Capitulum 38
Numérotation du verset
Is. 38,1
In diebus illis
egrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: Hec dicit Dominus dispone domui tue
quia morieris tu et non vives.
Numérotation du verset
Is. 38,2
et convertit Ezechias faciem suam ad parietem
et oravit ad Dominum
Numérotation du verset
Is. 38,3
et dixit: Obsecro Domine memento queso quomodo ambulaverim coram te in veritate
et in corde perfecto
et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno.
Numérotation du verset
Is. 38,4
Et factum est verbum Domini ad Isaiam
dicens:
Numérotation du verset
Is. 38,5
Vade et dic Ezechie:Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
Audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam1
1 lacrimas tuas
Rusch
] lacrimam tuam
Weber
ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos
Numérotation du verset
Is. 38,6
et de manu regis Assyriorum eruam te
et civitatem istam et protegam eam
Numérotation du verset
Is. 38,7
hoc autem tibi erit signum
a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
Numérotation du verset
Is. 38,8
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis
et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
Numérotation du verset
Is. 38,9
scriptura Ezechie regis Iuda
cum egrotasset et convaluisset de infirmitate sua
Numérotation du verset
Is. 38,10
ego dixi in dimidio dierum meorum
vadam ad portas inferi
quesivi residuum annorum meorum
Numérotation du verset
Is. 38,11
dixi
non videbo Deum2
2 Deum] Dominum
Weber
Dominum in terra
Viventium
non aspiciam hominem ultra
et habitatorem
quievit
Numérotation du verset
Is. 38,12
Generatio
mea ablata est
et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum
precisa est
velut a texente
vita mea dum adhuc ordirer succidit me
de mane usque ad vesperam finies me
Numérotation du verset
Is. 38,13
sperabam usque ad mane
Quasi
Leo
sic contrivit
omnia ossa mea
de mane usque ad vesperam finies me
Numérotation du verset
Is. 38,14
sicut pullus hirundinis
sic clamabo,
meditabor
ut columba
attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum
Domine vim
patior
responde3 pro me.
3 responde] sponde
Weber
Numérotation du verset
Is. 38,15
Quid dicam
aut quid respondebit mihi
cum ipse fecerim4
4 fecerim] fecerit
Weber
Recogitabo
omnes annos meos
in amaritudine anime mee
Numérotation du verset
Is. 38,16
Domine si5 sic
5 si]
om. Weber
Vivitur
et in talibus vita
spiritus mei corripies me
Et
vivificabis me
Numérotation du verset
Is. 38,17
ecce in pace amaritudo mea amarissima
tu autem eruisti
animam meam ut non periret
proiecisti
post tergum tuum
omnia peccata mea
Numérotation du verset
Is. 38,18
quia non infernus
confitebitur tibi
neque mors
laudabit te non exspectabunt qui descendunt
in lacum
veritatem tuam
Numérotation du verset
Is. 38,19
vivens vivens ipse
confitebitur tibi
sicut et ego hodie
pater
filiis
notam faciet veritatem tuam
Numérotation du verset
Is. 38,20
Domine salvum me fac
et psalmos nostros cantabimus
cunctis diebus vite nostre in domo Domini
Numérotation du verset
Is. 38,21
et iussit
Isaias ut tollerent massam de ficis
et cataplasmarent super vulnus
et sanaretur
Numérotation du verset
Is. 38,22
et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
Capitulum 38
Numérotation du verset
Is. 38,1
marg.|
In diebus illis egrotavit Ezechias etc.
In c
apitulo isto post mortem Sennacherib agitur de egrotatione Ezechie. Et dividitur istud capitulum quasi in sex partes. In prima parte dicitur, de egritudine Ezechie. In secunda quod venit ad eum Isaias, annuntians ei quod moriturus erat, ibi
Et introivit ad eum. In
tertia de fletu et oratione Ezechie, ibi :
Et convertit Ezechias. In
quarta de reditu Isaie ad nuntiandum Ezechie quod reciperet sanitatem, ibi :
Et factum est verbum Domini ad Isaiam. In
quinta signo dato Ezechie sue curationis, ibi :
Hoc autem tibi erit signum. In
sexta de gratiis Ezechie pro sanitate reddita, ibi :
Scriptura
etc.
Dici
t ergo.
marg.|
{f}
In diebus illis in q
uibus, scilicet mortuus est Sennacherib.
marg.|
{g}
Egrotavit Ezechias quia
scabie, et
marg.|
{Δ} ulceribus propter
marg.|
{f}
In diebus illis egrotavit Ez. Mod
o hic exprimitur status vite nostre, qui modo est in adversitate, modo in prosperitate.
marg.|
* Unde Basilius
marg.|
{4.
83ra}
Δ ulceribus propter ingratitudinem percussit eum Dominus.
marg.|
{a}
Usque ad mortem quia
morbo regio laborat, qui dicitur lupus carnes consumens. Unde secundum naturam erat egritudo lethalis. Et dicunt Hebrei quod propter hoc egrotavit, quia post incredibilem victoriam de Rege Assyriorum non reddidit Deo grates debitas ; sed in superbiam elatus est.
marg.|
{b}
Et introivit ad eum Isaias filius Amos Prophete ubi
iacebat infirmus.
marg.|
{c}
Et dixit ei Isai
as Ezechie.
marg.|
{d}
Hec dicit Dominus
quasi non dico hoc auctoritate mea, sed Domini.
marg.|
{e}
Dispone Domui
id est indica, quis succedet tibi in regno.
marg.|
{f}
Quia morieris tu de h
ac infirmitate. Et dicebat hoc secundum causas inferiores, que hoc exigebant.
marg.|
{g}
Et non vives in f
uturo cum Domino. Et ita duo comminatur hic Propheta mortem presentem scilicet et futuram et hoc pro eo quod non satisfecit : quod semper in talibus subaudiendum est.
marg.|
{h}
Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem temp
li, vel domus sue : et hoc fecit, ne gemitus audiretur, vel lacrime eius viderentur.
marg.|
{i}
Et oravit ad Dominum et dixit Ezec
hias.
marg.|
{k}
Obsecro, Domine, memento, queso, quomodo ambulaverim coram te in veritate non
falsitate, vel vanitate. Nec est arrogantie quod recolit Ezechias bona opera sua ; sed est prudentie. Sicut enim gravis culpa est, homini sibi arrogare quod non est ; sic culpa nulla est, si humiliter dicat quod bonum est.
marg.|
{l}
Et in corde perfecto inte
gro, non diviso, non claudicans post idola, sicut multi alii Reges.
marg.|
{m}
Et quod bonum est in oculis tuis
id est placitum coram te,
fecerim. Pat
er enim eius Achaz cultum Domini omnino abiecerat ; ita quod nullus omnino intrabat templum et de altari eneo horologium fecerat et cultum idolorum valde dilataverat. Sed Ezechias omnino hec destruxit et cultum Domini plene restituit et serpentem etiam Eneum, quem Iudei adorabant in Gabaon, comminuit.
marg.|
{n}
Et flevit Ezechias fletu magno quia
non habebat aliquem filium, unde posset impleri promissio facta David, scilicet. Ps. 121. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
marg.|
{o}
Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens priu
s quam egrederetur mediam partem atrii.
marg.|
{p}
Vade ; et dic Ezechie egro
tanti.
marg.|
{q}
Hec dicit Dominus Deus David patris tui cuiu
s promissionem desideras et opera sectaris.
