Hugo de Sancto Caro

Capitulum 25

Numérotation du verset Is. 25,1 

Domine Deus meus1
1 meus] + es tu Weber
exaltabo te
confitebor
nomini tuo quoniam fecisti mirabilia
Cogitationes
Antiquas
Fideles
amen
Numérotation du verset Is. 25,2 

Quia
posuisti civitatem
in tumulum
urbem fortem in ruinam domum
alienorum
ut non sit civitas et in sempiternum non edificetur
Numérotation du verset Is. 25,3 

super hoc
laudabit te populus fortis
civitas
Gentium
robustarum timebit te
Numérotation du verset Is. 25,4 

quia factus es fortitudo pauperi
fortitudo egeno in tribulatione sua
spes a turbine
Umbraculum
ab estu spiritus
enim robustorum
quasi turbo
Impellens
parietem
Numérotation du verset Is. 25,5 

sicut estum
in siti
tumultum alienorum
humiliabis et quasi calore
sub nube torrente propaginem fortium
marcescere facies
Numérotation du verset Is. 25,6 

Et
faciet Dominus exercituum
omnibus populis
in monte hoc
convivium pinguium convivium vindemie
pinguium medullatorum vindemie defecate
Numérotation du verset Is. 25,7 

et precipitabit in monte isto
faciem vinculi
Colligati
super omnes populos et
telam quam orditus est
super universas nationes
Numérotation du verset Is. 25,8 

Precipitabit
Mortem
in sempiternum et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie
et opprobrium
populi sui auferet de universa terra
quia Dominus locutus est
Numérotation du verset Is. 25,9 

et dicet in die illa
ecce Deus noster
Iste
exspectavimus eum
et salvabit nos
Iste
Dominus
sustinuimus eum
exultabimus
et letabimur
in salutari eius
Numérotation du verset Is. 25,10 

quia requiescet manus Domini
in monte isto
et triturabitur
Moab
sub eo
sicuti teruntur palee in plaustro
Numérotation du verset Is. 25,11 

et extendet manus suas
sub eo
sicut extendit natans
ad natandum et humiliabit
gloriam eius
cum allisione manuum eius
Numérotation du verset Is. 25,12 

et munimenta
sublimium murorum
Tuorum
Concident
et humiliabuntur et detrahentur ad2
2 ad] in Weber
terram usque ad pulverem

