderit eis hec interrogatio ; quia cum hec fecerint, tradam permissive.
marg.| {t} Egyptum in manu id est Assyriorum et Chaldeorum et Grecorum et Romanorum. Multis enim Dominis et crudelibus tradita est Egyptus. Primo Assyriis, postea Caldeis, tertio Grecis, quarto Romanis, Antonio et Cleopatra superatis ab Augusto. Primi crudeles, secundi crudeliores, tertii crudelissimi fuerunt, super omnes, Romani fuerunt potentiores.
marg.| {u} ut Rex fortis id est Sennacherib, vel Nabuchodonosor, vel Alexander, vel Augustus.
marg.| {x} Dominabitur eorum Glossa cuius dicere est facere. Sed ipse hoc dixit, antequam fieret ; ergo ante fecit, quam fieret. Solutio : Cuius dicere est facere, id est qui de facili facit, quicquid facit, ut quis loquitur : vel cuius dicere est facere, quando vult : cuius dicere intrinsecum est facere.
Numérotation du verset Is. 19,4 
mystice
marg.| {s} Et tradam Egyptum id est mundum.
marg.| {t} In manu Dominorum crudelium id est Demonum, qui torquebunt mundanos, ut discant non blasphemare, sicut dicitur. 1Tim. 1.d. Vel malorum Prelatorum.
marg.| {u} Et Rex fortis dominabitur eorum id est Diabolus. De quo dicitur : Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet.
marg.| {y} At Dominus Deus exercituum cuius dicere facere est. Unde Ps. 32. Dixit et facta sunt.
Numérotation du verset Is. 19,5 
marg.| {z} Et arescet. Sec unda pars, ubi agit Propheta de ariditate Nihi et sterilitate Egypti et desolatione habitantium, dicens.   Et arescet aqua id est Mariotide, id est lacu quodam utilissimo Egyptiis, non solum in piscibus, verum etiam in gemmis et multis aliis Margaritis. Dicitur etiam lacus palustris a mari et otis quod est palus.
marg.| {a} Et fluvius id est Nilus.
marg.| {b} Desolabitur id est habitatores Egypti et siccatione Nili desolabuntur.
Numérotation du verset Is. 19,5 
mystice
marg.| {z} Et arescet aqua de mari id est deficiet scientia secularis, que in se amara est et ad amaritudinem perducit eternam.
marg.| {a} Et fluvius id est diabolus, a quo fluunt omnia mundana.
marg.| {b} Desolabitur in a dventu Domini. Naum. 1.a. Increpans mare et exsiccans illud. Et infra 44.d. Qui dico profundo, desolare et flumina arefaciam.
Numérotation du verset Is. 19,6 
marg.| {c} Et deficient flumina cete ra, vel Nilus septemfluus, id est in septem rivos divisus.
marg.| {d} Et attenuabuntur prim o.
marg.| {e} Et siccabuntur tand em.
marg.| {f} Rivi aggerum qui, de turbidis aquis Nili implebantur.
marg.| {g} Calamus id est canna, sive arundo.
marg.| {h} Et iuncus cuiu s usus est apud Egyptios : quia de ipso fit charta, que dicitur papyrus. Unde Septuaginta transtulerunt, papyrus, que videtur habere medullam et non esse vacua et tamen est vacua, fragilis et cito marcescens. Unde Cassiod. Silva Nilotica, arbor sine ramis, nemus sine frondibus, paludum decora Cesaries, herbis durior, virgultis mollior, vacuitate plena, plenitudine vacua.
marg.| {i} Marcescet. pro pter aque defectum.
Numérotation du verset Is. 19,6 
mystice
marg.| {c} Et deficient flumina vitiorum, que prius inundabant. Os. 4.a. Non est misericordia et non est veritas et non est scientia Dei in terra : maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt.
marg.| {d} Et attenuabuntur rivi aggerum id est divitie et gloria divitum. 1Io. 2.c. Transit mundus et concupiscentia eius.
marg.| {g} Calamus et iuncus id est sermo hereticorum vacuus et Hypocritarum viror, marcescet Iob. 8.b. Numquid vivere potest scirpus absque humore ? etc.
Numérotation du verset Is. 19,7 
marg.| {k} Nudabitur alveus ab a quis, vel iuncis et herbis.
marg.| {l} Rivi a fonte suo nuda buntur, id est arefacto capite, rivi siccabuntur Hieronymus Metaphorice in flumine siccato, regnum desolatum intellige : in rivis siccatis, Duces desolati ; in calamo et iunco, quorum fertilissima est Egyptus, intelligitur abundantia, que tunc deficiet. Haimo dicit quod Hyperbolice loquitur Propheta, ut immensitas tribulationis appelletur siccatio fluminum et ariditas calamorum et iuncorum, quorum magnus usus est apud Egyptios, Vel ad litteram forte fuit. Sepe enim contra peccatores elementa deseviunt, ut legitur Sap. 14. 15. 16. et 17. Et ita forsitan venientibus Assyriis, vel Romanis, vel Chaldeis, fontes et rivi siccati sunt.
marg.| {m} Et omnis sementis irrigua priu s vel irrigata aquis Egypti.
marg.| {4. 44vb} {n} Siccabitur pre defectu humoris.
marg.| {o} Arescet peni tus.
marg.| {p} Et non erit seme ntis, quia penitus deficiet, cum non habeat humorem.