marg.|
{Δ} {a} Audivi orationem
marg.|
* Unde Basilius. Talis est vita nostra, neque enim ea, que grata sunt, neque tristia perseverant. Nota quod Ezechias fugato Sennacherib egrotavit, quasi , scilicet de inopinata victoria elatus. Sic multi devictis tentationibus Demonis per elationem egrotant et plurimi moriuntur quod significatum est. 1. Macha. 6.f. ubi legitur quod Eleazarus cum occidisset elephantem, sub eodem occubuit. Ubi dicit Glossa Sub hoste, quem occidit, moritur, qui de culpa, quam superat, elevatur. Unde superbia morbus est, non quorumcumque membrorum, sed capitis. Unde Versus.
marg.|
Alta petit livor, perflant altissima venti.
marg.|
Et Gregorius Superbia natione celestis, celestium mentes inhabitat : et sub cinere et cilicio latitans, semper nititur ad ortus proprios remeare. Unde supra 1.b. Omne caput languidum et omne cor merens. Caput Ecclesie sunt Prelati, cor Doctores. Isti merent, illi languent. Plus est autem languere, quam merere ; quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.
marg.|
{e}
Dispone domui tue, quia morieris tu et non vives. Ita
deberent dicere Medici, quando viderent gravem infirmitatem, ut infirmus cogitaret de anima sua ; sed ipsi decipiunt infirmos suos promittendo semper sanitatem. Posset hoc esse Thema in domo Dei, ubi iacent pauperes.4.83rb} Nota quod est domus interior, conscientia ; exterior, familia ; inferior, corpus ; superior, Paradisus. Conscientia dicitur domus : quia ibi debet homo manere et quiescere. Unde Ps. 114. Convertere, anima mea, in requiem tuam. Bonus homo valde invite debet relinquere hospitium suum in die solemni, sicut consueverunt homines dicere : Dies solemnis est, ego nolo relinquere hospitium meum. Unde. Apc. 1. dicit Io. Fui in spiritu dominica Die.
marg.|
Sed multi sunt histriones, qui hospitia sua libenter relinquunt. Unde Prv. 7.b. de mala muliere dicitur. Non valens in domo sua consistere pedibus suis. Hanc domum malum est relinquere propter insidiantium hostium multitudinem. Lc. 10.e. Homo quidam descendebat a Hierusalem in Ierico et incidit in latrones. Secundo, propter temporis dati ad operandum perditionem. Eccles. 14.b. Non te pretereat particula diei bone. Tertio, propter amicorum vitandum scandalum et offensionem, id est Angelorum et Sanctorum. Unde Beatus Bernardus. Vereor, ne nostram desidiam quandoque abhorrentes Angeli cum indignatione recedant : et unusquisque nostrum cito cum gemitu dicere incipiat. Ps. 87. Longe fecisti notos meos a me : posuerunt me abominationem sibi. Huic domui debemus providere, primo ipsam a sordibus mundando. Unde Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum, id est per singula peccata conscientiam meam. Secundo, ipsam ornando. 1. Machabeor. 4.g. Ornaverunt faciem templi coronis aureis, id est spe misericordie Dei. Tertio, ipsam sollicite custodiendo, Abacub. 2.a. Super custodiam meam ego stabo. Secunda domus est familia, cui debet homo providere eam recte gubernando et corrigendo. Propter hoc enim percussus est Eli, quia familiam suam remisse correxit peccantem. 1Rg. 4.d. Tertia domus est corpus, cui providere debet homo necessaria ministrando Eccles. 33.d. Virga et onus asino : pastus et disciplina et opus servo. Quarta domus est Paradisus, cui debet homo providere locum suum in ea, sollicite custodiendo. Unde Apocalip. 3.c. Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.
marg.|
{h}
Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem. Con
verti ad parietem, est peccata propria ad memoriam revocare. Vel paries est carnis fragilitas. Cantic. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum. Cuius consideratio maxime proficit ad salutem. Unde Gregorius : Nihil adeo valet ad domanda carnis desideria, sicut cogitare, qualis ipsa caro futura est mortua.
marg.|
{i}
Et oravit ad Dominum
etc.
Hic
ostendit, quam utilis sit fletus cordis. Dixerat Propheta Ezechie. Morieris tu et non vives. Et continue post fletum dicit ei. Ecce ego adiiciam annis tuis quindecim annos. Simile etiam legitur 2. Regum. 12.d. ex quo dicit David ad Nathan : Peccavi Domino. Statim responsum est ei : Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris. Item 2. Regum. 24.c. dixit David ad Angelum percutientem. Ego sum, qui peccavi. Et statim dictum est ei a Propheta : Ascende et constitue altare Domino.
marg.|
Item 3Rg.. 21.g. Achab licet esset pessimus, audita comminatione Elie, scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam. Et licet esset ficta penitentia, ut dicit Glossa super Ez. tamen dixit Dominus Elie. Vidisti certe Achab humiliatum coram me, quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus illius. Similiter Ione 3.d. pepercit Dominus Ninivitis, quia operti sunt saccis. Sequitur.
marg.|
{q}
Hec dicit Dominus Deus David patris, tui. Dav
id commemoratur, quia exemplar fuit humilitatis, mansuetudinis, timoris, spei et abstinentie. Humilitatis, unde cum reprehendisset eum Michol de hoc quod saltasset et nudasset se coram arca Domini 2. Regum 6.d. respondit : Vivit Dominus, quia ludam et vilior fiam plus, quam factus sum. Mansuetudinis, ut patet in mansueta toleratione maledictionum Semei. 2Rg. 16.c. Timoris, quia cum tantus esset et in tantis tentationibus firmus stetisset, nihilominus cecidit quod valde debet nobis timorem incutere. Unde Gregorius : David cadentem nemo
marg.|
* presumat. Spei,
marg.|
{b}
Et vidi lacrimam tuam
id est aspexi contritionem et devotionem tuam.