Capitulum 25

Numérotation du verset Is. 25,1 
marg.| {4. 55rb} Domine Deus etc. Vide rat Propheta in spiritu interitum reproborum et premium electorum : viderat quoque Christum venturum ad iudicium cum Senatoribus et glorificandum in conspectu eorum : viderat etiam confusionem luminarium in die iudicii. Unde considerata magnitudine visionis in laudem cantici prorumpit pro magnitudine revelationis sibi facte. Previdit etiam in spiritu destructionem Hierusalem, per quam ostenditur iustitia eius, quia non parcit eis, licet sint populus peculiaris et super hoc etiam, quasi congratulans iustitie Dei, prorumpit in canticum per totum capitulum Unde dicit.
marg.| {i} Domine Deus meus, exaltabo te pred icando magnitudinem tuam.
marg.| {n} Et confitebor nomini tuo laud ando et gratias referendo.
marg.| {o} Quoniam fecisti mirabilia Iude os ita graviter puniendo quod numquam tam mirabiliter vindicavit se de aliqua Gente, sicut de Iudeis.
marg.| {p} Cogitationes antiquas id est antiquo conceptas.
marg.| {q} Fideles id est in veritate completas.
marg.| {r} Amen id est vere, quoniam Hebreum est, ut dicit Hieronymus Et sumitur tripliciter. Primo nominaliter, Apc. 3.c. Hec dicit amen testis fidelis. Verbaliter Dt. 27.d. Dicit omnis populus amen, id est fiat. Adverbialiter iurandi, Io. 6.f. Amen, amen, dico vobis. Temporis. Rm. 6.a. Qui est super omnia benedictus Deus in secula amen, id est sine fine. Deinde causam cantici et laudis et que sint mirabilia, que cogitationes antique, aperit, dicens.
marg.| {s} Quia posuisti quasi vere fecisti mirabilia, quia posuisti.
marg.| {t} Civitatem Hierusalem .
marg.| {u} In tumultum vel in   tumulum ruin e, unde exponit se.
marg.| {x} Urbem fortem in ruinam per Chaldeos, tamen Hieronymus exponit per Romanos.
marg.| {Δ} {a} Domum alienorum]
Numérotation du verset Is. 25,1 
mystice
marg.| {i} Domine Deus quasi dicat : quia tot et tanta revelasti mihi de die iudicii et adventu Christi : Ideo, Domine, qui timendus es.
marg.| {k} Deus qui honorandus.
marg.| {l} Meus qui diligendus.
marg.| {m} Exaltabo te ) apud homines magnitudinem tuam predicando, quia in te maior esse non potes.
marg.| {n} Et confitebor nomini tuo) id est virtuti tue, gratias referendo.
marg.| {a} Quoniam fecisti mirabilia retr ibuendo unicuique iuxta opera sua. Iob. 37.a. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia. Alia nova mirabilia fecit, scilicet Deum hominem, verbum infantem, matrem virginem, mortuum immortalem, De quibus Iob. 9.b. Qui facit magna et inscrutabilia et quorum non est numerus. Et Ps. 97. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit, quia humanum genus de servitute Diaboli liberavit. Et pro huiusmodi cantandum est ei. Ier. 20.d. Cantate Domino, laudate Dominum ; quia liberavit animam pauperis de manu malorum. Eccl. 43.d. Benedicentes Dominum laudate et exaltate illum, quantum potestis : maior est enim omni laude : Exaltantes autem eum replebimini virtute.
marg.| {p} Cogitationes antiquas feci sti, id est eternas.
marg.| {q} Fideles) id est in veritate impletas. De quibus dicitur Rm. 8.f. Quos predestinavit, hos et vocavit : quos vocavit et hos iustificavit et quos iustificavit, hos et magnificavit.
marg.| {r} Amen id est vere, ita erit.
marg.| {s} Quia posuisti ) iam prescientia.
marg.| {t} Civitatem id est mundum : De qua Apc. 18.c. Ve, ve, ve, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit iudicium tuum.
marg.| {u} In tumultum ruin e et discordie. Nunc est in tumultu discordie, in die iudicii erit in tumultu ruine. Vel in tumulum mortuorum. Mundus enim nihil aliud est, quam tumulus, vel Sarcophagus plenus cadaveribus mortuorum. Quid est homo peccator nisi cadaver fetidum ? Apc. 18.a. Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est Demoniorum habitatio et custodia omnis Spiritus immundi, 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vite. Vel.
marg.| {s} Posuisti civitatem Hierusalem .
marg.| {u} In tumulum disc ordie :
marg.| {x} Urbem fortem) id est Ecclesiam. De qua infra 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion : Illam posuisti.
marg.| {y} In ruinam ) gravissimam peccatorum. Mi. 3.d. Sion, quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum, ut non sit civitas, id est civium unitas ; sed civium discors varietas. Vel.
