Hugo de Sancto Caro

Capitulum 40

Numérotation du verset Is. 40,1 

Consolamini consolamini popule1
1 popule Rusch Clementina ] populus Weber
meus dicit Deus vester
Numérotation du verset Is. 40,2 

loquimini ad cor Hierusalem
et avocate eam
quoniam completa est malitia eius
dimissa est iniquitas illius.
Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
Numérotation du verset Is. 40,3 

vox
clamantis in deserto
parate viam Domini
rectas facite in solitudine semitas
Dei nostri.
Numérotation du verset Is. 40,4 

Omnis vallis
exaltabitur
et omnis mons
et collis
humiliabitur. Et erunt prava
in directa
et aspera
in vias planas.
Numérotation du verset Is. 40,5 

Et revelabitur
gloria Domini
et videbit omnis caro
pariter quod os Domini
locutum est.
Numérotation du verset Is. 40,6 

Vox
dicentis : Clama.
Et dixi :
Quid clamabo ? Omnis caro
fenum
et omnis gloria
eius quasi flos agri
Numérotation du verset Is. 40,7 

exsiccatum est fenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Vere fenum est populus.
Numérotation du verset Is. 40,8 

Exsiccatum est fenum et2 cecidit flos
2 et] om. Weber
verbum autem Domini3 stabit
3 Domini] Dei nostri Weber
in eternum.
Numérotation du verset Is. 40,9 

Super montem excelsum
ascende tu que evangelizas
Sion exalta in fortitudine
vocem tuam
qui4 evangelizas
4 qui] que Weber
Hierusalem, exalta, noli timere.
Dic civitatibus
Iude: Ecce Deus
vester.
Numérotation du verset Is. 40,10 

Ecce Dominus Deus
in fortitudine veniet et brachium
eius
dominabitur. Ecce merces eius
cum eo et opus illius
cum5 eo.
5 cum] coram Weber
Numérotation du verset Is. 40,11 

Sicut pastor
gregem suum pascet in brachio suo
congregabit
agnos
et in sinu suo
levabit
fetas ipse portabit.
Numérotation du verset Is. 40,12 

Quis mensus est pugillo
aquas et celos palmo ponderavit ?
Quis appendit
tribus digitis
molem terre et libravit in pondere montes
et colles in statera ?
Numérotation du verset Is. 40,13 

Quis
adiuvit spiritum Domini
aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi ?
Numérotation du verset Is. 40,14 

Cum quo
iniit consilium et quis6 instruxit eum et docuit eum semitam iustitie
6 quis] om. Weber
et erudivit eum scientia7 et viam prudentie ostendit illi ?
7 scientia] scientiam Weber
Numérotation du verset Is. 40,15 

Ecce gentes
quasi stilla situle
et quasi momentum
statere reputate sunt. Ecce insule quasi pulvis exiguus
Numérotation du verset Is. 40,16 

et Libanus
non sufficiet ad succendendum
et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
Numérotation du verset Is. 40,17 

Omnes gentes
quasi non sint sic sunt coram eo
et quasi nihilum et inane reputate sunt ei.
Numérotation du verset Is. 40,18 

Cui
ergo similem fecistis Deum
aut quam imaginem ponetis ei ?
Numérotation du verset Is. 40,19 

Numquid sculptile
conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud
et laminis argenteis argentarius ?
Numérotation du verset Is. 40,20 

Forte lignum et imputribile
elegit artifex sapiens,
querit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur.
Numérotation du verset Is. 40,21 

Numquid non scietis ?
Numquid non audistis8? Numquid non annuntiatum est ab initio vobis ?
8 audistis] audietis Weber
numquid non intellexistis fundamenta terre ?
Numérotation du verset Is. 40,22 

Qui sedet super gyrum terre
et habitatores eius
sunt quasi locuste
Qui
extendit velut nihili9 celos
9 nihili] nihilum Weber
et expandit eos quasi10 tabernaculum ad inhabitandum
10 quasi] sicut Weber
Numérotation du verset Is. 40,23 

qui
dat secretorum scrutatores
quasi non sint iudices terre
velut inane fecit.
Numérotation du verset Is. 40,24 

Et quidem neque plantatos
neque sato11 neque radicato in terra
11 sato] satos Weber
Trunco
eorum repente flavit
in eos et aruerunt
et turbo
quasi stipulam auferet eos.
Numérotation du verset Is. 40,25 

Et cui
assimilastis me
et adequastis dicit
Sanctus ?
Numérotation du verset Is. 40,26 

Levate in excelsum
oculos vestros
et videte quis creavit hec
qui educit
in numero militiam eorum
et omnes
ex nomine vocat
pre multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum
reliquum fuit.
Numérotation du verset Is. 40,27 

Quare
dicis
Iacob
et loqueris Israel.
Abscondita est
via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum
transivit12.
12 transivit] transibit Weber
Numérotation du verset Is. 40,28 

Numquid nescis
aut non audisti ?
Deus sempiternus Dominus
qui creavit
terminos terre non deficiet
neque laborabit
nec est investigatio sapientie eius.
Numérotation du verset Is. 40,29 

Qui dat lasso
virtutem
et his qui non sunt fortitudinem
et robur multiplicat.
Numérotation du verset Is. 40,30 

Deficient pueri
et laborabunt
et iuvenes
in
infirmitate cadent.
Numérotation du verset Is. 40,31 

Qui autem sperant in Domino
mutabunt fortitudinem
assument pinnas
sicut aquile
current
et non laborabunt.
Ambulabunt
et non deficient.