marg.|
{c}
Ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos. Sed
nonne tunc mentitus fuit Isaias, qui dixerat eum esse moriturum ? Preterea si hoc viderat Propheta in speculo eternitatis, viderat ibi falsum. Item secundum hoc videtur mutata Dei prescientia. Ad hoc dicendum quod verum dixerat. supra Propheta, nec erat falsum scriptum in libro vite. quasi enim duobus modis scriptum est ibi aliquid secundum, scilicet causas superiores, sic erat ibi scriptum, Ezechiam non esse moriturum, sed hoc non ostendit Dominus Isaie. Secundum autem causas inferiores erat ibi scriptum, Ezechiam esse moriturum ; et hoc ostendit Dominus Isaie. Nec mentitus est, nec dixit falsum Isaias, nec mutata est prescientia Dei. Unde dicit Gregorius hic in Glossa quod Deus sententiam mutat, non consilium. Item alia Glossa que sic incipit. Cui simile, Ninive subvertetur, dicit Domino non mutante sententiam et Gregorius dicit hic contrarium, quo Dominus mutat sententiam non consilium. Solutio : sententia quandoque accipitur pro sensu exteriorum verborum : sic accipit Gregorius quandoque dicitur ipsa dispositio Dei, sic non mutatur, sicut dicit alia Glossa Hoc autem idem accipiendum est, ut dicit Gillibertus quod Deus mutat sententiam, id est verborum sensum. Sed hoc nihil videtur, quia hec verba, morieris tu et non vives, eumdem sensum habent ante et post. Et dicendum quod sensus, verborum triplicem habet comparationem. Unam ad rem significatam, aliam ad vocem significantem, tertiam ad intellectum audientis verbum. Primo modo mutatus est sensus verborum, quia ipse res in se mutate sunt ; sed non in Dei consilio. Naturam enim, que iam in Rege defecerat, sciebat Dominus se reparaturum ad orationem et lacrimas eius ; et ita sententia ; id est ipse res mutate sunt, sed non Dei consilium. Secundo autem modo et tertio non est mutatus sensus verborum : quia idem intelligitur illis verbis quod ante. Sed querit etiam Gillibertus. Cum prophete legant in speculo eternitatis, quomodo Ezechiam moriturum erat ibi scriptum, cum non esset verum ? Et solvitur ad hoc quod Ezechiam esse moriturum non erat ibi scriptum simpliciter, sed Ezechiam esse moriturum secundum causas inferiores : et hoc erat verum : et hoc vidit Isaias et hoc intendebat dicere, licet non expressisset verbo tenus, ideoque Propheta non dixit falsum, licet Dominus rem aliter ordinaverit : sicut si aliquis videret cecum et diceret de eo. Iste amplius non videbit, etiam si cecus postea ex dispositione Dei reciperet visum, non propter hoc esset mentitus, qui dixerat hoc, nec dixisset falsum secundum intentionem suam. Quid autem sit Prophetas videre in speculo eternitatis, disputationi relinquimus.
marg.|
{c}
Ecce ego adiiciam super dies tuos quib
us victurus eras, secundum merita tua et secundum causas inferiores.
marg.|
{d}
Quindecim annos non
ultra illos, quos in prescientia mea statueram, sed istos quindecim, quibus carere per peccata tua merueras, reddam tibi : et erit vita tua tanta, quanta futura erat in prescientia mea.
marg.|
{e}
Et de manu Regis Assyriorum eruam te quod
non prevalebit tibi. Forte enim Ezechias adhuc timebat, vel Sennacherib, nesciens eum mortuum, vel filium eius, ne vellet vindicare ignominiam patris.
marg.|
{f}
Et civitatem istam
id est Hierusalem eruam etiam de manu eius.
marg.|
{g}
Et protegam eam cont
ra inimicos. Modo transi : et accipe litteram illam, que est in fine capituli huius.
Et dixit Ezechias. Hoc
enim fuit prius dictum.
Quod erit signum, quia ascendam in domum Domini
id est die tertia, sicut dicitur 4Rg. 20.b. Vix enim potest
{4.
83vb} credere quod tam cito posset convalescere de tanta infirmitate. Modo resume.
marg.|
{h}
Hoc autem erit tibi signum. Ver
ba sunt Isaie ad Ezechiam.
marg.|
{i}
A Domino
id est quod dabitur a Domino. Signum dico huius.
marg.|
{k}
Quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
id est quod dabit tibi sanitatem et dabit tibi adhuc quindecim annos vite.
marg.|
{l}
Ecce ego reverti faciam
id est impetrabo a Domino precibus meis quod Dominus faciet et sic sunt verba Isaie loquentis in persona propria. Vel sunt Domini loquentis per Isaiam.
marg.|
{m}
Umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in Sole retrorsum decem lineis Nota
ad evidentiam huius littere quod horologium Achaz erat quedam rota ad modum linee corniculate semicircularis depicta in pariete templi, habens lineas, vel spatia, sive sulcos duodecim eque distantes, que protendebantur stilo, vel gnomone affixo in medio illius rote semicircularis, quarum singulas cum
marg.|
{Δ} ingrediebatur Sol, incipiebat
marg.|
* presumat. Spei, quia cum esset puer, sub fiducia auxilii Domini aggressus est Goliam, quem nullus filiorum Israel exspectare audebat, 1Rg. 17.f. Abstinentie quod patuit in hoc quod aquam, quam tantum desideraverat, cum esset ei allata de cisterna Bethleem, libavit eam Domino. 2. Regum. 23.c. et 1Par. 11.d.
marg.|
{a}
Audivi orationem tuam et vidi lacrimam tuam. Ecc
e orationem audit Deus, sed lacrimam videt, quasi propinquiorem sibi. Oratio enim conditur lacrimis. Tobia 12.c. Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos per diem abscondebas in domo tua et nocte sepeliebas, ego obtuli orationem tuam Domino. Ubi Glossa Oratio Deum lenit, lacrima cogit. Os. 12.b. Flevit et rogavit eum, id est Dominum. Ecce quod oratio condita lacrimis facit invenire Deum. Ct. 4.c. Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum. Oculus autem videt et lacrimatur.
marg.|
{c}
Ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos. Qui
ndenarius constat ex septem et octo. Septenarius significat septem opera misericordie, que tanguntur. Mt. vigesimoquinto c. Unde versus.
marg.|
Vestio, cibo, poto, tectum do, visito, solvo.
marg.|
Septimum autem habetur. Tobia 4.a. scilicet mortuos sepelire. Et hec pertinent ad activam vitam. Octonarius autem significat contemplativam, que post septenarium perfecte operationis datur a Deo. Addit ergo Dominus quindecim annos homini, quando dat homini proficere in utraque vita predicta : et hoc, ut homo referat ei fructum. Unde Ecclesiast. 11.a. Da partes septem, necnon et octo. Vel septenarius pertinet ad gratiam, que datur in septenario vite presentis ; octogenarius ad gloriam, que datur in octava gloriose resurrectionis. Utramque autem dat Dominus homini. Unde Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Nota quod quinque sunt, que longant vitam hominis. Primum sapientia et conversatio bona : secundum largitas : tertium reverentia et honor parentum : quartum misericordia et compassio aliorum : quintum sollicitudo et custodia preceptorum. De primo dicitur Prv. 28.a. Propter peccata terre multi Principes eius : et propter hominis sapientiam et horum scientiam, que dicuntur, vita Ducis longior erit. De secundo dicitur in eodem capitulo Qui odit avaritiam, longi fient dies eius. De tertio. Ex. 20.b. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram. De quarto Dt. 22.a. Si ambulans per viam, in arbore, vel terra nidum avis inveneris ; et matrem pullis, vel ovis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios, ut bene sit tibi et longo vivas tempore. De quinto Dt. 11.c. Scribes ea super postes tuos et super ianuas domus tue, ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum.
marg.|
{l}
Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat. Not
andum est. Mystice quid sit Sol et quid umbra Solis in horologio, quid horologium, quid duodecim linee, quid sit umbram Solis ascendere et descendere. Sol est filius Dei, de quo Mal. ultimo a. Vobis timentibus nomen meum oritur Sol iustitie. Qui dicitur Sol, quia calefacit et illuminat. Umbra Solis est Christi humanitas. Unde Sponsa Cantico. 2.a. Sub umbra illius, quem desiderabam,
marg.|
* sedi.
marg.|
{4.
