Hugo de Sancto Caro

Capitulum 50

Numérotation du verset Is. 50,1 

Hec dicit Dominus. Quis est hic liber repudii matris vestre
quo dimisi eam
aut
quis est creditor meus cui vendidi vos ?
Ecce enim1 in2 iniquitatibus vestris
1 enim] om. Weber |
2 in] om. Amiatinus |
venditi estis
et in sceleribus vestris
dimisi matrem vestram
Numérotation du verset Is. 50,2 

quia veni
et non erat vir.
Vocavi
et non erat qui audiret.
Numquid ad breviata3 et parvula facta est manus mea
3 ad breviata] abbreviata Weber
et4 non possim redimere
4 et] ut Weber
aut non est in me virtus ad liberandum ?
Ecce in increpatione mea
desertum
Faciam
mare
ponam flumina
in siccum computrescent
pisces
sine aqua
et morientur
in siti.
Numérotation du verset Is. 50,3 

Induam celos
tenebris et saccum ponam operimentum eorum.
Numérotation du verset Is. 50,4 

Dominus
dedit mihi5
5 dedit mihi] inv. Amiatinus Σ
linguam eruditam
ut sciam sustentare eum
qui lapsus6 est
6 lapsus Amiatinus Σ Cava Rusch ] lassus Weber
verbo.
Erigit7 mane
7 Erigit1] + mihi Amiatinus
mane erigit mihi
aurem
ut audiam quasi magistrum.
Numérotation du verset Is. 50,5 

Dominus Deus aperuit mihi aurem
ego autem non contradico
retrorsum non abii.
Numérotation du verset Is. 50,6 

Corpus meum dedi
percutientibus
et genas meas vellentibus
faciem meam non averti ab increpantibus8 et conspuentibus in me9.
8 increpantibus Rusch Weber ] increpationibus Amiatinus |
9 in me Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Is. 50,7 

Dominus Deus
auxiliator meus
et10 ideo non sum confusus.
10 et] om. Weber
Ideo posui faciem meam
ut petram durissimam et scio quoniam non confundar
Numérotation du verset Is. 50,8 

iuxta est
qui iustificat me
quis contradicit11 mihi ?
11 contradicit Amiatinus Weber (O S T Λ) Rusch ] contradicet Weber
Stemus simul.
Quis est adversarius meus ?
Accedat ad me.
Numérotation du verset Is. 50,9 

Ecce Dominus Deus auxiliator meus. Quis est qui condemnet me?
Ecce omnes
quasi vestimentum conterentur
et12 tinea comedet13 eos
12 et] om. Weber |
13 comedet] comedit Amiatinus S |
Numérotation du verset Is. 50,10 

Quis ex vobis
timens Dominum14
14 Dominum] Deum Cava Σ S
audiens
vocem
servi sui15?
15 sui] eius Cava Σ
Quis16 ambulavit in tenebris et non est lumen ei ?
16 quis plerique codd. edd. Rusch ] qui Cava ClementinaWeber
Speret
in nomine Domini
et innitatur super Deum suum.
Numérotation du verset Is. 50,11 

Ecce omnes vos17
17 omnes vos Rusch Weber ] inv. Clementina
accendentes
ignem
accincti lammis18.
18 lammis] flammis Weber
Ambulate
in lumine ignis vestri
et in flammis
quas succendistis.
De manu mea
factum est hoc vobis.
In doloribus dormietis.