Capitulum 40

Numérotation du verset Is. 40,1 
marg.| Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. In precedenti capitulo comminatus fuerat Ezechie Isaias quod Babylonii omnia, que erant in templo, ac in domo sua asportarent in Babylonem. Et quia Ezechias tantum de pace propria cogitavit, quasi non curans de pace populi dicens :   Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Ide o Propheta dimisso Ezechia, ad populum convertitur consolans eum et dicens,   Consolamini etc.   Divi ditur autem hoc capitulum in septem partes. In prima consolatur Propheta populum, ne pro comminatione predicta desperet. In secunda de reditu Iudeorum de captivitate Babylonica, ibi :   Vox clamantis In t ertia agit de destructione Babylonis, ibi :   Vox dicentis. Clama. In quarta hortatur Dominus Prophetam, ut audacter et libere captivitatem illam predicet, ibi :   Super montem excelsum ascende. In quinta probat destructionem istam posse contingere, ostendens Dei omnipotentiam, per quam fiet, ibi :   (Quis mensus est ). In sexta detestatur idololatriam et invehitur contra idololatras, ne scilicet Iudei post reversionem de captivitate Babylonia {4. 86vb} ad idololatriam redirent : ibi :   Cui ergo similem fecistis Deum. In septima parte, Dei omnipotentiam et sapientiam describit, ibi :   Numquid non scietis. Et dicit Andreas quod ab hoc loco usque in finem libri propheta in consolatione populi immoratur. Dicit erg {o} {l}   Consolamini, consolamini etc. quasi dicat : ex quo Rex vester non compatitur vobis, nec consolatur vos : quia in tempore suo erit pax et super vos veniet comminatio predicta, ergo consolamini in Deo vestro. Et dicit bis,   consolamini ut m oneat nos active consolationem recipere et passive, quasi , dicat primo recipite consolationem in vobis et deinde etiam alios confortate. Vel   consolamini dici t bis contra duplicem penam, quam habituri erant : tribulationem, scilicet in corpore et angustiam in mente. Vel propter duplicem miseriam culpe scilicet et pene.
marg.| {o} Loquamini ad cor Hierusalem. Ver bum Domini est ad Sacerdotes, s. et Prophetas, quasi dicat : Dominus. O vos Prophete et Sacerdotes loquimini ad cor Hierusalem, id est ad plebem, que habitat {4.87ra} Δ in medio civitatis eam leniter consolando.
marg.| {a} Et advocate eam id est predictam plebem a tristitia et ab idololatria revocate.
marg.| {b} Quoniam completa est malitia eius quasi finita est, id est cito finietur afflictio eius.
marg.| {c} Dimissa est iniquitas illius id est peccatum quasi dimissum est, nec requiretur amplius ad puniendum, postquam, scilicet pena comminata superius terminata fuerit : et hoc intellige, si custodiant precepta Domini. Dimissa est, inquam, iniquitas : quia.
marg.| {d} Suscepit Hierusalem , id est habitatores eius.
marg.| {e} De manu Domini duplicia etc. id est tribulationem corporis et angustiam anime. Vel duplicia, id est Impugnationem ab Assyriis et Chaldeis : vel a Chaldeis et Romanis captivitatem. Septuaginta dicunt : Sacerdotes, loquimini ad cor Hierusalem et consolamini eam : quia repleta est humilitas eius : solutum est peccatum illius.
marg.| {f} Vox clamantis in deserto. Tem pore, quo captive fuerant due Tribus, remanserunt alienigene coloni in terra : qui cum scivissent quod Iudei redibant et rehabituri erant possessiones suas, valde doluerunt, clamantes et gementes pre dolore : et dicebant ad invicem. Recedamus de terra et faciamus viam populo redeunti. Et hoc est quod dicitur. Vox clamantis in deserto, id est populi coloni Iudee deserte prius, cito audietur pre timore populi redeuntis. Vel predicti coloni clamabunt in deserto, id est in locis desertis iam expulsi de terra promissionis. Et quid clamabunt ?
marg.| {g} Parate viam Domini etc. quasi dicat : ad invicem, non possumus resistere populo revertenti : faciamus ei viam, id est dimittamus eis terram : sicut vulgariter dicitur ille alteri facere viam, qui dimittit ei locum.
marg.| Vel possunt hec verba, parate viam Domini, esse verba Prophete ad colonum populum ita dicentis : Ita audietur vox illa populi clamantis et vos alienigene.
marg.| {g} Parate viam Domini id est parate viam populo Domini eis cedendo.
marg.| {h} Rectas facite etc. id est in Iudea, que prius deserta fuerat. Ad litteram, cogitate et parate breviorem viam, quam potestis, populo valde festinanter reversuro. Dicuntur autem ille semite Dei, quia a Domino fuit eorum reversio. Iudei autem istam litteram aliter exponunt et dicunt quod postquam captivati fuerant a Babyloniis et voluntas Domini fuit quod redirent ad terram suam : vox quedam audiebatur, que de reditu ad terram suam illos monebat : nec sciebatur, cuius vox illa erat ; et ut certissime sciretur quod vox illa Dei erat, non hominis, in saltibus et lucis, que loca inhabitare femine non solent, audiebatur vox illa gracilis et feminea. In vicis vero et urbibus, ubi homines minus habitabant, audiebatur grossior et virilis. Et clamabat vox illa Iudeis.
marg.| {g} Parate viam Domini id est o vos Iudei, parate vos ad reversionem.
marg.| {h} Rectas facite in solitudine etc. id est redite non per viam regiam ; sed per semitas breviores et rectiores, ut citius possitis redire ad terram vestram. Unde Hebraus habet : Vox quedam de solitudinibus et desertis hoc clamabat : parate viam Domini etc. vel etiam potest esse vox Domini, loquentis ad Angelos et dicentis eis.
marg.| {g} Parate viam Domini id est populo revertenti ad preceptum Domini et ad terram et ad templum Domini et quod Dominus vadit, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Et huic expositioni concordat littera sequens.
marg.| {4. 87va} {Δ} {a} Omnis vallis exaltabitur hoc enim si intelligatur factum ad litteram, necesse fuit quod Angelico fieret auxilio, non humano : omnis vallis exaltabitur, vel implebitur ad litteram.
marg.| {b} Et omnis mons etc. quasi ita erit bona via quod tota erit equalis : et descendent montes maiores et colles minores et valles implebuntur : ita quod tota terra plana erit et optima ad gradiendum.
marg.| {c} Et erunt prava in directa et aspera in vias planas quasi vie, que prius erant prave et tortuose : tunc erunt recte : et que prius erant aspere, tunc erunt plane. Et quasi quis quereret, quomodo potest fieri quod Iudei recedant ? ostendit, cum subdit : et revelabitur gloria Domini, id est quia gloria Domini, ita manifestabitur in Iudeorum reversione. Vel revelabitur gloria Domini, in Babyloniorum destructione. In hoc enim quod Babylonii destructi sunt, apparuit Dominus gloriosus, qui hoc totum futurum predixerat. infra 45.a. Unde cum Cyrus audisset quod Dominus hoc de eo predixerat, dedit licentiam populo Iudaico revertendi. Et ita patet quod revelatio glorie Domini in Babyloniorum destructione fuit causa reversionis istius.
marg.| {e} Et videbit omnis etc. id est omnis homo videre poterit.
marg.| {f} Quod os Domini etc. id est quod Dominus hoc predixit, vel Propheta a Domino, qui est os Domini. Vel secundum Hebreos, videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est, id est omnis homo videbit quod Dominus loquitur hominibus in voce illa. Septuaginta. Et videbit omnis caro salutare Dei : quia Dominus locutus est.
marg.| {g} Vox dicentis, clama quasi dicat : Isaias. Vox Domini audita est a me dicentis mihi : clama.
marg.| {h} Et dixi id est respondi.
marg.| {i} Quid clamabo ? Et r espondit Dominus : clama : quid.
marg.| {k} Omnis caro fenum quasi dicat : homo et quicquid ipse loquitur ; fragile est et cito transitorium : sed verbum Domini firmum est et stabile. Vel sic clama : omnis caro fenum, id est omnes homines et Principes Babylonis fragiles sunt et impotentes et ideo cito transitorii.
marg.| {l} Et omnis gloria eius quasi   flos agri quasi dicat : gloria Babylonis cito deficiet et marcescet, sicut flos agri.
marg.| {m} Exsiccatum est fenum etc. id est sicut fenum cito desiccatur et cadit ad ventum urentem ; sic gloria et potentia Babylonie cito cadet : quia spiritus, id est indignatio Domini, hoc est, vindicta sufflavit in eos puniendo et destruendo.
marg.| {p} Vere fenum est populus id est fragilis est populus Babylonis. Et est confirmatio predictorum : vel sunt verba Prophete comminantis predicta verba Domini.
marg.| {q} Exsiccatum est fenum id est regnum Babyloniorum destructum, preteritum pro futuro.
marg.| {r} Et cecidit flos id est gloria et nobilitas Babyloniorum decidit.
marg.| {s} Verbum autem Domini stabit vel manet in eternum, firmum et immobile, quasi dicat : hoc erit, quia Dominus predixit hoc, cuius verba sunt immutabilia. Et quia vix audet aliquis adversa nuntiare magnis. Ideo Propheta confortatur hic et admonetur nihil timere, sed nuntiare audacter, cum subditur.