84ra}
Δ
ingrediebatur, Sol incipiebat hora et terminabatur, cum egrediebatur. Secundum Andream autem vigintiquatuor linee erant in illo semicirculo et erant contigue bine et bine, preterquam in capite, que sole erant posite. Quando autem Sol erat in prima linearum combinatarum, incipiebat prima hora et currebat illa hora, donec Sol perveniebat ad secundam contiguatam quarte et tunc terminabatur prima hora et incipiebat secunda. Vel secundum Symmachum, quando Sol ascendebat supra primam lineam, tunc incipiebat hora secunda et terminabatur prima : et sic de aliis.
marg.|
Et nota quod gradus vocat hic idem quod linea, vel illud spatium inter duas lineas. Erat autem iam decima hora, quando hoc dixit Isaias. Et nota quod in medio illius rote erat quoddam ferrum, sive baculus de ferro, id est stilus quidam, cuius umbra cum esset supra primam lineam, faciebat primam horam : et sic de aliis. Est ergo sensus. Ego faciam reverti umbram illius ferri, que iam procedente Sole descendebat per decem lineas ad primam lineam : et sic retardabitur dies decem gradibus. Vel illa umbra retrorsum per quindecim gradus : quia ante non habebat descendere, nisi per duas lineas et modo habebit descendere per duodecim : et sic addentur decem linee. Et dicit,
descenderat non
quia iam descendisset per omnes lineas decem. Ascenderat enim sol in sex primis horis, sed in quatuor ultimis descenderat Sol, qui tunc currebat. Umbra autem stili e contrario, quia ascenderat, quia in quatuor ultimis tantum et ideo dicit, descenderat. Secundum opinionem Andree. Sol tantum descenderat per decem lineas, que tantum faciunt quinque horas : et sic plana est littera. Tunc enim reversus est Sol, ad litteram, per lineas illas, per quas descenderat : et fecit in regressu illo quinque horas. Item in descendendo per illas easdem quinque horas, quibus ante descenderat, fecit alias quinque : et sic addite sunt decem hore diei.
marg.|
{a}
Et reversus est
etc. id est reversus est per partes boreales sub terra ad illam primam lineam, ubi fuerat in ortu suo : et sic descendendo fecit decem horas, ut prius : et hoc secundum primam expositionem. Vel secundum Andream reversus est per decem lineas predictas, que faciebant quinque horas : et sic quinque hore addite sunt in ascensu illarum decem linearum et quinque iterum in descensu earundem secundum solitum cursum. Ecce decem, in libro autem 4Rg. 20.b. dicit Isaias ad Regem. Vis, ut ascendat umbra decem lineis, aut revertatur totidem gradibus, id est vis, ut umbra gnomonis sit immota in ascensu suo, id est in loco, ad quem iam ascenderat, id est stet Sol tanto tempore, quo solet umbra gnomonis in horologio decem lineis ascendere ? Ascensus autem dicitur progressus umbre de linea in lineam, sicut in numeris ascensus dicitur progressus a minori numero ad maiorem. Et iste ascensus umbre in horologia secundum descensum Solis ad occasum, ut revertatur totidem gradibus, id est subito in instanti feratur ad ortum suum iterum inchoans diem. Et respondit Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis, id est Solem tantum stare, ubi est, quasi potuisset fecisse decem lineas. Et hoc dicit facile, non quia sit possibile secundum naturam, sed quia factum fuerat alias tempore Iosue. Iosue. 10.c. Vel umbram crescere vocabat, si ascenderet umbra decem lineis, id est decem horis procederet Sole procedente super terram per plagas boreales versus orientem, sicut quotidie
{4.
84rb} procedit Sol de nocte sub terra et sic completis decem horis rediret Sol ad locum, ubi tunc erat. Et hoc noluit Rex eligere : quia Solem redire versus orientem per plagas boreales super terram naturale est et singulis annis contingit hoc circa festum sancti Ioannis in insula Tile.
marg.|
[figure]
marg.|
{Δ} {a} Scriptura
marg.|
* sedi. Horologium autem sacra Scriptura est, quia ibi leguntur hore spiritualis diei. Io. 11.a. Nonne duodecim hore sunt diei ? Duodecim linee horologi sunt duodecim opera excellentia, quibus filius Dei venit in cognitionem nostram. Sex linee, per quas ascendit usque ad meridiem Evangelii : et sex in Evangelio, quibus descendit usque ad diem iudicii. Tria prima fuerunt iustitie, alia omnia misericordie. Propter quod dicitur Iac. 4.c. Misericordiam autem superexaltat iudicium. Primum fuit in superbi Luciferi deiectione, sup. 14.c. Detracta est ad inferos superbia tua. Secundum in Ade peccatoris expulsione. Gn. 3.d. Tertium in diluvii inundatione. Gn. 7.c. Per primum purgavit Domina celum, per secundum Paradisum, per tertium totum mundum. In 1. punivit superbiam, in 2. gulam, in 3. luxuriam. Quartum opus fuit in filiorum Israel de Egypti liberatione. Ex. 12. Quintum in legis datione, Ex. 20. Sextum in hostium Israel exterminatione. Nm. per totum. Hec tria sunt misericordie, sicut prima tria fuerunt iustitie. Per primum istorum trium peccati servitus relaxatur, per secundum ignorantie tenebre fugantur, per tertium libertas veritatis redditur. Hec sunt sex linee, sive gradus, per quos ascendit Sol usque ad meridiem humane cognitionis. Sex alie sunt, quibus descendit iste Sol usque ad occasum proprie passionis. Primum est incarnatio. Io. 1.b. 2. circumcisio. Lc. 2.c. 3. Baptismi susceptio. Lc. 3.d. 4. post famem tentatio. Mt. 4.a. 5. miraculorum operatio fere per totum Evangelium. 6. mortis perpessio. In 1. minoratus est filius Dei ab Angelis paulo minus. In 2. multo minus. In 3. omnem gradum humilitatis impLv. Mt. 3.d. Sic decet nos implere omnem iustitiam. In 4. Diabolum superavit. In 5. fideles suos fide et miraculis roboravit. In 6. Paradisi ianuam reseravit. Contendamus intrare per angustam portam. Mt. 7.b. Ne forte cum Sponsus ad iudicium venerit, claudatur ianua, de cetero non reseranda. Quid si dixerit cum Za. 11.a. Aperi, Libane, portas tuas. Respondet Dominus. Hec porta Domini : Iusti intrabunt per eam, quasi dicat : quid pulsatis ad portam ? soli Iusti intrabunt per eam. Ecce duodecim gradus, per quos descendit Solis umbra ad occasum. Et signanter dicitur umbra descendere et non Sol : quia Sol Divinitatis occasum nesciens umbram humanitatis emisit in mortem quod significatum est per duos passeres, quorum unus occidebatur, alius dimittebatur in mundatione leprosi. Lv. decimo quarto. a. Et per duos hircos, quorum unus immolabatur, alius mittebatur in desertum. Lv. 16.b. Per alios autem duodecim gradus reversus est Sol ad ortum, secundum quod dicitur Eccl. 11.a. Oritur Sol et occidit et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem. Primus gradus istius reditus fuit resurrectio, ultimus ascensio, decem medii, decem apparitiones, quibus apparuit Dominus Discipulis a resurrectione usque ad ascensionem. Primo Marie Magdalene. Io. 20.d. Secundo mulieribus, Mt. ultimo b. Tertio Petro Lc. ultimo Quarto duobus euntibus in Emaus. In eodem capitulo Quinto 11. Apostolis. In eod. f. Sexto, undecim. Io. 20.a. Septimo ad mare Tyberiadis. Io. 21.a. Octavo in Galilea in monte, ubi constituerat illis. Mt. ultim. d. Nono in Hierusalem in cenaculo Discipulis recumbentibus. Mc. ultimo c. Decimo, in monte Oliveti, unde ascendit. Lc. ultimo g. Secundum Andream vigintiquatuor erant linee,
{4.
