Hugo de Sancto Caro

Capitulum 65

Numérotation du verset Is. 65,1 

Quesierunt me
qui ante
non interrogabant invenerunt
qui
non quesierunt me dixi
ecce ego ecce ego ad gentem
que non vocabat nomen meum
Numérotation du verset Is. 65,2 

expandi manus meas
tota die
ad populum incredulum
qui graditur in via non bona
post cogitationes suas
Numérotation du verset Is. 65,3 

populus
qui ad iracundiam
provocat me
ante faciem meam
semper qui immolant
in hortis et sacrificant
super lateres
Numérotation du verset Is. 65,4 

qui habitant in sepulchris
et in delubris idolorum dormiunt
qui comedunt
carnem suillam et ius profanum
in vasis eorum
Numérotation du verset Is. 65,5 

qui dicunt
recede a me non appropinques mihi quia immundus es isti
fumus erunt
in furore meo ignis
ardens
tota die
Numérotation du verset Is. 65,6 

ecce scriptum est coram me
non tacebo sed reddam
et retribuam in sinu eorum
Numérotation du verset Is. 65,7 

iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum
simul dicit Dominus
qui sacrificaverunt
super montes et super colles exprobraverunt mihi
et remetiar opus eorum primum
in sinu eorum
Numérotation du verset Is. 65,8 

hec dicit Dominus quomodo si inveniatur
granum
in botro et dicatur
ne dissipes illud
quoniam benedictio est
sic faciam propter servos meos
ut non disperdam totum
Numérotation du verset Is. 65,9 

et educam de Iacob
semen
et de Iuda possidentem montes sanctos1 meos
1 sanctos] om. Weber
et hereditabunt
eam
electi mei
et servi mei
habitabunt ibi
Numérotation du verset Is. 65,10 

et erunt campestria in caulas
gregum
et vallis Achor in cubile armentorum
populo meo
qui requisierunt me
Numérotation du verset Is. 65,11 

et vos
qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum
qui ponitis
Fortune mensam et libatis super eam
Numérotation du verset Is. 65,12 

numerabo vos
in gladio
et omnes in cede corruetis
pro eo
quod vocavi
et non respondistis
locutus sum
et non audistis
et faciebatis
malum in oculis meis
et que
nolui elegistis
Numérotation du verset Is. 65,13 

propter hoc
hec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent
et vos sitietis
Numérotation du verset Is. 65,14 

ecce servi mei letabuntur
et vos confundemini
ecce servi mei laudabunt pre exultatione cordis
et vos clamabitis
pre dolore cordis
et pre contritione spiritus ululabitis
Numérotation du verset Is. 65,15 

et dimittetis nomen vestrum
in iuramentum
electis meis
et interficiet te
Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio
Numérotation du verset Is. 65,16 

in quo
qui benedictus est super terram
benedicetur in Deo amen
et qui iurat
in terra iurabit in Deo amen
quia
oblivioni tradite sunt angustie priores
et quia abscondite sunt ab oculis nostris
Numérotation du verset Is. 65,17 

ecce enim ego creo
celos novos
et terram novam
et non erunt in memoria priora
et non ascendent
super cor
Numérotation du verset Is. 65,18 

sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum
in his que ego creo
quia ecce ego creo Hierusalem
exultationem
et populum eius gaudium
Numérotation du verset Is. 65,19 

et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus
et vox clamoris
Numérotation du verset Is. 65,20 

non erit ibi amplius infans dierum
et senex
qui non impleat dies suos
quoniam puer centum annorum morietur
et peccator centum annorum maledictus erit
Numérotation du verset Is. 65,21 

et edificabunt
domos
et habitabunt et plantabunt vineas
et comedent fructum earum
Numérotation du verset Is. 65,22 

non edificabunt et alius
habitabit
non plantabunt et alius comedet
secundum dies enim ligni
erunt
dies populi mei
et opera manuum eorum inveterabunt
Numérotation du verset Is. 65,23 

electi2
2 electi] electis Weber
mei3
3 mei] meis Weber
non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione
quia semen benedictorum
Domini est et nepotes eorum cum eis
Numérotation du verset Is. 65,24 

eritque antequam clament
ego exaudiam
adhuc illis
loquentibus
ego audiam
Numérotation du verset Is. 65,25 

lupus
et agnus
pascentur simul
et leo et bos
comedent
paleas
et serpenti
pulvis
panis eius
non nocebunt
neque occident
in omni monte sancto meo
dicit Dominus