marg.| {t} Super montem excelsum ascende ut v idearis ab omnibus et audiaris. Nota Intel. illam. Super montem excelsum. Glossa 1. Christum. Contra 1Cor. 6.d. Portate Deum in corpore vestro. Ergo ipse est supra nos. Sol<utio>: Nos debemus portare ipsum per imitationem ; sed super eum debemus esse, sicut super fundamentum, ut fundati simus in ipso per fidem, spem et caritatem.
marg.| Item Glossa Super montem excelsum, Christum, ut nihil annunties, nisi quod ab ipso habes, ergo secundum hoc non licet aliquid annuntiare, nisi quod est in textu sacre Scripture. Sol. Nihil annunties, nisi quod ab ipso habes, id est non annunties contrarium eius quod ab ipso habes.
marg.| {u} Tu, qui evangelizas Sion id est qui bona nuntias Sion, id est Iudeis, quasi dicat : aperte predica Iudeis destructionem Babylonie. Hieronymus Porro Hebraicum ceteri Interpretes ponunt in genere feminino, ut dicant {4.87vb} que Evangelizas Sion.
marg.| {x} Exalta in fortitudine vocem tuam id est clama fortiter, ut multi audiant vocem tuam.
marg.| {y} Qui evangelizas Hierusalem id est qui predicta bona nuntiare debes Hierusalem, hoc est, Iudeis. Andreas de Sancto Victore 1 *: Ad vocem clamantem Dominus sermonem convertit, quasi dicat : tu vox, que bonum nuntias Sion et Hierusalem, magno et alto clamore nuntia : vel tu {4.88ra} Δ que profers vocem Iudeis, vel li Sion, vel li Hierusalem vocativi sunt, ita quod ad ipsam dirigatur sermo. Et huic littere concordat Hieronymus et dicit : Que evangelizas, quasi dicat : Hierusalem et Sion, que evangelizas, id est predicas magnalia Dei, post liberationem tuam predica aperte.
1 Andreas de Sancto Victore] scrips., Andr. Ed1603
marg.| {a} Exulta : noli timere quasi dicat : predica secure : et non oportet quod tu timeas.
marg.| {b} Dic civitatibus Iude. id est civitatum, que sunt in Iudea, habitatoribus. Et quid?
marg.| {c} Ecce Deus vester veni et cito ad liberandum vos. Sept. Ecce Dominus vester, ecce Dominus Deus cum virtute veniet et brachium eius cum dominatione.
marg.| {d} Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet. id est venire apparebit, in mirabili Iudeorum reversione, vel in Babylonie destructione per Medos et Persas.
marg.| {e} Et brachium eius. id est Cyrus electus princeps eius.
marg.| {f} Dominabitur Babyloniis.
marg.| {q} Ecce merces cum eo. id est impletio promissionis facte Iudeis de reversione sua, vel fertilitas terre sue in reditu, vel retributio servientibus sibi.
marg.| {h} Et opus illius etc. id est Iudei revertentes : quod dicitur opus eius, propter misericordem liberationem et potentie manifestationem coram illo tamquam Ductore. Sept. Et opus eius in conspectu illius.
marg.| {i} Sicut Pastor gregem etc. id est congregationem revertentium pascet in deserto, per quod redibunt : sicut Pastor pascit gregem suum.
marg.| {k} In brachio suo etc. id est in potentia sua congregabit Iudeos in diversis terris dispersos, qui dicuntur agni quasi simplices et mansueti, respectu illorum de decem tribubus.
marg.| {l} Et in sinu suo levabit quasi dicat : valde suaviter et cum magna diligentia reducet eos, sicut mater, que in sinu suo nutrit puerum suum.
marg.| {l} Fetas ipse portabit. id est infirmos redeuntium portabit dando fortitudinem, vel temporis opportunitatem.
marg.| {n} Quis mensus est etc.   Quia posset aliquis de predictis hesitare et dicere : Non posset esse quod tam potens Regnum et nobile destrueretur : Ideo ostendit omnipotentiam Dei per multa opera facta supra naturam, ut exemplo illorum probet hoc a Domino facile posse contingere. Unde dicit : Quis mensus est pugillo aquas ? quasi nullus hoc posset facere, nisi Deus.
marg.| {o} Et celos palmo ponderavit ? quasi dicat : Ipse solus. Pugillus est {4. 88va} Δ manus contracta et clausa ; palmus autem manus extenta, sive aperta. In hoc ergo quod Dominus dicitur mensus esse aquas pugillo, ostendit quod Dominus magnam partem aquarum sub terra abscondit. Unde Ps. 77. Statuit aquas quasi in utre. Per hoc autem quod dicitur, celos ponderasse palmo, ostenditur quod Dominus celos non absconditos, sed apertos fecit. Unde Ps. 103. Extendens celum sicut pellem.
marg.| {a} Quis appendit tribus digitis molem terre Quan do aliquis vult levare aliquid ponderosum, apponit totam manum : sed si vult levare leve, duos tantum, vel tres digitos apponit. Vult ergo dicere quod Dominus, tam fortis est, ut totam terram sustineat, quasi aliquid leve.
marg.| {b} Appendit. In medio mundi sensibilis, super nihilum, dicit Glossa Sed contra in Ps. 23. dicitur de terra : Ipse super maria fundavit eam. Et iterum. Qui fundavit terram super aquas. Sol ibi accipitur, super, improprie, secundum quod aliquid dicitur super aliud, tamquam super fundamentum : terra enim sic super nihil fundata est.
marg.| {c} Et libravit in pondere montes maio res.
marg.| {d} Et colles mino res in statera. Nota, tunc scitur, quanti ponderis est res, quando libratur et ponderatur. Vult ergo dicere Propheta : Quis scit, quantum ponderant montes et colles ? Solus Deus, quasi dicat : . Qui predicta potest facere et cognoscere, facile poterit subvertere Babylonem. Vel secundum Augustinus Pondus est impetus cuiusque rei tendentis ad suum locum, quasi dicat : quis est, qui montes et omnia ordinavit suis propriis locis ? Nullus, nisi solus Deus. Unde Poeta : Ponderibus librata suis. Sed quia aliquis dicere posset, Dominus non fecit predicta, sine auxilio, ideo adiungitur.
marg.| {e} Quis adiuvit etc. id est Spiritum, qui est Dominus, vel sapientiam Domini ; quasi dicat : nullus. Septuag. Quis cognovit mentem Domini ? Et quia adhuc posset quis dicere quod Plato et alii Philosophi docuerunt Dominum et adiuverunt ad hec facienda, subdit.
marg.| {f} Aut quis Consiliarius etc.   Pred icta esse facienda ? quasi dicat : nullus.
marg.| {g} Cum quo iniit consilium qual iter operari debuisset.
marg.| {h} Et instruxit eum quasi dicat : nullus.
marg.| {i} Et docuit eum semitam iustitie. id est regulam operandi.
marg.| {k} Et erudivit eum, scientia cogn oscendi bonum et malum.
marg.| {l} Et viam prudentie elig endi bonum a malo ostendit illi ? quasi dicat : nullus. Sept. Quis docuit Iudicium : et viam intelligentie quis ostendit illi ?
marg.| {m} Ecce Gentes, quasi   stilla situle. Sep t. Cuncte Gentes. Sicut ille, qui portat situlam plenam aqua, si una gutta cadat, parum curat ; sic Dominus parum curat de omnibus Gentibus. Et revera quantum ad ipsum, nihil est scientia omnium hominum : vel sicut gutta situle nihil est respectu totius aque ; sic potestas omnium hominum respectu potestatis Dei, quasi dicat : magna est aqua et gravis ; et tamen Deus eam sustinet et continet, cum sit omnipotens.
marg.| {n} Et quasi   momentum etc. quasi dicat : sicut statera de facili et quasi pro nihilo, in utramque partem inclinatur ; sic nihil sunt Gentes coram eo : et ita de facili potest eas convertere ad Dominum, quandocumque voluerit, sicut movetur statera et sicut lingula, que est in medio statere convertitur, ubi vult librans. Sept. Et quasi saliva reputate sunt. Forte diceret aliquis quod ita potest Dominus facere in terra non munita ; sed non sic in terra munita, maxime in Insulis, que fortes sunt et non possunt obsideri, nisi per naves : Immo dicit ipse.
marg.| {o} Ecce Insule quan tuncumque fortes.
marg.| {p} quasi pulvis exiguus. id est de facili impelli possunt ab eo, sicut parvus pulvis a vento. Et quia tantus est Dominus, ideo nec ligna possunt sufficere, neque animalia in holocaustum ad impendendum ei honorem, quantus debet ei impendi.4.88vb} Unde dicit.
marg.| {q} Et Libanus ubi sunt multa ligna.
marg.| {r} Non sufficiet ad succendendum. Ign em pro holocaustis.
marg.| {s} Et animalia eius. id est Libani. ubi pascebantur multa animalia. Vel eius, id est Domini, quia omnia animalia eius sunt.
marg.| {t} Non sufficient ad holocaustum secu ndum honorem, qui sibi debet impendi. Vel hoc dicit, ut Gentes ab idololatria hostiarum revocet.
marg.| {u} Omnes Gentes, quasi   non sint, sic sunt coram eo. id est eius comparatione quasi nihil, vel prope nihil sunt.
marg.| {x} Et quasi   nihilum et inane reputate sunt ei. Sep t. Cuncte Gentes, quasi nihil reputate sunt, id est comparatione eius : vel secundum Iudicium eius, quasi nihil reputantur Gentes propter suorum multitudinem peccatorum.
marg.| {y} Cui ergo similem fecistis Deum Sext a pars est, in qua invehitur contra idololatras, ne Iudei de captivitate reversi redeant ad idololatriam, quasi dicat : ex quo talis et tantus est Dominus, sicut dixit vobis. Cui ergo similem fecistis Deum,   aut quam imaginem ponetis {Δ} {4.89ra} Δ   ei o vos qui prius fuistis idololatre, quasi dicat : frustra cogitatis facere idolum ei, quia nec potest aliquid fieri, nec cogitari quod sit simile ei.
marg.| {b} Numquid sculptile etc.   quod , supple, sit simile Deo ?
marg.| {c} Aut numq uid Aurifex, id est Aurifaber :