Numérotation du verset Is. 19,7 
mystice
marg.| {k} Nudabitur Alveus rivi a fonte suo et omnis sementis irrigua siccabitur id est omnis hereticorum doctrina destruetur.
Numérotation du verset Is. 19,8 
marg.| {q} Et merebunt id est flebunt.
marg.| {r} Piscatores quor um lucrum est in aquis.
marg.| {s} Et lugebunt sicc itatem aquarum,
marg.| {t} Omnes mittentes hamum in flumen. Hieronymus id est in aquas turbidas, ubi piscis non potest videre hamum et ita decipitur et capitur. {4. 45ra} Δ
marg.| {a} Et expandentes rete quasi dicat : et minores piscatores, qui piscantur hamo : et maiores, qui piscantur retibus, plorabunt propter fluminum siccitatem.
Numérotation du verset Is. 19,8 
mystice
marg.| {q} Et merebunt piscatores Egypti, i heretici, qui sunt contrarii piscatoribus Evangelii. Mt. 4.d. Venite post me : faciam vos fieri piscatores hominum. Ier. 16.c. Ecce ego mittam piscatores multos : et piscabuntur eos.
marg.| {r} Et lugebunt occulte deceptionis.
marg.| {u} In flumen perverse Predicationis. {Θ}
marg.| {a} Et expandentes rete aperte et publice falsa loquentes.
marg.| {b} Super faciem aquarum Egyptiacarum, id est in Synagoga Sathane, extrahentes deceptorum greges.
marg.| {c} Emarcescent veritate Evangelii ubique predicata. Et hoc est contra falsos Predicatores, qui verbis suis decipiunt auditores. Prv. 29.a. Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur cum amico suo, rete expandit pedibus eius.
Numérotation du verset Is. 19,9 
marg.| {a} Confundentur, quia operantur quia ubi non est aqua, non crescit linum.
marg.| {f} Plectentes illu d, id est purgantes, vel componentes. Sive   plectentes ad f aciendum vestes Sacerdotum idolorum, vel sagenas ad capiendum pisces.
marg.| {g} Et texentes subtilia vest imenta, vel vascula diversi generis ex iunco, vel retia ex lino.
Numérotation du verset Is. 19,9 
mystice
marg.| {d} Confundentur ignominiose.
marg.| {e} Qui operantur linum simu late sanctitatis.
marg.| {f} Plectentes et texentes subtilia argu menta ad decipiendum simplices. Hoc est contra subtiliantes Theologos, qui dimittunt grossam veritatem, pro subtili vanitate.
Numérotation du verset Is. 19,10 
marg.| {h} Et erunt irriga id est Egypti.
marg.| {i} Flaccentia Haimo dicit Arentia.
marg.| {k} Omnes, qui faciebant lacunas id est vivaria.
marg.| {l} Ad capiendos pisces mere bunt, supple, propter siccitatem aquarum.
Numérotation du verset Is. 19,10 
mystice
marg.| {h} Et erunt irrigua eius flaccentia id est florens doctrina hereticorum, vel mundanorum arefiet florente doctrina Christi.
marg.| {k} Omnes, qui faciebant lacunas id est tractatus vanos.
marg.| {l} Ad capiendos pisces id est curiosos auditores. Hieronymus Quod nos iuxta sensum pisces interpretati sumus, loco piscium et in Hebreo et in cunctis interpretibus ponuntur, anime, ut ab historia trahamur ad Tropologiam.
Numérotation du verset Is. 19,11 
marg.| {m} Stulti Principes etc. Tertia pars, ubi ostendit quod advenientibus Chaldeis, vel Romanis, omnia Magorum consilia Egypti defecerunt, dicens.   Stulti erun t, supple, eo tempore.
marg.| {n} Princeps Thaneos civitatis Metropolis Egypti, in qua Moyses multa signa fecit. Unde Ps. 77. Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Egypti, in campo Thaneos.
marg.| {o} Sapientes consiliarii Regi s Egypti.
marg.| {p} Dederunt consilium insipiens id est inutile : quia nihil profuit omne consilium eorum, qui sapientes erant opinione omnium Egyptiorum. Deinde convertens sermonem suum Propheta ad consiliarios Pharaonis, irridendo invehitur in eos dicens.
marg.| {q} Quomodo dicetis Pharaoni etc.   sum supple.
marg.| {s} Filius Regum id est qua fronte audetis hoc dicere de cetero ? Hoc enim dicebat unusquisque Pharaoni, ego sum filius sapientium, ut commendaret consilium suum, vel quasi iure hereditario se faceret Consiliarium Pharaonis, eo quod pater eius fuisset Consiliarius eius. Et alius dicebat.   Filius Regum ego sum, quasi dicat : tu debes contra Assyrios, vel Romanos viriliter pugnare : quia ego, qui iuvo te, filius sum Regum. Hieronymus Egyptii Heroas, id est Semideos magnos auctores sue Gentis fuisse iactant, scilicet Isim Deam magnam et Osirim maritum eius et Typhonem.