Capitulum 65

Numérotation du verset Is. 65,1 
marg.| Quesierunt me, qui ante non interrogabant etc. Supr a captivitatem Iudeorum et miseriam predixit et quorumdam penitentiam et petitionem describit, qui in tribulationibus positi clamaverunt ad Dominum, ut liberarentur, vel ante captivitatem petierunt, ne tribularentur. Et ab illo loco supra 63. Attende, Domine, de celo usque huc protenditur oratio eorum. In hoc autem capitulo Dominus respondet eis secundum quendam communem modum loquendi dicens :   Quesierunt {4. 164ra}   me etc. quasi dicat : Modo quando vident suam necessitatem recurrunt ad me, qui ante non currebant. In prima ergo parte dicit Dominus quod quia vere non penitent, sed semper peccata augent, captivabuntur a gentibus, quibus erit in auxilium contra eos ; et peccata eorum multa et diversa numerat, ut ostendatur iusta eius vindicta. In secunda parte dicit : quod quidam boni et vere penitentes de captivitate reducentur ibi : Quomodo si inveniatur granum in botro etc.   In t ertia parte dicit quod mali et impenitentes, captivitate, gladio et peste morientur ibi : Et vos, qui dereliquistis Dominum. In quarta parte, ut maior appareat maiorum pena et bonorum felicitas et letitia, comparat bonos malis et premia bonorum suppliciis malorum, Ibi : Ecce servi mei comedent etc.   In q uinta parte prosequitur prosperitatem et letitiam bonorum, Ibi : Ecce enim ego creo celos novos etc.   Dici t ergo :
marg.| {a} Quesierunt me : In tempore adversitatis. Sicut et dicitur Ose. 6.a. In tribulatione sua mane consurgent ad me. Et Ps. 106. Clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur.
marg.| {b} Qui ante non interrogabant me, scilicet tempore prosperitatis,
marg.| {c} Invenerunt, qui non quesierunt me. Iro nice loquitur secundum modum loquendi, secundum quem Gallice dicitur. Or ils m’ont trouue quasi dicat : . Ipsi credunt me invenisse ad voluntatem suam, sed non erit ita, immo.
marg.| {e} Dixi id est apud me deliberavi, dicit Dominus.
marg.| {f} Ecce ego ad Gentes etc.   per fidem.
marg.| {g} Et que non invocabant Nomen meum per orationem, quasi dicat : . Ego in auxilium Gentium convertar contra Iudeos. Et quia posset aliquis dicere, quando, Domine, vertis te in auxilium Gentium contra Iudeos ? Ideo respondet, quia, scilicet obtuli Iudeis auxilium meum, sed ipsi contempserunt illud. Et hoc est quod dicit.
marg.| {h} Expandi manus meas etc. id est diu et assidue obtuli Iudeis auxilium meum, sed ipsi mente increduli perstiterunt. Et non solum increduli mente, sed distorti et perversi in operatione. Unde subdit.
marg.| {k} Qui graditur in via non bona : id est qui operatur mala, nec incedit in via mea, id est preceptorum meorum custodia, sed graditur.
marg.| {l} Post cogitationes suas id est post adinventiones et excogitationes suas. Invenerunt enim nova peccata et nova idola. Ps. 89. Ibunt in adinventionibus suis, id est facient secundum quod excogitaverunt. Sed quia non determinat quis erat ille populus incredulus. Ideo subdit.
marg.| {m} Populus qui ad iracundiam. id est ad vindictam.
marg.| {n} Provocat me per studium peccandi.
marg.| {o} Ante faciem meam est semper, id est coram me et in terra mea et in Templo meo incedunt et ostendunt se colere me, sed ego sacrificia talia non accepto, Unde supra 1.d. Cum veniretis ante conspectum meum, quia quesivi de manibus vestris hec, ut ambularetis in atriis meis ; vel. Ante faciem meam semper : quasi dicat : ne credatis quod ego
marg.| {Δ} non
Numérotation du verset Is. 65,mystice 
marg.| {a} Quesierunt me etc. In prima parte huius capituli agit de vocatione Gentium. In secunda parte enumerat diversa peccata Iudeorum, per que iusta eorum reprobatio demonstratur, Ibi : Expandi manus meas etc.   In t ertia ostendit salvationem reliquiarum Israel, ibi : Hec dicit Dominus, Quomodo si inveniatur granum in botro etc.   In q uarta parte iterum convertit se ad increpationem malorum et eorum quorumdam peccata enumerat et supplicia eorum subinfert in collatione bonorum premia, Ibi ; Et vos, qui dereliquistis Dominum etc.   In q uinta bonorum premia prosequitur, tam in presenti, quam in futuro habenda, quorum multa enumerat, novi, scilicet nominis appellationem, duplicem celi et terre benedictionem, angustiarum oblivionem, celorum novorum et terre nove creationem, civitatis nove Hierusalem exultationem, annorum longevitatem, laboris proprii saturitatem et operum fructuositatem, seminis benedictionem, orationum celerrimam exauditionem, pacificam fidelium cohabitationem et omnium nocentium remotionem, que omnia in hac ultima parte determinantur, que ibi incipit. Et servos suos etc.   Dici t ergo et Quesierunt me etc.   Et r espondet Dominus ad id quod supra quesierunt Iudei. Quare nos errare fecisti de viis tuis etc. quasi dicat : Si alieni me non querentes, tam clementem invenerunt, non est crudelitas mea, que vobis neget auxilium, sed iniquitas vestra et impenitens cor vestrum. Unde dicit : Quesierunt me Gentiles per fidem.
marg.| {4. 164rb} {b} Qui ante non interrogabant me ante quam scilicet fierem homo. Hoc est quod dicitur in Ps. 17. Populus quem non cognovi, servivit mihi etc.   supr a 52.d. Quibus non est narratum de eo, viderunt et qui non audierunt, contemplati sunt.
marg.| {c} Invenerunt me mise ricordem.
marg.| {d} Qui non quesierunt me scilicet ante. De hoc loco sumit Apostolus testimonium. Ro. 10.d. Inventus sum a non querentibus me palam apparui his, qui non interrogabant me.
marg.| {e} Dixi, ecce ego ad Gentes vel gentem, secundum Hieronymum
marg.| {f} Que nesciebant me id est apud me definivi quod ego ostenderem me Gentibus per fidem. Aliqui autem habent hic bis : Ecce ego, ecce ego. In quo dicunt significari duplicem notitiam eius, scilicet Divinitatis et humanitatis, quia utramque naturam Gentibus manifestavit. Hieronymus tamen et correcti libri semel habent. Ecce ego ad Gentes, que nesciebant me per fidem.
marg.| {g} Et que non invocabant Nomen meum. id est misericordiam meam, per quam sum nominabilis, intus non invocabant ad se per orationis attentionem. Dicto autem de Gentibus subdit de Iudeis.
marg.| {h} Expandi manus mea tota die Pass ionis in Cruce, ab illa hora, scilicet qua passus sum usque ad vesperam.
marg.| {i} Ad populum incredulum Iude orum, scilicet : Dominus enim Cruce extendit manus suas orando pro nobis ad Patrem. Lc. 23.e. Pater ignosce illis etc.   Item extendit manus suas in signum quod paratus est nos recipere in sinum suum et inter brachia sua portare, sicut mater, que filium vult amplecti, supra 40. Sicut pastor gregem suum pascet et in sinu suo levabit etc.   Item in signum quod omnia vult nobis donare, unde non solum manus suas habuit extensas, sed etiam perforatas. Prv. 1.c. Extendit manum meam et non erat qui aspiceret. Item extendit manus suas, in signum quod paratus erat educere nos de lacu miserie et de luto fecis et trahere ad seipsum Ps. 143. Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me etc.   Io. 12.e. Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Item manus Dominus extendit, ut videamus, quid intus lateat,scilicet misericordias, eius quas nobis reservaverunt clavi fixi in manibus eius extensi. Bernard. Cogitabas cogitationes pacis et ego nesciebam ; at clavus penetrans, clavis reserans factus est mihi, ut pateant mihi misericordie tue. Item Dominus extendit manus in Cruce in signum quod in penitentia debemus habere opera bona et aperta, ut omnes videant et imitentur ; Dominus enim ideo opera sua dilatavit et extendit ea manifestando, ut daret nobis exemplum, ut quemadmodum ipse fecit et nos faciamus, supra 49.d. In manibus meis descripsit te, id est ut viam tuam in eis posses legere, qualiter debeas vivere. Qui ergo non respicit, nec attendit ad manus Domini, quas his modis extendit, quibus dictum est, restat, ut sentiat manum percutientis. Extendit enim manus suas etiam ad percutiendum illos, qui contempserunt manus eius, quas extendit ad rogandum. Ier. 15.b. Extendam manum meam super te et interficiam te, laboravi rogans, supra 9.c. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta et populus non est reversus ad percutientem se. Et nota quod dicit ad populum incredulum mente per infidelitatem.
marg.| {k} Qui graditur in via non bona per pravam operationem.
marg.| {f} Post cogitationes suas. id est post excogitationes suas per peccatorum novorum studiosam adinventionem. Ier. 18.b. Dixerunt, desperavimus, post cogitationes nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. Ideo imprecatur eis Propheta in Ps. 27. Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Adinventiones autem in peccatis sunt, sicut semite, quibus brevius itur ad Infernum. Eccl. 18.d. Filii post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere. Sed ne aliquis crederet quod Dominus cogitationes iniquorum non vindicaret, nec attenderet : Ideo subdit.
marg.| {m} Populus, qui ad iracundiam provocat me pecc ata excogitando.
marg.| {o} Ante faciem meam semper quia omnia aperte video et cognosco. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta
marg.| {Θ} sunt
marg.| {4. 164va} Δ Non videam occulta eorum, quia omnia mihi patent. Deinde peccata eorum prosequitur, dicens.
marg.| {a} Qui immolant in hortis quia ut sacrificiis luxuriam iungant : Ideo loca delitiosa et apta ad luxuriandum querunt, ut ibi immolent Diis alienis. Et non solum immolant sacrificia, sed incendunt thura. Unde subdit.
marg.| {b} Et sacrificant. id est incensum offerunt idolis.
marg.| {c} Super lateres : qu ia sicut dicit Hieronymus . pro uno altari quod secundum legem de impolitis lapidibus constructum erat, coctos lateres et agrorum cespites hostiarum sanguine cruentabant.
marg.| {d} Qui habitant etc. id est diu morabantur in sepulchris. Longam enim moram, quam in sepulchris in modum domorum edificatis faciebant, quando parentalia celebrabant, ibi eos habitare dicit, apud antiquos enim iste error inoleverat, etiam apud Iudeos, ut sepulchra parentum edificarent in modum domorum et ibi diu moram facientes aliquando tempore statuto parentalia celebrarent.
marg.| {o} Et in delubris etc. Hieronymus ubi stratis pellibus hostiarum incubare soliti erant, ut somniis futura cognoscerent quod in Phano Esculapii usque hodie error celebrat Ethnicorum. Delubra autem, ut dicit Haimo, a diluendo dicta sunt, eo quod putabant ibi peccata dilui et deleri et animam ablui. Vel quia prope erant piscine ad litteram, ubi et Sacerdos lavabatur et hostia.
marg.| {f} Qui comedunt carnem suillam : co ntra preceptum legis. Leu. 11.a. Lepus, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit, immundus erit ; et sus, que cum ungulam dividat, non ruminat, horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
marg.| {g} Et ius prophanum in vasis eorum id est aqua, in qua porcina caro coquebatur, vel iussillum inde factum, ut dicit Andreas. Et ideo : Infra ultimo e. dicitur. Qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post ianuam intrinsecus, Qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. Se enim putabant mundos, qui tales erant et alios qui simili errore non tenebantur, immundos dicebant :
marg.| {Δ} Unde
marg.| {Θ} sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Ier. 32.d. Cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam. Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius, sup. 29.e. Ve, qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera et dicunt, quis videt nos ? Eccl. 23.c. Omnis homo, qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens : quis me videt, tenebre circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me, quem vereor, delictorum meorum non memorabitur Altissimus ; et non intelligit, quoniam omnia videt oculus eius, quoniam expellit a se timorem Dei. Item nota quod Clerici maxime dicuntur esse ante faciem Dei, quia sunt ante altare in Ecclesia et tractant eius Sacramenta ; ipsi tamen sunt, qui magis eum provocant per abominationes suas et peccata. Unde bene dicit : populus, qui ad iracundiam provocat me etc. Unde Ier. 3.c. Propheta et Sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum. Ier. 11.c. Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ?
marg.| Sed ad expositionem populi Iudeorum redeamus, quem Dominus ante faciem suam posuit cum ex omnibus populis hunc in specialem elegit, sed ipse oculos Maiestatis eius provocavit et ante faciem eius peccavit, quia in Templo eius idolis sacrificavit. Et ideo dicit populus, qui ad iracundiam provocat me etc. Pecc ata Iudeorum antiquorum interserit hic, cum tamen de infidelitate ipsorum in adventu Christi existentium sermo principalis sit, propter quam et reprobati sunt. Isti enim peccata antiquorum imitabantur. Et licet, non colerent aperte idola, post Christi adventum, tamen cultus eorum legalis, quasi reputatur pro idololatria quodammodo tempore manifeste veritatis. Unde propter hoc agit hic de peccatis et idololatriis antiquorum et etiam, ut filii infideles et increduli Christo, erubescant et confundantur in scelere paterno. Dicit ergo.