84va} que sunt vigintiquatuor seniores 12. patres veteris et 12. Novi Testamenti, de quibus Apc. 4.b. In circuitu sedis 24. sedilia et super thronos 24. seniores sedentes circumamicti stolis albis.
marg.|
{a}
Scriptura Ezechie. In
hac sexta parte continentur gratie reddite ab Ezechia pro sanitate reddita. Et dividitur hoc canticum in quatuor partes. In prima parte prime partis conqueritur Ezechias de brevitate vite sue, ibi :
Ego dixi. In
secunda conqueritur de hoc quod moriebatur sine herede, ibi :
Non aspiciam. In
tertia, quia subito corruerat in infirmitatem, ibi :
Generatio. In
quarta de infirmitate, ibi :
Sicut pullus. In
secunda parte cantici orat Dominum, ibi :
Responde. In
tertia prophetat de conditione fragilitatis humane, ibi :
Domini, si sic. In
quarta promittit se magnificaturum Dominum, ibi,
Vivens, vivens.
] {a}
Scriptura Ezechie. Hoc
est, titulus cantici sequentis. Septuaginta dicunt. Oratio, ubi nos habemus, Scriptura. Sed Hieronymus et Haimo dicunt quod melius, Scriptura dicitur, quam oratio : quia preter hoc quod gratias agit Ezechias in hoc cantico, etiam preterita facta narrat : unde Scriptura melius dicitur. Dicit ergo.
Scriptura Ezechie supp
le, hec est. Scriptura, inquam, edita, vel facta :
marg.|
{b}
Cum egrotasset Ezec
hias : et
convaluisset. Mod
o sequitur canticum.
marg.|
{c}
Ego dixi verb
a sunt Ezechie.
marg.|
{d}
In dimidio
id est descendam in mortem, que est porta inferi, vel ad limbum, qui est, quasi in principio inferni, ubi omnes Sancti descendebant ante adventum Christi, antequam compleverim dies meos. Septuaginta Relinquam annos residuos.
marg.|
{e}
Quesivi a Do
min {o} {f}
Residuum
id est reliquum tempus quod adhuc victurus eram, nisi mea superbia abstulisset : et hoc, ut generarem filium, de quo Christus nasceretur, qui me de limbo liberaret.
marg.|
{g}
Dixi apud
me.
marg.|
{h}
Non videbo, Deum vel, Dominum
secundum Hieronymum.
marg.|
{i}
In terra viventium
id est in beatitudine Sanctorum, quasi dicat : ego descendam ad inferos : nec erit, qui de limbo me eruat, ut possim Deum videre in gloria.
marg.|
Vel sic.
marg.|
Vel sic : {h}
Non videbo :
id est Christum verum Deum et verum hominem.
marg.|
{i}
In terra viventium
id est in terra promissionis,
marg.|
{k}
Non aspiciam ad l
itteram.
marg.|
{l}
Et habitatorem
id est quiescentes in terra promissionis in pace ; ad litteram, non videbo, quia morior : vel Christum, qui verus homo futurus est et habitator eterne quietis, non aspiciam.
marg.|
{m}
Generatio mea
id est filiorum procreatio.
marg.|
{n}
Ablata est mihi
.
marg.|
{o}
Et convoluta est a me,
quasi
tabernaculum pastorum
quasi dicat : sicut tabernaculum pastorum complicatur et asportatur ; ita quod nullum vestigium remanet : sic nec de me : quia nullum relinquo heredem. Unde Hebrei assignant causam egrotationis illius : quia uxorem non duxit, nec filios procreavit. Et secundum exponitur.
marg.|
{p}
Precisa est velut a texente vita mea
quasi dicat : sub tanta celeritate precisa est vita mea, sub quanta texentium instrumentum quod percurrit per medium staminis ex transverso per latitudinem panni, vel tele.
marg.|
{q}
Dum adhuc
id est dum in iuventute positus adhuc diu cogitarem vivere et vitam meam ordirer longam.
marg.|
{r}
Succidit me Domi
nus, id est quasi vitam meam finivit, quasi prope finem fuit vita mea. Et loquitur
marg.|
* pro statu
marg.|
{Δ} {a}
Scriptura Ezechie Regis Iuda, cum egrotasset et convaluisset de infirmitate sua. Ita
deberent esse beneficia Dei scripta in cordibus nostris ; sed multi non scribunt, quasi non debeant reddere rationem de illis, quando exprobrabitur eis et dicetur. His plagis plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Za. 13.c. Et illud. Servire me fecistis in iniquitatibus vestris infra 43.d. Et ibid. 49.d. in manibus meis depinxi te. Et tunc adiungetur. Reddite
{4.
84vb} mercedem meam. Za. 11.c. Nullus tunc excusari poterit, quia scriptum sit perditum : quia Dominus valde bene sciet computum suum. Multi tamen valde bene scribunt mala, que sustinent pro Domino. Alii scribunt beneficia Domini cum plumbo, illi, scilicet a quorum memoria cito labuntur. Ps. 77. Non sunt recordati manus eius in die, qua redemit eos de manu tribulantis. Alii scribunt ea sub brevitate, qui, scilicet recolunt beneficia Domini, sed pauca.
marg.|
{c}
Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi.
ad litteram multi videntur in operibus suis iurasse quod descendant in infernum : sicut illi, de quibus dictum est supra 28.d. Percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum. In bonum autem hec sunt verba recte penitentis, pre timore dicentis :
Vadam ad portas inferi
id est ego deliqui tantum quod ego debeo descendere in infernum. Et nota quod in dimidio dierum, non in fine debet hoc dicere, quando sera est penitentia, cum iam homo peccare non potest amplius ; sed in iuventute, cum adhuc habilis est ad penitendum. Eccl. 17.d. Ante mortem confitere. A mortuo enim perit confessio. Confiteberis vivens et sanus confiteberis. Nota quod quidam, nec incipiunt, nec finiunt dies suos : isti sunt, qui moriuntur in Egypto. Alii incipiunt, sed non consummant : et isti moriuntur in deserto. Alii incipiunt et consummant : isti moriuntur in terra promissionis.
marg.|
{e}
Quesivi residuum annorum meorum. Hoc
debet petere peccator penitens quod Dominus det ei residuum annorum ad diluendum peccata, Unde Ps. 36. Custodi innocentiam. Sed quia hoc pauci faciunt, ideo additur remedium facilius. Et vide equitatem, id est fac penitentiam et iustitiam de te ipso, cum cecideris ab innocentia : quoniam sunt reliquie homini pacifico.
marg.|
{g}
Dixi non videbo. Hoc
est quod summe penitens debet timere, scilicet carentiam visionis Dei. Valde enim timenda est acerbitas tormentorum inferni ; sed in infinitum magis timenda est carentia visionis Dei. Ps. 26. Credo videre bona Domini in terra viventium.
marg.|
{k}
Non aspiciam
id est Christum, qui est habitator quietis. Diabolus enim habitator est turbationis.
marg.|
{m}
Generatio mea
id est bona opera, que feci.
marg.|
{n}
Ablata est
etc.
Hoc
potest dicere, qui fecit aliqua bona opera in caritate et postea decidit in mortale.