Capitulum 50

Numérotation du verset Is. 50,1 
marg.| Hec dicit Dominus : quis hic liber etc.   Istu d capitulum, secundum quosdam, exponunt Hebrei fabulose. Et dividitur in quinque partes. Primo increpat Iudeos de eorum incredulitate et ingratitudine : diffidebant enim de Dei potentia, licet eis multa beneficia prius prestitisset.
marg.| Secundo describit potentiam Dei ad liberandum eos per anteriora facta, ibi : Ecce in increpatione mea etc. Tert io, ut melius sibi credatur, ostendit se a Domino eruditum et ad patientiam se esse paratum, ibi : Dominus dedit mihi linguam eruditam. Quarto hortatur bonos, ut credant verbis suis : ibi : Quis ex vobis timens Deum. Quinto predicit penam malis et incredulis, ibi : Ecce omnes etc.   Dici t ergo.
marg.| {f} Hec dicit Dominus quasi dicat : quia predixi vos esse liberandos et adhuc de liberatione diffiditis : ideo hec dicit Dominus.
marg.| {g} Quis est hic liber repudii matris vestre quod dimisi eam ? quasi dicat : Nullus. Non enim vos repudiavi ; sed vos me abiecistis. De hoc libro habetur Dt. 24. Sed quia poterant dicere : Dominus non repudiavit nos ex odio, sed ex penuria vendidit nos : vel quia servi inutiles eramus, ideo expedivit se de nobis. Ideo subdit.
marg.| {i} Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? Tamq uam non habens quid aliud reddam, sicut aliquando pater pre inopia vendit filios. Vel :
marg.| {k} Cui vendidi vos sicu t facit, qui habet malos servos, agit, ut expediat se de eis : hoc ego non feci vobis, nec repudiavi vos, tamquam Sponsam adulteram : nec vendidi sicut servos nequam ; sed prius vosipsi vendidistis vos. Unde subdit :
marg.| {l} Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis id est pro iniquitatibus vestris traditi estis servituti Chaldeorum, vel Romanorum, quasi dicat : ego non vendidi vos ; sed vosipsi, qui hoc meruistis.
marg.| {m} Et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram non ipsam repudiando, sed voluntatem permutando. Mater dicitur tota congregatio ; filius et filia, quilibet de congregatione.
marg.| {Δ} {a} Quia veni et non
Numérotation du verset Is. 50,1 
mystice
marg.| {f} Hec dicit Dominus etc.   Istu d capit, secundum mysterium dividitur in quinque partes. Primo Iudeorum incredulitas ostenditur, qua filium Dei repulerunt. Secundo adventus Domini et destructio idololatrie et aliorum peccatorum per eius adventum : et penitentia conversorum ad fidem ostenditur, ibi : Quia veni et non erat vir etc. Tertio predicatio Christi et passio dilucide aperitur, ibi : Dominus dedit mihi linguam. Quarto boni ad spem invitantur, ibi : Quis ex vobis timens Deum etc. Quinto pena malorum incredulorum et ingratorum demonstratur, ibi : Ecce omnes vos etc.   Dici t ergo.
marg.| {f} Hec dicit Dominus. Huc usque Dominus multa bona {4. 115vb} fidelibus suis promisit ; nunc autem infideles Iudeos inchoat alloqui dicens.
marg.| {g} Quis est hic liber repudii matris vestre id est Synagoge.
marg.| {h} Quo dimisi eam ? quasi dicat : Synagoga me repulit, non ego eam. Et continuatur huic hoc quod dictum est, supra proximo. Et dixit. Sion Dereliquit me. Dominus hic respondet quod non repudiavit eam, nec ei libellus repudii gratus est, nec notus, sicut habetur Mt. 19. Sed contra. Ier. 3.c. Et vidit prevaricatrix soror eius Iuda, quia pro eo quod mechata est aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii : et non timuit, sed abiit et fornicata est etiam ipsa.
marg.| Solutio. Anima non repudiatur a Deo, sed repudiat Deum et Dominus repulsus recedit ultimus. Unde Dionys. Benignissimus Iesus primus est in accessu et ultimus in recessu : Repulsus enim Dominus quotidie adulteram ad penitentiam revocat. Unde Ier. 3.a. Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum : numquid revertetur ad eum ultra ? numquid non contaminata et polluta est mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis ; tamen revertere ad me : et ego suscipiam te, dicit Dominus.
marg.| {i} Aut qui est creditor meus cui vendidi vos : Septuaginta. Aut cui creditori meo vendidi vos ? quasi dicat : Christus, censum alienum nequaquam mutuavit, id est peccatum non commisi ; ut necessitate compulsus avaro creditori, id est diabolo vos redderem. Christus enim ab hoc creditore nihil accepit. Unde Ioannis decimo quarto d. Venit Princeps mundi huius : et in me non habet quicquam. 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Et infra 53.c. Idem. Homo ergo vendidit se diabolo, non Deus eum vendit, sed ipse se vendit, recipiens ab eo monetam suam, adulterium, furtum, homicidium, falsum testimonium, rapacitatem, violentiam, invidiam, superbiam etc.   que sunt in thesauro ire recondita.
marg.| Sed homo decipitur, quia ista moneta falsa est et non currit diu, sed cito deficiet : sicut mercatores decipiuntur, quando moneta eorum deiicitur ; sic homines quando post mortem venient in alienam patriam, ubi moneta diaboli deiecta est et repudiata : tunc erunt confusi, quia ex ea non poterunt aliquas merces emere. Unde Ecclesiastic. nono b. Mortui nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. Amor quoque et odium et invidie simul perierunt : nec habent partem in hoc seculo et in opere quod sub Sole geritur, quasi dicat : moneta sua non curret ibi, nec poterunt reverti ad terram istam, in qua currebat : et ideo omnino decepti sunt, supra quadragesimo secundo c. Quis cecus, nisi qui venundatus est ? Valde cecus est, qui non videt, quomodo decipitur a diabolo, cui vendit animam suam pro tali moneta, infra 52.a. Gratis venundati estis, id est pro nihilo vos dedistis. Prv. 10. c. Cor impiorum pro nihilo, tertio Regum vigesimo primo g. Venundatus es, ut faceres malum in conspectu Domini. Eccl. 10.b. Nihil est iniquius, quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet ; quoniam in vita sua proiecit intima sua. Et hoc est quod subditur.
marg.| {l} Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis id est per peccatum vos diabolo subiecistis. Rm. 7.c. Ego autem carnalis homo venundatus sub peccato. Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Lam. 1.d. Omnis populus gemens dederunt pretiosa pro cibo ad refocillandam animam suam. Pretiosa, gratie, glorie, nature.
marg.| Prima duo tollit peccatum, tertium autem ledit et deinde malum est tale pactum. Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor. Et hic potest dicere. Malum est, malum est, dicit omnis venditor. Malus etiam Prelatus vendit subditos : diabolus enim concedit ei et procurat quantum potest quod ipse habeat pecunias : et Prelatus concedit ei, id est diabolo quod ipse habeat animas. Gn. 14.d. Da mihi animas, cetera tolle tibi. 2Pt. 2.a. In avaritia fictis verbis de vobis negociabuntur. Sequitur.
marg.| {m} Et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram id est Synagogam. Mater enim, id est tota congregatio Iudeorum consensit filiis suis, qui Christum occidi fecerunt.
marg.| {Θ} {a} Quia
marg.| {4. 116ra} {Δ} {a} Quia veni ; et non erat vir : vocavi et non erat, qui audiret. Ven i, scilicet per Prophetas : vel veni, dicit more nostro, sicut dicit, vidi, id est consideravi. Simile Gn. 18.c. Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.
