Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Is. 4,1 

Et apprehendent septem mulieres virum unum
in die illa dicentes
panem nostrum comedemus
et vestimentis nostris operiemur
tantummodo invocetur1
1 invocemur] vocemur Weber
nomen tuum
super nos aufer opprobrium nostrum.
Numérotation du verset Is. 4,2 

In die illa
erit germen Domini
in magnificentia
et2 gloria et fructus terre
2 et] + in Weber
sublimis
et exultatio
his qui
salvati
fuerint de Israel.
Numérotation du verset Is. 4,3 

Et erit
omnis
qui relictus fuerit
in Sion
et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur
omnis qui scriptus est
in vita
in Hierusalem.
Numérotation du verset Is. 4,4 

Si abluerit Dominus
sordes3
3 sordes] sordem Weber
filiarum
Sion
et sanguinem
Hierusalem laverit
de medio eius in4 spiritu iudicii
4 in] om. Weber
et spiritu
ardoris.
Numérotation du verset Is. 4,5 

Et creavit5 Dominus
5 creavit] creabit Weber
super omnem locum montis filie6 Sion
6 filie] om. Weber
et ubi invocatus est
nubem
per diem
et fumum
et splendorem
ignis flammantis
in nocte.
Super omnem enim gloriam
protectio
Numérotation du verset Is. 4,6 

et tabernaculum
et7
7 et] Erit Weber
in umbraculum
diei ab estu
et in securitatem et absconsionem
a turbine
et a pluvia.