marg.| {d} Auro figurabit illud id est de auro faciet aliquod sculptile quod sit simile Deo.
marg.| {e} Et laminis argenteis id est de laminis argenteis.
marg.| {f} Argentarius id est operarius in argento ? quasi dicat : non.
marg.| {g} Forte lignum et imputribile (Hebraice succham quod est genus ligni imputribilis, de quo maxime fiunt. Idola). ] {h}   Elegit artifex sapiens. In hac arte, ut simulacrum durabile in longum faciat.
marg.| {i} Querit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur id est quomodo faciat quod idolum suum stet firmiter in pariete : vel quod non dissolvantur membra eius. Irrisio est eorum, qui idola fabricant et qui ea colunt, ut cessent ab eis, quasi dicat : Propheta, nec faber cudere, nec carpentarius dolare, nec fusor fundere, nec aurifaber excudere et deaurare potest aliquid quod assimiletur Deo.
marg.| {k} Numquid non scietis idol a nihil esse et unum Deum esse naturali ratione, unde secundum quod ab initio naturali lege vos docui ?
marg.| {l} Numquid non audistis salt em per legem scriptam, que hoc prohibet ?
marg.| {m} Numquid non annuntiatum est vobis per Patriarchas.
marg.| {n} Ab initio temp oris, id est parum post initium, scilicet per Adam, Enoch, Noe et ceteros : vel per ipsas creaturas, que omnes Deum predicant, ut suum factorem ?
marg.| {o} Numquid non intellexistis per Prophetas,
marg.| {p} Fundamenta terre esse a Domino, non ab idolis, id est quod terra fundata sit a Deo, non ab idolis
marg.| {q} Qui sedet super gyrum terre tamq uam omnia regens quod intelligitur per sedet et super : et omnia ambiens quod intelligitur in hoc quod dicit, gyrum, ille est, scilicet qui fundavit eam. Ex hoc verbo super gyrum terre, ut dicit Glossa multi terram, quasi punctum et globum esse contendunt, id est centrum firmamenti et rotam rotundam.
marg.| {r} Et habitatores eius id est terre.
marg.| {s} Sunt quasi   locuste comp arati Deo, id est vani et impotentes in comparatione eius, quasi dicat : quid ergo superbiunt ?
marg.| {t} Qui extendit velut nihili celos mate riales, id est fecit eos tenues et subtiles. Celi enim de maxime subtili materia sunt, ideo propter sui tenuitatem et subtilitatem secundum usum loquendi dicuntur nihili. Propter huiusmodi etiam tenuitatem dicitur in Ps. 103. Extendens celum, sicut pellem, id est distendens tenuiter.
marg.| {u} Et expandit eos id est celos.
marg.| {x} Sicut tabernaculum ad habitandum   Sept uaginta : Qui statuit, quasi cameram celum : quia sub eis tamquam sub tabernaculo habitant homines ; supra vero Angeli et Sancti. Hinc etiam quidam, ut dicit, Glossa In similitudinem sphere celum esse contendunt et eius hemispherium terris imminere.
marg.| {y} Qui dat secretorum scrutatores id est Philosophos.
marg.| {z} quasi non sint quia sequentes cogitationes cordium suorum vani fiunt.
marg.| {a} Iudices terre id est Principes.
marg.| {b} Velut inane fecit quia cito transeunt et sic sunt velut inane : quia aliquando apparent, aliquando non. Septuaginta : Principes et regna terre pro nihilo ; terram autem quasi nihil fecit.
marg.| {Δ} {a} Et quidem neque
Numérotation du verset Is. 40,moraliter 
marg.| {l} Consolamini, consolamini etc.) Dominus semper offert consolationem nobis : quia misericordia eius semper parata est penitenti. Unde. Ez. 18.e. In quacumque die ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso. Ct. 5.a. Aperi mihi. Sed Diabolus semper monet desolationem, ut per eam in desperationem inducat. Dicit ergo Propheta in persona Domini nobis. Considerate misericordiam Domini : et consolamini super peccato omissionis et consolamini super peccato commissionis. Item consolamini super culpa : consolamini super pena. Item consolamini in via, tandem consolamini in patria. Item vos, Prelati, consolamini vosipsos in munditia conscientie : et post consolamini alios compatiendo infirmitati eorum et miserie. Nota quod consolari est simul solari. Multi hodie consolantur carnem ; sed pauci spiritum, propter quod tamen tantum rogabat Apostolus Phil. 2.a. Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum. Est consolatio, spei, vanitatis, ultionis, patientie, purgatorii et flagelli, glorie et Scripture. Spei, ut hic ; et in Ps. 118. Memor esto verbi tui seruo tuo, in quo mihi spem dedisti, hec etc.   Vani tatis Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, que habetis hic consolationem vestram, Ps. 76. Renuit consolari anima mea. Ultionis, sup. 1.f. Heu consolabor super hostibus meis. patientie 2Cor. 1.a. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi : Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Purgatorii et flagelli. Ps. 22. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Glorie. Mt. 5.a. Beati, qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. Scripture. Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
marg.| {m} Popule meus vos maxime Christiani, qui mei estis iure creationis, iure emptionis, iure sacerdotali et iure regio. Iure creationis. Unde Ps. 94. Nos autem populus tuus et oves pascue tue. alia littera Oves manus tue. Iure emptionis 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. Et ibidem. Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo et non estis vestri 1Pt. 1.d. Non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine agni incontaminati Christi Iesu. Iure sacerdotali. Unde Hbr. 6.d. Precursor pro nobis introivit Iesus secundum ordinem Melchisedech Pontifex factus in eternum. Iure etiam regali. Unde Ier. 10.a. Quis non timebit te, o Rex Gentium, infra 41.f. Afferte, si quid habetis, dicit Rex Iacob.
marg.| {n} Dicit Deus vester. Car o semper clamat huiusmodi delectationem, mundus sollicitudinem : sed Diabolus iniquitatem ; Dominus autem consolationem, quia semper promittit misericordiam. Unde Ier. 3.a. Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum : numquid ad eam revertetur ultra ? Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis ; tamen revertere ad me et suscipiam te, dicit Dominus infra 51.a. Consolabitur Dominus Sion et consolabitur omnes ruinas eius.
marg.| {o} Loquimini ad etc.   Hoc est contra exasperatores subditorum suorum. Blandus enim consolator dicitur loqui ad Cor. Unde Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius. 2Par. 32.b. Locutus est Ezechias ad cor eorum dicens : Viriliter agite et confortamini. Ruth. 2.c. Consolatus es me et locutus es ad cor ancille tue. Hoc est etiam contra pictores et ornatores sermonum. Illi enim non loquuntur ad * cor, sed ad aures. Unde Chrys. Qui componit sermonem, loquitur ad aures tantum. Unde talibus potest dici : Loquimini ad cor Hierusalem, non ut aures mulceatis verborum ornatu : sed potius aperta sententia cor pungatis. In primo enim homines admirantur ; In secundo autem peccatores ad Dominum convertuntur, sup. 39.e. Contaminabis laminas sculptilium argenti tui. Et postea. Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra : et panis frugum terre erit uberrimus. Si enim Predicator laminas argenti sui, id est extensiones vani et picti eloquii sui contaminaret, pluvia daretur semini eius et fructificaret, sup. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, id est super facilem et apertam sententiam : et ingredietur Egyptum, id est cor peccatoris : et commovebuntur simulacra Egypti, id est peccata cordis eius, per contritionem et confessionem.
marg.| {a} Et advocate eam ecce non sufficit loqui ad cor Hierusalem, id est ad populum, ut predicetur tantum verbis, nisi etiam advocetur exemplis. Unde in Ps. 49. Deus Deorum Dominus locutus est, ecce verbum : et vocavit terram, ecce {4. 87rb} exemplum.
marg.| {b} Quoniam completa est etc.   Rect us corde est. Acta enim penitentia perfecte dimittitur peccatum.
marg.| {d} Suscepit de manu Domini etc. id est tribulationem in corpore et angustiam in anima. Hec est consolatio Sanctorum, sustinuisse pro Christo. Unde infra 61.c. Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum, propter hoc in terra sua duplicia possidebunt. Et Ier. 16.d. Reddam primum duplices iniquitates eorum quasi primum reddam iniquitates, id est penam pro iniquitate et postea gloriam. Unde Bar. 5.a. Circumdabit te Deus diploide Iustitie : ecce pena : et imponet mitram capiti tuo honoris eterni. Ecce gloria.