marg.| {x} Urbem fortem) id est Hierusalem.
marg.| {y} In ruinam ) per Romanos propter mortem Christi.
marg.| {Θ} {a} Domum alienorum
marg.| {4. 55va} {Δ} {a} Domum alienorum id est Iudeorum a Deo alienatorum Unde Ps. 17.   Filii alieni mentiti sunt mihi supp le humiliasti, vel posuisti in tumultum.
marg.| {b} Et non sit civitas ampl ius in eodem statu, vel in eodem loco. Civitas enim eversa a Nabuchodonosor, restituta est a Neemia et a Iesu magno Sacerdote : eversa a Romanis, restituta est ab Elio Adriano ; sed non in eodem loco, nec in statu pristino : postea etiam destructa est funditus ab Elio et postea restituta est, ubi modo est et nescitur a quo : unde iam non est omnino eadem civitas.
marg.| {c} Et in sempiternum non edificetur qual is prius et ubi ante.
marg.| {d} Super hoc id est super hac vindicta Iudeorum.
marg.| {e} Laudabit te populus fortis Medi , Perse, Chaldei et cetere Gentes videntes Dei iustitiam in puniendo Iudeos et postea misericordiam in reducendo eos de captivitate.
marg.| {g} Civitas Gentium robustarum timebit te vide ns ultionem in Iudeos.
marg.| {i} Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno id est populo Iuda quem de servitute Babylonica liberasti.
marg.| {l} In tribulatione sua quam passi sunt in captivitate.
marg.| {m} Spes a turbine id est ab adventu Nabuchodonosor subito et impetuose venientis.
marg.| {n} Umbraculum ab estu trib ulationis et angustie captivitatis, vel infestationis Tobie et Sanaballath post reditum de captivitate. Neh. 3. et 4.
marg.| {p} Spiritus enim robustum id est superbia Chaldeorum, vel Tobie et Sanaballath, fuit eis.
marg.| {q} quasi turbo implens parietem non subvertens, quia dum Iudei edificarent : Tobias et Sanaballath infestaverunt eos ; sed non omnino impedierunt, sicut turbo licet noceat parieti impellendo ; tamen non diruit subvertendo.
marg.| {r} Sicut estus in siti id est superbia Tobie et Sanaballath fuit eis, sicut estus in siti, Estus enim laborem sitis augmentat ; sic illi laborem Iudeorum, quem habuerunt de Babylonia redeundo et quem sustinebant edificando, augmentaverunt infestando. Oportebat enim quod Iudei una manu edificarent et alia tenerent gladium ad pugnandum, ut legitur Neh. 4.c.
marg.| {s} Tumultum alienorum id est Tobie et Sanaballath.
marg.| {t} Humiliabis quia ipsis cogitantibus impedire opus, revelabitur consilium eorum Neemie, qui faciebat armari Iudeos ; et frustrabitur eorum consilium, ut legitur Neh. 4.b.
marg.| {u} Et quasi   calore sub nube torrente id est urente.
marg.| {x} Propagines fortium id est vires et consilia illorum duorum.
marg.| {y} Marcescere facies id est languere, vel deficere, eo quod non possent Iudeos ab edificio impedire.
marg.| {z} Et faciet Dominus exercituum id est angelicarum virtutum.
marg.| {a} Omnibus populis id est multis.
marg.| {b} In monte hoc id est in Hierusalem.
marg.| {c} Convivium pinguium, convivium vindemie id est quale fit post collectam vindemiam, scilicet.
marg.| {e} Pinguium medullatorum vindemie defecate) , id est purissime, sine fece. quasi dicat : optimum vinum et optimas carnes habebunt in illo convivio.
marg.| {Δ} Hoc fuit, quando Iudith
marg.| {Θ} {a} Domum alienorum ) humiliasti, id est Iudeorum, qui prius domestici facti sunt alieni.
marg.| {b} Et non sit civitas ) Domini.
marg.| {c} Et in sempiternum non edificetur ut p rius Mi. 3.c. Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit.
marg.| {d} Super hoc id est Iudeorum vindicta.
marg.| {e} Laudabit te populus Gent ium conversarum. Vel populus, id est congregatio Sanctorum. Ps. 57. Letabitur Iustus, cum viderit vindictam.
marg.| {f} Fortis ) in fide et in sustinenda pro Christi nomine passione.
marg.| {g} Civitas gentium robustarum id est Ecclesia.
marg.| {h} Timebit te), ti more bono. De quo Ps. 18. Timor Domini Sanctus. Et Eccles. 1.b. Initium Sapientie timor Domini.
marg.| {i} Quia factus es fortitudo pauperi id est Christo. De quo dicitur Za. 9.c. Ecce Rex tuus veniet tibi mansuetus.4.55vb} Hebreus habet Hebion quod sonat pauper.