marg.| {a} Qui immolant in hortis et sacrificant super lateres, {4. 164vb}   qui habitant in sepulchris etc.   hoc non mutatur a prima expositione litterali usque ad illum locum. Hec dicit Dominus, Quomodo si inveniatur granum in botro etc.
marg.| Moraliter autem in hortis immolare, est horas suas dicere, vel iuxta ignem, vel in lecto suo. Illi enim immolant Deo in hortis, qui officium aliquod impendere Deo nolunt, nisi in deliciis. Vel illi immolant in hortis, qui sacrificia bone operationis Deo se exhibere pretendunt et hoc faciunt non pro Deo, sed pro delitiis, vel divitiis obtinendis quod tamen prohibetur Dt. 16.d. non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare meum, id est non queras delitias tuas, nec eas procurabis in officio in quo te Deo devovisti : Contra illos religiosos qui in religione querunt delicias Egypti, pepones, scilicet et alia, volentes habere in deserto et ollas carnium, sicut habetur Nm. 11.b.
marg.| {b} Et sacrificant super lateres. Sac rificare super lateres, est religionem suam referre ad carnales voluptates, sicut hypocrite faciunt, qui simulant sanctitatem, ut habeant, unde in occulto carnem procurent et pasCt. Later enim caro est. Unde qui molliter procurat carnem, dicitur lavare laterem, quia caro sicut later, quanto magis abluitur et procuratur, tanto magis sordidatur. Ille ergo immolat super laterem qui de carne sua facit altare et illi deservit et illam colit et illi immolat multa genera hostiarum, id est ferculorum diversorum, sicut gulosi, quorum Deus venter est, Phil. 3.d. De quibus dicitur Hbr. 3.b. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo, id est corpori suo deserviunt. Caro ergo non est molliter procuranda, nec honoranda, sed subigenda et deprimenda, sive calcanda, secundum quod dicitur Naum. 3.c. Intra in lutum et calca, subigens tene laterem.
marg.| {d} Qui habitant in sepulchris. id est in fetore luxurie. Vel sepulchrum dicitur fetor detrahentium. Unde Ps. 5. Sepulchrum patens est guttur eorum etc.   Illi ergo habitant in sepulchris, qui in detractionibus audiendis, vel dicendis sunt assidui : Et isti sunt demoniaci, sicut dicitur Mt. 8.d. et Mc. 5.a. Occurrerunt ei duo habentes Demonia, exeuntes de monumentis, sevi nimis.
marg.| {e} Et in delubris idolorum dormiunt. id est in vanis superstitionibus et fictitiis observationibus studiosi persistunt. Delubra enim idolorum, sunt vane superstitiones hypocritarum, vel hereticorum, vel Iudeorum : De quibus Colossens. secundo, d. Quid adhuc tamquam viventes mundo decernitis, dicentes, ne tetigeritis, neque gustaveritis. Vel delubra idolorum sunt taberne, vel domus Richoldarum, in quibus coluntur multa Demonia, quia ibi complentur fere omnia peccatorum genera. De delubris dicitur, supra 13.d. Et respondebunt sibi ulule in edibus eius et sirene in delubris voluptatum. Ez. 6.b. convertentur delubra vestra et delebuntur opera vestra.
marg.| {f} Qui comedunt carnem suillam et ius prophanum in vasis eorum. id est qui immundis operationibus et immundis affectionibus, sive cogitationibus delectantur. Per carnem enim suillam immunditia operum ; per ius prophanum, immunditia cogitationum intelligitur. Sunt autem aliqui, qui non comedunt carnem suillam, id est non faciunt immunditias, nec exercent concupiscentias carnis, tamen in vasis eorum, id est in cordibus est ius prophanum illicite cogitationis. Ecclesiast. vigesimo. c. Est qui vetatur pre inopia peccare et in requie sua stimulabitur. Alii autem sunt, qui utrumque faciunt, quia perversas cogitationes usque ad carnales operationes perducunt. Unde Ier. tertio, b. Ecce locuta es et fecisti mala et potuisti et pro verbis penitentie verbum superbie blasphemasti et implesti malam cogitationem tuam et ostendisti contra virum fortitudinem tuam. Econtra Sancti malam cogitationem et perversam operationem in se extingunt. Quod significatur Idc. 6.d. ubi dicitur : quod Gedeon ingressus coxit hedum et de farine modio panes tres, carnesque ponens in canistro et ius carnium ponens in ollam, tulit omnia sub Quercu et obtulit Angelo. Cui dixit Angelus Domini : Tolle carnes et panes azymos et pone supra petram et ius desuper funde.
marg.| Cumque fecisset ita, extendit Angelus Domini summitatem virge, quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes, azymosque panes consumpsit. Gedeon coquit hedum, quando peccator penitens cum ardenti voluntate satisfactionis suum
marg.| * plangit
marg.| {4. 165ra} Δ Unde subdit.
marg.| {a} Qui dicunt : Al ii, scilicet non manducanti et Idola non adoranti.
marg.| {b} Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Omn es enim sibi dissimiles immundos iudicant. Vel.
marg.| {a} Qui dicunt paup eri fratri et proximo suo egenti.
marg.| {b} Recede a me etc.   In q uo notatur superbia eorum. Qui pauperes fratres immundos iudicabant et indignos sua societate. Vel.
marg.| {a} Qui dicunt Deo recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es Deo dicere, ut recedat a se, est peccatum eum expellere et iugum legis eius abiicere a se, ut sic more Gentilium libere vivat.
marg.| Dicunt autem eum immundum esse, dum blasphemant. Iob. 21.b. Qui dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Deinde penam illorum determinat dicens.
marg.| {c} Isti qui predicta mala agunt et in alios superbiunt.
marg.| {d} Fumus erunt in furore meo. id est cito sicut sumus deficiens et in nihilum redigentur. Vel ideo dicit quod ipsi erunt fumus, quia sicut fumus nocet oculis, sic isti, qui talia agebant, oculos Domini offendebant et oculos etiam intuentium ledebant, eos ad consimilia provocantes. Et ipsi erunt.
marg.| {e} Ignis ardens tota die vel secundum quod Glossa supple.   Ignis ardens tota die. Eri t in eis, id est continue et semper ardebunt, donec fuerint consumpti, vel in igne eterno cruciabuntur.
marg.| Et quia posset aliquis dicere : Tu iniuste das contra nos sententiam antequam cognoscas causam, Ideo subdit in persona Domini dicens.
marg.| {Δ} {a} Ecce scriptum est
marg.| * Plangit peccatum. Modius autem farine moderata contritio est. De modio autem farine fiunt panes azymi, quando de moderata contritione fiunt nobis lacrime panes die, ac nocte. Sed Azymi debent esse, id est sine fermento hypocrisis et inanis laudis. A quo fermento non fuit immunis Saul, qui coram populo voluit honorari, 1Rg. 15.f. Carnes autem ponit in canistro et ius carnium in olla, qui peccata sua, que vel operando commisit, vel concupiscendo, iugiter habet in memoria ad puniendum et dolendum, Sed postea ponenda sunt omnia sub Quercu et Angelo offerenda ; quod facit, qui in consideratione suorum peccatorum, ad divine protectionis pietatem refugit et ipse Deo offert sacrificium spiritus contribulati. Per Quercum enim, que arbor umbrosa est, divine protectionis umbra potest designari. Que arbor etiam fert cibos porcorum, quia Deus etiam peccatores pascit. Mt. quinto, g. Qui solem suum oriri facit etc. Carn es autem ei offert, qui et carnales actus et malos plangit affectus.
marg.| Sed nota quod sequitur in auctoritate, quia dixit ei Angelus. Tolle carnes et panes azymos et pone supra petram et ius desuper funde. Carnes enim cum panibus azymis ad iussum Angeli supra petram ponit, qui per Dei gratiam compunctus et divina inspiratione edoctus, peccata perverse operationis cum lacrimis recolit et super humeros patientie divine portanda, vel super humeros Christi in cruce portanda imponit, ut pro ipsis sit satisfactio ipsa, quam Christi iam pertulit Passio.
marg.| Petra enim est Christus, sicut dicitur 1Cor. 10.a. Secundum hunc modum dicitur 1Pt. 2.d. Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Ius autem carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi, vel Passionis consideratione, carnales cogitationes exinanivit. Postea autem dicitur in auctoritate. Quod cum fecisset ita, extendit Angelus Domini summitatem virge, quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes, azymosque panes consumpsit, sicut dictum est, Petra est Christus, sic virga est Virgo beata, que in manu Angeli est, vel Dei. Cum enim omnes Sancti in manu Dei sint, ut dicitur Dt. 33.e. excellentius dicitur esse Beata Virgo in manu eius, utpote in quam superintendit, sicut quod tenetur in manu, a memoria non recedit. Ad tactum autem virge, ignis exit de petra, {4. 165rb} cum ad interventionem gloriose Virginis Spiritus sancti gratia exit a Christo. Spiritus enim in igne apparuit. Act. 2.a. qui carnes, azymosque panes consumpsit, quia idem Spiritus, qui in presenti peccata ad nihilum redigit, panes quoque lacrimarum consumet, cum ab omnium Sanctorum oculis lacrimas absterget in futuro, sicut dicitur sup. 23. et Apc. 21.a. Sequitur.
marg.| {a} Qui dicunt Deo etsi non verbis, tamen factis.
marg.| {b} Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Sim ul Iob. 21.b. Qui dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.
marg.| Ibi dicit Gregorius Deo dicere, Recede a nobis, nihil aliud est, quam ei ad se veniendi aditum non prebere. Tales Deum quasi immundum reputant, quia vias eius tamquam immunditias contemnunt.
marg.| Paupertatem enim dicunt sordidam, vastitatem amaram, humilitatem vilem et abiectam et confusione plenam. Unde Ps. 30. Qui videbant me foras, fugerunt a me, quasi dicat : Ipsi me fugiunt quasi immundum.
marg.| {c} Isti pred icti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die, quasi dicat : Tales, quia in presenti fumo superbie, vel infidelitatis et ignorantie involuti sunt et excecati quantum ad intellectum et igne concupiscentie accensi quantum ad affectum : Ideo in futuro convertentur in ignem Inferni et fumum, ut ibi sint tota die, id est toto tempore, id est semper, qui tempus eorum erit in secula.
marg.| De quo igne dicitur Dt. 32.c. Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad Inferni novissima. Mal. 3.a. Ecce dies veniet succensa quasi caminus. Ier. 17.a. Ignem succendi in furore meo, usque in eternum ardebit.
marg.| De hoc fumo etiam habetur Apc. 19.a. Fumus tormentorum eius ascendet in secula seculorum.
marg.| Notandum autem quod mali comparantur fumo propter multas rationes. Sunt enim mali inanes, sicut fumus res inanis est : Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Item cito deficit fumus : Ita mali subito et in puncto ad Inferna rapiuntur, sicut dicitur Iob. 21.b. Ps. 76. Sicut deficit fumus, deficiant. Os. 13.a. Erunt quasi nubes matutina et sicut ros mane pertransient sicut pulvis turbine raptus ex area ; et sicut fumus de fumario. Item fumus ascendendo in altum decrescit et evanescit : ita mali ascendendo in dignitates et prelationes vaniores fiunt, quia qui paleam sequitur, palea efficitur, ut dicit Augustinus Et similiter, qui vanitatem sequitur, vanitas efficitur. Ier. 2.a.
marg.| Ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt : similiter, qui fumum sequitur, fumus efficitur. Ps. 36. Deficientes quemadmodum fumus deficient ; quia sicut deficit fumus prosperitatis et honoris, ita deficit, qui hec sequitur. Beda.
marg.| Omnis honor mundanus fumus est, spuma et somnus. Fumus, quia excecat ; spuma, quia inflat ; somnus, quia insensibilitatem dat. Item mali dicuntur fumus, quia de igne vitiorum exeunt et generantur. Unde dicitur Exec. 16.a. Pater tuus Amorrheus, id est amor nummi sive mundi ; et mater tua Cethea, id est carnali concupiscentia. Item oculos ledunt, id est sanctos Prelatos suos, vel omnes intuentes suo malo exemplo corrumpuntur. Prv. 10. Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum in via ; quia piger servus Prelatum suum ad amaritudinem provocat et ad fletum, sicut acetum amaritudinem infert et fumus lacrimationem. Prelati enim sunt dentes Ecclesie et oculi ; Dentes ad corripiendum, oculi ad providendum. Ct. 4.a. Dentes tui sicut greges tonsarum, que ascenderunt de lavacro. Item in eod. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra ! oculi tui Columbarum. Item fumus a vento movetur et rotatur ; sic mali ducuntur et rotantur vento prosperitatis et humani favoris. Sap. 5.c. Spes impii quasi lanugo, que a vento tollitur ; et tamquam spuma gracilis, que a procella dispergitur ; et tamquam fumus, qui a vento diffusus est ; et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis. Item fumus ostendit ventum, a qua parte veniat, quia illuc fumus tendit, quo ventus impellit ; sic mali eo ipso quod ad malum currunt, ostendunt a quo vento impulsi sunt, a vento, scilicet Aquilonis Ez. primo, a. Facta est super me manus Domini et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone. Ventus Aquilonis est suggestio Demonis, vel lingua adulatoris. Item mali dicuntur fumus, quia tenebrosi sunt per infidelitatem et malam conscientiam et denigrant propinqua per malam suam vitam ; et petunt angulos, sicut fumus per fraudem et fallaciam, vel hypocrisim.