marg.| {f} Vox clamantis in deserto etc.   Hoc potest exponi de Beat. Ioanne Baptista, qui de seipso dicit : Ego vox clamantis in deserto : dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias Propheta. Io. 1.c. In hoc autem quod dicit se vocem, possunt notari tria : Nature fragilitas, vite humilitas, officii dignitas. Vox cito transit, nec revertitur, sic vita hominis. Unde Iob. 7.b. Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea. Sap. 2.b. Umbre transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri. sup. 32.c. finita est vindemia : collectio ultra non veniet. Vocem ergo se dicit Beat. Io. propter fragilitatem. Vox etiam erat propter humilitatem. Hec enim vox, id est humilitas sola est, que est signum veritatis rei. Humilis autem fuit Ioannes, qui cum talis esset, ut posset credi Deus, si voluisset ; noluit tamen, sed etiam quod nec Elias, nec Propheta, Io. 1.c. Nos autem propter modicum, immo propter nihilum quod peius est, quia quandoque propter falsum florem superbimus. Unde potest dici de nobis illud Ez. 7.c. Egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia : iniquitas surrexit in virgam impietatis. Fuit etiam Ioannes vox propter officii dignitatem. Ad hoc enim principaliter profertur vox, ut nobis veritatem, vel falsitatem ostendat et ipsum Christum, qui est via, veritas et vita. Io. 14.a. non solum verbis longe, sed digito prope ostendit et falsitatem Diaboli detexit. Propter hoc dictum est. Mal. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum, qui preparabit viam tuam ante te. Propter hoc dicitur Ioannes, vox clamantis, id est Christi, qui primo clamavit ex innata infirmitate vocem dolentis emittens, sicut alii homines. Sap. 7.a. Primam vocem similem omnibus emisi plorans. Secundo clamavit ex voluntaria pietate. Lc. 8.a. Hec dicens, clamabat : qui habet aures audiendi, audiat. Et Io. 7.f. In novissimo autem magne festivitatis die stabat Iesus et clamabat : si quis sitit, veniat ad me ; et bibat aquam sapientie salutaris. Unde Ps. 68. In persona eius : Laboravi clamans : quia predicatione sua paucos convertit et tamen multum clamavit. Unde sequitur. Rauce facte sunt fauces mee. Tertio clamavit ex illata sibi passione. Lc. 23.f. Clamans voce magna. Clamat enim quotidie Christus per creaturarum inspectionem, per Predicatorum admonitionem, per occultam inspirationem, per beneficiorum largitionem, per multiplicem afflictionem. In deserto, id est in corde. Dominus enim, quasi venator spiritualis, clamat in corde, per inspirationem : et canes eius venatici, id est Predicatores per admonitionem. Et benedicetur cor desertum, in quo quidem sint leones superbie, gryphes iracundie, mures, qui omnia corrodunt, detractionis, sive invidie, boves sive muli pigritie et porci luxurie, ursi gulositatis, vulpes dolositatis, milvi rapacitatis, falcones, qui incarnantur in preda, scilicet tenacitatis, supra 13.d. Requiescent ibi bestie, replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi struthiones et pilosi saltabunt ibi et respondebunt ibi ulule in edibus suis et sirene in delubris voluptatis. In hoc deserto Dominus tendit arcum, quando futuri Iudicii penam comminatur. Unde Ps. 59. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Ab hoc arcu exit sagitta timoris, faciens in corde vulnus contritionis. Unde Hieronymus Virtus penitentie, id est contritio timore concipitur. Ps. 118. A Iudiciis enim tuis timui.
marg.| {g} Parate viam Domini. O v os homines, parate viam Domini, faciendo eam mundam per temperantiam, equam per iustitiam, securam per fortitudinem, rectam per prudentie discretionem. Hanc viam etiam paravit Beatus Ioannes. Preparavit enim viam Domini in mundum. Item in cordibus Iudeorum, in Martyrium et in Lymbum. In mundum quidem, quia mundum nascendo prior Domino introivit. In cordibus Iudeorum, quia primo predicavit et baptizavit. In Martyrium, quia prior per martyrium vitam temporalem finivit. Item in Lymbum, quia prius Christo ad inferos descendit.
marg.| {h} Rectas facite in solitudine semitas Dei nostri Para re vias Domini, pertinet ad seculares ; sed rectas facere semitas, pertinet ad claustrales. Recte autem fiunt * semite Domini proprie per paupertatem. Rectum enim est, cuius medium non exit ab extremis, vel ultimis. Ultima autem vite S. Ioannis sunt paupertas et vilitas. Unde Iob. 1.d. Nudus egressus sum de utero matris mee et nudus revertar iluc. Est ergo rectus claustralis, qui nusquam a paupertate deviat ; sed per ipsam, ut per semitam, rectissime graditur ad gaudia Paradisi. Ipsa enim est semita rectissima eundi ad regnum. Prv. 3.c. Vie eius, vie pulchre : et semite eius pacifice. Nihil enim ita securum et ita pacificum est, ut paupertas. Et Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, id est voluntarie : quoniam ipsorum est regnum celorum. Sed fere nullus est, qui modo ambulet per semitam istam. supra 33.b. Dissipate sunt vie, cessavit transiens per semitam.
marg.| {a} Omnis vallis exaltabitur etc.   Hoc est quod dicitur Lc. 14.c. Omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur. Prv. 15.d. Gloriam precedit humilitas.
marg.| {c} Et erunt prava in directa etc.   Hoc potest exponi de Beato Laurentio, quem duxit asperitas craticule ad directa et plana Paradisi gaudia. Et de quolibet penitente, qui per aspera penitentie ducitur directe ad gaudia Paradisi. Mt. 3.a. Facite penitentiam. sup. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas : et ostendit illi regnum Dei.
marg.| {d} Et revelabitur gloria Domini. Pri mo fuit revelata gloria Domini in mundi oratione. Secundo in eiusdem per diluvium purgatione. Tertio in eiusdem per octo animas reparatione. Quarto in eius per legem instructione. Quinto in eius per Reges gubernatione. Sexto in populi sui per captivitatem multiplicem punitione. Septimo in eiusdem ab hostibus fortissimis mirabili liberatione. Octavo in miraculorum per filium operatione. Nono in mundi totius per passionem huius hominis redemptione. Decimo in antiquorum Patrum de lymbo liberatione. Undecimo in filii sui accelerata cum aliquibus militibus suis resurrectione. Tandem autem manifestabitur ex toto in generali amicorum glorificatione et inimicorum patenti confusione.
marg.| {e} Et videbit omnis caro etc.   verb um Dei Patris, id est filium, quem Deus Pater genuit, hoc enim est dicere suum. Videbit tunc omnis caro, sed boni in Deitate et humanitate : Mali etiam, sed tantum in humanitate. Videbit etiam tunc omnis caro quod locutus est Dominus per Prophetas, bonis premia promittendo et malis supplicia comminando.
marg.| {g} Vox dicentis : Clama : ec ce Prophete datur mandatum et auctoritas predicandi. In quo notatur quod nullus predicationis officium debet assumere, nisi missus. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ?
marg.| {i} Quid clamabo ? Ita deberent facere Predicatores, petere, scilicet a Domino, quid predicarent per orationem et studium Scripturarum. Multi autem petunt hoc a quaternis. Multi a sua inventione, sive ingenio ; sed a Deo pauci. Unde supra 8.d. Numquid non populus a Deo querit visionem pro vivis, ac mortuis ? Ps. 103. De medio petrarum dabunt vocem.
marg.| {k} Omnis caro fenum. Fen um nascendo habet virorem, crescendo decorem et florem ; sed exsiccatum ardore Solis teritur in pulverem. Sic homo habet virorem in puerili etate, decorem et florem in iuventute, Sed tandem redit in pulverem, in morte. Item homo habet virorem per innocentie statum : florem vero per virtutum progressum ; sed omnia hec reducuntur in pulverem per peccatum. Unde Lam. 1.b. Egressus est a filia Sion omnis decor eius.
marg.| {m} Exsiccatum est fenum iuve ntutis in morte.
marg.| {n} Et cecidit flos mund ane prosperitatis.
marg.| {o} Quia spiritus Domini sufflavit in eo diss olvendo corpus ab anima gravi infirmitate. Unde Iac. 1.b. Exortus est Sol cum ardore et arefecit fenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit. De feno fit vitrum clarissimum ; sic de carne obscura fit caro gloriosa.
marg.| {p} Vere fenum est populus. In principio debilis, postea debilior, in fine debilissimus, in aquis delitiarum et limo terrenorum defixus.
marg.| {q} Exsiccatum est fenum et cecidit flos. Ide m est quod prius.
marg.| {s} Verbum autem Domini manet in eternum. Und e Mt. 24.c. Celum et terram transibunt ; verba autem mea non transibunt.
marg.| {t} Super montem excelsum Trip lex notatur hic altitudo, que in predicatione requiritur, scilicet in scientia, in vita, in doctrina.
marg.| {x} Exalta in fortitudine ]  * vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Unde Os. 8.a. In gutture suo sit tuba, quasi Aquila super domum Domini.
marg.| {a} Exalta : noli timere Ier. 1.d. Ne formides a facie eorum. Ez. 2.c. Ne timeas eos, neque sermones eorum metuas.
marg.| {b} De civitatibus Iude ecce Deus vester veniet ad retribuendum bonis gaudia in Iudicio et malis supplicia. De his enim duobus debet esse predicatio. Hoc mandatum implevit Ioannes, quando videns Dominum Discipulis suis, dixit : Ecce agnus Dei : ecce qui tollit peccata mundi. Nota quod, ecce, frequenter ponitur, ubi agitur de Incarnatione, ut melius attendatur et firmius memorie commendetur.