marg.| {k} Fortitudo egeno) id est Christo, qui dicit Mt. 8.c. Vulpes foveas habent et volucres celi nidos ; filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Pauper est, qui parum habet in pera ; inops, qui est sine ope amicorum. Christus et pauper et inops : quia nec res, nec amicos habuit in mundo. Ps. 85. Inops et pauper sum ego.
marg.| {l} In tribulatione sua pass ionis. Eccles. 35.d. Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluvie in tempore siccitatis.
marg.| {m} Spes a turbine ) impetus Iudaici populi.
marg.| {n} Umbraculum) , id est protectio.
marg.| {o} Ab estu) , id est contra estum mortis ut non deficeret ; sed die tertia resurgeret, Eccl. 34.c. Protector potentie, firmamentum virtutis, regimen ardoris, umbraculum meridiani. Unde in Cruce dixit moriens : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Lc. 23.f.
marg.| {p} Spiritus enim robustorum id est Iudeorum superborum fuit.
marg.| {q} quasi turbo impellens parietem id est Christum in passione immobilem. Christus paries impulsus dicitur quoad carnem. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum.
marg.| {r} Sicut estus in siti rect a comparatio. Estus foris urit, sitis intus ; sic Iudei et omnes mali exterius uruntur per laborem et interius per cupiditatem, Ioel. 2.b. Omnes vultus redigentur in ollam, que est exterius nigra et interius bullit. Boni vero etsi exterius sunt nigri per laborem ; interius sunt formosi per virtutem. Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa.
marg.| {s} Tumultum alienorum) id est Iudeorum contra Christum tumultuantium.
marg.| {t} Humiliabis ) Domine, per Romanos, vel in die iudicii.
marg.| {u} Et quasi   calore sub nube torrente propagines fortium marcescere facies id est sicut vites moriuntur uredine proveniente ex calore existente sub nube ; sic facies deficere Iudeorum fortitudinem. Za. 10.b. Erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in Prelio.
marg.| {z} Et faciet Dominus exercituum omnibus populis id est Electis ex omni populo.
marg.| {b} In monte hoc) id est in Ecclesia triumphante.
marg.| {c} Convivium pinguium id est omnimode beatitudinis. Unde. Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
marg.| {d} Convivium vindemie). id est omnimode iucunditatis, Ps. 35. Torrente voluptatis tue potabis eos.
marg.| {e} Pinguium medullatorum) id est interiorum gaudiorum.
marg.| {f} Vindemie defecate) id est iucunditatis Purissime sine fece tristitie ibi enim erit gaudium merum sine tristitia ; sicut vinum dicitur merum sine aqua. Nota, est convivium Ecclesie militantis, scilicet gratie. De quo Prv. 9.a. Immolavit victimas suas et miscuit vinum et proposuit mensam suam. Apc. 3.d. Si quis aperuerit mihi, intrabo et cenabo cum illo : et ipse mecum. Item est convivium Ecclesie triumphantis, scilicet glorie. Lc. 22.c. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Octo tanguntur in hac auctoritate, que faciunt convivium laudabile. Primum nobilitas invitatoris. Ego. Secundum, ordinata dispositio ferculorum. Dispono. Tertium, honestas convivarum. Vobis. Quartum, hilaritas vultus : sicut disposuit mihi. Lc. 15.d. de filio revertente. Quintum, auctoritas invitantis : Pater meus. Sextum, fecunditas mense. Ut edatis et bibatis super mensam meam. Septimum, amenitas loci. In regno. Octavum securitas : Meo. O quam gloriosum est interesse illi convivio. Ester. 1.a. Tertio anno imperii sui fecit Rex Assuerus grande convivium cunctis Principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et perfectis. In primo est refectio, in secundo satietas. Unde Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua in utroque ebrietas. De primo Cantic. 5.a. Comedite, amici et bibite et inebriamini, carissimi. De secundo dicitur in Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue et torrente voluptatis tue potabis eos. In utroque est adeps et pinguedo, id est interior et exterior crassitudo. Adeps primi, intentio bona : pinguedo, operatio bona. Ps. 62. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima. Adeps secundi stola anime ; pinguedo stola corporis. Ier. 31.c. Inebriabo animas Sacerdotum pinguedine. Item est convivium mundi prosperitas, ubi tria fercula comeduntur divitie, delicie et honores, Eccl. 13.a. Si habes, convivet tecum et evacuabit te : et ipse non dolebit super te. Item est convivium inferni. Prv. 9. In profundis inferni convive eius. Sequitur.