marg.| {b} Et non erat vir id est aliquis Sacerdos, vel Prelatus viriliter agens.
marg.| {c} Vocavi ad o bedientiam preceptorum et ad penitentiam transgressionum.
marg.| {d} Et non erat, qui audiret id est aliquis subditus, qui obediens esset, quasi dicat : nec inveni virtutem in Prelatis, nec obedientiam in subditis. Et licet sic sitis venditi a nobisipsis ; tamen de mea potentia diffidere non debetis. Quia.
marg.| {e} Numquid abbreviata id est contracta.
marg.| {f} Et facta parvula est manus mea id est potentia mea.
marg.| {g} Ut non possim redimere ? quasi dicat : . Non. Potentia mea infinita est : et ideo possum vos redimere a servitute Babylonis : sicut olim vos liberavi de servitute Egypti.
marg.| {h} Aut non est in me virtus ad liberandum ? quasi dicat : immo potens sum ad liberandum vos, sicut olim. Unde subdit.
marg.| {i} Ecce in increpatione mea id est iussione mea.
marg.| {k} Desertum faciam mare id est exsiccabo mare, si voluero : sicut olim exsiccavi mare rubrum. Ps. 105. increpavit mare rubrum et exsiccatum est. De hoc dicitur Ex. 14.e.
marg.| {l} Ponam flumina in siccum id est siccabo flumina, quando voluero : sicut olim siccavi Arnon et Iordanem. Nm. 21.d. Et Iosue 3.d. Vel mare vocat Babylonem, sicut sup. 21.a. Onus deserti maris : Dicit ergo.
marg.| {q} Ecce in increpatione mea desertum faciam mare id est Babylonem meo iussu et imperio in desertum redigam et vastitatem.
marg.| {l} Ponam flumina Baby lonis, scilicet Euphraten et Chobar.
marg.| {m} In siccum. ad litteram . Dicitur quod Cyrus et Darius in alveos diviserunt Euphraten, ut sic civitatem possent intrare, aquis diminutis.
marg.| {Δ} {a} Computrescent pisces
marg.| {Θ} {a} Quia veni in c arnem.
marg.| {b} Et non erat vir in e is, scilicet aliquis viriliter agens, vel homo : quia omnes bestie et bestiales erant et serpentini, qui crudeliores bestiis in patrem suum desevierunt.
marg.| {c} Vocavi ad g ratiam et penitentiam. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis : et ego reficiam vos, dicit Dominus, infra 65.a. Tota die expandi manus meas ad populum incredulum.
marg.| {d} Et non erat, qui audiret voca ntem. Similiter hodie potest dici hoc de Ecclesia, vel de anima. Non enim est vir, vel homo in Ecclesia Dei, id est aliquis Prelatus virtuosus et discretus. Omnes enim, ex quo sunt in prelationibus, immutantur et fiunt bestie. Ps. 48. Homo, cum in honore esset, non intellexit etc.   De h is iumentis dictum est supra 30.b. Onus iumentorum Austri etc. alia littera est. Visio quadrupedum in deserto. Vulpes sunt Prelati, per dolositatem et malitiam. Lc. 13.d. Dicite vulpi illi : ecce Demonia eiicio et sanitates perficio hodie et cras et tertia die consumor. Ez. 13.a. quasi vulpes in deserto Prophete tui Israel erant. Item vipere sunt per violentam promotionem : quia vi pariuntur. Lc. 3.b. Genimina viperarum quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? Item equi sunt per luxurie vehementiam. Ier. 5.c. Equi insanientes in feminas et emissarii facti sunt. Item canes sunt per impudentiam, infra 56.d. Canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus. Item porci sunt per voluptuositatem et voracitatem. Mt. 7.a. Nolite mittere margaritas ante porcos. Item lupi per rapinam. Act. 20.f. Scio, quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Item ursi per sevitiam et leones per superbiam. Unde Prv. 28.c. Leo rugiens et ursus esuriens, Princeps impius super populum pauperem. Dicit ergo.
marg.| {a} Veni id est diligenter consideravi.
marg.| {b} Et non erat vir vel homo, id est virtuosus Prelatus {4. 116rb} in Ecclesia, vel virtuositas in anima. Ier. 4.f. Intuitus sum : et non erat homo infra 59.d. Et vidit, quia non est vir : et aporiatus est ; quia non est, qui occurrat.
marg.| {c} Vocavi ad p enitentiam.
marg.| {d} Et non erat, qui audiret id est qui obediret, quia nec Prelatos inveni bene viventes, nec subditos obedientes. Sequitur enim grex pastorem male vivendo. Gregorius Cum pastor per abrupta graditur, necesse est, ut grex ad precipitium sequatur. Eccl. 10.a. Secundum Iudicem populi, sic et ministri eius. Multis autem modis vocat Dominus, sicut habetur in Glossa super Ps. 102 Benedic, anima mea, Domino. Et Prv. 1.c. Vocavi : et renuistis etc.   Et Iob. 14.d. Vocabis me : et ego respondebo tibi etc.
marg.| {e} Numquid abbreviata etc.   Sic continua secundum mysterium. Supra dictum est Iudeos venditos propter incredulitatem eorum : nunc ostendit Dominus quod potens est liberare eos a diabolo et a servitute eius, si credere vellent. Unde dicit iam :   Numquid abbreviata est et parvula facta est manus mea id est potentia.
marg.| {g} Ut non possim redimere a di abolo, cui vendidistis vos, sicut liberavi ab Egypto ? Mi. 2.c. Numquid abbreviatus est spiritus Domini, infra 59.a. Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat.
marg.| Et nota quod Dominus habet duas manus, latitudinem et fortitudinem. Unde Bernardus Latitudo una manus Domini, altera fortitudo dicatur quod et tribuat affluenter et defendat potenter quod dederit. Utramque profecto osculabitur, qui ingratus non fuerit, Deum utique bonorum omnium, sicut largitorem, ita et conservatorem recognoscens.
marg.| Prima manus multum extenta est, quia omnibus dat affluenter et non improperat. Ps. 144. Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione. Ct. 5.d. Manus eius tornatiles plene hiacynthis. Tornatiles dicit, quia dat de facili et in promptu habet dare.
marg.| Secunda autem manu tenet omnia et conservat, que dederit et ista manus est valde fortis. Unde Nm. 11.e. Numquid manus Domini invalida est ? Manus ergo Domini non est contracta ad largiendum, nec ad protegendum ; sed ad percutiendum. Fuit ante incarnationem abbreviat, supra 28.f. Consummationem et abbreviationem audivi a Domino. Item supra 10.f. Consummatio abbreviata circumdabit iustitiam. Sequitur.
marg.| {h} Aut non est in me virtus ad salvandum ? quasi dicat : immo virtuosus sum ad salvandum. Quod subsequenter ostendit.
marg.| {i} Ecce in increpatione mea desertum faciam mare id est mundanorum malitiam et tribulatam idololatriam desiccabo per increpatoriam predicationem tuam et meorum. Vel mare est cor peccatoris quod tumet superbia, livet invidia, spumat luxuria, infra 57.d. Impii, quasi mare fervens quod quiescere non valet. Istud desiccat Dominus et desertum facit per increpationem suam, id est correctionem verborum suorum. Na. 1.a. Increpans mare et exsiccans illud. Supra 44. Qui dico profundo : desolare : et omnia flumina tua arefaciam, id est omnes voluptates tuas convertam in desertum penitentie, vel gehenne. Item supra 19.a. Arescet aqua de mari et fluvius desolabitur, atque desiccabitur. Dives enim avarus est profundus per cupiditatem, sicut aliquis magnus usurarius. Vel desiccabitur ab aquis divitiarum et voluptatum in presenti per penitentiam voluntariam, aut in morte per violentiam. Dominus enim aliquando increpat in presenti per aliquam penam temporalem ; sed nolentes converti tandem desiccat per penam gehennalem. Unde subdit.