marg.| {d} Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet : et brachium eius dominabitur. Hoc quantum ad malos, quibus proprie Dominus tunc apparebit, quando destruet eos. Unde Ps. 9. Cognoscetur Dominus Iudicia faciens, qui modo ignoratur iniurias sustinens. Ps. 65. Qui dominatur in virtute sua in eternum, id est in vindicte retributione. Frater enim est, vel quasi servus in misericordie exhibitione. Gn. 45.g. Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Egypti, id est peccatorum.
marg.| {g} Ecce merces eius cum eo etc.   Hoc quoad bonos, quibus mercedem bonorum operum retribuet, quibus opus suum exhibebit quod est misericordia : Iustitia enim quasi alienum opus est. Unde Propheta cum loqueretur de iustitia, sup. 28.f. ait : Peregrinum est opus eius ab eo. De mercede ista, potest dici quod appetenda est, quia propinqua et quia durabilis et quia magna. De primo dicitur, Apc. 22.c. Ecce venio cito : et merces mea mecum est, Eccl. 11.c. Benedictio Dei in mercedem Iusti festinat et in honore veloci {4.88rb} processus illius fructificat. De secundo dicitur, Ecclesiastici 18.c.a Merces Dei manet in eternum. De tertio Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis. Merces ista specialiter exposita est venalis in passione filii ; ante passionem enim clausa erat. Unde Za. 8.b. Confortentur manus vestre, qui auditis in diebus istis sermones istos per os Prophetarum, in die, qua fundata est domus Domini exercituum, id est Ecclesia, ut templum edificaretur ex duobus parietibus, scilicet Gentibus et Iudeis. Et statim sequitur : siquidem ante dies illos merces hominum non erat.
a Sir. 18.
marg.| {i} Sicut Pastor gregem suum pascet Septuaginta : Populum suum et in brachio suo congregabit agnos et pregnantes consolabitur, alios cum fistula consolationis, alios cum virga tribulationis : et hec etiam quandoque alternando, sicut Pastor. Item pascit Dominus malos, sicut Pastor arietes, divitiis temporalibus impinguando. Ier. 12.a. Bene est omnibus, qui prevaricantur et inique agunt : Plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum. Et post pauca. Congrega eos quasi gregem ad victimam. Ad istos arietes in collo suspenditur campana adulationis, inanis glorie, iactantie et favoris humani. Bonos autem pascit Dominus, sicut oves, eos ab alienis segetibus coercendo. Unde Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor apponere. Item eos per totam diem presentis vite usque ad vesperam mortis custodiendo et in nocte mortis corpora eorum usque ad futuram diem Iudicii reservando. Unde Ex. 13.d. et 14.e. legitur. Quod Dominus custodiebat filios Israel per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis. Item eos in ovili superne glorie singillatim et secundum diversitatem meritorum diversimode collocando. Unde Ier. 33.b. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Item ipsis suam notitiam imprimendo et nomina eorum in libro vite scribendo. Unde Io. 10.e. Oves mee vocem meam audiunt : et ego cognosco oves meas et cognoscunt me mee. Item eos, quandoque virga afflictionis temporalis tangendo. Unde Hbr. 12.b. Flagellat autem omnem filium, quem recipit.
marg.| {k} In brachio suo congregabit agnos. id est infirmos et debiles custodiet in fortitudine protegendo contra inimicum. Item mites et humiles, qui per agnos significantur, portat Dominus duobus brachiis, timore, scilicet et amore. Timore retrahendo a malo : amore autem, ut dextero brachio deportans ad bonum, vel afflictione, vel consolatione.
marg.| {l} Et in sinu suo levabit quie tem contemplationis ipsis tribuendo. Item congregat hic Dominus agnos suos, id est mansuetos et humiles per unitatem fidei in Ecclesiam militantem, sed in sinu suo levabit eos per exhibitionem plene cognitionis in Ecclesiam triumphantem.
marg.| {m} Fetas ipse portabit id est Predicatores, qui filios Deo parturiunt per predicationem et doctrinam. Unde unus eorum dicit : Filioli mei, quos iterum parturio : Gal. 4.c. De hoc dicitur : infra 46.b. Ego feci et ego feram in presenti : ego portabo et ego salvabo, in futuro. Et Ier. 31.b. Qui dispersit Israel, congregabit eum : et custodiet eum, sicut pastor gregem suum. Multi tamen non cognoscunt Pastorem suum. Unde Os. 11.b. Portabam eos in brachiis meis : et nescierunt quod curarem eos.
marg.| {n} Quis mensus est pugillo aquas et c elos palmo ponderavit ? Nota quod pugno solet homo percutere ad ledendum ; sed palmo sepius ad castigandum.
marg.| Dominus ergo aquas, id est corda fluxibilia et instabilia pugno metietur, id est sententia dura et irrevocabili : Sed celos, id est iustos viros palmo metitur, id est percutit non ad gravandum, sed ad castigandum.
marg.| En notabiliter preponitur metiri pugillo mensure palmi.
marg.| Dominus enim prius percussit pugno graviter puniendo peccatores in legis datione, quando dictum est : Oculum pro oculo, dentem pro dente. Ex. 21.c.
marg.| Sed postmodum percussit palmo in Evangelica condonatione. Unde Petro dictum est et in Petro cuilibet quod peccanti fratri dimittat, non solum usque septies ; sed usque septuagies septies. Mt. 18.c.
marg.| Sic etiam faciet in die Iudicii : quia pugillo, non pugno percutiet : quia citra condignum puniet ; sed palmo celos ponderabit : quia bonos ultra condignum remunerabit. Unde infra 61.a. Ut predicatem captivis indulgentiam etc. Dici t ego.
marg.| Quis mensus est. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se
marg.| * et in deliciis
marg.| * et in deliciis fuit : tantum date illi tormentum et luctum, Dt. 25.a. Pro mensura peccati erit et plagarum modus, sup. 27.b. In mensura etc. Mt. 7.a. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
marg.| {a} Quis appendit tribus digitis molem terre ? Mole s terre est peccator, quem appendit Dominus tribus digitis, id est confessione, contritione, satisfactione.
marg.| {c} Et libravit in pondere montes. Mon tes, id est superbos librat Dominus in pondere : quia quanto plus acquirunt honorum et dignitatum, tanto profundius et citius in inferna descendunt. Unde Iob. 21.b. quando omnem felicitatem, possessiones et prolis multitudinem descripsit, subdit : Et in puncto ad inferna descendunt. Et Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani et transivi et ecce non erat. Verum est, quia iam ceciderat. Et Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.
marg.| {d} Et colles in statera. Und e Io. 31.a. Appendat me in statera iusta.
marg.| {e} Quis adiuvit Spiritum Domini, aut quis Consiliarius eius fuit et ostendit illi ? Rm. 11.d. Quis cognovit sensum Domini, aut quis Consiliarius eius fuit, aut quis prior dedit illi et retribuetur ei ? Ier. 23.d. Quis enim affuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius ? Iob. 12.c. Apud ipsum est sapientia et fortitudo : ipse habet consilium et intelligentiam. Consilium dare stulto caritatis est : consilium dare sapienti ostensionis est : consilium dare insipienti perversitatis est.
marg.| {m} Ecce Gentes, quasi   stilla situle. id est parum vivunt et uiles sunt. Sept. quasi salive reputate sunt. Eccl. 18.a. Numerus dierum vite hominum, ut multum centum anni   ] etc. {n}   Et quasi   momentum statere reputate sunt. In hoc significatur instabilitas vite humane. Momentum enim statere de facili ad utranque partem inclinatur. Super. Nm. 12.d. Si spuisset pater suus in faciem eius etc.   dici t Origenes in Glossa Hinc Isaias. Omnes Gentes, sicut stilla situle et sicut sputum reputate sunt.
marg.| {o} Ecce Insule, quasi   pulvis exiguus. Ins ule dicuntur Sancti, qui continue fluctibus et ictibus persecutionum tunduntur, sed tamen non submerguntur. Et hi, quasi pulvis exiguus comparatione Domini. Vide Abraham Gn. 18.d. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et Nm. 23.b. Quis dinumerare possit pulverem Iacob ?
marg.| Et nota, si vis accedere ad Insulam, oportet te intrare mare ; ita si vis venire ad societatem Sanctorum, oportet te sustinere ictus et fluctus tribulationum. Unde Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei.
marg.| {q} Et Libanus non sufficiet ad succendendum. Ita ut purgentur peccata populi.
marg.| {s} Et animalia eius non sufficient ad holocaustum supr a primo, c. Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum.
marg.| {u} Omnes Gentes, quasi   non sint, sic sunt coram eo : et quasi   nihilum et inane reputate sunt ei. Hoc est quod dicitur, In Ps. 38. Substantia mea quasi nihilum ante te. Infra 41.c. Omnes Gentes, que pugnant adversum te, erunt, quasi non sint. Est. 1.c. Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt.
marg.| {y} Cui ergo similem fecistis Deum ? Iude us facit Deum similem leccatori, quasi delectetur nidore carnium et odore. Crudeli similem putant eum desperantes, sicut Cain. Presumptuosi putant eum similem fatuo, quasi non consideret, que aguntur. Unde Iob. 22.b. Quid novit Deus et quasi per caliginem iudicat, nubes latibulum eius, nec nostra considerat. Avarus putat eum corruptum pecunia. Eccl. 7.a. Ne dicas, in multitudine munerum meorum respiciet Deus etc.