Numérotation du verset Is. 19,11 
mystice
marg.| {m} Stulti Principes Thaneos id est heretici, vel Hypocrite, utilitatem et humilitatem exterius pretendentes. Thanis enim mandans humilia, vel mandatum humilitatis interpretatur.
marg.| {o} Sapientes Consiliarii Pharaonis id est diaboli, qui dissipator est Ecclesie militantis et divulsus ab Ecclesia triumphante.
marg.| {p} Dederunt Consilium scilicet ut plus corpus, quam animam curent, presentia futuris preponere dicentes, infra 22.d. Comedamus et bibamus ; cras enim moriemur. Sap. 2.b. Venite, fruamur bonis ; que sunt.
marg.| {q} Quomodo dicetis Pharaoni o he retici et Hypocrite.
marg.| {r} Filius sapientium ego id est ego habeo scientiam Scripturarum cum sapientia seculari, aut cum vite sanctitate. Nam stultam fecit Deus sapientiam huius mundi. 1Cor. 1.c.
Numérotation du verset Is. 19,12 
marg.| {t} Ubi nunc in necessitate hac ?
marg.| {u} Sapientes tui o Ph arao et Egypte ?
marg.| {x} Annuntient etc.   si p ossunt,
marg.| {y} Quid cogitaverit Dominus cui tu non potes resistere.
marg.| {z} Super Egyptum face re.
Numérotation du verset Is. 19,12 
mystice
marg.| {t} Ubi nunc sapientes tui o Pharao, qui contemnebant Ecclesie simplicitatem. 1Cor. 1.c. Ubi Scriba, ubi conquisitor huius seculi ?
marg.| {x} Annuntient et indicent tibi, quid cogitaverit Dominus exercituum super Egyptum id est quid sit facturus in consummatione seculi. Hoc nolunt ipsi cogitare, necdum annuntiare, quid fiet in fine amatoribus mundi.
Numérotation du verset Is. 19,13 
marg.| {a} Stulti facti sunt qui putabantur sapientes, quasi dicat : non possunt indicare : quia stulti facti sunt Principes Thaneos, id est eorum stultitia innotuit, que prius sapientia credebatur.
marg.| {b} Emarcuerunt id est defecerunt pre timore.
marg.| {c} Principes Mempheos civi tatis illius, que olim magicis artibus dedita erat. Unde Ier. 2.c. Filii Mempheos et Thaneos constupraverunt te usque ad verticem.
marg.| {d} Deceperunt Egyptum Prin cipes predicti. Egyptum dico.
marg.| {e} Angulum populorum eius. Mor e Hebraico loquitur, qui regnum vocant angulum populorum : quia sicut angulus duos parietes coniungit sub uno lapide angulari ; ita regnum diversos homines sub uno Rege et sub uno iure vivendi. Vel angulum populum Egypti vocat Memphim propter firmitatem eius.
Numérotation du verset Is. 19,13 
mystice
marg.| {a} Stulti facti sunt Principes Thaneos here tici, Hypocrite, falsi Theologi, qui putabantur sapientes.
marg.| {b} Emarcuerunt Principes Mempheos id est Legiste et Decretiste, soli eloquentie studentes. Memphis enim interpretatur os, vel ex ore. Os. 9.b. Egyptus congregabit eos et Memphis sepeliet eos, id est eloquentia oris eorum erit causa eterne confusionis et perpetue sepulture eorum.
marg.| {d} Deceperunt Egyptum isti sapientes, id est mundum.
marg.| {e} Angulum populorum eius id est regnum mundane sapientie, vel Romam, quo populi ex omni parte mundi conveniunt.
Numérotation du verset Is. 19,14 
marg.| {f} Dominus miscuit id est Egypti.
marg.| {g} Spiritum vertiginis id est erroris, vel infirmitatem, propter quam patitur homo alienationem mentis, in qua omnia videntur volvi in gyrum. Et sic factum est Egyptiis pre timore exercitus Assyriorum, vel Chaldeorum, vel Romanorum. Vel   spiritum vertiginis voca t Angelum, qui preest illi infirmitati : sicut dicitur Spiritus {4. 45rb} luxurie, vel Spiritus superbie.
marg.| {h} Et errare fecerunt sapi entes sui.
marg.| {k} In omni opere suo id est nesciebant, quid facerent, sicut nescit Ebrius : et erant in magna angustia, sicut vomens.