marg.| *
marg.| {a} Ecce scriptum est,
marg.| {4. 165va} {Δ} {a} Ecce scriptum est coram me malu m, scilicet eorum, quasi dicat : ita fixa est in memoria eorum operatio perversa, ac si scriptam eam coram me viderem. Et ideo.
marg.| {c} Non tacebo Glossa Qui superius dixi 42.c. tacui, semper silui, patiens fui, modo dico : Non tacebo, id est non parcam amplius, neque sustinebo iniquitates eorum.
marg.| {d} Sed reddam et retribuam in sinu eorum id est malorum Iudeorum.
marg.| {e} Iniquitates vestras Meta plasmus est. In sinum eorum dicit, id est in interiora mentis, ut sentiant interiores angustias animi, non solum exteriores. Vel In sinum eorum, id est in secretiores corporis eorum partes, sicut exponit Andr.
marg.| {f} Et iniquitates patrum vestrorum simul redd am supple.
marg.| {g} Dicit Dominus ut n on solum, scilicet pro peccatis vestri puniamini, sed etiam pro patrum iniquitatibus, quos, vel quas imitati estis, id est pro iniquitatibus, in quibus imitati estis patres vestros. Aliter enim non portat filius iniquitatem patris ; ut dicit Glossa Et sicut dicit Ez. 18.d. Nisi fuerit eam imitatus ; nisi forte temporaliter pro iniquitate patris puniatur filius, licet etiam non peccaverit, ut sic pater in filio puniatur ; sed pena illa non est in filio punitio nisi patris, sed est filio ad meritum, si non patrem fuerit imitatus. De his autem qui patres imitati sunt in scelere, loquitur hic, sicut etiam Mt. 23.d. Ut veniat super vos omnis sanguis iustus etc.   Leu. 26.f. Et propter peccata patrum suorum et sua affligentur, donec confiteantur iniquitates suas. De peccatis autem patrum eorum subdit,
marg.| {h} Qui scilicet patres vestri.
marg.| {i} Sacrificaverunt fili os suos et filias Demonibus, ut in Ps. 105. Vel hostias alias idolis.
marg.| {k} Super montes ut q uando in Bethel et Dan vitulos aureos adoraverunt, sicut habetur 3Rg. 12.g.
marg.| {l} Et super colles exprobraverunt mihi quia idolis immolando super colles et montes ad litteram, me despiciebant et cultum meum contemnebant, qui talia facere prohibueram. Ier. 2.d. In omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ez. 10.e. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemerosum et immolaverunt ibi : Et postea dicitur. Et dixi ad eos. Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? Et vocatum est nomen eius excelsum usque ad hanc diem.
marg.| {m} Et Ideo , quia talia fecerunt ipsi et patres eorum remetiar opus eorum primum in sinu eorum pro culpa, scilicet penam mensurando, secundum quod dicitur sup. 27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Et nota quod hec dictio, primum, potest esse nomen, vel adverbium. Si est nomen, tunc est sensus, id est opus eorum primum, id est preteritum, sive primitus et in iuventute factum, puniam, quasi dicat : Non tantum pro instantibus, sed etiam pro preteritis et suis et patrum suorum peccatis puniam eos. Vel ut sit adverbium. Remetiar opus eorum primum, id est primo et principaliter puniam eos pro peccatis propriis, que ipsi adinvenerunt studio et malitia sua et multo fortius, quam pro peccatis, in quibus patres suos imitati sunt, quia illa aliquem habent colorem excusationis, respectu illorum, que ipsi studio suo adinvenerunt. Vel, primum, id est primo antequam liberem eos permittam eos diu et graviter affligi. Quod autem dicitur : In sinu eorum, expone, sicut prius in eodem capitulo expositum est.
marg.| {o} Hec dicit Dominus, quomodo etc.   Secu nda pars, in qua promittitur bonis de captivitate liberatio, quasi dicat : propter malos non perdam bonos. Sed.
marg.| {p} Quomodo si inveniatur post tempestatem. ] {q}   Granum in botro ille sum, scilicet et conservatum, ut licet botrus tempestate attritus sit, tamen granum aliquod in botro inveniatur illesum remansisse.
marg.| {r} Et dicitur vole nti illud tangere et accipere ab illis, qui hoc viderunt.
marg.| {s} Ne dissipes ] {Δ} illud] id est ne accipias
marg.| *
marg.| {a} Ecce scriptum est etc. quasi dicat : non putetis o mali quod me lateat iniquitas vestra, vel quod eam tradam oblivioni, quia,   ecce scriptum est coram me malu m vestrum, scilicet scriptum est per obstinationem {4. 165vb} in corde vestro, ubi ego intueor, 1Rg. 16.b. Deus intuetur cor. Ps. 7. Scrutans corda et renes Deus, id est cogitationes et delectationes examinans. Mal. 3.d. Et scriptus est liber monumenti coram eo. Ier. 17.a. Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum. Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt. Dicit ergo.
marg.| {a} Ecce quasi in evidenti.
marg.| {b} Scriptum est coram me quasi dicat : Omnia video et scio et ideo.
marg.| {c} Non tacebo qui silvi prius, patiens fui, nunc quasi parturiens loquar. sup. 42.c. Et dicam, Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d. Et hoc est quod subdit,
marg.| {d} Sed reddam et retribuam in sinum eorum iniquitates vestras id est in interiora mentis, ut per propriam torqueantur conscientiam. Secundum quod dicitur Infra ultimo g.a Vermis eorum non morietur.
a Is. 66, 24.
marg.| {f} Et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus. id est Prelatorum vestrorum illorum quos imitatis estis, quasi dicat : est ego puniam vos, sicut illi puniti erant, quos imitati estis, non quod tantum puniantur filii, quantum patres, id est subditi quantum Prelati, sed pro eisdem punientur in quibus imitati sunt Prelatos suos malos. De quibus subdit.
marg.| {h} Qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi Hoc idem dicitur Os. 4.c. Super capita montium sacrificabant et super colles ascendebant thymiama. Super montes immolant Baal, qui in Prelationibus maioribus constituti serviunt, non Domino, sed suo ventri. Tales sunt cultores Baal, qui interpretatur devorator. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est. Illi etiam super colles exprobrant Domino, qui in minoribus dignitatibus Ecclesie positi, taliter vivunt, ut vita eorum et conversatio sit opprobrium Christo, secundum quod dicitur Rm. 2.d. Propter vos nomen Dei blasphematur in Gentibus. Et sumitur hoc de Ez. 8. et sup. 52.b. De hac autem materia require sup. 57.b. In partibus torrentis pars tua, hec est sors tua et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium, numquid super his non indignabor ? quia super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti, ut immolares hostias. Ier. secundo. e. In omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ez. vigesimo e. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi etc.
marg.| {m} Et remetiar opus eorum primum in sinu eorum id est pro culpa penam mensurabo. Mt. 7.a. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, sup. 27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Dt. 25.a. Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Et nota quod dicit, opus eorum primum, quia Dominus non solum punit peccata senectutis, sed etiam iuventutis. Ideo dicit Ps. 14. Delicta iuventutis mee et ignorantias meas etc. vel   Opus eorum primum. id est originale peccatum. Ecclesiast. 25.d. Gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet, donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Ade, id est pro actuali et originali.
marg.| {n} In sinu eorum id est in anima, vel in mente, quasi dicat : non solum in corpore punientur, sed etiam in anima, Sequitur.
marg.| {o} Hec dicit Dominus, quomodo etc.   Nunc ad expositionem primam de Iudeis redeamus.
marg.| Sequitur enim, Hec dicit Dominus, quomodo si inveniatur granum etc. Ista , que hic dicuntur, sicut prius exposita sunt, exponuntur etiam a quibusdam Sanctis de Iudeis pro tempore illo, quando quidam Iudei de Babylone redierunt et reliquie salve facte sunt, alii autem destructi sunt.
marg.| Alii autem ad tempus Apostolorum hoc referunt. Ait ergo : Hec dicit Dominus, quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur, ne dissipes illud, quoniam benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. Et educam de Iacob etc.
marg.| Nam quasi granum in botro est inventum, quando pars, que doctrinam Evangelicam susceperat, reperta est in populo Iudeorum ; sicut enim granum ad botrum, ita pauci credentes ex Iudeis fuerunt ad comparationem reliquie multitudinis illorum, que credere nolens disperiit. Et de hac minima parte electa et inventa dictum est a Christo.
marg.| {r} Ne dissipes ] {Θ} illud] quoniam
marg.| {4. 166ra} Δ illud id est ne accipias, vel ne tangas illud, sed dimitte crescere et maturari.
marg.| {a} Quoniam benedictio est. id est quia placuit Domino, ut pro benedictione et multiplicatione de tanta copia, que prius erat reservaret illud.
marg.| {b} Sic faciam etc. id est propter Abraham, Isaac et Iacob, ad quos facta est promissio. Mi. 7.d. Dabo veritatem Iacob, misericordiam Abraham. Vel propter eos, qui inter plurimos peccatores serviunt mihi.
marg.| {c} Ut non disperdam totum genu s, scilicet Israeliticum, quasi dicat : Sicut si ex botro granum remaneat et reservetur post tempestatem, vel hostium vastationem, qui totas vineas solent vastare et dissipare, ita multitudo populi Israel propter peccata sua vastabitur, sed tamen ex eo reliquie bonorum dimittentur in benedictionem et multiplicationem ; secundum illud. Ez. 34.f. Ponam illos in circuitu collis mei benedictionem. Simile 16.d. Et relinquetur in eo quasi racemus modicus et parvus nequaquam multus. Ier. 5.c. Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere.
marg.| {d} Et educam de Iacob semen id est de decem Tribubus, que erant in captivitate, quosdam filios educam in terram suam qui eam seminent et populosam reddant.
marg.| {e} Et de Iuda educ am supple.
marg.| {f} Possidentem etc. id est de duabus tribubus, que erant in Babylone, quosdam reducam qui rursum possidebunt terram meam Iudeam, que montuosa est. Ez. 34.d. Inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel. Vel.
marg.| {d} Educam de Iacob semen id est de multitudine totius populi, quosdam reducam et educam de captivitate, ut sint semen.
marg.| {e} Et de Iudea etc. id est de tribu Iuda educam Principem, qui toti terre dominetur. Ier. 43.d. Si pactum meum inter diem et noctem et leges celo et terre non posui, equidem et semen Iacob et David servi mei proiiciam et non assumam de semine eius Principes seminis Israel ; quasi dicat : Sicut primum est impossibile, ita et istud infallibile.
marg.| {g} Et hereditabunt eam electi mei id est Iudeam et terram meam sanctam Iacob et Iudas quos ego ad hoc elegi, immobiliter possidebunt.
marg.| {h} Et servi mei id est colentes me.
marg.| {i} Habitabunt ibi tamq uam in hereditate propria.
marg.| {k} Et erunt campestria etc. id est amplitudo camporum implebitur gregibus ovium. Vel secundum aliam translationem, determinatur quedam regio apta gregibus pascendis. Loco enim eius quod hic dicitur campestria, habet alia translatio Saronas, que est quedam regio inter Loppem et Lyddam, atque Ramam fecunda et populosa, sed latronibus infesta, unde interpretatur vallis effundens sanguinem.
marg.| {l} Et vallis Achor id e st
marg.| {Δ} vallis ubi occisus
marg.| {Θ} illud, quoniam benedictio est quan do Dominus Patrem pro discipulis oravit, ut per eos benedictio fieret, id est multiplicatio fidelium et numerus credentium, numero et merito augeretur per eos. Io. 17.b. Ego pro eis rogo, non pro mundo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et postea dicitur. Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint etc.   Quod autem dicitur.
marg.| {b} Sic faciam etc.   sign ificat quod propter merita Prophetarum et Patriarcharum facta est salvatio reliquiarum Israel, ne totum genus illud disperderetur. Ad illos enim facta fuerat promissio. Unde et Christus ad Iudeos specialiter missus est. Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves que perierant domus Israel. De hac autem reliquiarum salvatione dicitur sup. 10.e. In veritate reliquie convertentur, reliquie inquam Iacob ad Deum fortem. Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquie convertentur ex eo. Rm. 9.f. et 11.d. Idem dicitur. Mi. 5.a. Reliquie fratrum eius convertentur ad filios Israel. Dt. 4.e. Novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, Sed nota quod Dominus tantum dicitur habere grana relicta et quasi post vindemiam relicta, Diabolus autem totam habet vindemiam. Dominus granum habet, sed Diabolus botrum sup. 16.d. Relinquetur in eo quasi racemus parvus et modicus, nequaquam multus. Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemie, non est botrus ad comedendum, botrus scilicet integer. Item supra vigesimo quarto, c. Quomodo si pauce olive, que {4. 166rb} remanserint excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia, hi levabunt vocem suam atque laudabunt. Vel botrus potest dici Christus, ipse est botrus suspensus in ligno, portatus ab exploratoribus. Nm. 13.c. De quo botro dicitur Ct. 1.d. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Granum autem in botro est fidelis quilibet manens Christo, secundum illud 1Io. 4.c. Qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo. Item Io. 15.a. Manete in me et ego in vobis : sicut palmes non potest facere fructum a semetipso nisi manserit in vite etc.   Item Io. 15.a. Ego sum vitis, vos palmites etc.   Sed nota quod pauca inveniantur grana in hoc botro, quia multi vocati, pauci vero electi. Unde ad significandum raritatem fidelium in Christo permanentium dicit in singulari, Quomodo si inveniatur granum in botro, granum dicit, non grana. Sequitur.
