Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Is. 5,1 

Cantabo dilecto meo
Canticum
patruelis mei
vinee sue
vinea facta est dilecto meo
in cornu
filio olei
Numérotation du verset Is. 5,2 

Et sepivit eam
et lapides
elegit
ex illa et plantavit
vineam1 electama
0 Cf. Ier. 2, 21: « Ego autem plantavi te vineam electam ».
1 vineam] eam Weber
et edificavit turrim
in medio eius et torcular
extruxit in ea et exspectavit ut faceret uvas
et fecit labruscas
Numérotation du verset Is. 5,3 

nunc ergo
habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate
inter me et inter vineam meam
Numérotation du verset Is. 5,4 

Quid
est quod debui ultra facere
vinee mee et non feci ei an quod exspectavi
ut faceret uvas et fecit labruscas
Numérotation du verset Is. 5,5 

et nunc
ostendam vobis
quid ego
faciam vinee mee
auferam sepem eius
et erit in direptionem
diruam maceriam eius
et erit in conculcationem
Numérotation du verset Is. 5,6 

et ponam eam desertam
non putabitur
et non fodietur
et ascendent vepres et spine
et nubibus mandabo ne pluant super eam
imbrem
Numérotation du verset Is. 5,7 

vinea enim Domini exercituum
domus Israel
et vir Iuda
germen delectabile
eius
et exspectavi ut faceret iudicium
et ecce iniquitas
et iustitiam
et ecce clamor
Numérotation du verset Is. 5,8 

ve qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci
numquid habitabitis soli vos
in medio terre
Numérotation du verset Is. 5,9 

in auribus meis sunt hec
Domini Exercituum
nisi
domus multe deserte
fuerint grandes et pulchre
absque habitatore
Numérotation du verset Is. 5,10 

Decem
enim iugera2
2 iugera Φ Rusch Clementina ] iuga Weber
vinearum facient lagunculam
Unam
et triginta
modii
sementis facient modios tres
Numérotation du verset Is. 5,11 

ve qui consurgitis mane
ad ebrietatem
sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino estuetis
Numérotation du verset Is. 5,12 

cithara et lyra et tympanum et tibia
et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
Numérotation du verset Is. 5,13 

Propterea
captivus ductus est populus meus
quia non habuit
scientiam
et nobiles eius interierunt fame
et multitudo eius siti exaruit
Numérotation du verset Is. 5,14 

propterea
Dilatavit
infernus animam suam
et aperuit os suum absque ullo termino
et descendent fortes eius
et populus eius et sublimes
Gloriosique
eius
ad eum
Numérotation du verset Is. 5,15 

Et
Incurvabitur
Homo
et humiliabitur vir
et oculi sublimium
deprimentur
Numérotation du verset Is. 5,16 

et exaltabitur
Dominus exercituum
in iudicio
et Deus sanctus
sanctificabitur
in iustitia
Numérotation du verset Is. 5,17 

Et
pascentur agni
iuxta ordinem suum
et deserta
in ubertatem
versa advene
comedent
Numérotation du verset Is. 5,18 

ve qui trahitis
iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum
plaustri peccatum
Numérotation du verset Is. 5,19 

qui dicitis festinet
et cito veniat opus eius
ut videamus
et appropiet et veniat consilium
Sancti Israel
et sciemus illud
Numérotation du verset Is. 5,20 

ve qui
dicitis malum bonum
et bonum malum
ponentes tenebras lucem
et lucem tenebras
ponentes amarum
in dulce et dulce
in amarum
Numérotation du verset Is. 5,21 

ve qui sapientes estis in oculis vestris
et coram vobismet ipsis prudentes
Numérotation du verset Is. 5,22 

ve qui
potentes estis ad bibendum
vinum
et viri fortes ad miscendam ebrietatem
Numérotation du verset Is. 5,23 

qui iustificatis impium
pro muneribus
et iustitiam iusti aufertis ab eo
Numérotation du verset Is. 5,24 

propter hoc
sicut devorat stipulam flamma3
3 flamma] lingua Weber
ignis et calor flamme exurit sic radix eorum quasi favilla erit
et germen eorum
ut pulvis ascendet
Abiecerunt
enim legem Domini exercituum
Et
eloquium Sancti Israel blasphemaverunt
Numérotation du verset Is. 5,25 