marg.| {l} Ponam flumina in siccum id est divitias in paupertatem, delicias in asperitatem, honores in vilitatem convertam. Ier. 50.f. Siccitas super aquas eius erit et arescent. Item Eccl. 39.c. Quomodo convertit aquas in siccitatem et siccata est terra : et vie illius viis illorum directe sunt ; sic peccatoribus offensiones in ira eius.
marg.| {Θ} {a} Computrescent pisces,]
marg.| Vel aliter ab illo loco.
marg.| {i} Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum. Per mare lacrimas compunctionis, per flumina lacrimas devotionis intellige. De his aquis dicitur Gn. 7.c. Multiplicate sunt aque et elevaverunt arcam in sublime a terra. Dominus ergo aliquando de duro corde et sicco educit istas aquas, quando sibi placet. Unde supra 48.d. Cum educeret eos, aquam de petra produxit eis. Hanc enim aque abundantiam facit Dominus, maxime novitiis de novo eductis de Egypto peccati ; sed postea Dominus, quando placet sibi, iterum subtrahit lacrimas, ne homo eas credat ex se habere.
marg.| Aliquando etiam omnino aufert peccatum. Unde subdit.
marg.| *
marg.| {a} Computrescent pisces,]
marg.| {4. 116va} {Δ} {a} Computrescent pisces sine aqua quia aquis desiccatis moriuntur pisces. Sic ergo patet potentia mea, quia sicut olim in Egypto, quando aque converse sunt in sanguinem, pisces computruerunt ; sic et modo possum facere in Babylone, ut aquis desiccatis pisces pereant. Unde subdit.
marg.| {c} Morientur in siti id est pro defectu aque : nec solum potens sum in mari : sed etiam in superioribus elementis. Unde subdit.
marg.| {d} Induam celos aere os,   tenebris : et saccum ponam operimentum eorum id est obscurabo aerem, quando voluero : sicut factum est, quando tribus diebus fuerunt tenebre palpabiles in universa terra Egypti. Ex. 10.f. Ut sic celum opertum sacco videretur. Glossa Aiunt Philosophi, non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime elevari et Solis splendorem abscondi : sic excluso lumine, aer inferior obscuratur.
marg.| {Δ} {a} Dominus dedit mihi.
marg.| {Θ} {a} Computrescent pisces id est curiosi computrescent vetustate culpe et fetore male fame. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Vel, Computrescent in inferno in fetore pene.
marg.| {b} Sine aqua grat ie in presenti, vel consolationis mundane in futuro.
marg.| {c} Et morientur in siti hic, scilicet morte culpe per defectum gratie et doctrine ; in futuro morte pene pro defectu omnis quietis et letitie. Supra 5.d. Multitudo eius siti exaruit. Ier. 2.e. Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Infra 45.d. Servi mei comedent ; et vos esurietis : servi mei bibent ; et vos sitietis. Vel aliter.
marg.| {a} Computrescent pisces sine aqua etc.   Domi nus enim aliquando hominem increpando desiccat eum ab abundantia temporalium ; et tamen homo per tribulationem non corrigitur, sed peior efficitur : et si non ei aqua deficit ; tamen sitis cupiditatis non decrescit : et ita moritur in siti. Hoc est quod legitur. Ex. 5.b. Quod palee subtracte sunt Hebreis, id est temporalia ; et tamen idem numerus laterum exigebatur ab eis : quia tales licet eis sint temporalia subtracta ; non tamen minus mali sunt, quam prius. Ex. 5.d. Ite et operamini : palee non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum.
marg.| *
marg.| {a} Computrescent pisces id est homines.
marg.| {b} Sine aqua grat ie, vel misericordie. Sicut enim pisces ad litteram nutriuntur in aquis : sic homines iusti, maxime Religiosi debent nutriri in aquis gratiarum, vel tribulationum. Hab. 1.a. Facies hominis, sicut pisces maris.
marg.| {c} Et morientur in siti id est pro defectu gratie. Pisces enim vivunt aqua et crescunt ; sic Sancti gratia, vel tribulatione vivunt et proficiunt. Tb. 7.a. Tentatio est vita hominis super terram. Ez. 47.b. Erunt pisces multi satis : postquam venerint aque iste, sanabuntur et vivent. Gn. 1.c. Crescite et multiplicamini et replete aquas maris. Similis benedictio datur homini ad designandum quod homo debet esse, sicut piscis. Piscis enim squamas : habet, sic vir sanctus habitum penitentie, maxime illi, qui sunt in Religione.
marg.| Item piscis latet in aqua ; sic vir sanctus occultatur, quando tribulatur in hoc mari, id est in amaritudinibus mundi. 1Io. 3.a. Carissimi, nunc filii Dei sumus ; sed nondum apparuit, quid erimus : Scimus enim, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Item piscis preda vivit ; et iustus predator est eterne glorie, cuius etiam spe et pignore vivit in presenti. Mt. 11.b. Regnum celorum vim patitur et violenti diripiunt illud.
marg.| Item piscis habet quandam imaginem navis : Habet enim pennulas pro remis et caudam pro gubernaculo : sic Iustus habet navis similitudinem. Unde Iob. 9.d. Dies mei transierunt, quasi naves poma portantes, sicut Aquila volans ad escam. Prv. ultimo b. Facta est quasi navis institoris. Remi navis, sive pennule piscis sunt bone operationes, quibus nitimur ad portum quietis eterne. Prv. 30.d. Stellio manibus nititur et moratur in edibus Regum. Cauda piscis est memoria mortis, que dirigit hominem, sicut cauda piscem et gubernaculum navem. Qui enim considerat, qualis erit in extremo suo, quam pauper, quam vilis : non multum curat esse gibbosus, in medio et ita dirigitur et rectus efficitur per paupertatem. 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Memoria ergo mortis caude comparatur : quia rectificat et {4. 116vb} dirigit piscem natantem, sicut gubernaculum navem. Prv. 1. a. Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit. Item cauda verberat leonem : sic memoria mortis domat et amaricat superbum divitem. Ecclesiastic. quadragesimo a. O mors, quam amara est memoria tua homini iniusto et pacem habenti in substantiis suis.
marg.| Item cauda abiicit muscas et operit pudenda animalium ; sic memoria mortis noxias cogitationes amovet et turpia opera vitare facit. Unde Ecclesiastic. septimo d. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. Quia ergo utilis est hec cauda, id est mortis memoria. Ideo diabolus eam abscidit, quando potest, ab homine. Unde Dt. 25. Memento Amalech, quomodo excidit tuam caudam.
marg.| Item piscis, id est Iustus non habet vocem iactantie, nec supercilia, id est signa superbie. Ps. trigesimo octavo. Obmutui et humiliatus sum etc.
marg.| Item alibi : Domine, non est exaltatum cor meum etc.
marg.| Item piscis, id est Iustus non habet pedes curiositatis sive instabilitatis, vel discursionis. Lam. primo c. Peccatum peccavit Hierusalem : propterea instabilis facta est. Ier. decimo quarto b. Populus hic dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit.
marg.| Item piscis spirat et trahit aquas spirando ; et Iustus suspirat pro irriguo superiori et inferiori, sicut Axa. Iosue 15.d. et Idc. 1.c.