marg.| {d} Et educam de Iacob semen Expo sitio est precedentis ; id est de decem tribubus eligam fideles, De quo semine dicitur sup. 1.c. Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.
marg.| {e} Et de Iuda possidentem etc. id est de tribu Iuda eligam multitudinem credentium, vel chorum Apostolorum de ipsis Iudeis assumam, qui diversas Ecclesias regent et possidebunt. Vel alios credentes virtutibus eminentes. Vel per montes intelliguntur celestes mansiones. De quibus dicitur Iob. 29.a. Circumspicit montes pascue et virentia queque perquirit. Ez. 34.d. Inducam oves meas in terram suam et pascam eas in montibus Israel.
marg.| {g} Et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi Elec ti sunt fideles, quos elegit massa perditorum et vocavit ad fidem ; servi autem eius sunt, qui cum fide exhibent in humilitate bonam et strenuam operationem. Vel electi sunt perfectiores in fide ; servi autem sunt minores merito et vocatione. Hi habitare dicuntur in Ecclesia tamquam in domo et hereditare eam tamquam possessionem et hereditatem quod potest intelligi tam de Ecclesia Militanti, quam Triumphanti. Vel unum verbum potest referri ad Ecclesiam Triumphantem, aliud ad Militantem. Plus enim est hereditare quam habitare. In hereditate ergo notatur firma possessio et secura quod erit in patria per speciem, per inhabitationem, autem presens mansio, que est per fidem, intelligitur. Modo ergo habitamus, sed tunc hereditamus. Unde Eccl. 24.b. In Iacob inhabita et in Israel hereditare. Per Iacob intelligitur presentis peregrinationis lucta. Per Israel autem visio Dei sive cognitio aperta.
marg.| {k} Et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum id est multi salvabuntur in seculo et multi in claustro, sive multi boni erunt in plana vita et non ardua et multi perfectiores erunt in arcta penitentia. Per campestria enim hec lata et infima, sed tamen plana, conversatio intelligitur infirmorum, id est vita secularium, qui nolunt ascendere ad montem : per caulas autem gregum, multitudo popularis fidelium significatur. Dicit ergo.
marg.| {k} Et erunt campestria in caulas gregum ut scilicet in campestribus sint caule gregum et ibi vivant et pascantur, id est in campestribus bone licet infime conversationis turba salvabitur popularis, congregata in unitate caritatis.
marg.| {l} Et vallis Achor id est humiliatio arcte penitentie conturbantis.
marg.| {Θ} carnem et affligentis.
marg.| Vel aliter.
marg.| {k} Et erunt campestria in caulas gregum etc.   Camp us enim aliquando in bono accipitur pro libertate agendi, vel pro communitate, qua homo se et sua communia facit. Unde Cantic. 2.b. Adiuro vos filie Hierusalem per capreas, cervosque camporum. etc.   Quan doque autem accipitur in malo, ut hic et 4Rg. ultimo b. Ubi dicitur quod Sedechias comprehensus est in campo, vel planitie Iericho, id est in altitudine vite secularis et libertate peccandi. Item Gn. 11.a. Illi, qui moverunt pedes ab Oriente, invenerunt campum in terra Sennar. Per campestria ergo hic intelliguntur illi, qui vixerunt in latitudine vite secularis ambulantes in via lata, que ducit ad mortem, sicut dicitur Mt. septimo, b. In caulas colliguntur greges. Dicit ergo.
marg.| {k} Erunt campestria in caulas gregum id est qui prius in via lata peccandi erant et qui suo malo exemplo dispergebant oves Domini, modo eas colligunt ad se in unitate et vinculo caritatis, ut modo sint caule gregum intra se continentes, qui prius erant campestria, id est alios dispergentes.
marg.| {l} Et vallis Achor. Que interpretatur conturbatio. Erit
marg.| {Λ} {a} In cubile armentorum
marg.| {4. 166va} Δ vallis ubi occisus, vel sepultus fuit Achor filius Charmi, ad litteram, sicut habetur Iof. 7.d. Eri {t} {a} In cubile armentorum quia in illa valle ad litteram multi greges erunt et ibi accumbent. Et hec fient.
marg.| {b} Populo meo id est ad utilitatem et prosperitatem populi mei.
marg.| {c} Qui requisierunt me. In captivitate positi.
marg.| {d} Et vos etc.   Hic destructionem malorum omnimodam predicit, dicens. Et vos o Iudei mali et impenitentes, quasi dicat : Ita fiet de bonis sicut dictum est quod de captivitate revertentur et in terra sua prosperabuntur. Sed vos.
marg.| {e} Qui dereliquistis Dominum pecc ata peccatis addendo et idolis adherendo.
marg.| {g} Qui obliti estis etc. id est Templum quod erat in monte, a quo avertistis affectum, non venientes illuc orare, vel immolare, sed in diversis locis diversa idola colentes. Unde subdit.
marg.| {h} Qui ponitis fortune etc.   Fort una, Dea est felicitatis, vel divitiarum. Et sicut Hieronymus et Haimo dicunt est in cunctis urbibus, maxime in Egypto et in Alexandria idololatrie vetus consuetudo, ut ultimo die anni et mensis, ponant mensam Fortune refertam varii generis epulis et poculum mulso mixtum. Haimo Vel quia felicem annum prebuerit, vel quia futurum felicem prebituram putant. Hoc autem faciebant et Israelite, omnium simulacrorum portenta venerantes et nequaquam altari victimas, sed huiuscemodi libamina mense Fortune faciebant. De talibus ergo dicit.   Numerabo vos. Vos inquam qui tales estis, sicut dictum est numerabo vos, ne quis evadat. Numerabo dico, non in virga, vel in baculo, sicut numerantur oves ad introducendum in ovile, sed {l}   In gladio ad i nterficiendum. Gladium autem vocat quamlibet afflictionem, quia sicut dicit Haimo, quidquid punit et percutit, torquet et cruciat, in sacris Scripturis gladius appellatur.
marg.| {m} Et omnes in cede Romanorum, vel   Chaldeorum. ] {n}   Corruetis id est pressura aliqua omnes affligemini. Non enim omnes ferro trucidati sunt, vel occisi, sed penis et cruciatibus traditio et captivitati et servituti. De quorum adhuc contemptu et inobedientia subiungit.
marg.| {o} Pro eo quod vocavi vos per Prophetas bona promittendo dicens. Convertimini ad me et salvi eritis sup. 45.d.
marg.| {p} Et non respondistis mihi obediendo et me sequendo. Prv. 1.c. Vocavi et renuistis Ier. d. Vocavi illos et non responderunt mihi.
marg.| {q} Locutus sum mala comminando.
marg.| {r} Et non audistis meas comminationes timendo et vos emendando, quasi dicat : comminatio vexationis et afflictio non dedit intellectum vestro auditui, sed surda aure verba mea preterivistis.
marg.| {s} Et insu per faciebatis malum in oculi meis, id est me vidente, cui omnia patent. Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius. Vel. In oculis meis, s. in Templo idola colentes, in quo specialiter quodammodo oculos meos habeo.
marg.| {t} Et que nolui elegistis id est que prohibui fecistis et Deos alienos quos vobis interdixeram coluistis. Quia ergo sic elegistis.
marg.| {u} Propter hec dicit Dominus Deus qui non mentitur, sed potest implere quod comminatur et que promittit ad effectum perducere.
marg.| {x} Ecce servi mei etc.   Quar ta pars in qua simul confert prosperitatem bonorum et malorum calamitatem.
marg.| {x} Ecce quasi in evidenti est.
marg.| {y} Servi mei Qui me colunt.
marg.| {z} Comedent ] {Δ} et vos esurietis,
marg.| {Θ} Carnem et affligentis. Vallis enim Achor interpretatur vallis turbationis. Hec inquam vallis erit.
marg.| {a} In cubile armentorum magn i et fontes sancti in humilitate patientie iacebunt et cubile facient ibi armentorum, gloriantes et quiescentes in tribulationibus suis et de minimis offensis graviter turbabuntur et se affligent. In hac enim valle iacebat ille magnus bos, qui dicebat : Ego minimus Apostolorum, quia non sum dignus vocari Apostolus 1Cor. 15.b. Item ille, qui dicebat. Si dixerimus, quia peccatum non habemus etc.   1Io. 1.d.
marg.| {Λ} {a} In cubile armentorum idem est cum premissa sententia, id est qui prius erant vallis Achor, id est vallis conturbationis per vitiorum receptationem et Sanctorum persecutionem, modo erunt cubile armentorum, id est {4. 166vb} requies fidelium qui in eorum exemplo requiescent. Unde Paulus qui prius fuit vallis Achor Ecclesiam persequendo, postea fuit cubile armentorum, id est requies et refectio fidelium, predicatione et exemplo eos reficiendo et ad bonum provocando. Ose. 2.c. Dabo vallem Achor ad aperiendam spem. Per exemplum enim Pauli qui de persecutore factus est Apostolus, erigitur spes nostra. Ad hanc autem sententiam bene convenit alia translatio, que dicit. Et erit Saron in caulas gregum, Saron enim interpretatur hostis. Illi enim quam prius impugnabant Ecclesiam, postea fuerunt eius defensores. Hoc est quod dicitur sup. 60.c. Venient ad te curvi filii eorum qui te humiliaverunt et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi. Gn. 49.d. Beniamin lupus rapax, mane comedet predam et vespere dividet spolia. Sed ut credatur Dominus in omnibus ista facturus subdit.
marg.| {b} Populo meo etc. quasi dicat : predicta pollicetur Dominus et faciet populo fideli, qui cum fide et opere requisierit. Contraria autem fient malis et incredulis Iudeis. Unde subdit.
marg.| {d} Et vos o pe rfidi Iudei.
marg.| {e} Qui dereliquistis Dominum dice ntes. Non habemus Regem nisi Cesarem. Io. 19.c.
marg.| {g} Qui obliti etc. id est Christum qui est mons montium contempsistis sup. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini ni vertice montium. Vel. Montem, id est altitudinem conversationis celestis, vel sublimitatem patrie celestis.
marg.| {h} Qui ponitis fortune mensam id est divitiis aram statuitis.id est   Et libatis super eam id est qui vestra sacrificia ponitis propter solam presentis vite remunerationem. Nota quod Fortuna dicitur Dea felicitatis et prosperitatis et divitiarum. Hec olim colebatur in Egypto, sed modo colitur in toto mundo. Pecunie enim obediunt omnia, ut dicitur Eccl. 10.d. Et Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student, avaritie, scilicet colende. Avarus enim de corde suo facit aram Fortune et de membris facit ei hostias et de sudore suo et sanguine libamina. Hec est ergo causa quare traditur Deus oblivioni, vel habitatio Hierusalem celestis, quia omnes Fortune colende intenti sunt. Unde conqueritur Dominus in Ps. 30. Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde. E contra autem dicit Iustus, Ps. 136. Si oblitus fuero tui Hierusalem, oblivioni detur dextera mea.
marg.| {k} Numero vos in gladio Vos inquam qui predicta fecistis, numerabo in gladio, ut nullus evadat.
marg.| {m} Et omnes in cede corruetis Quod quidem planum est de Iudeis, qui per Romanos destructi sunt. Gladium autem et cedem vocat quamlibet pressuram, vel tribulationem. Non enim omnes occisi sunt, sed omnes afflicti. Vel gladium vocat mortem corporis. Et est sensus.
marg.| {k} Nm. etc. id est nullus vestrum evadet mortem corporis.
marg.| {m} Et omnes etc. quasi dicat : anime torquebuntur in penis et hoc vobis continget.
marg.| {o} Pro eo quod vocavi vos per Prophetas.
marg.| {p} Et non respondistis obed iendo voci mee.
marg.| {q} Locutus sum per memetipsum, qui prius locutus fueram per ora Prophetarum.
marg.| {r} Et non audistis cred endo, quia fides ex auditu. Rm. 10.c. Vel.
marg.| {o} Vocavi bona promittendo.
marg.| {p} Et non respondistis per amorem.
marg.| {q} Locutus sum mala comminando.
marg.| {r} Et non audistis per timorem, ut comminatio daret intellectum auditui.
marg.| {s} Et faciebatis malu m in oculis meis, id est me vidente, cui nihil occultum vel me etiam inter vos corporaliter habitante.
marg.| {t} Et que nolui elegistis id est Phariseorum precepta et traditiones quas nolui, tenuistis.
marg.| {u} Propter hoc hec dicit Dominus Deus etc.   Nota quod Dominus vocat nos multis modis. Vocat nos verbo, flagello et beneficio et exemplo. Et nos debemus respondere verbis per obedientiam, flagellis per patientiam, beneficiis per gratiarum actionem, exemplis per imitationem. Sed nos nec obedimus verbis et murmuramus in flagellis, ingrati sumus ad beneficia, nec imitamur exempla. Unde Prv. 1.c. Vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Quatuor dicit, que significant quatuor modos quibus nos vocat Deus. vocavi, quantum ad predicationem, extendi manum, quantum ad beneficiorum collationem ; despexistis omne consilium, quantum ad exempla perfectionis ; et increpationes meas neglexistis, id est flagella. Quia ergo sic contempsistis.