Ideo
iratus est furor
Domini
in populo suo
et extendit
manum suam
super eum
Et percussit eum
et
conturbati sunt montes
et facta sunt morticina eorum
quasi stercus in medio platearum
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius
extenta
Numérotation du verset Is. 5,26 

et levabit signum
Nationibus
procul et sibilabit
ad eum de finibus terre
et ecce festinus
velociter veniet
Numérotation du verset Is. 5,27 

non est deficiens
neque laborans
in eo
non dormitabit
neque dormiet
neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
Numérotation du verset Is. 5,28 

sagitte eius acute
et omnes arcus eius extenti
ungule equorum eius ut silex
et rote
eius quasi impetus tempestatis
Numérotation du verset Is. 5,29 

rugitus eius
ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit predam
Et
amplexabitur et non erit qui eruat
Numérotation du verset Is. 5,30 

et sonabit
super eum in die illa sicut sonitus maris
Aspiciemus
in terram et ecce tenebre
tribulationis et lux
obtenebrata est in caligine eius

Capitulum 5

Numérotation du verset Is. 5,1 
marg.| Cantabo Dilecto etc. Quintum capitulum est, in cuius principio promittit se Propheta cantaturum canticum a quodam patruele suo inventum, id est a Christo, qui de eadem Tribu fuit, de qua Isaias, id est de regia, licet in linea obliqua. Iste patruelis, id est consanguineus Isaie de vinea sua, id est Synagoga, carnem composuit quod pater per hoc quod ea, que hic dicuntur de vinea, dicit Christus Mt. 21.d. in parabola vinee sub eadem metaphora. Et sicut hic, quid faciendum sit Agricolis Propheta ; ita et ibi Christus : et est sententia responsionis quod malos male perdet : et vineam suam locabit aliis Agricolis.
marg.| Et notandum quod carmen istud proprie carmen lugubre, sive carmen elegiacum dicitur. Est enim canticum exultationis quod proprie dicitur canticum : Et est canticum meroris quod improprie dicitur canticum quod David primo invenit, qui fuit patruelis Is. et cantavit in morte Saul et Ionathe 2Rg. 1.d. et docuit filios Israel : et adhuc cantatur in Ecclesia : Montes Gelboe etc. Chri stus etiam illud cantavit, quando videns civitatem, flevit super illam dicens : Quia si cognovisses et tu : Lc. 19.f. Item notandum quod hoc nomen patruelis non dicit hic patruelitatem proprie, ut ita dicam, sed propinquitatem. David enim, vel Christus non fuit filius patrui Isaie ; sed remotus consanguineus. Dividitur autem hoc capitulum in decem partes. Primo arguit Propheta Iudeos iniquitatis et iniustitie, per metaphoram vinee prave, que bene culta non solum bonos fructus non facit ; sed quod peius est, malos : et ideo comminatur eis vastitatem, ostendendo quantis expensis eos coluerit Dominus ; et tamen steriles permanserunt. Secundo redarguit eos de cupiditate domorum et ampliatione possessionum, ibi :   Ve qui coniungitis domum etc.   Tert io redarguit eos de ebriositate, ibi   Ve qui consurgitis mane. Qua rto minatur eis penam multiplicem et captivitatem propter negligentiam, vel contemptum legis : ibi :   Propterea ductus est captivus populus meus, quia non habuit scientiam. Qui nto redarguit eos de pertinacia mala, ibi :   Ve qui trahitis iniquitatem etc.   Sext o redarguit eos de perversitate iudicii, ibi :   Ve qui dicitis malum bonum etc.   Sept imo redarguit eos de arrogantia, ibi :   Ve qui sapientes estis in oculis vestris etc.   