Numérotation du verset Is. 19,14 
mystice
marg.| {f} Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis id est permisit sapientes huius mundi infatuari. Unde Rm. 1.c. Evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
marg.| {h} Et errare sapi entes.
marg.| {i} Egyptum id est mundum.
marg.| {k} In omni opere suo qui habet rationem sine usu et dolorem cum ignominia. Abacuch. 2.d. Bibe tu et consopire et circumdabit te calix dextere Domini et vomitus ignominie super gloriam tuam. Iob. 12.d. Palpabunt quasi in tenebris et non in luce : et errare eos faciet quasi ebrios.
Numérotation du verset Is. 19,15 
marg.| {l} Et non erit Egypto id est non erit consilium in Egypto.
marg.| {m} Quod faciat caput et Caudam id est quod habeat principium, aut finem. Et quod faciat.
marg.| {n} Incurvantem, aut refrenantem id est quod deceat senem incurvatum senio, vel iuvenem lascivientem et indigentem freno : quasi dicat : ita emarcescent sapientes Egypti, advenientibus Assyriis, vel Chaldeis quod nullum consilium erit utile ibi quod senibus, vel iuvenibus convenire possit.
marg.| {4. 45va} {Δ} {a} In die illa capt ivitatis Egypti per Assyrios, vel Chaldeos, vel Romanos, quando miscebit Dominus spiritum vertiginis in medio Egypti.
marg.| {b} Erit Egyptus id est Egyptii erunt infirmi, timidi et imbelles.
marg.| {c} Et stupebunt admi rando factum inopinatum.
marg.| {d} Et timebunt a facie id est a supplicio vindicte commote a Domino per Sennacherib, vel Nabuchodonosor, vel Romanos. Manum, dico.
marg.| {e} Quam ipse movebit Domi nus   super eam id est super Egyptum. Manum dicit vindictam sumptam de Egyptiis per Assyrios, vel Chaldeos, vel Romanos.
marg.| {f} Et erit terra Iuda Egypto in pavorem nimi s, id est Egyptii ita timidi erunt quod Iudeos sibi subiectos timebunt, ne, scilicet insurgant cum adversariis contra eos.
marg.| {i} Omnes, qui illius id est terre Iude.
marg.| {k} Fuerit recordatus de E gyptiis.
marg.| {l} Pavebit a facie consilii etc.   Egyp tum, id est ut deleret per Assyrios et Chaldeos et Romanos, quasi dicat : tunc recordabuntur Egyptii sibi hec mala accidisse : quia Iudeos a cultu Domini retraxerunt, promittendo eis auxilium et consilium.
Numérotation du verset Is. 19,15 
mystice
marg.| {l} Et non erit Egypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem. Cap ut est Prelatus ; cauda tegens turpitudinem est Advocatus eius : incurvans et refrenans est Officialis. supra 9.c. Disperdet Dominus ab {Θ} Israel caput et caudam incurvantem et refrenantem Quare sup. 1.b. Omne caput languidum et omne {4. 45vb} cor merens : a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
Numérotation du verset Is. 19,16 
marg.| {m} In die illa. Quarta pars, ubi agitur de discensu Iudeorum in Egyptum et edificatione templi. Dicunt enim quidam quod Onias nondum Sacerdos, magni Onie filius propter discordias et dissensiones, que erant in Iuda, cum magna multitudine Iudeorum descendit in Egyptum : et in Eliopoli templum edificavit iuxta similitudinem templi quod erat in Hierusalem volens implere ad litteram hoc vaticinium Isaie ; sed faciens contra illud preceptum Domini. Dt. 12.a. Non edificabitis mihi altare per omnes urbes vestras ; sed in loco, quem elegero.
marg.| Et hoc est : In die illa post descensum Onie in Egyptum etc. Ita exponit Haimo in quadam glossa Facilius posset exponi et familiarius littere. Notandum igitur quod sub Iechomia multi de duabus Tribubus ad consilium Ieremie tradiderunt se Nabuchodonosor et translati sunt in Babylonem. Et hec translatio dicitur proprie transmigratio Babylonis. Post sub Sedechia capta est Hierusalem et due Tribus captivate in Babylonem, que proprie dicitur captivitas Babylonica ; multi tamen remanserunt cum Ieremia in Hierusalem, quibus Nabuzardan prefecit Godoliam, quem postea Ismael interfecit : propter quod timentes Iudei descenderunt in Egyptum contra consilium Ieremie, qui tamen compatiens eis ivit cum eis. Et hi quinque civitates habitaverunt, quarum una dicitur Eliopolis, alie quatuor iuxta Rinocorulam fluvium site sunt. Et secundum hoc sic legitur littera.
Numérotation du verset Is. 19,16 
mystice
marg.| {a} In die illa quando Dominus miscuerit spiritum erroris in medio mundi.
marg.| {b} Erit Egyptus quasi mulieres id est molles et effeminati. Otium, mollities vestium, balnea, unguenta, compositio capillorum : ista sunt signa mulierum, que hodie etiam in Clericis manifeste videntur. Numquid ergo mulieres sunt ? Naum. 3.c. Ecce populus tuus mulieres in medio populi tui.
marg.| {c} Et stupebunt etc. mulieres Egypti.
marg.| {d} A facie commotionis id est a presentia vindicte Domini.
marg.| {e} Quam ipse movebit etc. Egyptum.