marg.| {u} Propter hoc hec dicit Dominus Deus tuus. Ecce servi mei comedent pane m verbi divini, vel refectionem corporis mei, vel in futuro cogitationem Divinitatis, secundum illud Lc. 22.c. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus Regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in Regno meo. De ferculis huius mense dictum est sup. 9.c. ad Heb ibi requiratur.
marg.| {Θ} {a} Et vos esurietis
marg.| {4. 167ra} Δ et vos esurietis. Ecce servi mei bibent et vos sitietis. Ecce servi mei etc.   In q uo notatur quod boni in terra sua omni copia bonorum replebuntur, tam in victualibus ciborum, quam potuum. Ad litteram et in omni letitia cordis permanebunt et exultatione et laude, secundum quod dicitur Ioel. 2.f. Comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis. Et e converso mali, qui gladium evaserunt, de quo gladio predictum est, esuriem et sitim et confusionem incurrent in die captivitatis. Sed sicut dicit Hieronymus omnia ista. Iudei quidam referunt ad fabulam mille annorum, sicut etiam postea dicemus, quando ut dicunt mali eiicientur de terra sua et boni erunt ibi omni perfruentes abundantia et letitia. Sed adhuc de talibus subditur.
marg.| {g} Ecce servi mei etc.   Gaud ium enim cordis sequitur laus vocalis.
marg.| {h} Et vos e co nverso   clamabitis pre dolore cordis etc.   ut c lamor sequatur dolorem et ululatus contritionem. Per que verba designatur maior et minor pena. Contritio enim plus dicit quam dolor et ululatus plus quam clamor. Secundum quem modum etiam dicitur So. 1.e. Et erit clamor a porta piscium et ululatus a secunda.
marg.| {l} Et dimittetis nomen vestrum etc.   quod fit per execrationem. Electi enim mei volentes aliquid affirmare, dicent : Si aliter fecero, vel si verum non est quod dico, contingat mihi sicut Iudeis pessimis contigit, qui fame et peste mortui sunt, vel gladio et clade.
marg.| {m} Et interficiet te o po pule nequam.
marg.| {n} Dominus Deus id est interfectioni exponet et calamitati.
marg.| {o} Et servos suos vocabit nomine alio id est alio nomine vocabuntur boni, quam perversi, quorum nomina putrescent. Vel nomine alio, quam prius, quia vocabuntur populus peculiaris et filii Dei, qui prius vocabuntur tempore captivitatis, populus alienus et filii Belial. Unde Os. 1.d. Et erit in loco, ubi dicetur eis, non populus meus, vos dicetur eis, filii Dei viventis.
marg.| {p} In quo nomi ne   qui benedictus est super terram ab h ominibus.
marg.| {r} Benedicetur in Deo amen id est vere, id est omnis hoc nomine appellatus cum benedictus fuerit ab aliquo in terra vivente, benedicetur etiam a Deo illam benedictionem confirmante, quasi dicat : et ipsi vocabuntur, filii mei et populus meus, sub hoc nomine benedicentur non solum ab hominibus, sed etiam a Deo. Vel.
marg.| {q} Qui benedictus est super terram bene dictione temporali.
marg.| {r} Benedicetur in Deo amen id est vere benedicetur benedictione spirituali, quia non solum ad litteram in temporalibus multiplicabuntur, sed bonis operibus fecundabuntur et in cultu divino studiosi erunt. Vel hoc quod dicit, amen, potest per se poni, id est sic erit, vel sic fiat.
marg.| {s} Et qui iurat in terra, iurat in Deo Amen id est si aliquem oporteat pro aliquo casu iurare, non iurabit in idolo, sed in Deo, nec falso iurabit, sed vere. Et hoc est quod dicit.
marg.| {t} Iurabit in Deo Amen id est veraciter. Unde Symmachus pro Amen, transtulit, fideliter. Sequitur.
marg.| {Δ} {a} Quia oblivioni
marg.| {Θ} {a} Et vos esurietis o vo s perfidi Iudei et quicumque mali, id est patiemini famen audiendi verbum Dei, ut dicitur Am. 8.d. Vel in futuro deficietis a ferculis Paradisi, qui hic saturati estis deliciis huius mundi. E contra Ioel 2.f. Comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis etc.   Lc. 14.d. Beatus, qui manducat panem in Regno Dei. Ct. 5.a. Comedite amici et bibite et inebriabimini carissimi. Unde subdit de potu.
marg.| {b} Ecce servi mei bibent potu m sanguinis mei, aquam vivam doctrine spiritualis. Doctrina enim, vel scriptura, non solum cibus est, ubi scilicet difficilis est, sed etiam potus, ubi est facilis. Vel vinum eterne iucunditatis. Idem autem erit cibus et potus ibi : De quo dicit Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue et torrente voluptatis tue potabis eos.
marg.| {4. 167rb} {c} Et vos sitietis id est predictorum potuum defectum habebitis. Lc. 16.f. Dives epulo guttam aque sitivit et non obtinuit.
marg.| {d} Ecce servi mei letabuntur in e terna beatitudine. Unde Io. 16.e. Gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Vel letabuntur etiam in presenti per acceptionem gratie Spiritus Sancti, sicut Apostoli accepto Spiritu sancto letati sunt, Act. 2.e. Vos autem, o Iudei, qui Christum crucifixistis.
marg.| {f} Confundemini vide ntes gloriam mee Resurrectionis ubique innotescere, vel videntes alios in locum vestrum successisse et alios labores vestros comedere, secundum illud Dt. 28.d. Omnes labores tuos comedet populus, quem ignoras. Vel, Confundemini in iudicio, quomodo confunditur fur, cum comprehenditur ; vel in Inferno, sicut confunditur fur dum mulctatur et suspenditur.
marg.| {g} Ecce servi mei laudabunt in E cclesiis in presenti, secundum illud Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua etc.   Dici t ergo : Ecce servi mei laudabunt pre exultatione cordis, eos ad laudem compellentis, etiam forte ad laudem vocalem.
marg.| {h} Et vos clamabitis in I nferno.
marg.| {i} Pre dolore cordis id est conscientie peccatorum remordentis. Unde ad exprimendum maximum dolorem damnatorum, subdit.
marg.| {k} Et pre contritione spiritus ululabitis Cont ritio enim spiritus plus sonat quam dolor cordis et ululatus plus quam clamor. Simile So. 1.c. Et erit clamor a porta piscium et ululatus a secunda. Hec enim ad litteram Iudeis evenisse cognoscimus per Romanos, quando in obsidione tantam famem passi sunt, ut etiam mulieres filios suos comederent, sicut narrat Iosephus. Et confusi sunt et capti et distracti et occisi. De quibus adhuc subditur.
marg.| {l} Et dimittetis etc.   ita scilicet ut aliquid affirmantes dicant : Si aliter fecero, contingat mihi sicut contigit Iudeis, Romanorum gladio occisis. Vel ita : Iuro per Deum, in quem olim crediderunt Iudei. Vel quia Deus iuramentum eorum erat quod Christiani modo iurant necessitate compulsi, id est quando oportet eos iurare. Vel aliter : Et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis : Nomen quippe eorum est Iudeus, vel Israelita. Et Iudeus dicitur confitens, vel glorificans, sive laudans. Israelita vero vir videns Deum. Carnales vero Iudei nomen suum reliquerunt in iuramentum electis Dei, quia iam ipsum nomen amiserunt et omnes electi iurant in illud, id est firmiter definiunt ore confiteri ad salutem, atque laudare et glorificare Christum quod significatur per hoc nomen Iudeus, ut sic mereamur ad eius visionem pertingere quod significat hoc nomen Israelita. Additur autem comminatio adhuc, cum subditur.
marg.| {m} Et interficiet te Dominus Deus vel morte corporali, vel gehennali, vel quacumque afflictione corporali. Interfecit enim populum illum Dominus gladio Romanorum et adhuc, magis interficiet gladio suo, id est iudiciali sententia, cum venerit in iudicium. Interfecit etiam eum Dominus, qui est verus Deus et vita eterna, cum se illi abstulit. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita.
marg.| {o} Et servos suos vocabit nomine alio ut d icantur Christiani a Christo, non Iudei a Iuda, vel Israelite a Iacob, sed alio quodam nobiliori vocabulo quod novitatem et gratiam sonet, ut Christiani vocentur. Act. 10.d. Cognominati sunt primum Antiochie discipuli Christiani. Non enim aliud nomen est sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, sicut dicitur Act. 3.c. Vel in futuro vocabit servos suos nomine alio, quia qui hic dicuntur miseri, secundum illud Iac. 4.c. Miseri estote et lugete, tunc dicentur Beati, sup. 62.a. Vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominavit. Bar. 5.b. Nominabitur tibi a Deo nomen novum in sempiternum pax iustitie. Apc. 2.c. Vincenti dabo calculum candidum, id est corpus solidum et glorificatum et in calculo nomen novum quod nemo scit, nisi qui accipit. Novum dicitur, contra vetustatem culpe et pene. 1Io. 3.c. Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Mt. 5.a. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Io. 14.b. Iam non dicam vos servos, sed amicos meos.
marg.| {p} In quo nomi ne scilicet Christiano.
marg.| {q} Qui benedictus est super terram ) benedictione gratie in baptismo.
marg.| {r} Benedicetur in Deo amen bene dictione glorie in celo, vel in iudicio, quando dicetur illud Mt. 25.c. Venite, benedicti Patris mei etc.
marg.| {s} Et qui iurat in terra id est in hac vita dicens : Iuravi et statui custodire iudicia iustitie tue.
marg.| {t} Iurabit in Deo amen id est in futura vita vere et fideliter Deum laudabit et se semper laudaturum eum affirmabit.
marg.| {Θ} {a} Quia ob-
marg.| {4. 167va} {Δ} {a} Quia oblivioni tradite sunt id est tradentur angustie priores, quasi dicat : Hec omnia supradicta erunt bonis alio nomine vocatis, quia priores angustie oblivioni tradentur, quas, scilicet in captivitate sustinuerunt, ut memoria preteritorum eos non cruciet.
marg.| {b} Et quia abscondite etc.   Prop heta illis se connumerat, quia et ipse multas sustinuit afflictiones et molestias, a quibus et ipse tandem in morte liberatus est.
marg.| {c} Ecce enim ego etc.   Quin ta pars, in qua bonorum prosperitatem prosequitur. Sed nota quod hoc quod hic dicitur de celorum innovatione et terre et de nova Hierusalem, referunt Iudei ad fabulam mille annorum et ad auream Hierusalem et tunc omnia, que hic dicuntur, dicunt implenda. Secundum veritatem autem loquitur sicut dicetur in mystica expositione, de Hierusalem celesti et de elementorum innovatione in fine mundi. Sed tamen ceptam fabulam prosequamur secundum illos, qui hoc exponunt de tempore reversionis de Babylonica captivitate. Dicit ergo : Ecce enim ego creo celos novos, quasi dicat : predicta bona erunt vobis et non erunt in memoria priores angustie, quia ecce ego creo novos celos, id est creabo novos celos, id est innovabo eos, ut qui prius vobis deficiebant ad pluvias, modo quasi innovati vobis copiose fundant aquas benedictionis.
marg.| {d} Et terram novam creo , scilicet id est creabo, id est terram innovabo et recentem eam faciam semper ad proferendum semina sua. Post renovationem celorum sequitur renovatio terre, quia per pluvias celi fit apta terra ad fructificandum, secundum quod dicitur Os. 2.d. In die illa exaudiam celos et illi exaudient terram.
marg.| {e} Et non erunt in memoria priora id est qualitates priorum scilicet celorum siccitas et terre sterilitas.
marg.| {f} Et non ascendent super cor vest rum, scilicet id est in memoriam vestram non ascendent tamquam pondus, scilicet.
marg.| {g} Sed gaudebitis ment e.
marg.| {h} Et exultabitis corp ore.
marg.| {i} Usque in sempiternum in his, que ego creo id est diu permanebitis gaudentes ; et exultantes in bonis, que vobis de novo facio. Hoc tamen quod dicitur in sempiternum, sub pia conditione intelligitur, scilicet si custodiatis mandata mea. Que autem sint illa, que creaturus est, subdit.   Quia ecce ego creo Hierusalem exultationem. id est exultantem. Loquitur enim Emphatice, ut magis exprimat quod intendit.
marg.| {n} Et populum eius gaudium id est est, gaudentem. Similiter est Emphasis.
marg.| {o} Et exultabo in Hierusalem Anth ropopathos est. Nulla enim affectio gaudii cadit in Deum, sed tunc dicitur gaudere, cum suis leta tribuit. et gaudere eos in se facit.
marg.| {p} Et non audietur in ea id est in Hierusalem.
marg.| {q} Vox fletus ultra et vox clamoris quia , ubi iure erit gaudium et exultatio, contraria esse non possunt.
marg.| {r} Non erit ibi amplius infans dierum etc.   Iero . Hebrei hec ante resurrectionem in mille annorum Regno futura super terram contendunt et tam longa future vite spatia repromittunt, ut centum anni reputentur infantie ; peccatorem autem centesimo etatis sue anno esse moriturum, ne videlicet paratis opibus perfruatur, sed ob peccatum maledictum esse se noverit. Sed hoc fabulosum est, prosequemur tamen fabulam.
marg.| {r} Non erit ibi amplius infans dierum id est infans in diebus, id est qui paucos habeat dies. Et dicit, infans dierum, quia sunt infantes annorum, qui paucos habent annos. Item sunt infantes innocentie, qui scilicet innocentes sunt, licet sint multorum dierum et annorum. Andreas sic exponit.