Et signanter dicit, convoluta non
perdita, quia opera bona mortificata per peccatum, per penitentiam redeunt. Item res convoluta videtur exterius, non interius : similiter bonum opus factum in mortali remuneratur et si non eternaliter, tamen temporaliter.
marg.|
{p}
Precisa est velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer, succidit me. Hoc
est quod valde timere debet homo procrastinans, ne cum graditur, id est se disponit diu victurum, Dominus prescindat in momento. Unde So. 2.d. Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, id est procrastinator, qui semper dicit, cras, cras. Et statim sequitur : Attenuabo robur eius. Unde dicitur Iob. 7.b. Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. Vita nostra, quasi tela est. Unde Gregorius Sicut tela filis ; ita vita diebus profluit. Hanc telam orditur homo longam in animo suo, quantum vult ; sed Dominus prescindit eam, quando placet : et sepe propter dispositiones et desideria, que habet homo diu vivendi, citius moritur. Unde Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum, Nota quod est tela humane vanitatis, mundane cupiditatis : et est tela recte veritatis. Prime tele stamen est lex mortalitatis, subtegmen vicissitudo nostre miserie et mutationis. Stamen huiusmodi posuit Dominus in primo parente, cum dixit. Terra es et in terram ibis Gn. 3.d. Subtegmen, cum dicit, Maledicta terra in opere tuo, cum operatus fueris eam, non reddet fructus suos, sed spinas et tribulos germinabit tibi. Gn. 3.c. De hac tela dicitur supra 25.c. Precipitabit Dominus telam, quam orditus est super omnes nationes. Secunda tela est cupiditatis, cuius stamen est amor retinendi, subtegmen desiderium acquirendi. Quod diversimode tele intexitur. Alii enim per usuram, alii per Simoniam, alii per furtum, alii per rapinam, alii per advocationem acquirunt. De ista dicitur infra 59.a. Telas aranearum texuerunt. Et Iob. 8.c. Tela aranearum fiducia eius. Tertia est tela recte veritatis, que est protensio recte conversationis. De hac dicitur Prv. ultim. b. Quesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum. Lana est suavitas operum misericordie ; linum est mortificatio carnis proprie. Linum debet homo sibi querere ; lanam proximo, Stamen huius tele est stabilitas in bono. Subtegmen est profectio de virtute in virtutem. Prima sustinenda est cum patientia, quia communis et inevitabilis. Secunda comburenda, quia mala,
marg.|
{Δ} et detestabilis
marg.|
{4.
85ra}
* pro statu infirmitatis. Et dicebam.
marg.|
{a}
De mane
id est in mane dicebam hoc. Quid ?
marg.|
{b}
Usque ad vesperam finies me
id est antequam sit vespera finies vitam meam.
marg.|
{c}
Sperabam usque ad man
id est quando erat vespera, dicebam, adhuc dabit mihi Dominus spatium usque mane. Sed tamen.
marg.|
{d} quasi
leo
id est fortiter.
marg.|
{e}
Sic contrivit omnia ossa mea Domi
nus per infirmitatis magnitudinem et acerbitatem.
marg.|
{f}
De mane ad vesperam finies me. Sus
pensive legitur, quasi , aut mane, aut vespere dabis mihi finem.
marg.|
{g}
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo. Sym
machus. Sicut hirundo inclusa, sic clamabo ad Deum, id est valde rogabo Dominum, sicut pullus hirundinis clamat ad matrem pro cibo.
marg.|
{h}
Meditabor, ut columba
id est cum magnis gemitibus, sicut columba gemit, recordabor Domini.
marg.|
{i}
Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum
id est tantum habui erectos oculos in celum, postulans auxilium a Domino quod attenuati et debilitati sunt oculi mei. Et hoc forte pro lacrimis, quas fuderat. Unde Septuaginta. Defecerunt oculi mei aspicientes in excelsum celi.
marg.|
{k}
Domine, vim patior
id est nimiam violentiam morbi sustineo, sed ego emendabo vitam meam. Et tu.
marg.|
{l}
Responde pro me
id est esto fideiussor meus, quasi accipiens supra te quod deliqui.
marg.|
{m}
Quid dicam fact
ori meo, si volo conqueri de eo ?
marg.|
{n}
Aut quid respondebit mihi Domi
nus servo : figulus, luto conquerenti de ipso ?
marg.|
{o}
Cum ipse fecerim
id est hanc egritudinem meruerim per peccatum ? Vel
(Cum ipse fecerit)
id est cum ipse Dominus hanc penam mihi inflixerit iuste, quasi nihil restat, nisi patienter sustinere et Dominum exorare. Und {e} {p}
Recogitabo tibi omnes annos meos
id est que annis meis preteritis feci contra te, ut postulem veniam de eis. Recogitabo, inquam, non ad delectandum, sed ad dolendum. Unde subdit,
(In amaritudine anime mee).
] {q}
Domine, si sic vivitur
id est si in tantis miseriis et in tribulationibus vivit homo. Vel sic, alia littera et est idem sensus, sine conditione.
marg.|
{r}
Et in talibus vita spiritus mei
id est in talibus est vita et emendatio anime mee, secundum illud. 2Cor. 4.d. Licet is, qui de foris est, homo noster corrumpatur : tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
marg.|
{s}
Corripies me
id est ego consentio quod tu corripias me.
marg.|
{t}
Et vivificabis me sic
castigando.
marg.|
*
marg.|
{a} Ecce
marg.|
{Δ} et detestabilis. Tertia induenda, quia bona et commendabilis.
marg.|
{a}
De mane usque ad vesperam finies me. Hoc
ad litteram semper deberet homo timere et exspectare, scilicet mori de hora in horam. Unde Philosophus. Sic disce, quasi semper victurus : sic vive, quasi semper moriturus. Unde Iob. 7.a. Si dormiero, dicam, quando consurgam ? Eccl. 18.d. A mane usque ad vesperam immutabitur tempus. Et hec omnia citata in oculis Dei. quasi
leo, sic contrivit omnia ossa mea. Hoc
fecit maxime peccatum invidie. Unde Prv. 14.d. Putredo ossium invidia. Vel in bono, Dominus comminuit ossa virtutum, quando facit hominem se reputare nihil. Unde Iob. 33.c. Increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit. Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me.
marg.|
{f}
De mane usque ad vesperam finies me. Hec
replicatio signum est iugis timoris, quem debet habere penitens. Unde Eccl. 27.a. Nisi instanter te tenueris in timore Domini, cito subvertetur domus tua.
marg.|
{g}
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo
id est sicut imitatores Iustorum clamabo pro desiderio celestis patrie pro irriguo superiori. Hirundo enim significat Iustum : quia sicut hirundo abscondit se in hieme et apparet in estate : sic Iustus in hieme presentis vite latet : sed in estate futuri temporis apparebit. Unde Ier. 8.c. Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui. Item de stercoribus hirundinis excecatus est Tobias.4.85rb} Tb. 2.b. sic de temporalibus, que iusti stercora reputant, excecantur avari. Unde Dt. 16.d. Non accipies munera, que excecant etiam oculos prudentium. De his stercoribus dicitur Eccl. 22.a. De stercore boum lapidabitur piger. Et Lam. 4.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. In malo autem accipiendo, hirundo significat adulatorem, propter novem. Primo, quia niger est in immunditia conscientie proprie, ut hirundo. Secundo, quia domum fingit hirundo de luto : et adulator magnam loquelam facit de nihilo. Tertio, quia hirundo non destruit domum propriam : nec adulator vituperat Dominum suum umquam. Quarto, quia hirundo nulli avi preda est : et adulator omnibus amicus est. Quinto, quia velociter volat : et adulator velocissime fert rumores, unde placeat. Sexto, quia in aere vivit : et adulator vento vanitatis, favorisque humani se pascit. Septimo, quia vadit et recedit in hieme et redit inestate : sic adulator tempore adversitatis recedit ; sed tempore prosperitatis redit. Octavo ; quia hirundo scabiem dat : et adulator auditoribus scabiem excellentie ministrat. Nono, quia hirundo stercoribus excecat : et adulator auditoribus suis oculos proprie cognitionis cecat. Unde versus.