marg.| {d} Induam celos tenebris et saccum ponam operimentum eorum. Cel i dicuntur sancti viri et Religiosi, quia celati sunt, id est sculpti per passionis Christi memoriam et imitationem. Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Vel celati sunt, id est occulti per humilitatem : unde dicuntur celi, quia sunt casa Elios, id est Solis. Mal. ultimo a. Vobis timentibus Deum orietur Sol iustitie. Isti celi, id est Sancti quandiu sunt in hac peregrinatione, involuti sunt tenebris ignorantie et sacco mortalitatis et miserie sunt Circumdati ; sed in morte solvetur saccus et dabitur stola glorie Ps. vigesimo nono. Conscidisti saccum meum et cetera supra vigesimo a. Solve saccum de lumbis tuis. Baruc. quinto a. Exue te, Hierusalem, stola luctus et vexationis tue ; et indue te decore et honore, que a Deo tibi est in gloria sempiterna. Hoc dicitur in morte cuilibet Iusto. Vel aliter per hec verba : Induam celos tenebris et saccum ponam operimentum eorum : intelligitur habitus penitentis, quem portant celi, id est celestes viri. In sacco enim notatur materie unitas, in tenebris coloris obscuritas, quibus debent indui celi. Sed multi lucidis et pretiosis induuntur, sicut dives, de quo dicitur Lc. decimo sexto e. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso. In purpura notatur coloris claritas, in bysso materie pretiositas et subtilitas. So. primo, b. secundum  LXX. Visitabo super omnes, qui sunt in vestibus. Sed multi sunt, qui colorem mutare non possunt, sicut Religiosi ; sed materiam pretiosam pro posse suo querunt. Tales non sunt celi : quia celi operti sunt sacco. Apc. sexto, Sol factus est niger, quasi saccus cilicinus, id est Christus, in passione, vel Monachus in religione. In hoc quod dicit, niger : notatur coloris obscuritas, in sacco materie vilitas, in cilicio eiusdem vestis asperitas. Bar. quarto, d. Exui me stola pacis : indui me sacco obsecrationis : et clamabo ad Altissimum. Ita debet dicere dives, qui ingreditur claustrum et assumit arma penitentie ad pugnandum contra Diabolum Ioel. 1.b. Plange, quasi virgo accincta sacco. Apc. secundo, a. Prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis. Talium enim planctus exauditur apud Deum et eorum predicatio auditur libenter a populo. Ez. trigesimo secundo, b. Operiam, cum extinctus fueris, celos : et nigrescere faciam stellas eius. Iob. decimo quinto, c. Saccum consui super cutem meam et operui cinere carnem meam ibi dicit Gregorius Quid in sacco et cinere, nisi penitentia ? Quid in cute et carne, nisi peccatum carnis debet intelligi ?
marg.| Dum ergo quidam post lapsum carnis ad penitentiam redeunt, quasi saccus super cutem consuitur. Et caro cinere operitur : quia culpa per penitentiam tegitur, ne in districti Iudicis examine ad ultionem videatur. Esth. quarto, a. Non erat licitum indutum sacco aulam Regis intrare : quia qui mollibus induuntur, in domibus Regum sunt. Mt. undecimo, a. Monachi ergo, qui saccis induti sunt, longe debent esse a palatiis Regum. Sed modo magis frequentant curiam, quam alii : ideo timendum est eis, ne longe fiant a palatio regni celestis, Petrus enim in curia negavit Christum. Mt. 26.g. Sequitur.
marg.| {Θ} {a} Dominus
marg.| {4. 117ra} {Δ} {a} Dominus dedit mihi etc. Glossa Hai. Quamvis possent he ad Isaiam referri ; proprie tamen referuntur ad Christum. Primo ergo exponatur, secundum quod Hebrei exponunt de Isaia, qui dicit :   Dominus dedit mihi linguam eruditam id est dedit mihi eruditionem, sive discretionem loquendi, ut sciam, quando et quid, quomodo et cui loquendum sit. Unde subdit :
marg.| {c} Ut sciam sustentare id est erigere.
marg.| {d} Eum, qui lapsus est in p eccatum.
marg.| {e} Verbo inst ructionis, sicut aliquis erigit alium, quando cecidit in lutum. Vel.
marg.| {c} Ut sciam etc. id est ut pauperem sciam defendere in causa sua contra adversarium et pro eo fortiter allegare, Vel,   Ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo id est ut sciam fatigatos verbo consolationis sublevare.
marg.| {f} Erigit mane, mane erigit mihi aurem id est singulis diebus excitat me ad audiendum et ad discendum, infundendo gratiam et intelligentiam. Vel ad litteram, summo diluculo. Et loquitur ad modum parvuli, quem Magister accipit per aurem et trahit, ut attentius audiat. Unde subdit :
marg.| {g} Ut audiam, quasi   Magistrum sicu t puer tunc audit Magistrum, quando excutit ei aurem et trahit eum aure. Unde supra 28.e. Tantummodo vexatio dabit intellectum auditui.
marg.| {h} Dominus Deus aperuit mihi aurem id est mihi revelavit voluntatem suam et docuit.
marg.| {i} Ego autem non contradico volu ntati eius per inobedientiam.
marg.| {k} Retrorsum non abiit id est ab eo non recessi : vel non subterfugi, quin intrepidus verba eius proferrem et Manassem Regem impium arguerem.
marg.| {l} Corpus meum dedi percutientibus etc.   Tria notantur hic in Isaia, que decentia sunt et necessaria in quolibet Predicatore : Scientia et eloquentia simul, ibi,   Dominus dedit mihi linguam eruditam. Obe dientia, ibi,   Ego autem non contradico. Et patientia, ut hic.   Corpus meum etc.   Doct rina enim viri per patientiam agnoscitur. Prv. 19.b. exponunt autem hoc Iudei de his, que passus est Isaias sub Manasse, a quo etiam occisus est. Sed quia hec non constant de Isaia, verius exponentur postea de Christo, Dicitur ergo,   Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus id est patienter sustinui ista.
marg.| {n} Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Hoc est planum. Sed quia in adversis homo non debet confidere in sua fortitudine ; sed in Dei adiutorio, ne in adversis frangatur.   Ideo subdit, o Dominus Deus auxiliator meus : quasi dicat : quod hoc potui sustinere, non a me est, sed a Deo.
marg.| {q} Et ideo non sum confusus quia confido in bono auxiliatore, in quo qui confidit, non frustratur auxilio.
marg.| {r} Ideo quia quidem Dominus auxiliator meus est :
marg.| {s} Posui faciem meam id est firmavi et stabilivi. Vel,   Posui id est exposui omnibus ad percutiendum.
marg.| {t} Ut petram durissimam que ictus non timet. Ez. 3.b. Ut adamantem, et
marg.| {Δ} ut silicem dedi faciem tuam.
marg.| {Θ} {a} Dominus dedit mihi linguam eruditam. Hic est aptissimum mysterium Predicationis et passionis Christi. Dicit ergo filius Dei secundum formam servi.
marg.| {a} Dominus Pate r.
marg.| {b} Dedit mihi linguam eruditam a fa lsitate, vanitate, loquacitate, scurrilitate, id est scientiam, sive sapientiam in loquendo, Septuaginta. Linguam discipline. Io. 7.g. Numquam sic locutus est homo, sicut homo hic loquitur.
marg.| {c} Ut sciam sustentare eum id est genus humanum.
marg.| {d} Qui lapsus est in p eccatum,
marg.| {e} Verbo pred icationis. Vel ad litteram, quia imperio suo sanabat infirmos et debiles roborabat. Mt. 9.a. Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam : et surrexit et abiit in domum suam. Item Mt. 7.d. Erat docens eos sicut potestatem habens. Vel lapsos sustentabat verbo, quia peccatoribus veniam dabat. Mt. 9.a. Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. supra 42.a. Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet. Septuaginta. Ut sciam, quando oporteat me loqui verbum. Eccl. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur {4. 117rb} parabola : non enim dicit eam in tempore suo.