marg.| {r} Non erit ibi amplius infans dierum id est non erit ibi infans, qui ante annum, vel mentem moriatur, in primitivis, scilicet diebus suis.
marg.| {s} Et senex qui non impleat dies suos non erit, scilicet ibi, id est qui non impleat dies senectuti deditos.
marg.| {Δ} {a} Quoniam puer
marg.| {Θ} {a} Quia oblivioni tradite sunt angustie priores ne s it {4. 167vb} pars malorum prioris angustie memorari. Tunc enim nulla erit memoria alicuius rei, que affligat, sup. 54.a. Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces, non enim te pudebit, quia confusionis adolescentie tue oblivisceris et opprobrii viduitatis tue non recordaberis amplius, quia dominabitur tui, qui fecit te. Iob. 3.c. Parvus et magnus ibi sunt et servus liber a Domino suo ibi dicit Glossa erit quidem ibi memoria culpe, non que mentem polluat, vel affligat, sed que sine lesione arctius beatitudini et letitie astringat, sicut sanati dolorum sine dolore recordamur, unde amplius medico gratias agimus.
marg.| {b} Et quia abscondite sunt ab oculis nostris quasi dicat : nec cadent in memoriam mentis, nec occurrent sensibus corporis, nec enim angustiarum recordatio erit, sed que sit ad angustiam, nec ipsarum visio, sed abscondite erunt ab oculis nostris, ut nec oculi videant aliquid contristabile, nec fleant pro aliquo dolore. Tunc enim absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, sicut dicitur Apc. 21.a. et sup. 25. Propheta autem ideo afflictis se connumerat, dicens : Ab oculis nostris, quia ipse particeps fuit afflictionum, ut esset etiam et consolationum et ipse enim multa pertulit a Iudeis et tandem serra lignea sectus est. Sequitur.
marg.| {c} Ecce enim ego etc. quasi dicat : ad Beatorum innovationem faciam creaturarum. Creabit enim novos celos, id est innovabit eos et mutabuntur secundum formam, non secundum materiam, vel substantiam et similiter terram et alia elementa. Preterit enim figura huius mundi, non substantia, ut dicit Apostolus 1Cor. 7.c. Apc. 21.a. Et vidi celum novum et terram novam, primum celum et prima terra abiit. infra ultimo g. Sicut celi novi et terra nova, que ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum. 2. Pet. 3.c. Novos vero celos et novam terram secundum promissa eius exspectamus, in quibus iustitia habitat. Ps. 101. Opera manuum tuarum sunt celi, ipsi peribunt, tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur etc.
marg.| {e} Et non erunt in memoria priora torm enta.
marg.| {f} Et non ascendent super cor vest rum, id est in memoriam vestram non ascendent tamquam onus. Vel priora, scilicet celum et terra, id est qualitates priorum, non erunt in memoria nec ascendent super cor, quia tanta erit pulchritudo eorum, que tunc erunt, ut nemo iam istorum, que nunc sunt, recordari dignetur, sed quasi pro nihilo quisque reputabit hec, que nunc sunt et in illis, que videbit, delectabitur. Nam tunc omnes electi gaudebunt sine fine in illis, que tunc creata erunt a Domino. Unde subdit.
marg.| {g} Sed gaudebitis cord e.
marg.| {h} Et exultabitis corp ore.
marg.| {i} Usque in sempiternum id est sine fine.
marg.| {k} Et in his que ego creo id est in omnibus rebus a me factis et renovatis ad gloriam vestram.
marg.| {l} Quia ecce etc.   cele stem.
marg.| {m} Exultationem id est exultantem.
marg.| {n} Et populum eius gaudium id est gaudentem. Loquitur autem Emphatice ad expressionem magnitudinis gaudii, quia tunc electi quasi absorbebuntur a gaudio bonorum domus Domini, secundum quod dicitur Mt. 25.b. Intra in gaudium Domini tui. Item Io. 16.e. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit. sup. 51.d. et 36.d. Letitia sempiterna super capita eorum gaudium et letitiam obtinebunt. Ut ergo abundantiam gaudii et quasi eos qui erunt, ibi absorptos a nimietate gaudii ostendat, loquitur sic Propheta, ut non solum populum celestis Hierusalem gaudere, sed gaudium esse dicat. Nam et ferrum videmus in ignem converti, cum in ignem positum valde succenditur sic et populus sanctorum cum ingressus fuerit in gaudium Domini sui, commutabitur totus in gaudium.
marg.| {o} Et exultabo in Hierusalem etc.   Modu s loquendi est, sicut illud. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Vel Christus homo gaudebit in populo suo, quando inter homines erit quasi unus ex eis, id est homo sicut alii in Regno celorum et hoc erit electis magnum gaudium, sicut dicit Bernardus Magnum prorsus gaudium et omnis suavitatis dulcedine plenum, videre hominem hominis conditorem.
marg.| {p} Et non audietur in ea vox fletus ultra et vox clamoris ibi enim erit gaudium contra fletum et vox exultationis contra vocem clamoris. Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum etc.
marg.| {r} Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies. Quo d sic exponit Gregorius in Moralium libro 17 capitulo 24, super illum locum : Dedit ei Deus locum penitentie etc.   Infa ns dierum est, qui iam diu vixit, sed adhuc mente parvulus est. Cuiusmodi infantes increpat Sapiens, dicens, Prv. 1.c. Usquequo parvuli diligitis infantiam ? Senex quoque, qui non implevit dies suos, est, qui multum
marg.| {Θ} quidem.
marg.| {4. 168ra} {Δ} {a} Quoniam puer centum annorum. ] {b}   Morietur id est qui morietur centenarius, reputabitur quasi puer in comparatione aliorum, qui diutius vivent.
marg.| {c} Et peccator centum annorum maledictus erit quasi dicat : Dominus intantum patiens erit super peccatores quod usque ad centum annos exspectabit eos ad penitentiam, nec aliquis damnabitur pro peccato, nisi ad minus centum annorum fuerit. Vel aliter. Et peccator centum annorum maledictus erit, quasi dicat : quando peccator opes paraverit, ut eis perfruatur in compenti etate, que tunc erit in centesimo anno, vel circa hoc, tunc morietur, ut sic careat eis, que preparaverat vel sic, Peccator centum annorum maledictus erit, quasi dicat : tanta erit innocentia quod nullus reputabitur peccator ante centum annos. Sic exponunt Hebrei.
marg.| {a} Quoniam puer etc. quasi dicat : Diu vivent quantum ad etatem et ideo providebunt sibi edificiis ; et in agris et vineis. Et hoc est.
marg.| {e} Et edificabunt domos et inhabitabunt ad littera m.
marg.| {h} Et plantabunt vineas et comedent fructum earum quia non habebunt hostes, qui labores manuum suarum manducent. Unde subdit.
marg.| {k} Non edificabunt domo s.
marg.| {l} Et alius habitabit, non plantabunt et alius comedet quia nec alienis edificabunt domos, nec plantabunt vineas quarum vinum bibant hostes eorum. Am. ultimo d. Plantabunt vineas et bibent vinum earum.
marg.| {n} Secundum dies enim ligni etc. quasi dicat : bene dico quod non plantabunt et alius comedet quod solet contingere pro brevi etate hominis. Contingit enim quod qui plantat vineam, vel arborem aliquam, non tantum vivit quod possit de fructu eius comedere ; sed non sic erit modo apud vos, quia longos dies dabo vobis. Et hoc est : Secundum dies enim ligni etc. id est optime complexionati erunt, nec erunt egri, sed sani et fortes sicut lignum. Andreas. Secundum dies enim etc. scilicet spatium humane vite in populo meo tantum erit, quantum arbor vivere et durare solet. Vel aliter, id est tantum vivent, ac si de ligno vite comedissent.
marg.| {Δ} {a} Et opere
marg.| {Θ} Quidam vixit, sed etatis sue tempora in vanitate consumpsit. Ille enim implet dies suos operibus, qui sese quotidie in hac vita vigilanter pensare non negligit et ad omnia, que recte facere potest, inertia nulla compescit. Talis senex fuit Abraham, de quo dicitur. Gn. 25.a. quod mortuus est in senectute bona, provecteque etatis et plenus dierum. Sap. 4.a. Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. In presenti autem Ecclesia, multi tales pueri sunt et senes, sed in illa electorum Ecclesia futura non erit infans dierum et senex, qui non impleat dies suos, quia quisquis infans semper moribus esse perseverat, non perveniet ad illam ; neque senex, qui dies vite sue in bonis operibus implere noluit. Erunt tamen ibi infantes et senes, scilicet et sapientes et alii innocentes, qui propter Christum in vita presenti sunt infantes. De quibus dicitur in Ps. 8. Ex ore infantium etc. Et Z a. 8. Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius, pre multitudine dierum et platee civitatis implebuntur infantibus et puellis. Sed mali pueri et senes fatui non erunt ibi : Unde subditur.
marg.| {a} Quoniam puer etc. Centenarius enim perfectus est numerus et ideo centum annorum nomine, vel omne spatium vite presentis, vel mora longi temporis exprimitur. Qui enim centum annos explevit et adhuc puer est, id est qui diu vixit, nec a factis puerilibus est correctus.
marg.| {b} Morietur morte eterna.
marg.| {c} Et peccato centum annorum id est qui nec temporis longinquitate compesci potuit, a perpetratione peccati.
marg.| {d} Maledictus erit in die novissimo, cum audierit : Discedite a me maledicti in ignem eternum, Mt. 25.d. De electis vero adhuc in hac vita degentibus subditur.
marg.| {e} Et edificabunt domos et inhabitabunt et plantabunt {4. 168rb}   vineas et comedent fructus earum. Edi ficabunt enim domos cordium suorum et conscientiarum et inhabitabunt ibi per sollicitam disquisitionem, non vagando foras per seculi cupiditatem. Mt. 9.a. Surge et tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Glossa In conscientiam. Vel, Edificabunt domos, id est merita bonorum operum et virtutes acquirent, pro quibus in celestibus mansionibus requiescent. De quibus mansionibus dicitur Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt etc.   Unus quisque enim propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, ut dicitur 1Cor. 3.c. Tales domos obstetrices sibi edificasse dicuntur, que timuerunt Deum. Ex. 1.d. Dicit ergo.
marg.| {e} Et edificabunt in p resenti.
marg.| {f} Domos id est virtutes et merita, per que in celestibus requiesCt.
marg.| {g} Et inhabitabunt in f uturo in illis mansionibus superius, quas manu et lingua sibi fabricaverunt in presenti.
marg.| {h} Et plantabunt vineas id est statuent sibi actiones bonas, in quibus quotidiano labore exerceantur.
marg.| {i} Et comedent fructum vel fructus, id est satiabuntur in futuro retributione bonorum operum suorum. Ps. 117. Labores manuum tuarum, quia manducabis etc.   Am. ultimo d. Plantabunt vineas, bibent vinum earum.
marg.| {k} Non edificabunt et alius habitabit quia antiquus hostis domum conscientie eorum, quam celestibus disciplinis et virtutum lapidibus extruent, habitare non poterit sicut mentem negligentis, quam quia vacantem invenit, dicit de ea : Revertar in domum meam, unde exivi, Mt. 12.d.
marg.| {m} Non plantabunt et alius comedet quia Diabolus fructum actionum eorum non devorabit, qui recta intentione et perseveranter actiones suas peregerunt. Illorum enim fructus comedit Diabolus, qui pro inani laude fiunt, vel sustinentur, vel qui ante consummationem deficiunt. Unde Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius et ipse ignoravit. Ioel. 1.d. Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei vestri letitia et exultatio ? Prv. 5.d. Ne des alienis honorem tuum etc.   Hoc consilium iusti observant et ideo ipsi, non alieni suo labore pascuntur. sup. 62.c. Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti ibi require. Sequitur.
marg.| {n} Secundum dies enim ligni erunt dies populi mei. quasi quis quereret. Habentne nulli fructus quos comedant ? Et respondet Dominus quod ita. quia.   Secundum dies ligni etc. id est sicut lignum in diebus suis gignit fructum suum, ita populus electorum dum sibi status vite presentis duraverit, fructum boni operis facere non desistet.
marg.| {Θ} {a} Et opera
marg.| Vel.
marg.| {n} Secundum dies ligni etc.   Trip lex est lignum, cui Propheta assimilat iustum. Palma, lignum vite et ficus. Dicit ergo : Secundum dies, ligni, id est secundum dies palme.
marg.| {o} Erunt dies populi mei id est sicut palma centenaria facit fructum ; ita Sancti cum pervenerint ad centenarium consummationis, faciunt et capiunt fructum eterne remunerationis. Ps. 91. Iustus, ut palma florebit etc. Iob. 29.c. In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies. Hoc est quod Gn. 21.a. habetur quod Abraham centenario natus est Isaac, quia iusto in virtutibus consummato nascitur risus eterne voluptatis. Vel.
marg.| {n} Secundum dies ligni vite erunt dies populi mei id est sicut Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur, ut dicitur Rm. 6.b. sed in eternum regnat cum Patre, sic et illi. Lignum enim vite Christus est quod erat in medio Paradisi, id est Ecclesie. Unde Prv. 3.c. Lignum vite est his, qui apprehenderint eam et qui tenuerint eam beati. Vel, Secundum, dies ligni, id est ficus.