Numérotation du verset Is. 19,17 
mystice
marg.| {f} Et erit terra id est scientia Scripturarum : Lex, Prophete, Evangelia.
marg.| {g} Egypto id est mundo.
marg.| {h} In pavorem vel, festivitatem alia littera, id est quando heretici, vel mundani sapientes suum cognoscent errorem, tunc gaudebunt pariter et pavebunt, videntes veritatem Scripture. Hieronymus Melius est, ut reor, proprium reprehendere errorem, quam, dum erubesco imperitiam, in errore manere. Ubi transtuli.   Erit tria Iuda in H ebreo legitur, Agga quod interpretari potest festivitas, ut Aggeus festivus et timor : et hoc melius, quasi dicat : melius est in pavorem, quam in festivitatem. Terra Iuda religio est, quam videntes seculares pavent, dicentes. Si religiosi fratres tot et tanta sustinent pro regno Dei, quid erit de nobis ? Ez. 43.c. Fili hominis, ostende domui Israel templum, ut confundantur ab iniquitatibus suis. Za. 3.c. Audi, Iesu, Sacerdos magne tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. supra 8.d. Ecce Ego et pueri mei, quos donavit mihi Dominus in signum et portentum in Israel.
marg.| {i} Omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini etc. id est hereticus, vel peccator, cum errorem suum intellexerit, ad recordationem viri Ecclesiastici pavebit.
Numérotation du verset Is. 19,18 
marg.| {m} In die illa captivatis, scilicet duabus Tribubus et mortuo Godolia.
marg.| {n} Erunt quinque civitates ] etc. id est Syria, que lingue Chananee valde vicina est. Secundum Iosephum lingua Chanaan est in terra promissionis. Quidam tamen dicunt Nabuchodonosor Syros et Arabes transtulisse in illas civitates : et eos usque hodie linguam propriam retinuisse.
marg.| {q} Et iurantes per Dominum exercituum ] non per idola, quasi dicat : cultores Dei erunt illi, non idolorum. Dt. 6.a. et 10.d. Dominum Deum tuum timebis et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis. Mt. 5.e. Reddes Domino iuramenta tua.
marg.| {r} Civitas Solis vocabitur una ] id est Eliopolis. Elios enim Sol dicitur et polis, civitas.
Numérotation du verset Is. 19,18 
mystice
marg.| {m} in die illa post Domini passionem.
marg.| {n} Erunt quinque civitates id est quinque sensus hominis, visus, auditus, gustus, olfactus, tactus.
marg.| {o} In terra Egypti id est in mundo.
marg.| {p} Loquentes lingua id est lingua commutata de malo in bonum : vel de bono in melius, implentes illud Apostoli. Eph. 4.g. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat ; sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
marg.| {q} Et iurantes per Dominum exercituum id est recordantes Dei omnipotentis, non Demonum. Hi sunt, qui de vitiis transeunt ad virtutes : vel de virtute in virtutem, donec videant Deum Deorum in Sion. Hieronymus Oculus lasciviens, auris pruriens, olfactus odoribus serviens, gustus saporibus gaudens, tactus immundus, lingua loquitur Egyptiaca, non Chananea. Et quod oculus loquitur, habetur. Lam. 2.f. Non taceat pupilla oculi tui. Ier. 3.f. Oculus meus afflictus est, nec tacuit. De aure quod loquitur. Iob. 29.b. Auris audiens beatificat me et oculus videns testimonium reddebat mihi. De olfactu. supra 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius. De tactu, Prv. 6.d. Terit pede, digito loquitur. De gustu : Iob. 3.c. Quondam vincanti pariter sine molestia non exaudierunt vocem exactoris, istest, gule, sive ventris et nota spiritualiter idem esse quinque civitates Sodomorum. Gn. 14.a. quinque civitates Philistinorum. 1Rg. 6.a. quinque civitates Egyptiorum, ut hic quinque iuga boum emptorum. Lc. 14.d. quinque viri mulieris Samaritane. Io. 4.c. quinque Reges, quos suspendit Iosue 10.c. quinque Reges, quos captivos duxerunt alii quatuor Reges. Gn. 14.b. quinque virgines fatue. Mt. 25.a. quinque fratres divitis : Lc. 16.g. E contrario sunt quinque libri Moysi, quinque stole Beniamin. Gn. 45.f. quinque prudentes virgines : Mt. 25.a. quinque talenta tradita bono servo : Mt. 25.b. quinque panes Domini : Io. 6.a. quinque cubiti altaris Moysi : Ex. 38.a. quinque cortine tabernaculi : Ex. 26.b. quinque cubiti alarum Cherubim. 3Rg. 6.c. quinque porticus piscine Hierusalem : Io. 5.a. quinque verba Apostoli, 1Cor. 14.d.
marg.| {r} Civitas Solis vocabitur una de q uinque, scilicet visus, qui Solis beneficio consummatur. Civitas etiam Solis dici potest anima Iusti, claustrum, Ecclesia, quam verus Sol illustrat radiis gratiarum.