marg.| * Quicquid qui-
marg.| * Quicquid quilibet colit et veneratur, hoc illi Deus est ? dicit Augustinus Et super Iosue 24. dicit Augustinus in Glossa Quisquis talem cogitat Deum, qualis non est alienum et falsum Deum in cogitatione portat.
marg.| {a} Aut quam imaginem ponetis ei ? Summ um bonum Deus est : Unde gulosi, qui quasi summum bonum in cibis et potibus constituunt, ponunt imaginem ursi. Luxuriosi, qui sunt quasi sus lota in volutabro luti et velut iumenta, que computruerunt in stercore suo, ponunt ei imaginem porci, vel iumenti.
marg.| {4. 89rb} {b} Numquid sculptile conflabit faber ? Cont ra illud preceptum. Ex. 20.a. Non facies tibi sculptile.
marg.| {c} Aut aurifex auro figurabit illud etc.   Mult i hodie ex auro figurant sculptilia, multi ex argento, multi ex ere, multi ex ferro : Ex auro faciunt sculptilia, quicumque Prelatos eligunt pro mundana sapientia : Ex argento, qui eos eligunt pro eloquentia : Ex ere, qui eos eligunt pro seculari et invincibili potentia : Ex ferro, quicumque eos eligunt pro aliorum oppressione et rapina. Ps. 113. et 134. Simulacra Gentium argentum et aurum opera manuum hominum.
marg.| {g} Forte lignum etc.   Hoc sepe fit in electionibus Episcoporum et Abbatum. Sepe enim, immo semper sapientes mundi querunt, quomodo statuant Prelatum, qui fortis sit genere et imputribilis, id est invincibilis potentia et hoc totum propter temporalium defensionem : quia de animabus non curant. Unde signanter dicitur quod non moveatur, verum est ad curam ; sed resideat in domo sua et induatur notabiliter et splendide epuletur quotidie ; sed ad visitandum subditos nequaquam movetur. Unde Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem. Pastor nomine, idolum re. Idolum officio, sed pastor dignitate Pastor curam suscipiendo, sed idolum domi immobilis residendo et gregem penitus negligendo. Contra quos. Prv. 6.a. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam et illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus : Fac ergo quod dico, fili mi et temetipsum libera, discurre, festina, suscita, amicum tuum.
marg.| {k} Numquid non scietis. Hic redarguuntur non illi, qui nesciunt ; sed qui scire nolunt, nec audire.
marg.| Unde sequitur {l} Numquid non audistis. In hoc redarguuntur, qui sermones nolunt audire, in quibus addiscitur, quid oporteat credi, vel teneris. Fides enim est ex auditu, auditus autem per verbum Christi : Rm. 10.c. Et quia non potest homo audire, nisi sit, qui annuntiet : Ideo subditur.
marg.| {m} Numquid non annuntiatum est vobis quasi dicat : sic. Nullus potest se excusare de ignorantia, qui scire voluerit : quia in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum, ut dicitur in Ps. 18. et Rm. 10.d.
marg.| {o} Numquid non intellexistis etc.   Hoc potest dici illis, qui in electionibus semper intendunt eligere tales, qui Ecclesiam multiplicent et augeant in temporalibus et de animabus non curant. Isti non intelligunt, qualia fuerunt prima fundamenta terre, id est Ecclesie, scilicet Apostoli, qui semper fuerunt nudi et pauperes. De his fundamentis dicitur in Ps. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis ; Iob. 38.a. Ubi eras, quando ponebam fundamenta terre ? Prv. 8.d. Quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram. Isti non advertunt quod Ecclesia primo fundata fuit super paupertatem : et quamdiu sic stetit, bene habuit : Et de hac fundatione dicitur Iob. 26.b. Qui appendit terram super nihilum, id est super paupertatem.
marg.| {q} Qui sedet etc.   Domi nus sedet super veritatem Ecclesie, quasi regens eam et docens.
marg.| {r} Et habitatores eius sunt etc.   Locu ste sunt moderni habitatores Ecclesie, id est habentes crura retro longiora anterioribus : quia anteriorum obliti in posteriora se extendunt. Item locuste amice sunt fortune, que cantant et saltant in estate prosperitatis ; sed torpent et tacent in hieme adversitatis. Et de utrisque dicitur. Biblissima Plus - Enquête 3.d. Custodes tui, quasi locusta : et parvuli tui, quasi locusta locustarum. Isti sunt habitatores Ecclesie, qui corrodunt omnem virorem temporalium, que consident in sepibus in die frigoris, id est adversitatis. Sol ortus est et avolarunt : et non est cognitus locus earum, ubi fuerunt. Hoc dictum est de amicis fortune.
marg.| {t} Qui extendit velut etc.   Celi sunt viri celestes : De quibus Psalmo decimooctavo, Celi enarrant gloriam Dei. Hos celos extendit Dominus, velut nihil per humilitatem : et velut tabernaculum pauperum per compassionem. Unde  LXX. Qui statuit quasi cameram celos. De secundo dicit Apostolus ad Philemonem b. Viscera Sanctorum requieverunt per te. Infra ultimo a. Celum mihi sedes est.
marg.| {y} Qui dat secretorum scrutatores, quasi   non sint. Und e Prv. 25.d. Qui scrutator est Maiestatis, opprimetur a gloria.
marg.| {a} Iudices terre velut inane fecit. Glossa Quia cito transeunt. Eccles. 10.b. Omnis potentatus brevis. Infra quadragesimoquarto, d. Irrita faciens signa divinorum et hariolos in furorem vertens, convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens. Et Eccles. quadragesimo, b. Omnia, que de terra sunt, in terram convertentur.
marg.| *
marg.| {a} Et quidem neque
marg.| {4. 89va} {Δ} {a} Et quidem neque plantato, neque sato, neque radicato in terra trunco eorum. Per Metaphoram arboris ostendit, quomodo eos de terra abstulerit, quasi dicat : sicut arbor, que nec plantata firmiter, nec insita, neque radicata est, neque truncum habet in terra, cito a vento tollitur et evellitur, sic et predicti Principes evulsi sunt, utpote non plantati firmiter nec radicati. Et hoc est quod dicit.
marg.| {a} Et quidem id est certe.
marg.| {b} Neque plantato, neque sato, neque radicato in terra trunco eorum id est statu eorum minime firmato.
marg.| {c} Repente flavit in eos Spir itus Dei, id est indignatio, id est Dominus quasi ex indignatione eis tribulationem immisit, vel mortem.
marg.| {d} Et aruerunt id est mortui sunt.
marg.| {e} Et turbo id est repentina sententia Dei.
marg.| {f} quasi stipulam auferet eos id est valde leviter et de facili auferet eos ab hac vita.
marg.| {g} Et cui assimilastis me o vo s Iudei, vel Gentes idola colentes ? Cui, inquam, Deorum vestrorum assimilastis me, cum tanta sit potentia mea ?
marg.| {h} Et cui adequastis me, id est equalem reputastis ?
marg.| {i} Dicit Sanctus id est Dominus, qui sanctus est singulariter : non quia alii non sint sancti participatione ; sed ipse solus est Sanctus essentialiter. Et est simile illud Lc. 18.d. Nemo bonus, nisi solus Deus : Verum est essentialiter.
marg.| {k} Levate in excelsum oculos vestros quasi dicat : si verbis non vultis credere de potentia mea, saltem oculis vestris credite. A magnitudine enim et pulchritudine celi et stellarum potestis cognoscere, quantus ego sum, qui creavi hec. Sap. 13.b. A magnitudine creature et speciei poterit Creator horum cognoscibiliter intelligi. Et quod idola non sunt Dii, qui hoc facere non possent. Unde Ier. 1.b. Dii, qui non fecerunt celum et terram, pereant. Et hoc est quod dicit : Levate in excelsum oculos vestros, id est ad celum.
marg.| {l} Et videte, quis creavit hec id est celum et que in eo sunt. Et ostendit, quis ille sit.
marg.| {m} Qui eduxit in numero militiam id est qui scit numerum stellarum, que ordinate sunt, hic tres, hic quatuor sicut militum acies in exercitu.
marg.| {n} Et omnes ex nomine vocat id est proprietates singularum novit, quibus cognosci habent, sicut homo per nomen suum. Simile habetur in Ps. 146. Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans. Vel militiam celorum vocat Angelos, unde etiam dicitur Dominus exercituum.
marg.| {o} Pre multitudine etc. id est quia omnipotens est, nullum eorum est, quin ipse cognoscat et numeret : et quin venirent, si ipse vocaret ea. Hec autem tria, fortitudo, robur et virtus in Deo idem sunt, id est divina essentia ; sed differunt in nobis. Fortitudo enim membrorum consistit in decenti et recta membrorum commensuratione : robur vero in ossibus et medullis : virtus autem, quasi in animi magnitudine. Unde Scriptura hic loquitur, quasi more nostro.
marg.| {p} Quare dicis etc.   Per Iacob intelliguntur due Tribus ; per Israel decem. Utrique autem videntes se a pessimis idololatris captivari, cum tamen essent populus Dei, dicebant : Dominus non videt nos, neque cognoscit : quia si videret, liberaret nos. Et hoc est quod dicit reprehendendo eos de hoc.
marg.| {p} Quare dicis, Iacob id est due Tribus.
marg.| {q} Et loqueris, Israel id est decem Tribus. Et quod dicunt, subdit.
marg.| {r} Abscondita est via mea etc. quasi Dominus non videt, quo ego vado.
marg.| {s} Et a Deo meo etc. vel transibit, id est Dominus preiudicavit me, vel adiudicavit, vel non pertinet eum ferre sententiam Iudicii contra inimicos meos, vel contra me : quia nescit, quid facio, sive bonum, sive malum.