marg.| {o} Erunt dies populi mei etc.   Quil ibet enim iustus comparatur ficui fertili, cuius fructus, id est opera debent esse in cibum aliorum per bonum exemplum et folia, id est verba in medicinam contra languorem peccatorum, sicut dicitur. Ez. 47.c. Item ficus inter omnes arbores ultimo vernat et postquam fructificare ceperit, diutius fructificat ; sic in presenti iusti non vernant, sed sicci videntur et inutiles et aridi, sed postea fructum diutinum proferunt eternitatis. Item ficus fructum habet dulcissimum, sed folia amara ; sic iusti licet aspera verba habeant correctionis et increpationis, illis tamen, quos increpant aspere, viscera et opera exhibent pietatis. De tali ficu dicitur. Lc. 21.f. Videte ficulneam etc.   Item Mc. 13. A ficu discite parabolam etc.
marg.| {Λ} {a} Et opera
marg.| {4. 168va} {Δ} {a} Et opera manuum eorum etc.   Hanc litteram habet Hieronymus et libri correcti, id est edificia eorum, vel alia opera, que electi mei facient, diu permanebunt et stabilia erunt, sive mansiva et hoc ad utilitatem et usum eorum. Vel, Opera manuum eorum inveterabunt, ut sit ibi punctus, id est in operando utilia et fortia permanebunt. Et postea subditur secundum quod quidam libri habent : Electi mei etc. id est sine fructu, sine utilitate, aut mercede.
marg.| {c} Neque generabunt in conturbatione sed in gaudio et exultatione filios et filias procreabunt et multiplicabun {t} {d}   Quia semen etc. quasi dicat : predicta erunt eis, quia ipsi sunt semen Abrahe, Isaac et Iacob, quos benedixit Dominus. Vel secundum Hieronymum Quia semen benedictum Domini est, id est benedicti et multiplicati sunt a Domino, sup. 61.c. Isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
marg.| {f} Et nepotes eorum id est filii filiorum ipsorum, erunt supple.
marg.| {g} Cum eis id est cum patribus suis, quasi dicat : tamdiu vivent quod videbunt nepotes suos. Vel ita.
marg.| {f} Et nepotes eorum cum eis supp le sunt semen benedictum a Domino. Eccl. 44.c. Nepotum eorum semen in testamento stetit et filiorum ipsorum hereditas propter ipsos in eternum manet.
marg.| {h} Eritque hoc quod sequitur.
marg.| {i} Antequam clament etc.   In h oc notatur celeritas exauditionis, quia antequam orationem compleverint, vel etiam antequam clamorem inchoaverint, se eos exauditurum dicit. Multa enim Dominus tribuit, antequam petamus. sup. 30.e. Ad vocem clamoris tui statim, ut audierit, respondebit tibi.
marg.| {m} Lupus etc.   Simi le dicitur sup. 11.b. Vitulus et Ursus pascentur simul, requiescent catuli eorum et Leo quasi Bos paleas comedet. Hoc ad felicitatem auree Hierusalem Iudei referunt. Dicunt enim quod tunc animalia mansuetabuntur, ut nec hominibus noceant, nec invicem se impugnent ; sed Lupus sit cum Agno et Leo sicut Bos paleas comedat et non homines, vel alias bestias devoret. Sed hoc falsum est et vanum. Potest tamen per hoc simpliciter notari quod Lupus et Leo et talia animalia fortia non nocebunt eis, neque pecoribus eorum. Secundum quem modum dicitur etiam. Os. 2.d. Percutiam cum eis fedus in die illa cum bestia agri
marg.| {Δ} et cum vo-
marg.| {Θ} {a} Et opera manuum eorum etc. id est opera eorum mansiva erunt et stabilia, quia usque in finem tenebunt et perficient opera bona, que ceperunt. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic saluus erit, Mt. 10.c. et 24.b.
marg.| {Λ} {a} Et opera manuum eorum etc.   Hoc non mutatur. Unde Apc. 14.c. Opera enim illorum sequuntur illos. Sequitur.
marg.| {b} Non laborabunt etc.   vel, benedictum Domini est et nepotes eorum cum eis. Nota singula verba.
marg.| {b} Non laborabunt frustra id est opera sua non facient pro vanitate, sicut Hypocrite, qui inanem laudem querunt pro bono opere. Mt. 6.a. Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus ; tamen dico vobis, receperunt mercedem suam. Is. 59. Telas aranearum texuerunt et tele eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis. Vel, Non laborabunt frustra, id est non frustrabuntur mercedem laborum suorum. Sap. 3.c. Reddet Deus mercedem laborum Sanctorum suorum etc.   Ps. 125. Venientes autem venient cum exultatione.
marg.| {c} Neque generabunt in conturbatione qui ut verbo veritatis spirituales filios generare possint, omnes vitiorum perturbationes et cupiditatum secularium tumultus eliminabunt a cordibus suis, sed quid est quod dicit. Neque in conturbatione. Immo contrarium dicitur in Ps. 47 ibi dolores, ut parturientis. Item Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio etc.   Resp onsio. Etsi in turbatione generent, non tamen in conturbatione, quia non ex toto, nec diu turbantur, quia dolor cito alleviatur. Mulier enim cum parit, tristitiam habet ; cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium, quia natus est homo {4. 168vb} in mundum, ut dicitur Io. 16.e. Hoc est quod dicitur 1. Thessal. 2.d. Quod enim est gaudium meum et corona glorie mee, nonne vos ante Deum ? Dicit ergo.
marg.| {b} Non laborabunt frustra bona opera multiplicando.
marg.| {c} Neque generabunt in conturbatione pred icando quod faciunt illi, qui vel operantur magna, vel loquuntur alta et tamen non sequitur fructus, vel utilitas aliqua quod numquam accidit in bonis.
marg.| {d} Quia semen benedictorum Domini est quasi predicta accident populo meo fideli, quia ipse est semen benedictorum Domini, id est quia filii sunt Apostolorum. Vel, Semen benedictum Domini, id est benedictum a Domino sup. 61.c. Omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia illi sunt semen, cui benedixit Dominus. sup. 6.d. Semen sanctum erit, id quod steterit in ea.
marg.| {f} Et nepotes eorum quasi dicat : filii filiorum ipsorum cum eis sunt. Illi enim sunt filii nostri, quos spiritualiter Deo genuimus. Nepotes vero nostri sunt, quos iam nostri spirituales filii spiritualiter genuerunt. Quia ergo talis propagatio multipliciter in Ecclesia fit, recte dicitur de sanctis Patribus, quia nepotes eorum cum eis sunt. Sed hodie nepotes Episcoporum et Prelatorum non spirituales, sed carnales, vel etiam forte filii eorum ad litteram sunt cum eis, sicut dicitur Iob. 21.a. Sublimati sunt confortatique divitis, semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Tamen in consecratione Aaron filii eius carnales occisi sunt a Domino. Lv. 10.a. In signum quod a Prelatis consecratis omnis affectio carnalis amoveri debet, ut non contaminentur, vel super patre, vel super matre. Sed hodie, sicut dicit beatus Bernardus consecrato Episcopo, tota eius Episcopatur progenies. Vel, sic, Nepotes eorum cum eis sunt, supple semen benedictum Domini. Eccl. 44.c. Nepotum eorum semen in testamento stetit et filiorum ipsorum hereditas propter ipsos in eternum manet. Vel sic punctandum est.
marg.| {d} Semen benedictorum id est Apostolorum, vel bonorum Prelatorum.
marg.| {e} Domini est id est ad honorem Domini, vel gratiam Domini genitum et multiplicatum.
marg.| {f} Et nepotes eorum cum eis sunt supple Domini. Sequitur.
marg.| {h} Eritque, antequam clament etc.   Quod supra dixit : Non laborabunt frustra, refertur ad utilem operationem ; quod autem subdit : Neque generabunt in conturbatione, refertur ad fructiferam predicationem ; quod autem dicitur : Eritque, ante quam clament, ego exaudiam, refertur ad orationis fervorem. Dominus enim desiderium cordis exaudit, antequam proferatur vox ipsius orationis. Ps. 9. Desiderium pauperum exaudivit Dominus etc.   Item Mt. 9.b. Scit pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
marg.| {k} Adhuc illis loquentibus in o ratione.
marg.| {l} Ego exaudiam id est exaudiam eos semper ad eorum voluntatem. Sicut Patet in Paulo, qui petiit stimulum carnis amoveri, 2Cor. 12.c. Dn. 9.f. Adhuc me loquente in oratione mea, ecce vir Gabriel, quem videram in visione in principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. Et postea dicit : Ab exordio precum tuarum egressus est sermo, ego autem veni, ut indicarem tibi, quia vir desideriorum tu es : sup. 30.e. Ad vocem clamoris tui statim cum audierit, respondebit tibi. Item. sup. 58.c. Tunc invocabis et Dominus exaudiet, clamabis et dicet, ecce adsum. Za. 13.d. Ipse invocabit nomen meum et ego exaudiam eum et dicam, populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus. Sequitur.
marg.| {m} Lupus et Agnus pascentur simul sup. 11.b. dicitur idem. Lupus, id est ille, qui prius raptor fuerat et persecutor, ut Saulus.
marg.| {n} Et Agnus id est qui semper fuit mitis et innocens, ut Ananias.
marg.| {o} Pascentur simul in E cclesia, celesti pabulo.
marg.| {p} Et Leo et Bos comedent paleas id est Princeps secularis, vel Tyrannus et popularis homo pascentur eisdem eloquiis divinis. Palee enim sunt simplicia verba sacre Scripture, sive utilitas et superficies historie. Vel, Leo, id est Philosophus.
marg.| {q} Et Bos id est predicator laboriosus.
marg.| {r} Comedent paleas id est simplicem doctrinam historie, quia conversi ad fidem sapientes et Philosophi huius mundi, prius paleis pascuntur doctrine simplicis, donec multis laboribus postmodum ad profunditatem granorum, id est mysteriorum valeant pervenire. Vel secundum alium sensum.
marg.| {p} Leo dici tur Diabolus, sicut dicitur 1Pt. 5. Sobrii estote etc.
marg.| {q} Bos vero Predicatorem designat, sicut scriptum est : Non alligabis os bovi trituranti, prime Cor. 9.b. Palee vero sunt peccatores. De quibus Mt. 3.c. Paleas comburet igni inextinguibili. Leo igitur et Bos comedent paleas, quia peccatorum alios hostis antiquus devorat, alios
marg.| {Θ} predicator
marg.| {4. 169ra} Δ et cum volucre celi et cum reptili terre. Unde et subdit.
marg.| {a} Et serpenti pulvis panis eius quasi dicat : serpentis refectio erit terra, non homines, quasi dicat : terram comedet serpens et non nocebit animalibus, vel hominibus. Hoc autem quod dicitur eius, superfluit ad constructionem, sed talis superadditio ponitur more Hebrei idiomatis. Hoc autem quod predixit, Glossat per hoc quod subdit.
marg.| {b} Non nocebunt, neque occident in omni etc. id est in tota Iudea, que est montuosa.
marg.| {e} Dicit Dominus qui non mentitur, sed impleat ea, que promittit.
marg.| {Θ} predicator quilibet convertit et sibi incorporat, mittens in viscera Ecclesie. Iob. 60.b. Fenum quasi bos comedet, dicitur de Diabolo, Gregorius Per fenum et per paleas, carnalium vita designatur.
marg.| {a} Et serpenti etc.   Serp ens est Diabolus ; pulvis autem dicuntur omnes mali, quia sicci sunt et aridi ab humore gratie ; leves et instabiles sine maturitatis pondere ; incompacti sine caritate ; steriles sine fructu et utilitate. Dicit ergo quod serpenti panis pulvis sit, sive terra, non celum, quia Diabolus amatores terrenorum sibi incorporat, non celestes viros et spirituales. Gn. 3.c. Terram comedes omnibus diebus vite tue. In Hebreo autem habet farfar quod sonat favillam, vel cinerem, vel pulverem. Et nota quod pulvis minutus est ; sic mali confracti et distracti per diversa et numerosa peccata diminuuntur. Et licet peccator minutissime sit divisus per curas et peccata, Diabolus tamen vult eum adhuc magis frangere et minutius partiri per peccatum, unde non integros devorat peccatores, sed comedit et masticat eos. Unde dicitur de eo. Iob. 11.b. quod fenum sicut bos comedat, quia non solum confringit hominem in actione mala, sed etiam ruminat et inter dentes masticat eum sicut bos, in consuetudine perversa. Mi. 7.d. Lingent pulverem sicut serpentes, velut reptilia terre turbabuntur. Sed quia predicte bestie terrenis tantum nocent in infimis habitantibus, ideo subdit.
marg.| {b} Non nocebunt neque etc.   leon es, scilicet et serpentes, id est venena sue malitie non spargent in excelsa iustorum conversatione. Et dicit : Non nocebunt, licet tribulationes et afflictiones inferant corpori exterius.
marg.| {c} Neque occident lice t venena mortifere suggestionis applicent menti interius. Non enim immittendo se et illabendo anime tentant Demones, sed applicando se et imagines rerum imaginaliter apponendo. Non autem nocent Demones montibus, id est mentibus sanctis, tentando eas, sed iuvant, licet ipsi ad nocendum, non ad iuvandum tentent. Bernardus Iucundum Dei iudicium quod ille antiquus malleator humilium nescius et nolens sanctis coronas fabricat perpetuas, omnes impugnando et omnibus succumbendo. Vel.
marg.| {b} Non nocebunt, neque occident in omni etc. id est Ecclesia triumphanti, sup. 35.d. Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam, neque invenietur ibi : Vel aliter secundum Interl. Leo et lupus conversi ad fidem.
marg.| {b} Non nocebunt agni s et bobus.
marg.| {c} Neque occident ad littera m, vel exemplo.
marg.| {d} In omni monte sancto meo, dicit Dominus id est in tota Ecclesia quod impletum, est quando Reges et Principes, qui prius erant tyranni et occisores Sanctorum, defensores eorum facti sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 65), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_65)

Notes :