Capitulum 4

Numérotation du verset Is. 4,1 
marg.| Et apprehendent septem mulieres virum unum etc. Quartum capitulum est, in quo Propheta primo describit statum Iudee, post captivitatem Babylonicam, dicens ; quod captivatis decem Tribubus et duabus, tanta fuit paucitas virorum et multitudo mulierum quod septem mulieres rogabant virum unum, ut {4. 12va} essent eius. Et bene potuit ita esse ; quia mulieres non sic ducuntur in captivitatem, nec occiduntur in prelio, sicut viri. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima ostendit paucissimo viros in Iudea remansisse post captivitatem. In secunda ostendit fidem Christi per orbem disseminanda post excidium civitatis. Et ad litteram agit de illis, qui redierunt de captivitate Babylonica, ex quibus quasi ex germine multiplicatum est genus Iudeorum, ibi :   In die illa erit etc.   In t ertia agit de ablutione Baptismi et refrigerio, ac securitate penitentie, ibi :   Si abluerit Dominus etc.   Dici t ergo : Ita cadent gladio pulcherrimi viri tui, o Iuda et Hierusalem et sedebit civitas in terra desolata,
marg.| {a} Et apprehendent id est firmiter ad se capient.
marg.| {b} Septem mulieres virum qui remanserint a captivitate.
marg.| {d} In die illa post captivitatem Babylonicam, cum incurvata fuerit altitudo virorum.
marg.| {e} Dicentes illi s.
marg.| {f} Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur etc. id est dicemur uxores tue.
marg.| {i} Aufer opprobrium nostrum id est opprobrium sterilitatis alia littera, quasi dicat : nihil requirimus a te nec victum, nec vestimentum tuum, nisi quod auferas a nobis opprobrium sterilitatis.
marg.| {k} In die illa etc.   Secu nda pars de fide Christi disseminanda per orbem, post destructionem Hierusalem factam per Romanos. Vel agit ad litteram de reliquiis, que redierunt de captivitate Babylonica, in Iudeam.   In die illa post egressum de Babylonia.
marg.| {l} Erit germen Domini id est pauci, qui redierunt de captivitate Babylonica, ex quibus quasi ex semine multiplicati sunt Iudei sub Esdra et Neemia et Zorobabel.
marg.| {m} In magnificentia. Hoc fuit tempore Machabeorum : quia tunc fuerunt tante potentie, ac nobilitatis quod etiam Romani voluerunt habere fedus cum eis et amicitiam,
marg.| {n} Et gloria prop ter victorias hostium, quas frequenter faciebant et miracula, que propter eos faciebat Dominus.
marg.| {o} Et fructus terre sublimis id est genus Iudeorum erit sublime post reditum de Babylonia.
marg.| {p} Et exultatio his etc. id est qui redierint de captivitate.
marg.| {q} Et erit omnis etc. id est qui non fuerit ductus in captivitatem, vel redierit.
marg.| {t} Sanctus vocabitur resp ectu aliarum Gentium, propter cultum unius Dei.
marg.| {u} Omnis, qui scriptus etc. id est omnis, cuius generatio et vite processio scripta est in annalibus Iudeorum, secundum quod legitur 1. Esd. 2.d. de quibusdam, qui usurpabant sibi officium Sacerdotum et non potuerunt invenire genealogiam suam : et ideo eiecti sunt a Sacerdotio.
marg.| {y} Si abluerit etc.   Tert ia pars in qua agit de ablutione Baptismi, vel de correctione Iudeorum ad litteram per captivitatem Babylonicam. Correcti enim et emendati redierunt de Babylonia. Quia igitur simpliciter dixerat : Exultatio erit his, qui salvati fuerint de Israel, addit conditionem, si correcti fuerint prius et flagellati a Domino. Et hoc est :   Si abluerit Dominus aqua tribulationis.
marg.| {z} Sordes id est vitia et peccata.
marg.| {a} Filiarum Sion) id est civitatum Iude. Vel Iudeos vocat filias Sion, propter mollitiem animi et carnalitatem eorum.
marg.| {b} Et sanguinem id est peccatum, vel homicidia.
marg.| {c} Hierusalem lave rit de medio eius in spiritu iudicii, {4. 13ra} Δ et   spiritu ardoris id est labore captivitatis Babylonice iusto iudicio Dei fecit.
marg.| {c} Et creavit Dominus) id est creabit.
marg.| {d} Super omnem locum montis Sion etc. id est super omnem Iudeam, ubi Dominus invocatus est.
marg.| {f} Nubem per diem ad r efrigerium nimii caloris.
marg.| {g} Et fumum et splendorem ignis etc.) ad illuminandum tenebras noctis. Tangit illud quod habetis. Ex. 14.d. de nube et igne in ducatu Iudeorum revertentium de Egypto, quasi dicat : sicut per nubem protexit Iudeos ab Egyptiis et duxit per desertum ita proteget eos, qui redierint de Babylonica captivitate.
marg.| {i} Super omnem enim gloriam protectio qua protegit Iudeos post reditum, id est gloriosior erit illa protectio, qua proteget Machabeos, quam illa, qua protexit Iudeos in exitu de Egypto. Et ostendit quomodo.
marg.| {k} Et id est quia.
marg.| {l} Tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu ) caloris, vel persecutionis.
marg.| {o} Et in securitatem et in absconsionem a turbine ) aeris, vel impetu persecutionis.
marg.| {p} Et a pluvia id est a minori persecutione.
marg.| {Θ} non faciat, sed etiam non cogitet, vel affectet peccatum.