marg.|
Nigra domum fingit sub tecto, nec ruit illud : Nulli preda, volat velox et in aere pascit. It, redit estate, scabiem dat, stercore cecat.
marg.|
{h}
Meditabor, ut columba pro
incolatu miserie, hoc est, pro irriguo inferiori. Columba enim gemit, sed hirundo cantat. Unde infra 59.b. Rugiemus, quasi ursi omnes et quasi columbe meditantes gememus. Ier. 48.d. Estote, quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Nahum 2.b. Ancille eius minabuntur gementes, ut columbe.
marg.|
{i}
Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Hoc
possunt dicere illi, qui de activa transierunt. Homo enim tunc habet crassum visum, quando versatur eius intentio circa terrena ; sed tunc subtiliatur, quando transit ad celestia. Unde Lia habebat lippos oculos ; sed Rachel erat venusta facie. Propter hoc dicebat Iob. 17.a. Spiritus meus attenuabitur. Attenuantur etiam oculi hominis, id est deficiunt ex contemplatione Divinitatis. Unde Ps. 63. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Et Eccl. 7.c. Dixit sapiens efficiar ; et ipsa longius recessit a me.
marg.|
{k}
Domine, vim patior : responde pro me. Nec
esse est quod Dominus respondeat, quasi fideiussor pro homine. Alio enim modo non potest absolvi. Sed multi permittunt fideiussorem suum damnum incurrere : Pravus debitor semper fugit fideiussorem suum ; sic facimus nos Christum. Propter quod dicitur Eccl. 29.c. Gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. Mirum tamen quod Dominus vult totiens fideiubere pro nobis, qui totiens mentiti sumus ei.
marg.|
{m}
Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim ? Homo
non habet personam standi in iudicio, nec conquerendi de Domino : quia ad plus tenetur Domino, quam possit solvere : quia etiam quicquid mali sustinet, propter culpam suam est. De primo dicitur Iob. nono. a. Si contendere cum eo voluerit, non poterit respondere unum pro mille. De secundo dicit Hieronymus . Quicquid mali super nos est, peccata nostra meruerunt.
marg.|
{p}
Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee. Recogitabo ad c
onfitendum ; non ad iactandum
(tibi
) in hoc notatur humilitas confessionis. Omnes, in hoc notatur integritas eius. Annos, in hoc notantur circumstantie peccatorum.
(In amaritudine anime mee), ec
ce contritio cordis non in delectatione. Simile dicitur Iob. septimo. c. Loquar in tribulatione spiritus mei : confabulabor in amaritudine anime mee.
marg.|
{q}
Domine, si sic vivitur. Nota quod
hic debet accipi, si, pro, quia. In tribulationibus enim est vita hominis spiritualiter. Unde Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram.
marg.|
{r}
Et in talibus vita spiritus mei. Tri
bulationibus enim vivit spiritus et nutritur. Unde. 2Cor. 4.d. Licet is, qui de foris est, homo noster corrumpatur ; tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Eccl. 31.a. Infirmitas gravis sobriam reddit animam. Prv. 6.c. Via vite increpatio discipline. Per hoc autem quod dicit,
(sic vivitur), no
tat tribulationis inevitabilitatem. Per hoc quod dicit,
(in talibus vita spiritus mei), no
tat eiusdem utilitatem.
marg.|
{s}
Corripies me et vivificabis me. Hoc
debet dicere verus Christianus Domino, ut hic eum puniat et in futuro parcat. Unde Ps. 6. Domine, ne in furore tuo arguas me : neque in ira tua corripias me. Ubi dicit Augustinus Domine, hic seca, hic ure,
marg.|
{Δ} dummodo in futuro
marg.|
{4.
85va}
*
marg.|
{a}
Ecce in pace regn
i mei :
marg.|
{b}
Amaritudo mea amarissima
id est egritudo gravissima. Ad litteram enim numquam tantam pacem habuit, sicut occiso Sennacherib, quando invasit eum hec infirmitas.
marg.|
{c}
Tu autem eruisti animam meam, ut non periret rest
ituendo mihi sanitatem et dando longiorem vitam. Septuaginta : Liberasti animam meam, ut non periret : ita cito morte temporali, vel simpliciter morte eterna.
marg.|
{d}
Proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea :
quasi tradidisti oblivioni peccata mea, ut non videres ea ad puniendum.
marg.|
{e}
Quia non infernus confitebitur tibi
id est existentes in inferno non confitebuntur tibi confessione laudis, vel etiam confessione peccatorum, que valeat.
marg.|
{f}
Neque mors laudabit te
id est nec mortui laudabunt te : mortui, scilicet in peccato.
marg.|
{g}
Non exspectabunt spe
firma.
marg.|
{h}
Qui descendunt in lacum infe
rni.
marg.|
{i}
Veritatem tuam
id est promissionem, in cuius impletione apparebit veritas tua. vel
veritatem tuam
id est filium tuum, que est via, veritas et vita : Io. 24.a. Sed contra. Za. 9.c. Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vincantos de lacu, in quo non erat aqua. Ergo illi educti sunt, qui erant in lacu : ergo illi exspectabant educi, cum essent sancti. Solutio. utrunque verum est : sed ibi appellatur lacus limbus ; hic autem dicitur lacus locus tormentorum.
marg.|
{k}
Vivens, vivens. Rep
etitio est ad maioris gaudii expressionem, id est ad maiorem confirmationem.
marg.|
{m}
Ipse confitebitur tibi non
infernus, vel mors.
marg.|
{n}
Pater filiis
id est ego filiis ex me procreandis.
marg.|
{o}
notam faciet veritatem tuam
id est promissionem, vel Christum, ut prius.
(Vel, veritatem tuam)
, id est cultum vere Religionis. Septuaginta, hoc exprimunt planius dicentes : Ab hodie filios faciam, qui annuntient iustitiam tuam. Ergo ex quo ita promitto emendationem.
marg.|
{p}
Domine salvum me fac ab A
ssyrio et infirmitate mea.
marg.|
{q}
Et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vite nostre ego,
scilicet et populus meus et posteri, qui de me nascituri sunt.
marg.|
{r}
In domo Domini
id est in templo.
marg.|
{s}
Et iussit Isaias famu
lis Regis.
marg.|
{t}
Ut tollerent massam de ficis que
dulces sunt, ut miraculosior appareret curatio eius. Secundum Symachum enim Ezechias laborabat morbo Regio, cui nocent omnia dulcia, vel tacta etiam ; vel gustata.
marg.|
{u}
Et cataplasmarent super vulnus eius
id est facerent Emplastrum. Cataplasma enim emplastrum dicitur.
marg.|
{x}
Et sanaretur Ezec
hias. Quidam tamen dicunt quod fuit apostema, cuius sanies in superficiem cutis provocatur siccioribus ficis contusis et appositis super ulcus : et sic fuit naturalis curatio. Sed Symmachus, Aquila et Theodotio contradicunt,
marg.|
{y}
Et dixit Ezechias hoc
enim fuit prius dictum.
marg.|
{z}
Quod erit signum, quia ascendam in domum Domini
id est die tertia sic dicitur. 4Rg. 20.b. Vix enim poterat credere quod tam cito posset convalere de tanta infirmitate.
marg.|
{Δ} dummodo in futuro parcas. Ier. 10.d. Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio, non in furore tuo. Et Prv. 29.c. Virga et correctio tribuunt sapientiam.
marg.|
{a}
Ecce in pace amaritudo mea amarissima.