Numérotation du verset Is. 19,19 
marg.| {s} In die illa ] cum reliquie habitabunt in illis civitatibus.
marg.| {t} Erit altare Domini in medio terre Egypti), id est in Eliopoli quod edificavit Onias, qui cum reliquis duarum Tribuum descendit in Egyptum. Unde non fuit ille Onias, de quo agitur. 2Mcc. 4.e. quem occidit Andronicus Antiochie ad suggestionem Menelai. Δ {4.46ra}
marg.| {a} Et titulus Domini iuxta terminum eius id est templum Domini ad dorsum altaris quod erat sub divo. Dicitur autem templum illud titulus triumphalis, quasi signum triumphi Domini, quem habuit in educendo filios Israel de Egypto. Vel forte aliquem titulum preconialem, vel memorialem iuxta altare posuit Onias. Sed de hoc nihil dicunt. Glossa ad litteram, sed totum ad mysterium referunt. Sciendum tamen est quod est titulus preconialis, qui solet scribi in portis nobilium civitatum, vel in clypeis victorum. Ex. 24.a. Edificavit altare Moyses ad radicem montis et duodecim titulos per duodecim Tribus Israel. Item titulus memorialis, qui fit in memoriam mortuorum super sepulchra eorum. Gn. 35.c. Hic est titulus monumenti Rachel. Item titulus triumphalis arcus, in quo depingitur triumphus habitus, vel erectus in signum triumphi. Io. 19.d. Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super Crucem. Item titulus gratificationis. Gn. 28.d. Erexit Iacob lapidem in titulum. Item titulus primordialis, qui preponitur libris, ut Ps. David, vel Onus Egypti. Item titulus Evangelice doctrine, vel operationis bone, ut hic. Item titulus inanis glorie. 2Rg. 18.d. Vocavit titulum nomine suo et appellatur manus Absalon. Item titulus adulationis. Ez. 39.d. Cum viderint os hominis, id est forte opus, statuent iuxta illud titulum. Item titulus idololatrie. Lv. 26.a. Nec titulos erigetis, nec insignem lapidem. Item titulus superbie. Nm. 33.g. Confringite titulos.
Numérotation du verset Is. 19,19 
mystice
marg.| {s} In die illa post Domini passionem.
marg.| {t} Erit altare Domini id est fides, super quam omnia bona sanctificantur Domino.
marg.| {a} In medio terre Egypti id est in medio mundi. Vel per Altare illud intelligit omnia altaria, que post Domini passionem {Θ} {4.46ra} fuerunt in Ecclesiis per universum mundum dispersis.
marg.| {a} Et titulus Domini superscriptus Cruci litteris hebraicis, Grecis et Latinis ‘Iesus Nazarenus Rex Iudeorum’ (Io. 19.d).
marg.| {b} Iuxta terminum eius id est fidei, vel mundi. Item titulus Domini iuxta terminum mundi est Evangelica, sive Apostolica doctrina, que est usque ad terminos orbis terrarum. Unde Ps. 18. In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. Item titulus Domini iuxta terminum fidei est operatio bona, vel imitatio passionis Domini, que iuxta extensionem fidei extendi debet.
Numérotation du verset Is. 19,20 
marg.| {c} Et erit altare, vel titulus, sive templum.
marg.| {d} In signum etc. id est quod Iudei colunt Dominum, qui ei altare et templum edificaverunt in Egypto.
marg.| {g} Clamabunt enim Iude i.
marg.| {h} Ad Dominum non ad idola.
marg.| {i} A facie tribulantis Nabuchodonosor, vel Antiochi Epiphanes, secundum primam expositionem.
marg.| {k} Et mittet eis etc. Cyrum et Darium, vel potius Iuda Machabeum.
Numérotation du verset Is. 19,20 
mystice
marg.| {c} Et erit altare vel titulus.
marg.| {d} In signum et testimonium Cruc is, passionis, resurrectionis.
marg.| {e} Domino exercituum id est Christo, qui dominatur exercitibus Angelorum.
marg.| {f} In terra Egypti id est omnium Gentium, que hic nomine Egypti accipiuntur, propter tenebras ignorantie et culpe, in quibus erant. Clericus titulum habet in capite, scilicet tonsuram, in signum abiectionis temporalium. Lv. 20.d. Ego Dominus, qui separavi vos a ceteris populis. Separate ergo et vos immundum ab immundo, ne polluatis animas vestras. Papa titulum servitutis habet in sigillo. Principes titulum in sigillis iuxta terminos possessionum suarum. Verbi gratia : rex Anglie dominus Hibernie, dux Normannie etc. Paulus titulum humilitatis habet in tredecim Epistolis, in quartadecima nullum habet. Christus etiam titulum habet in femore : «Rex Regum et Dominus Dominantium » (Apc. 10.c.)