marg.| {t} Numquid nescis per teipsum tu, qui sic loqueris ?
marg.| {u} Aut non audisti per Scripturas et Prophetas vos omnes, qui sic loquimini, quasi dicat : immo multoties audistis hec, scilicet.
marg.| {x} Deus sempiternus Dominus unus est, supple.
marg.| {y} Qui creavit etc.   de n ihilo. Et secundum hoc patet quod novit omnia et quod omnipotens est : et posset vos eripere, si vellet. Et quia posset aliquis dicere quod non posset exequi iustitiam : quia deficeret. Hoc removet, dicens.
marg.| {z} Non deficiet quia non est caro fragilis, ut nos.
marg.| {a} Neque laborabit id est non lassabitur hoc faciendo : quia {4. 89vb} solo verbo Potest omnia facere.
marg.| {b} Neque est investigatio etc. id est non habet sapientiam, vel notitiam de rebus per investigationem, sicut homines. Vel sic. Neque est investigatio Sapientie eius, id est Sapientia eius investigari non potest.
marg.| {Δ} {a} Qui dat
marg.| *
marg.| {a} Et quidem neque plantato, neque sato etc.   Domi nus flat super malos evellendo eos de terra, quorum truncus, id est vita neque plantata est bonis moribus, neque sata bonis operibus, neque radicata in fide et caritate : et unde cito avelluntur. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {e} Et turbo id est sententia Domini, que subito, ut turbo venit et cui non potest resisti, sicut nec turbini.
marg.| {f} quasi stipulam auferet eos id est faciliter. Unde Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu, Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt ; et si in ramis in tempore, id est ad tempus germinaverint, infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur Ioa. 15.g. Nec mittet in terram radicem suam, nec recedet de tenebris. Iob. 14.b. Si senuerit in terra radix eius etc.
marg.| {g} Et cui assimilastis me et adequastis me, dicit Sanctus hoc est, contra persecutores Maiestatis, qui credunt et laborant ad plenum comprehendere Divinitatem, fingentes in cordibus suis similitudinem eius, cum tamen nulla similitudo possit ad plenum reperiri.
marg.| {k} Levate in excelsum oculos vestros : et videte, quis creavit hec. Que stio hec ducit ad Deum per aliorum remotionem. Cum enim intuemur celum et stellas et omnes creaturas : et videmus Deum nihil horum esse, quia Creator superexcedit creaturam : ex hoc possumus colligere quod Deus ens est super omnia et a nullo. Unde Sap. 13.b. A magnitudine speciei et creature cognoscibiliter poterit Creator horum videri. Et infra Si tantum potuissent scire, ut possent estimare seculum ; quomodo Dominum huius non facilius invenerunt ?
marg.| {m} Qui educit in numero militiam eorum id est celorum.
marg.| {n} Et omnes ex etc.   Mili tia celorum societas est Angelorum, vel stelle, quas dicitur Dominus ducere in numero : quia utrorumque numerus est ei finitus : et cognoscere ex nomine, quia approbat ea et serviunt eius voluntati.
marg.| Et nota quod dicitur Dominus vocare ea ex nomine, que placent ei. Unde Ex. 33.d. Te ipsum novi ex nomine, dicitur ad Moysen et Ex. 35.d. Vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Huri. infra 43.a. Vocavit te nomine tuo. Milites Dei sunt omnes boni, qui Deo militant. Iob. 25.a. Numquid est numerus militum eius ? Hos educit Dominus, id est extra seipsos ducit. Lc. 9.c. Qui vult venire post me, abneget semetipsum.
marg.| {o} Pre multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque eius, neque unum reliquum fuit quasi dicat : tante potentie est quod nihil eum latet. Unde  LXX. A multa gloria et in robore fortitudinis nihil a te absconditum est.
marg.| {p} Quare dicis, Iacob : et loqueris, Israel : abscondita est via mea a Domino : et a Deo meo Iudicium meum transibit vel transivit. Hic redarguuntur desperantes, qui dicunt Dominum non curare de se, quando aliquid eis contingit adversi. Contra quos dicitur Prv. 15.a. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.
marg.| {t} Numquid nescis, aut non audisti : Deus sempiternus Dominus   Sept uaginta : Ignoras, quia non audisti, quia eternus Deus.
marg.| {y} Qui creavit terminos terre. Ad litteram. Vel terminos Ecclesie creavit Dominus, qui duo sunt. Humilitas primus terminus, a quo incepit Ecclesia : et gloria secundus, in quem consummatur. Unde Lc. 18.c. Omnis, qui se humiliat exaltabitur.
marg.| {z} Non deficiet, neque laborabit id est nec defectum intrinsecum, nec extrinsecum sustinebit.
marg.| {b} Neque est investigatio Sapientie eius. Und e Iob. 37.a. Qui facit magna et inscrutabilia. Propter quod exclamat Apostolus : O altitudo divitiarum Sapientie et scientie Dei, Rm. 11.d. Et est sumptum de hoc loco, ut dicit Glossa
marg.| *
marg.| {a} Qui dat lasso
marg.| {4. 90ra} {Δ} {a} Qui dat lasso virtutem ad littera m.
marg.| {b} Et his, qui non sunt id est qui deficientes sunt, quasi non sint : quia nihil possunt.
marg.| {c} Fortitudinem corp oris et mentis et robur multiplicat.
marg.| {d} Deficient pueri qui necdum laboribus vires suas consumpserunt.
marg.| {e} Et laborabunt a pu eritia in infirmitate.
marg.| {f} Et iuvenes Qui adhuc fortiores sunt.
marg.| {g} In infirmitate cadent. In lectum et de lecto in pheretrum, de pheretro in sepulchrum, de sepulchro quandoque in infernum.
marg.| {h} Qui autem sperant in Domino non in se.
marg.| {i} Mutabunt fortitudinem ut s int fortes Deo, qui prius erant fortes mundo. Vel, mutabunt fortitudinem, id est semper habebunt fortitudinem recentem : sicut avis, que mutat pennas veteres et recipit recentes. Unde subdit.
marg.| {k} Assument pennas, sicut Aquile nova s, id est agiles erunt ad bene operandum et fortes : sicut Aquila, que mutat pennas veteres et novas assumit, fortis est ad volandum.
marg.| {l} Current ad D eum bonis operibus.
marg.| {m} Et non laborabunt id est non lassabuntur. Et videbitur eis quod non laborent : quia omnia facilia sunt amanti.
marg.| {n} Ambulabunt de v irtute in virtutem.
marg.| {o} Et non deficient quia Dominus dabit eis perseverantiam : et quia vivent in eternum.
marg.| *
marg.| {a} Qui dat lasso virtutem Ecce consolatio tentatorum. Lassis enim dat Dominus virtutem, quia lassi sunt. Unde 2Cor. 12.c. Virtus in infirmitate perficitur. Iob. 3.c ibi requieverunt fessi robore.
marg.| {b} Et his, qui non sunt Rm. 4.c. Vocat ea, que non sunt, tamquam ea, que sunt. 1Cor. 1.d. Contemptibilia elegit Deus : et ea que non sunt, ut ea, que sunt, destrueret. Septuag. Qui dat esurientibus fortitudinem : et non dolentibus merorem.
marg.| {d} Deficient pueri id est illi, qui inaniter gloriantur de corporis sanitate et putant adolescentiam esse perpetuam, de quibus dicitur. Infra 65.d. Puer centum annorum maledictus.
marg.| {e} Et laborabunt. In operibus malis. Unde Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles.
marg.| {f} Et iuvenes in infirmitate cadent Lam. 5.c. Pueri in ligno corruerunt, senes in portis defecerunt, iuvenes de choro psallentium.
marg.| {h} Qui autem sperant in Domino per penitentiam debent homines mutare fortitudinem, qui convertuntur ad Dominum : ut qui prius potantes erant ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem, sicut dicitur sup. 5.e. postea fiant fortes ad ieiunandum : et quicumque fortia membra habuerant prius ad peccandum, postmodum fortia habeant ad Domino serviendum. Unde Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem : sic nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem. Sed multi fortes sunt ad malum, qui dicunt se debiles ad bonum, statim cum modica penitentia eis iniungitur. Unde in persona ipsorum dicitur Iob. 6.b. Non est fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea enea. Multi autem fortitudinem bonam convertunt in malam. De quibus Ier. 23.b. Factus est cursus eorum malus et fortitudo dissimilis. Et Prv. 15.b. labia Sapientum disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit :
marg.| Et nota quod per hoc quod dicitur, mutabunt fortitudinem, tangitur prima pars iustitie, que est declinare a malo. Per hoc autem quod dicitur, assument pennas, scilicet virtutum, notatur alia pars, que est facere bonum. In hoc autem quod dicitur, assument, notatur cooperatio liberi arbitrii. Sicut Aquila, que mutat pennas veteres et accipit novas ; ita debet penitens facere, mores suos debet mutare ; ut qui prius luxuriosus fuit, fiat castus.
marg.| {l} Current de v irtute in virtutem.
marg.| {m} Et non laborabunt quia iugum Domini suave est et onus eius leve. Mt. 11.d.
marg.| Unde sequitur
marg.| {n} Ambulabunt id est Christum sessorem suum suaviter ferent : sicut equus, qui suaviter ambulat, non trotando.
marg.| {o} Et non deficient ecce perseverantia, que necessaria est ad salutem, tamquam consummatio omnium predictorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_40)

Notes :