] Mystice, amaritudo Ecclesie amara fuit in martyricidis, amarior in hereticis, amarissima in fratribus falsis : quia inimici hominis domestici eius : Mi. 7.b.
marg.|
Moraliter autem in pace prosperitatis et quietis est amaritudo amarissima gravissime tentationis et parationis. Gravissima enim tentatio super omnes tentationes est non tentari. De quo dicitur. Prv. 1.d. Aversio parvulorum interficiet eos : et prosperitas stultorum perdet eos.
marg.|
{c}
Tu autem eruisti animam meam, ut non periret. Hoc
possunt dicere, quos Dominus, quasi cum magna difficultate evulsit de peccato. Illi enim, qui de facili exeunt, educuntur ; sed qui non de facili, evelluntur. Unde
{4.
85vb} Ier. 31.c. Castigasti me : et eruditus sum, quasi iuvenculus indomitus. Ubi littera alia habet. Veniet, qui auferet iniquitatem Iacob.
marg.|
{d}
Proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. In
Cruce proprie proiecit Dominus omnia peccata nostra post tergum suum, tamquam trossellum latronum, id est omnium nostrum portans. Et ideo in Cruce suspensus est, tamquam invento trossello latronis super eum. Unde infra 53.b. Iniquitates nostras ipse portavit. Et ibidem. Ipse autem attritus est propter scelera nostra. Et de hac materia per totum capitulum. Et Petrus. Qui pertulit peccata nostra in corpore suo super lignum. 1Pt. 2.e. Peccata etiam nostra Dominus sepe proiicit post tergum, ne scilicet illa videat ad puniendum. Unde Ps. 50. Averte faciem tuam a peccatis meis.
marg.|
{e}
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te. Ad
litteram post mortem non est confessio, nec in inferno. Unde Eccles. 17.d. Ante mortem confitere : a mortuo, quasi nihil, perit confessio. Et Haimo ibi potest haberi penitentia, sed non agi. Dicit de inferno Eccles. 41.b. Non est in inferno accusatio vite Eccles. nono. c. Nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos.
marg.|
{g}
Non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam
id est te, qui es veritas. Septuaginta, dicunt, misericordiam tuam. Et verum est ; Damnati enim non exspectabunt misericordiam liberantem : quia desperati erunt ; sed exspectabunt misericordiam relaxantem.
marg.|
{k}
Vivens vita
nature.
marg.|
{l}
Vivens vita
gratie.
marg.|
{m}
Ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ipse
non alius, vivens non mortuus. Vivens vita nature : quoniam confitetur Dominum confessione laudis, sed imperfecta ; sed proprie confitetur confessione peccati. Vivens vita gratie proprie confessione laudis, qui ad hoc tendit, ut Deum videat et laudet. Iob. 8.d. Donec impleatur os tuum risu et labia tua iubilo.
marg.|
{n}
Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Ad
litteram, docere de fide Christi debet pater carnalis filios : Item Prelatus subditos. Timeant illi, qui filiis nec veritatem, nec falsitatem annuntiant, canes muti non valentes latrare infra 56.d. Timeant etiam illi, qui falsitatem docent : qui miscent aquam vino supra 1.f. Timeant illi etiam, qui etsi veritatem filiis, id est auditoribus annuntiant docendo eam ; tamen non tam dilucidant, quam obscurant : quia maledictus, qui abscondit frumenta in populis. Prv. 11.d.
marg.|
{p}
Domine, salvum me fac per
gratie infusionem.
marg.|
{q}
Et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vite nostre in domo Domini
id est bona opera faciemus per liberi arbitrii cooperationem. Et est rectus ordo, Gratia enim principium est bene operandi. Unde Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere, propter hoc dicebat Ps. 50. Redde mihi letitiam Salutaris tui : et spiritu principali confirma me. Et post. Docebo iniquos vias tuas etc.
Et C
an. 1.a. Trahe me post te : curremus in odorem unguentorum tuorum. In domo Domini debent cantari psalmi, id est fieri opera in conscientia munda. Ve illis, qui ea faciunt in luto luxurie, in vento inanis glorie, in furno iracundie et invidie. Nota quod psalmus est bona operatio, canticum autem exultatio mentis. Cantare ergo psalmos est bona cum letitia operari. In Ecclesia prius inchoantur antiphone, postea cantantur psalmi, in fine tota repetitur antiphona cum neumate. Inchoatio antiphone est prelibatio regni celestis per rectam intentionem. Deinde sequuntur psalmi propter bonam operationem. Et ultimo cantatur neuma cum antiphona propter celestis regni adeptionem. Neuma autem significat quod ad illud, ad quod suspiramus, perveniemus in fine. Nota etiam quod Ezechias hoc canticum composuit, postquam convaluerat de infirmitate : et secundum numerum quindecim annorum, qui additi sunt vite sue, posuit XV. versus in cantico isto, in quo notatur gratiarum actio, que debet esse secundum quantitatem beneficiorum Dei.
marg.|
{s}
Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus eius Ezec
hias significat hic peccatorem, vulnus eius peccatum ; cataplasmatio penitentiam de peccato. Idem etiam significatur per parabolam de ficulnea, quam precipiebat Dominus abscidi, Lc. 13.b. Quod Gregorius sic exponit. Circa ficulneam fodimus, cum mentem carnalem increpamus, dum ad memoriam vitia reducimus, arbori infructuose stercorum cophinum versamus ; ut malorum, que egit, recolat et ad compunctionis gratiam, quasi de fetore pinguescat. Et nota ordinem huius rei. Primo enim egrotavit Ezechias, postea veniens Isaias incussit ei timorem : et sic Ezechias flevit et additi
marg.|
* sunt ei quindecim anni
marg.|
{4.
86ra} * sunt quindecim anni, cantavit canticum et apposita est massa quedam de ficis. Ecce sex, que sunt in penitentia peccatoris. Egrotatio enim Ezechie est peccatum penitentis : Isaias veniens est verbum Domini timorem incutiens : Fletus est contritio penitentis : Adiectio annorum est remissio peccatorum : Canticum autem eius peccatorum confessionem significat : optime enim canit, qui peccatum suum confitetur. sup. 23.d. Bene cane, frequenta canticum. Appositio masse ficuum est iniunctio penitentie de peccatis.
marg.|
Et nota quod Isaias Massam de ficis apposuit, per quod significatur penitentia mitis. Quidam autem Sacerdotes nesciunt apponere mitem penitentiam, immo fere omnes Chirurgi sunt nescientes, nisi urere, vel secare.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_38)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_38)
Notes :