marg.| {a} In spiritu iudicii id est discretionis, qui datur in baptismo, quo fideles ab infidelibus discernuntur.
marg.| {b} Et spiritu ardoris id est ferventis caritatis, qua sanguinem suum fudit et peccata nostra tulit. Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram etc.   Vel.
marg.| {a} In spiritu iudicii id est penitentia sibi iniuncta iudicio Sacerdotis, qui iudicat per Spiritum Sanctum.
marg.| {b} Et spiritu ardoris id est tribulatione et contritione cordis et compassione corporis, quibus purgantur electi. Unde Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax. Mt. 3.c. Ego vos baptizo in aqua in penitentiam ; ipse vos baptizabit in Spiritu S. et in igne. Ipse enim est, quasi ignis conflans et quasi herba fullonum : Mal. 3.a.
marg.| {c} Et creavit id est creabit Dominus tunc, quando hec fient.
marg.| {d} Super omnem locum montis Sion id est in omni Ecclesia, que mons est in contemplatione et eminentia vite.
marg.| {e} Et ubi invocatus est a fi delibus adiutor in tribulatione, Consiliarius in dubitatione, consolator in desolatione.
marg.| {f} Nubem per diem id est obumbrationem spiritus in prosperis, ne elevetur per elationem.
marg.| {g} Et fumum comp unctionis, unde emanant gutte lacrimarum.
marg.| {h} Et splendorem ignis flammantis in nocte id est consolationem illuminantem in adversitate, ne deiiciatur per desperationem, aut pusillanimitatem. Nubem igitur creat Dominus per diem, dum refrigerium prestat suis in prosperitate : fumum in nocte, dum compunctionem excitat in adversitate. Unde Ps. 120. Per diem Sol non uret te, neque Luna per noctem. Sic filiis Israel exeuntibus de Egypto factum est in figura. Unde Ex. 13.d. Dominus autem precedebat eos ad ostendendum viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut Dux esset itineris utroque tempore, numquam defuit columna nubis per diem ; nec columna ignis per noctem coram populo Est autem nubes multiplex. Caro Christi infra 19.a. Ecce ascendet Dominus super nubem levem etc.   Ps. 103. Qui ponis nubem ascensum tuum etc.   Item Scriptura Ps. 17. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Item gratia Mt. 17.a. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Item Predicator. infra 5.b. Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Item superbus. Prv. 25.c. Nubes et ventus et pluvie non sequentes, vir gloriosus promissa non complens. Item hypocrita. Iude d. Nubes sine aqua, que a ventis circumfertur. Item peccatum. Lam. 3.e. Opposuisti nubem, ne transiret oratio. Item verbum detractionis. Eccl. 11.b. Qui considerat nubes, numquam metet.
marg.| {i} Super omnem enim gloriam ) Ecclesie   protectio Chri sti, id est magis gloriatur Ecclesia in protectione Christi, quam in aliquo alio.
marg.| {k} Et tabernaculum Dei, id est Ecclesia.
marg.| {m} Erit tutu m   in umbraculum diei id est sub protectione Dei.
marg.| {n} Ab estu avar itie.
marg.| {o} Et in securitatem et absconsionem a turbine ) superbie, que pacem Ecclesie turbat.
marg.| {p} Et a pluvia carn alis concupiscentie, que vigorem spiritus emollit. De {4. 13rb} his tribus dicitur Mt. 7.d. Descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti etc. vel per estum intelligitur persecutio hominis, per turbinem suggestio Demonis, per pluviam tentatio carnis. Et ab his omnibus protegit Dominus. Unde Eccl. 34.c. Oculi Domini super timentes eum, protector potentie firmamentum virtutis et tegimen ardoris, umbraculum meridiani, deprecatio offensionis et adiutorium casus, exaltans animas et illuminans oculos, dans sanitatem et vitam et benedictionem.
Numérotation du verset Is. 4,mystice 
marg.| {a} Et apprehendent septem mulieres) id est septem dona Spiritus S. vel universitas virtutum, vel universitas tribulationum.
marg.| {c} Virum unum id est Christum. De quo Za. 6.c. dicitur : Ecce vir oriens nomen eius. Et Ps. 13. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
marg.| {d} In die illa id est in die conceptionis sue ; quia nullum alium invenerunt, in quo quiescerent. Unde Io. 1.e. Super quem videris Spiritum descendentem et manentem : ipse est, qui baptizat in Spiritu S. In omnibus aliis hospitium tribulationis ; sed in Christo solo {4. 12vb} mansionem quietis. Fuit enim Spiritus in Prophetis et in aliis Iustis ; sed quia homines erant et ideo peccatores, in eis fuit, sed non mansit. Quiescit enim Spiritus S. in bonis operibus. Unde infra 28.c. Hec requies mea : reficite lassum. Laborat autem in nostris peccatis. infra 43.d. Servire me fecisti in peccatis tuis, prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Eph. 4.g. Nolite contristare Spiritum S. in quo signati estis.
marg.| {e} Dicentes, panem nostrum comedemus id est voluntatem patris faciemus, que est panis Spiritus S. sicut et Christi. Io. 4.f. Meus cibus, ut faciam voluntatem Patris mei.