marg.| {Θ} {a} Et precipitabit] Dominus
marg.| {4. 56ra} Δ Hoc fuit, quando Iudith occidit Holofernem in obsidione Bethulie. Tunc enim Hierosolymite pre gaudio fecerunt convivium splendidum et solemne.
marg.| {a} Et precipitabit in monte isto id est in Hierusalem, id est in Bethulia, que pertinebat ad Hierusalem.
marg.| {c} Faciem vinculi colligati. etc. id est Holofernem, qui fere omnes populos subiugaverat Nabuchodonosor.
marg.| {d} Et telam, quam orditus est Holo fernes, vel Nabuchodonosor, id est imperium, sive potestatem per omnes populos, quos, collegerat sibi subiugando, sicut multa fila colliguntur ad texendam telam.
marg.| {f} Super universas nationes precipitabit mortem in sempiternum id est ipsum Holofernem, qui multis erat causa mortis.
marg.| {h} Et auferet Dominus Deus omnem lacrimam ab omni facie id est servitutem et oppressionem Holofernis ab omni populo que faciebat eos lacrimari.
marg.| {k} Et opprobrium populi sui Iuda ici.
marg.| {l} Auferetur de universa terra eos de captivitate liberando et eorum amicos demoliendo. Et revera ita erit.
marg.| {m} Quia Dominus locutus est qui non potest mentiri.
marg.| {n} Et dicent Iude i.
marg.| {o} In die illa liberationis sue. ] {p}   Ecce Deus noster iste ) qui liberavit nos et inimicos nostros deLv.
marg.| {q} Exspectavimus eum pati enter ut salvaret nos.
marg.| {r} Et salvabit nos prom issa complendo.
marg.| {s} Iste Dominus admi rabilis et demonstrabilis.
marg.| {t} Sustinuimus eum sper ando in eum.
marg.| {u} Et exultabimus non fraudati a spe nostra.
marg.| {x} Et letabimur in salu tari eius, id est in salutatione eius, qui salvavit nos. Exultabimus corpore, letabimur mente.
marg.| {z} Quia requiescet manus Domini) , id est effectus potentie sue manifestus erit.
marg.| {a} In monte id est in Hierusalem.
marg.| {b} Et triturabitur Moab sub eo id est sub eius custodia et auxilio.
marg.| {d} Sicut teruntur palee in plaustro ritu Palestine, ubi serratis plaustris teruntur palee, ut eas animalia facilius pascant et ruminent. Hoc factum fuit sub Machabeis, qui Moabitas omnino subiugaverunt : qui semper fuerunt maxime Iudeis infesti, quia vicini erant.
marg.| {e} Et extendet Moab .
marg.| {f} Manus sub eo id est sub Domino, quasi titubans.
marg.| {g} Sicut extendit natans totum corpus, ad natandum. Secundum vulgarem modum loquendi loquitur sic Isaias : Dicitur enim vulgariter. Ego percutiam te, ita quod faciam te totum extendere, sicut rana percussa, quasi dicat : multum fortiter percutiet Dominus Moabitas per Machabeos.
marg.| {h} Et militabit Domi nus.
marg.| {i} Gloriam eius), scilicet Moab, id est ipsos Moabitas superbos et gloriosos.
marg.| {k} Cum allisione manuum eius ita quod allident manus ad invicem, sicut faciunt valde dolentes.
marg.| {l} Et munimenta sublimium murorum tuorum id est civitatum tuarum muratarum, a Moab. Metaplasmus est.
marg.| {m} Concident et humiliabuntur et detrahentur ad terram usque ad pulverem et p er combustionem.
marg.| {Θ} {a} Et precipitabit ) Dominus.
marg.| {b} In monte isto id est in Hierusalem.
marg.| {c} Faciem vinculi colligati super omnes populos id est Antichristum omnes colligantem sibi.
marg.| {d} Et telam prav e societatis.
marg.| {e} Quam orditus est mini s promissis, miraculis.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Precipitabit ) Dominus in die iudicii.
marg.| {c} Faciem vinculi colligati super omnes populos id est necessitatem moriendi.
marg.| {d} Et id est   (telam quam orditus est), Ad am peccando.
marg.| {f} Super universas nationes quia omnes induti sunt illa tela. Item vinculum est fomes, facies vinculi primus motus, quos precipitabit Dominus in die iudicii : tela est miseria humani generis : stamen eius quod semper stat invariabile, est necessitas moriendi : subtegmen, sive trama eius, est pena quotidiana, que variatur et movetur, ut trama. Quilibet vestem habet de hac tela. De qua Iob. 7.b. Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, quia sive homo dormiat, sive vigilet, semper tendit ad defectum. Item, Infra 38.c. Precisa est velut a texente via mea. Item Diabolus orditus est telam peccati, quia primus peccavit : accessit Adam et intexuit post ipsum : et post Adam omnes peccatores intexunt usque ad finem seculi : et tunc fient eis vestes de tela sua infra 59.a. Telas arenearum texuerunt in {4. 56rb} in vestimentum Glossa Sanctorum quia tibi non texuerunt, aut per confessionem detexuerunt. Et si texuisti in hac tela, detexe educendo filum post filum, 1. peccatum post peccatum. Nam si scindere volueris in grosso, cito resarciet Diabolus, qui et telam ordivit et texentes conducit.