marg.| {f} Erigit mane etc.   Magi ster trahit puerum per aurem, ut attendat ; sic pater filium flagellavit et traxit, ut disceret compati per experientiam doloris. Hbr. 5.c. Et quidem cum esset filius Dei, didicit ex his, que passus est, obedientiam. Sed a quo Magistro ? A flagello, quia ex his, que passus est. Iste magister durus est et tamen Christo prefectus est, sic et Sanctis prefectus est idem Magister, Unde Ex. 1.b. Preposuit eis Magistros operum, ut affligerent eos oneribus. Magistri operum sunt tribulationes, que compellunt non ad sciendum, sed ad operandum. Ier. 6.b. Per omnem dolorem erudieris Hierusalem. Bonum est audire a tali Magistro, quia non docet nisi sapientiam. Eccl. 3.d. Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
marg.| Et nota quod dicit Beatus Bernardus Pati voluit Christus, ut compati sciret : misereri voluit Christus, ut misereri disceret. Et postea subdit. Sed et hoc ad corpus eius refertur quod est Ecclesia : ut sit sensus, Didicit ex his, que passus est, hoc est, obedientiam didicit in corpore ex his, que passus est in capite.
marg.| {f} Erigit mane : mane erigit mihi aurem id est ab initio conceptionis omnium scientiam mihi dedit,
marg.| {g} Ut audiam quasi   Magistrum quia quecumque scivit, a Patre scivit. Io. 14.b. Ego a meipso non loquor. Vel,   Ut audiam id est ut obediam, sicut Discipulus Magistro.
marg.| {h} Dominus Deus aperuit mihi aurem id est dedit mihi intelligentiam sue voluntatis.
marg.| {i} Ego autem non contradico volu ntati eius. Mt. 26.d. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
marg.| {k} Retrorsum non abii id est ab eo non recessi. Io. 14.b. Pater in me manus ipse facit opera. Vel,   Retrorsum non abii id est pre timore non dimisi predicationem, nec alia, que pertinebant ad salutem hominum. Similiter dicit Apostolus de se Act. 10.f. Mundus sum a sanguine omnium : non enim subterfugi, quo minus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Econtra de malis dicitur Ier. 7.e. Facti sunt retrorsum et non in ante [Moraliter] . Notantur hic plura, que debent esse in bono Predicatore et Doctore. Primum est discretio in docendo, ibi,   Dominus, dedit mihi linguam eruditam. Und e Beat. Andreas dixit : Si vis noscere, assume tibi formam Discipuli infra 54.d. Universos filios tuos doctos a Deo. Talis, scilicet qui doctus est a Deo, potest dicere Prv. 20.b. Oculum videntem et autem audientem Dominus fecit utrunque, id est Magistrum et Discipulum. Secundum est diligentia in audiendo, ut prius fuerit discipulus, quam magister, ibi,   Erigit mane etc.   In i uventute enim debent pueri addiscere. Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Vel mane dicit propter Scholares dormientes usque ad primam. Tertium est obedientia in operando, ibi,   Ego autem non contradico etc.   Quar tum est patientia in tolerendo, ibi :   Corpus meum dedi percutientibus Quam patientiam Christus habuit, de quo et Propheta aperte loquitur hic in persona eius, percutientibus Iudeis, vel militibus Romanis.
marg.| {m} Et genas meas vellentibus id est illis, qui dabant mihi alapas. Unde Septuaginta. Dorsum meum posui ad flagella et genas meas ad alapas. Potest etiam esse quod ei vellebant pilos genarum, licet non legatur. Gene autem sunt, sicut Haimo, loca illa, in quibus primo apparet barba. Fecit ergo Dominus quod docuit, dans genas suas ad alapas ; sicut dicit Mt. 7.f. Qui percusserit te in unam maxillam, prebe ei et alteram Lam. 2.d. Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis. Michee 5.a. In virga percutiens maxillam Iudicis Israel. Iob. 16.b. Exprobrantes percusserunt maxillam meam. Prv. 17.d. Non est bonum damnum inferre Iusto, nec percutere Principem, qui recta loquitur.
marg.| {n} Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ver bis eum increpabant et sputis maculabant Septuaginta. Faciem non averti a confusione Sputorum. Iob. 10.b. Faciem meam conspuere non verentur.
marg.| {o} Dominus Deus Pate r.
marg.| {p} Auxiliator meus in p assione.
marg.| {q} Et ideo non sum confusus spe resurrectionis.
marg.| {r} Ideo posui faciem meam ut petram durissimam id est irridentibus et percutientibus eam exposui, vel firmavi. Lc. 9.f. Ipse firmavit faciem suam, ut iret Hierusalem Ez. 3.b. Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Adamas pretiosus est et durus et attrahit ferrum : sic mansuetudo pretiosa est et dura : quia omnia sustinet et ferrea corda trahit ad se. Frangitur tamen sanguine hirci : similiter mansuetudo frangi debet ad peccata Non enim mansuetudo debet esse ad tolerandum et fovendum peccantes in peccato suo ; sed increpandi et arguendi sunt.
marg.| {Θ} {a} Et scio, quoniam non confundat
marg.| {4. 117va} Δ ut silicem dedi faciem tuam.
marg.| {a} Et scio, quoniam non confundar. Et quare ? Quia,
marg.| {b} Iuxta est, qui iustificat me id est proximus est mihi et paratus auxiliari in tribulatione. Et signanter dicit,   qui iustificat me id est probat me, sicut aurum in fornace per tribulationes, in quibus etiam est mecum. Ps. 33. Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde. Item. Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Quod autem tribulatio vocetur iustificatio, habetur in Ps. 118. Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. Cum ergo Dominus sit mecum.
marg.| {d} Quis contradicet mihi impu gnando me verbis ?
marg.| {e} Stemus simul id est veniat et dicat, quicquid voluerit.
marg.| {f} Quis est adversarius meus impu gnans me verberibus et plagis,   accedat ad me quasi dicat : paratus sum audire verba contumeliosa et falsa et respondere vera et dulcia : et iterum paratus sum sustinere verbera et plagas et per patientiam vincere.
marg.| {h} Ecce Deus auxiliator meus : et quis est, qui condemnet me : quasi dicat : nullus est, qui posset condemnare, me cum Deum habeam adiutorem, Corpus possunt ledere ; sed animam non possunt condemnare. Vel   qui condemnet me iniq uitatis et iniustitie, quasi dicat : nullus. Deinde subdit sententiam de adversariis suis.
marg.| {k} Ecce omnes, quasi   vestimentum, conterentur id est causa sue destructionis ex ipsis veniet, sicut tinea de veste nascitur, quia ipsa vestis consumitur. Unde subdit.
marg.| {m} Et tinea comedet eos quia propter peccata Manasses sunt in captivitatem ducti. Vel secundum quod exponitur de Christo, predicitur hic pena Iudeorum incredulorum, qui post quadragintaduos annos a passione Domini, destructi sunt a Romanis.
marg.| {n} Quis ex vobis etc.   Quar ta pars, in qua predicta pena malorum hortatur bonos, ut audiant verbum Dei. Dicit ergo,   Quis ex vobis timens Deum. Ill ud quis, nota est raritatis.
marg.| {o} Audiens vocem servi sui id est Prophete sui, mei, scilicet qui ex nomine eius loquor. Sed possent querere, quare debemus audire. Ecce.
marg.| {q} Qui ambulavit in tenebris id est in tenebrositate carceris, vel in adversitate captivitatis.
marg.| {t} Et non est lumen ei ? Lume n, s. prosperitatis. Talis si sit timens Deum et audiens vocem servi eius :
marg.| {Δ} {a} Speret in nomine Domini
marg.| {Θ} {a} Et scio, quoniam non confundar in r esurrectione, licet confusionem passus sim in passione. Ier. 17.c. Confundantur, qui me persequuntur : et non confundar ego, Qui {a} {b}   Iuxta est id est prope ad auxiliandum, qui me misit. Io. 8.d. Qui me misit, mecum est et non reliquit me solum : quia que placita sunt ei, facio semper,
marg.| {c} Qui iustificat id est iustum,   me esse ostendit et dicit Mt. 3.d. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