marg.| {g} Et vestimentis nostris operiemur id est bonis operibus, vel sermone predicationis, quo singule harum mulierum ornantur, cum veraciter aliis predicantur.
marg.| {h} Tantummodo etc.  ) id est super Christianos nostros, quia nostra gaudent inhabitatione, ut a te Christo dicantur Christiani.
marg.| {i} Aufer opprobrium nostrum ) ne amplius fetore vitiorum expulso a cordibus hominum, sepe cogamur mutare hospitium, quasi dicat : sepe suspiciunt nos homines et sepe abiiciunt per peccata mortalia, vel molestant per venialia : quod est facere molestam contumeliam Spiritui sancto. Aliter.
marg.| {d} In die illa id est in tempore gratie, quo illuxit mundo Sol iustitie.
marg.| {a} Apprehendent septem mulieres virum unum id est Septem Ecclesie, quibus scripsit Ioannes in Apc. per quas significantur omnes Ecclesie.
marg.| {c} Virum unum) id est Christum vera fide, in quem per predicationem Apostolorum firmiter crediderunt.
marg.| {e} Dicentes panem nostrum comedemus id est corpore et sanguine reficiemur, qui est panis vivus, qui de celo descendit. Io. 6.e.
marg.| {g} Et vestimentis operiemur) id est ornamentis virtutum induemur.
marg.| {h} Tantummodo invocetur etc.  ) id est ut omnes dicamur nomine tuo, id est vocemur Iesus, id est salvati, id est ut omnes percipiamus rem tui nominis, id est salutem.
marg.| {i} Aufer opprobrium nostrum quod patiamur a Iudeis tamquam sine Deo et sine lege viventes : Iudei enim adventum Christi reputabant Gentiles, quasi canes immundos. Et hoc opprobrium petunt sibi auferri quod revera ablatum est, cum Christum apprehenderunt per fidem. Unde Eph. 2.d. Iam non estis hospites et advene sed estis Cives Sanctorum et domestici Dei. Dicuntur autem dona mulieres, propter fecunditatem, propter pietatem, propter sollicitudinem, propter mollitiem, quia fecundum et pium et sollicitum et mollem, id est mitem faciunt animum, cui insunt.
marg.| Vel sic.d} In die illa) id est in die resurrectionis.
marg.| {a} Apprehendent septem mulieres id est septem dotes glorie.
marg.| {c} Virum unum) id est Christum, vel quemlibet in unitate fidei permanentem.
marg.| Vel sic.
marg.| {d} In die illa ) notabili, id est in die resurrectionis generalis ;
marg.| {a} Apprehendent) id est utiliter et inamissibiliter apprehendent.
marg.| {b} Septem mulieres) id est universe anime fideles.
marg.| {c} Virum unum id est Christum Dominum, perfecta visione, perfecta dilectione, perfecta securitate.
marg.| {e} Dicentes ) non tam voce, quam re.
marg.| {f} Panem nostrum comedemus) id est Christo Duce perfruemur.
marg.| {g} Et vestimentis nostris operiemur) id est corporibus nostris glorificatis, scilicet corporum dotibus induemur :
marg.| {h} Tantummodo invocetur etc.   ut a Iesu, id est a Salvatore, salvati. a Deo Dii, a Patre filii in eternum dicamur quod quotidie petimus : Mt. 6.b. Sanctificetur nomen tuum, panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
marg.| {i} Aufer opprobium nostrum ] mortalitatis, corruptibilitatis quod peccato contraximus.
marg.| {k} In die illa id est generalis resurrectionis.
marg.| {l} Erit germen Domini) id est Marie filius. De quo Ez. 34.g. Suscitabo eis germen iustum nominatum.
marg.| {m} In magnificentia et gloria quia veniet ad iudicium cum virtute magna et maiestate : Mt. 24.c.
marg.| {n} Et fructus terre idem est quod germen Domini, id est Marie filius.
marg.| {o} Sublimis ) ad dexteram Patris collocatus super omnes homines et Angelos. Ps. 131. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam,
marg.| {p} Et exultatio erit etc.  ) id est omnibus, qui in eum crediderunt finaliter et perfecte ; aliis autem confusio et tristitia infra 65.c. Servi mei letabuntur et vos confundemini : servi mei laudabunt pre exultatione cordis ; et vos clamabitis pre dolore cordis.
marg.| {q} Et erit omnis, qui relictus fuerit) id est abiectus a non credentibus.
marg.| {r} In Sion id est in Ecclesia.
marg.| {s} Et residuus in Hierusalem) id est in Ecclesia Domini contemplante et pacis visione perfruente.
marg.| {t} Sanctus vocabitur ) post mortem ad litteram, ut S. Ioannes, S. Petrus.
marg.| {u} Omnis, qui scriptus est in vita) id est in libro vite per predestinationem.
marg.| {x} In Hierusalem) id est in celesti patria. Lc. 10.c. Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in celo. De hoc libro dicitur Ex. 32.g. et Eccle. 24.c. Phil. 4.a. Apc. 20.d.
marg.| {y} Si abluerit Dominus ) aqua Baptismi, vel lacrimarum.
marg.| {z} Sordes) id est vitia, vel peccata.
marg.| {a} Filiarum Sion) id est animarum, que sunt Ecclesie filie.
marg.| {b} Et sanguinem id est peccatum.
marg.| {c} Hierusalem. id est Iudeorum, Scribarum et Phariseorum, qui Prophetas et Dominum Prophetarum occiderunt.
marg.| {d} Laverit per penitentiam. Unde supra 1.e. Lavamini, mundis estote.
marg.| {e} De medio eius id est de corde, ut non solum
marg.| {Θ} non faciat,



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_4)

Notes :