marg.| {g} Precipitabit mortem in sempiternum ut a mplius non sit dissolutio anime et corporis, 1Cor. 15.d. Novissime destruetur inimica mors.
marg.| {h} Et auferet Dominus Deus omnem lacrimam) , id est causam omnis lacrime.
marg.| {i} Ab omni facie ) Sanctorum Apc. 7.d. et 21.a. Absterget Dominus omnem lacrimam ab oculis eorum infra 51.d. Gaudium et letitiam obtinebunt : et fugiet dolor et gemitus.
marg.| {k} Et opprobrium populi sui) , id est servitutem Diaboli.
marg.| {l} Auferet de universa ) Sanctorum.
marg.| {m} Quia Dominus locutus est quod ita fiat. Os. 13.d. Ero mors tua, o mors.
marg.| {n} Et dicent libe rati.
marg.| {o} In die illa abso rpta morte.
marg.| {p} Ecce Deus noster iste), ad mirabilis, ad oculum demonstrabilis, Deus, contra Arrium : noster contra Donatum : iste, contra Manicheum.
marg.| {q} Exspectavimus eum in p rosperis, verbis eius credendo.
marg.| {r} Et salvabit nos prom issa complendo.
marg.| {s} Iste Dominus ). noster est supple.
marg.| {t} Sustinuimus eum), in adversis patiendo.
marg.| {u} Et ideo, exultabimus corp ore de faucibus mortis erepti.
marg.| {x} Et letabimur ) mente ab omni peccato mundati.
marg.| {y} In salutari eius id est in Christo. Eccl. 20.b. Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius : et ne deflectatis ab illo, ne cadatis.
marg.| {z} Quia requiescet manus Domini) , id est potentia Divinitatis, que ante in membris eius laborabat.
marg.| {a} In monte isto) , id est in Ecclesia Sanctorum. Nota manus Domini : est patris filius Ps. 143. Emitte manum tuam de alto, eripe me etc.   Item Ps. 103. Aperiente manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Item manus Domini misericordia. Ps. 36. Cum ceciderit Iustus, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Item manus Domini vindicta. Iob. 13.c. Manum tuam longe fac a me.
marg.| {b} Et triturabitur Moab id est minuetur Diaboli potentia.
marg.| {c} Sub eo id est sub Christo.
marg.| {d} Sicut palee teruntur in plaustro) , id est in extremo iudicio. Am. 2.d. Stridam super eos, sicut stridet plaustrum, infra 41.d. Posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia. Si igitur Christus plaustrum triturans est ; cave, ne sis palea, quia palee comburentur igne inextinguibili. Mt. 13.c.
marg.| {e} Et extendet manus suas sub eo id est sub Christo.
marg.| {g} Sicut extendit natans ad natandum ). Qui natat extendit se totum : similiter qui premitur a dorso cum furca, totus extenditur ; ita Diabolus et membra eius in gehenna totaliter extendentur patiendo, qui modo totaliter extenduntur in culpa delectando. Natans extensione manuum Crucem exprimit : in quo notatur ; quod Diabolus fuit a Domino crucifixus Iosue 8.f. Regem quoque Hai, id est confusionis suspendit in patibulo.
marg.| {h} Et humiliabit Domi nus.
marg.| {i} Gloriam eius) , id est Diaboli.
marg.| {k} Cum allisione manuum eius id est operum et potentie eius. Omnes enim mali et opera eorum cum Diabolo in fine perdentur, supra 1.g. Erit fortitudo vestra, quasi favilla stupe. Eccl. 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficiet et qui operatur illud, ibit cum illo.
marg.| {l} Et munimenta murorum tuorum sublimium concident in i nfernum. Sublimes muri Diaboli Potentes et Tyranni seculi. Munimenta eorum sunt satellites eius, qui una in baratrum concident in die iudicii, cum dicetur eis : Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d.
marg.| {n} Et humiliabuntur in i nferno, qui modo gloriantur in mundo.
marg.| {o} Et detrahentur ad terram usque ad pulverem qui modo detrahunt alios ad peccatum. Et notantur hic tria, casus, utilitas et violentia reproborum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_25)

Notes :