marg.| {d} Quis contradicet mihi ? stemus simul in i udicio, quasi dicat : si quis mihi contradicit dicens me iniustum, stemus simul ante faciem Pilati, ut accuset me.
marg.| {f} Quis est adversarius meus id est si quis est adversarius meus, qui dicat me merito esse crucifigendum.
marg.| {g} Accedat ad me id est me coram Iudice Pilato accuset, ut sic iudicatus falso iudicio pro salute omnium moriar.
marg.| Et notandum est in his verbis, quantum Salvator pro nobis pati optaverit.
marg.| {h} Ecce Deus auxiliator meus, quis est, qui condemnet me id est qui audeat me condemnare ? Hoc ausi sunt Principes Sacerdotum, qui Dominum postquam dixerat, Videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem in nubibus celi : dixerunt : Reus est mortis. Vel aliter.
marg.| {d} Quis contradicet mihi etc.   Post quam premisit de passione, loquitur contra ingratos et contradictores, sicut supra 45.b. postquam premiserat de passione subiunxit, Ve qui contradicit factori suo, testa de samiis terre. Sunt autem duo genera contradicendi Christo. Verbo et facto, de quibus dicit.   Quis contradicit mihi id est doctrine mee, scilicet perversa docendo ?
marg.| {e} Stemus simul in i udicio discussionis, vel extremi examinis. sup. 43.d. Reduc me in memoriam et iudicemur simul. Item supra 3.c. Stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos. Os. 4. Iudicium Domino cum habitatoribus terre Mi. 6.a. Iudicium Domini cum populo {4. 117vb} suo et cum Israel diiudicabitur.
marg.| {f} Quis est adversarius meus mihi in vita et moribus adversandos et si verbis non contradicat ? Titum. 1.d. Confitentur se nosse Deum ; factis autem negant.
marg.| {g} Accedat ad me id est veniat ad lumen et consideret se errare. Ps. 33. Accedite ad eum et illuminamini. Vel,   Accedat ad me ut i udicemur simul, utrum ego de minori beneficio arguendus sim, aut ipse de ingratitudine culpandus supra 5.b. Quid ultra debui facere vinee mee et non feci ? Iob. 31.b. Si contempsi subire iudicium cum servo meo ?
marg.| {h} Ecce Deus auxiliator meus in o pere redemptionis humane peragendo.
marg.| {i} Quis est, qui condemnet me de i nsufficienti labore, quasi dicat : nullus potest me arguere de imperfectione operis et laboris pro salute hominum : me enim totum in usum eorum dedi et expandi. Ier. 12.b. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius. Deinde dat sententiam contra adversarios et contradictores suos dicens :
marg.| {k} Ecce omnes adversarii generaliter omnes.
marg.| {l} quasi vestimentum conterentur in inferno, vel in morte, vel specialiter Iudei a Romanis. In inferno enim caro malorum, que vestimentum anime est, tormentis eternis cruciabitur exterius.
marg.| {m} Ex tinea comedet eos id est vermis conscientie interius. infra 51.c. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis : et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Iob. 4.d. Qui habitant domos luteas, qui terrenum habet fundamentum, consumentur velut a tinea. Iob. 13.d. Qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
marg.| {n} Quis ex vobis etc. Posita pena malorum in parte, invitat bonos ad sperandum et loquitur generaliter ad timentes Deum : vel specialiter ad Iudeos, de quorum errore predixerat, revocat a tenebris ignorantie et infidelitatis, ut credant et sperent in Christum. Et dicit :   Quis ex vobis timens Deum audiens vocem servi eius ? quasi dicat : vos me flagellastis et conspuistis : ego tamen ad penitentiam voco. Nolo enim mortem peccatoris. Ez. 18.g.
marg.| {p} Vocem servi eius id est mei, qui sum servus eius, dicit Christus secundum quod homo. Specialiter illa vox Christi audienda est a nobis, qua dicit Lc. 23.e. Pater ignosce illis : non enim sciunt, quid faciunt. Hec vox omnes peccatores revocat ad spem indulgentie. In hac voce metere debemus spem et gratiam et veniam. Os. 10.d. Metite in ore misericordie. Vel.
marg.| {o} Audiens vocem servi eius id est obediens preceptis eius. Et est bona iunctura timoris et obedientie : quia sicut dicit Eccles. 2.d. Qui timent Deum, custodiunt mandata illius. Timor custodit, quia ianitor fidelis est anime, comminans mortem eternam latronibus intrare volentibus, latrans contra eos. Et etiam adeo sollicitus quod etiam amicis oblatrat. Unde Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Unde Gregorius Sepe enim sordet in conspectu eterni Iudicis quod in intentione fulget operantis. Ideo dicit Eccl. 18.d. Homo sapiens in omnibus metuit. Et Prv. 28.b. Beatus vir, qui omnia metuit : Vel secundum nostram litteram, Qui semper est pavidus. Eccl. 25.b. Beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei. Et in eodem. Timor Domini superat omnia : Vel secundum nostram litteram, Super omnia se superposuit.
marg.| {q} Quis ambulavit in tenebris id est qui vixit in tenebris peccati et ignorantie.
marg.| {r} Et non est lumen ei id est sine lumine veritatis extitit ? Si quis talis est : dum idem convertatur ad timendum Deum et audiendum vocem servi eius, sicut predictum est.
marg.| {s} Speret in nomine Domini id est in misericordia Domini, per quam ipse nominabilis. Et est congruus ordo, ut timentes Deum sperent in eum, ut sic homo inter duas molas incedat : de ovibus Dt. 24.b. Hoc est quod dicit Eccles. 2.b. Qui timetis Deum, sperate in eum et in oblectationem veniet vobis misericordia. Vel aliter.
marg.| {q} Quis ambulavit in tenebris id est quis conversatus est humiliter et latenter et se tenebrosum et ignorantem reputavit, sicut David, qui dicit. Neque ambulavi in magnis etc.   Sanc ti enim tenebrosi sunt. Unde supra eodem. b. Induam celos tenebris. Ex. 2.d. Vir Egyptius liberavit nos de manu Pastorum, insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus. Vir Egyptius est Prelatus tenebrosus, qui magis latere appetit, quam fulgere. Talis liberat oves et adaquat.
marg.| {r} Et non est lumen ei id est fulgor prosperitatis mundane. Iob. 31.c. Si vidi Solem, cum fulgeret et lunam incedentem clare ?
marg.| {Θ} {a} Speret in nomine Domini
marg.| {4. 118ra} {Δ} {a} Speret in nomine Domini non in idolis ; sed in misericordia Domini, quia ipse est dominabilis.
marg.| {b} Et innitatur super Deum suum quasi dicat : si hoc fecerit, illuminabitur.
marg.| {c} Ecce omnes vos accendentes ignem etc. Ultima pars, in qua plenius dicit de pena malorum et de qua supra in parte tetigerat. Hec autem pena est combustio, quam passi sunt a Chaldeis primo, postea a Romanis, tertio in inferno damnati. De triplici enim igne exponitur. Dicit ergo   Ecce omnes vos tam maiores, quam minores : quia nullus est timens Deum.
marg.| {d} Accendentes ignem quasi dicat : . O Iudei civitates vestre succendentur a Chaldeis, vel a Romanis et vos accenditis ignem per peccata vestra : vel ignem gehenne, de quo supra 30.g. Preparata est ab heri Tophet, a Rege preparata est et dilatata, nutrimenta eius ignis et ligna multa, flatus Domini, sicut torrens sulphuris succendens eam. Materia huius ignis sunt, sicut dicit Glossa lignum, fenum, stipula. 1. Corinthior. 3.c. spine et tribuli. Unde in Prv. In multis lignis viget ignis : In nostra littera habetur sic : Prv. 29.c. Cum defecerint ligna, extinguetur ignis : et susurrone subtracto, iurgia conquiescunt. Ecclesiast. 38.b. Secundum ligna silve sic ignis exardescit.