marg.| {g} Clamabunt enim Apos toli et Martyres in cordibus suis.
marg.| {h} Ad Dominum qui clamo rem cordis exaudit.
marg.| {i} A facie tribulantis id est a presentia persecutionis et tribulationis, que tempore Apostolorum et Martyrum invaluit et invalebit tempore Antichristi. Iud. 3.b. Clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis Othoniel, id est Dei responsum.
marg.| {k} Et mittit eis Salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos id est auxilium Domini, qui quotiens auxiliatur in tribulatione, totiens mittitur quodammodo a Patre.
Numérotation du verset Is. 19,21 
marg.| {l} Et cognoscetur Dominus ab Egypto id est a Iudeis, qui erunt in Egypto et etiam a multis Egyptiis ad Iudaismum conversis. Unde, sequitur.
marg.| {m} Et cognoscent cum Iudei fuerint liberati per Cyrum, vel Iudam Machabeum.
marg.| {o} Et colent eum in hostiis paci ficis, vel pro peccato.
marg.| {p} Et in muneribus que gratis offerebant Domino, vel que sibi invicem mittebant Iudei, qui erant in Hierusalem et in Egypto.
marg.| {q} Et vota vovebunt Domino et solvent ne s int rei votorum.
Numérotation du verset Is. 19,21 
mystice
marg.| {l} Et cognoscetur Domino ab Egypto id est a mundo cognitione fidei.
marg.| {m} Et cognoscent Egyptii id est Sanctorum persecutores.
marg.| {n} Dominum in die illa cum fuerint virtute Domini superati et ideo conversi et liberati. Ier. 31.f. Et Gentes omnes cognoscent me, dicit Dominus, a minimo usque ad maximum, quia propitiabor iniquitatibus eorum.
marg.| {o} Et colent eum in hostiis spir itualibus, id est oratione et devotione.
marg.| {p} Et in muneribus id est gratuitis oblationibus.
marg.| {q} Et vota vovebunt Domino. Glossa sicut in Baptismo.
marg.| {r} Et solvent ne s int rei. Ps. 75. Vovete et reddite Domino Deo nostro. Eccl. 5.a. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere ; displicet enim ei infidelis et stulta promissio.
Numérotation du verset Is. 19,22 
marg.| {s} Et percutiet Dominus Egyptum plaga per Antiochum, qui fere totam destruxit preter quatuor civitates, vel per Romanos.
marg.| {u} Et sanabit eam et revertentur Egyp tii, id est Iudei, qui erant in Egypto et etiam quidam Egyptii conversi cum eis,   ad Dominum. ] {z}   Et placabitur vel, placebit eis Domi nus, vel conversio eorum.
marg.| {a} Et sanabit eos Domi nus, id est a tribulationibus liberabit.
Numérotation du verset Is. 19,22 
mystice
marg.| {s} Et percutiet Dominus Egyptum id est Martyres, qui paulo ante fuerant de mundo.
marg.| {t} Plaga Mart yrii.
marg.| {u} Et sanabit eam in g enerali resurrectione, vel in ipsa passione Martyrii, illos pro plaga coronando et eterna sanitate fovendo.
marg.| {x} Et revertentur per penitentiam Egyptii, id est peccatores, qui a Deo recesserant.
marg.| {y} Ad Dominum qui patienter exspectat peccatores et clementer suscipit penitentes.
marg.| {z} Et placabitur eis veni am tribuendo.
marg.| {a} Et sanabit eos a pe ccatis eorum, in presenti per gratiam et in futuro a corruptione mortalitatis per gloriam.
Numérotation du verset Is. 19,23 
marg.| {b} In die illa. Qui nta pars, ubi agitur de concordia nationum in adventu Domini ; ante enim nimia erat discordia. Nam Alexander Magnus, qui Monarcha extiterat, in morte sua quatuor Reges instituit, sub quibus fuerunt alii octo Reges : ita quod quelibet regio suum Regulum habebat : et erant ita discordes quod nullum omnino commercium fiebat de una Gente ad aliam : et contingebat quod Iudea, que erat, quasi media, modo erat sub Assyriis, modo sub Egyptiis, modo sub Syriis, modo sub aliis, ut legitur. 1. Mi. 8. et 9. Sed circa adventum Domini tanta fuit pax sub Augusto Octaviano quod commercia fiebant adinvicem et Assyrii et Egyptii, concordes erant sub Romano Imperatore et Iudaicus populus tertius erat sub eodem similiter serviens. Et hoc est.
marg.| {b} In die illa nota bili, id est exspectata, id est in adventu Domini.
marg.| {4. 46rb} {c} Erit via de Egypto in Assyrios quor um regio erat ab Euphrate usque ad Tigrim, unde Syria pars est Assyrie.
marg.| {e} Et intrabit Assyrius in Egyptum quasi dicat : totus erit transitus de uno regno ad aliud.
marg.| {f} Et Egyptus in Assyrios intr abit, vel transibit securus.
marg.| {g} Et servient Egyptii Assur non quod post adventum Domini et dominium Romanorum Egyptii fuerint subiugati Assyriis ; sed quia Syri milites erant cum Romanis, qui custodiebant Egyptum ; et ita Egyptii gratia Romanorum servierunt Syris. Vel forte utraque Gens sibi invicem serviebat reciprocando commercia mutua.