marg.| {e} Accincti flammis id est Circumdati ad litteram : quia multi in ipsis civitatibus combusti sunt a Chaldeis et Romanis. Unde subdit.
marg.| {f} Ambulate in lumine ignis vestri id est ambulabitis, sive transietis de loco ad locum per civitatem ardentem, ut sic evadere possitis.
marg.| {g} Et in flammis, quas, succendistis vobis. Hieronymus non habet   vobis nec vera exemplaria.   Vobis id est que merito peccatorum vestrorum succense sunt. Vel.
marg.| {f} Ambulate id est ambulabitis. Hoc dicit, quia cum captivi ducti sunt in Babylonem, poterant ambulantes videre lumen civitatum suarum, que comburebantur. Exponitur autem ironice de igne inferni sic.
marg.| {f} Ambulate in lumine ignis etc. quasi dicat : ignis ille non erit luminosus, sed tenebrosus : Ardet enim ignis ille et non lucet, ut dicit Gregorius super Iob. Nec ambulabitis ; sed permanebitis in eo. Et ut melius credant quod dicit Propheta, subditur in persona Domini.
marg.| {h} De manu mea nec factum est hoc vobis id est fiet vobis, qui hoc meruistis.   Et dicit de manu mea id est de potentia mea. Vel loquitur more nostro et exprimitur per hoc magna ira eius. Multum enim iratus est Rex, quando vult aliquem propria manu suspendere. Et iterum ne credant se evasuros cito penam et captivitatem, subdit.
marg.| {k} In doloribus vastationis, vel captivitatis, vel inferni.
marg.| {l} Dormietis id est permanebitis, ibi semper iacentes inpena, qui semper dormivistis hic in malitia.
marg.| {Θ} {a} Speret in nomine Domini 1. M achab. 2.g. Omnes, qui sperant in eum, non infirmantur.
marg.| {b} Et innitatur super Deum suum. Quidam innituntur divitiis et corruunt. Proverbior. 11.d. Qui confidunt in divitiis suis, corruent, id est simul cum divitiis ruent. Gregorius. Stare ullo modo nequeunt, quia ipsa quoque fugiunt, quibus innituntur. Inniti ergo divitiis est inniti umbre et vento. Iob. 31.c. Si putavi aurum robur meum et obrizo dixi : fiducia mea. Si letatus sum super divitiis meis multis. Alii autem confidunt in amicis et familiaribus suis. Ier. 17.a. Maledictus vir, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum. supra 36. Ecce confidit super baculum arundineum confractum istum super Egyptum : cui si innisus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam. Illi enim, de quibus homines magis confidunt, illi perforant manus eorum sub specie sustentationis, quia videntur amici et non amant, nisi ut aliquid accipiant a manu perforata. Sen. Mel musce, lupi cadavera : predam sequitur turba ista, non hominum. Item alii confidunt et innituntur viribus corporis. De quibus dicitur Am. 5.f. Quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber. Item alii confidunt et innituntur prudentie sue. Proverbior. 3.a. Habe fiduciam in Domino ex toto corde {4. 118rb} tuo et ne innitaris prudentie tue. Primi ergo confidunt et innituntur umbre : secundi arundini confracte, tertii parieti inclinato et macerie depulse : quarti vento, id est ventose scientie, quia scientia inflat, sicut ventus vesicam. Corinth. 8.a. Super talia ergo non est innitendum, sed super Deum suum. 1Pt. ultimo b. Omnem solicitudinem vestram proiicientes in eum : quoniam ipsi cura est de vobis. Ps. 54. Iacta super Dominum curam tuam ; et ipse te enutriet. Ct. 8.b. Que est ista, que ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super Dilectum suum, vel meum ? Ecclesiast. 2.b. Respicite, filii nationes hominum et scitote : quia nullus speravit in Domino et confusus est : et permansit in mandatis eius et derelictus est. Sequitur pena malorum secundum unam expositionem.
marg.| {c} Ecce omnes vos accendentes ignem Loquitur de igne gehenne generaliter, quantum ad omnes incredulos et specialiter de combustione facta a Romanis, quantum ad Iudeos. Sed de hoc expositum est in prima lectura : Ideo modo aliter exponendum est, secundum quod loquitur Christus persecutoribus suis ostendens eis culpam suam et invitans eos ad penitentiam dicens.
marg.| {c} Ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis. Ignem passionis accendunt ei et flammis accincti sunt, id est furore persecutionis armati in eum ; sed de hoc igne lumen refulsit, quia ex passione et resurrectione Salvatoris totus mundus illuminatus est. Ad quam lucem etiam persecutores suos misericorditer invitans, subdit.
marg.| {f} Ambulate in lumine ignis vestri id est ponite gressum actionis vestre in luce fidei, que de passione mea, cuius auctores fuistis, per gloriam resurrectionis ubique resplendet.
marg.| {g} Et in flammis, quas succendistis ambulate, id est ardores tribulationum, quos mihi excitastis inimici, tunc pro nomine meo tolerate libenter amici : Sicut Saulus mala, que Sanctis intulerat, postmodum ipse pertulit, sicut ipse dicit 1Cor. 15.b. Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Et postea subdit : Plus omnibus laboravi.
marg.| {h} De manu mea id est non ex merito vestro, sed ex dono meo.
marg.| {i} Factum est hoc vobis scilicet pati pro me quod est magnum donum. Unde Phil. 1.d. Vobis donatum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini.
marg.| {k} In doloribus dormietis id est in passionibus pro nomine meo delectabimini et requiem eas estimabitis. Dt. trigesimo tertio, c. Populos vocabunt ad montem, ibi immolabunt victimas iustitie, scilicet in monte positi, id est in eminentia vite. Secundo per mortificationem carnis Deo victimabunt, vel exponentes se pro eo ad martyrium : et hoc faciunt libenter et letanter. Unde subditur ibi : Inundationes maris quasi lac sugent, id est tribulationes delectabunt eos. Sancti enim sub amaro cortice inveniunt dulcedinem nuclei et in mari piscium refectionem sumunt et in arenis thesaurum querunt. Unde subditur. Et thesauros arenarum absconditos. Non solum enim delectabile est pati pro Christo ; sed expediens, quia lucrum est. Tribulatio enim est locus, in quo invenitur thesaurus : Beati enim, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam : quoniam ipsorum est regnum celorum, Mt. quinto, a. De isto thesauro dicitur Iob. trigesimo octavo, c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ? Per nivem, que candida est, intelligitur innocentia, vel iustitia : per grandinem tribulatio Sanctorum et angustia. Que simul coniunguntur in Sanctis : quia patiuntur innocentes propter iustitiam, non propter culpam. 1Pt. quarto, d. Nemo vestrum patiatur, ut homicida, aut fur. Item 1. Petri tertio, c. Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati eritis. Cantic. quinto, c. Dilectus meus candidus, ecce iustitia, vel innocentia, que significatur per nivem : et rubicundus, ecce grando. In hac nive et grandine magnus est thesaurus, scilicet fructus vite eternus. Dicit ergo   In doloribus dormietis id est requiem invenietis. Vel   dormietis id est moriemini, sicut Martyres. Apocalip. 14.a. Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Et Beatus Bernard. addit. Multo magis qui pro Domino occiduntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_50)

Notes :