Numérotation du verset Is. 19,23 
mystice
marg.| {b} In die illa id est in adventu Domini.
marg.| {c} Erit via id est liber transitus.
marg.| {d} De Egypto in Assyrios conv ertendos predicatione Egyptiorum, qui primo crediderunt.
marg.| {e} Et intrabit Assyrius conv ersus,   in Egyptum iam conversam, ut eos, qui ibi remanserant infideles, convertat : et tandem veniant pariter in Iudeam.
marg.| {g} Et servient Egyptii conv ersi.
marg.| {h} Assur id est Assyriis predicando, ut lucrifiat Christo.
Numérotation du verset Is. 19,24 
marg.| {i} In die illa post adventum Domini, Dominantibus Romanis toti mundo.
marg.| {4. 46va} {Δ} {a} Erit Israel etc. quasi dicat : non erit sub illis, vel sub istis, ut prius, sed cum illis serviet Romanis.
marg.| {c} Benedictio in medio terre id est in Hierusalem, vel in Iudea, que est medium mundi et media inter Egyptios et Assyrios. Erit populo.
Numérotation du verset Is. 19,24 
mystice
marg.| {i} In die illa ] {Θ} quando hec fient.
marg.| {a} Erit Israel id est Iudei credentes in Christum.
marg.| {b} Tertius Egyptio etc.   in p redicatione fidei, ut eos ad rectitudinem fidei perfecte convertat. Sicut enim fermentum in suum saporem totam massam traiicit ; ita Iudei credentes amaritudinem infidelitatis illorum in saporem recte fidei transtulerunt. Et bene potuerunt hoc facere, quia.
marg.| {c} Benedictio in medio terre erit , id est Gens Iudaica, que est in medio terre, benedicetur.
Numérotation du verset Is. 19,25 
marg.| {d} Cui benedixit Dominus a qu o prius maledicebatur, id est maledictus reputabatur.
marg.| {e} Dicens hoc quod sequitur.
marg.| {f} Benedictus populus meus id est populus Egyptius, ut scilicet sit populus Dei, qui prius erat populus Egypti.
marg.| {g} Et opus manuum mearum sit, acquisitive, id est Assyrius sit opus manuum mearum, quia in eius conversione precipue clementiam suam Dominus demonstravit.
marg.| {h} Hereditas etc. specialiter, quia ibi natus est Dominus, ibi nutritus, ibi passus, ibi mortuus, ibi resurrexit, ascendit et omnia redemptionis nostre mysteria consummavit. Ad litteram, has tres regiones, id est Egyptum, Assyriam et Iudeam benedicens predixit Isaias, qui pre omnibus, Monachis et Eremitis et religionibus multis abundaverunt, ut legitur in Vitis Patrum et in Vita Pauli, quam scripsit Hieronymus Aliqui sic legunt hanc litteram.
marg.| {f} Benedictus populus meus id est quem eduxi de Egypto, id est populus Israeliticus.
marg.| {g} Et opus manuum mearum sit, id est in exercitu Assyriorum, quem per Angelum interfecit simul centum octogintaquinque millia.
marg.| {h} Hereditas autem mea Israel. Hoc non mutatur. Prior littera melior est, quia de hac nulle sunt glosse.
Numérotation du verset Is. 19,25 
mystice
marg.| {d} Cui benedixit Dominus exercituum iam in Apostolis et aliis fidelibus : quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem, supra 2.a.
marg.| {e} Dicens : Benedictus populus meus qui prius erat maledictus ante conversionem.
marg.| {g} Et opus manuum mearum vel, Assyrius sit specialiter, quia in ipso maxime clementiam suam demonstravit Dominus.
marg.| {h} Hereditas autem mea Israel que mente recta Deum conspicit, qui solus potest dicere : Dominus pars mea. Nm. 18.c. Ier. 10.c. Israel virga hereditatis eius. Za. 8.c. Sicut eratis maledictio in Gentibus ; sic salvabo vos et eritis benedictio. Est autem benedictio temporalis abundantie. Gn. 27.f. In pinguedine terre erit benedictio tua. Item benedictio gratie. Ps. 20. Prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Item benedictio glorie. Ps. 64. Benedices corone anni benignitatis tue. Item benedictio blasphemie. Iob. 2.c. Benedic Deo et morere. Item benedictio adulationis. Ps. 9. Laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_19)

Notes :