Octa vo redarguit eos de iactantia male fortitudinis, que est ad inebriandum, ibi   (Ve qui potentes estis ad bibendum etc.  ) id est esse vos iactatis. Nono redarguit eos de perversitate iustitie propter munera, ibi   Qui iustificatis impium pro muneribus etc.   Deci mo et ultimo concludit eos perpetuo arsuros et multa alia supplicia passuros propter predictas iniquitates, ibi   Propter hoc sicut devorat stipulam etc.   Comp arans ergo Propheta Synagogam vinee electe et bene culte propter multa beneficia sibi impensa dicit.
marg.| {q} Cantabo dilecto meo ] id est populo Iudaico, quem ego diligo, si forte moveatur et resipiscat a malitia sua : Vel Deo Patri, qui me diligit et quem ego diligo, sicut dicitur Ct. 7.d. Ego dilecto meo et ad me conversio eius. Et loquitur, sicut vulgariter dici solet ; Si vos non vultis audire, saltem ego cantabo Crucifixo, ita Isaias dicit Iudeis, ex quo me non vultis audire, ego cantabo Dilecto meo, id est Deo Patri.
marg.| {s} Canticum) id est carmen lugubre.
marg.| {t} Patruelis mei id est consanguinei mei, id est Christi, vel David, qui de eodem genere fuit, de quo ego : qui illud canticum adinvenit. Canticum Deo factum   (De vinea sua) vel dative.
marg.| {u} Vinee sue id est ad
marg.| {Δ} utilitatem vinee
marg.| {q} Cantabo etc.) Secundum Glossa explanationem metaphore iuxta litteram planius et plenius prosequamur. Dicit ergo Propheta ex persona sua   Cantabo alte et aperte dicendo.
marg.| {r} Dilecto meo) id est populo Iudaico.
marg.| {s} Canticum patruelis mei), id est quod composuit patruelis meus, id est Christus quod patet in parabola vinee. Mt. 21.d. Et notavit illud esse lugubre, cum videns civitatem flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu. Lc. 19.f. Vel illud composuit, quia menti Prophete inspiravit. Canticum dico factum, vel compositum a Dilecto meo.
marg.| {u} Vinee sue) id est de vinea sua, vel ad profectum vinee sue, id est Synagoge
marg.| {Θ} {a} Vinea facta est.
Numérotation du verset Is. 5,moraliter 
marg.| {q} Cantabo dilecto meo canticum etc.   dici t Doctor, vel Predicator quilibet, id est Evangelium Christi ad honorem
marg.| * eius
marg.| {4. 13va} Δ utilitatem vinee sue, si ipsa vellet, id est Synagoge. Unde infra eod. b. Vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est.
marg.| {a} Vinea facta est. Mod o incipit canticum et possent esse verba Prophete secundum metaphoram, vel potius Dei Patris secundum metaphore explanationem. Dicit ergo Propheta, vel Deus pater   Vinea facta est Dilecto meo acqu isitive, id est ad honorem Dilecti mei, id est Christi. Vel ablative, id est a Dilecto meo, qui eam per se et per Prophetas et Patriarchas plantavit. Deinde ostendit, ubi sita fuit hec vinea : non in quocumque loco sed :
marg.| {c} In cornu id est in elevato angulo collis, ubi multa et optima vina nasci solent. Cornu dico.
marg.| {d} Filio olei id est pinguedinis, vel fertilitatis. Proprietas enim est hebraici sermonis, ut res dicatur filius illius rei, in qua plurimum abundat, ut crude lis quilibet dicitur filius Martis ; et mansuetus filius pacis. Et quod ista metaphora sic debeat exponi, patet per alias editiones. Symmachus enim dicit : In medio olivarum : Septuaginta in loco pingui. Vel sic lege.
marg.| {a} Vinea facta est Dilecto meo id est a Dilecto meo.
marg.| {c} In cornu id est in potentia et robore.   Dilecto dico .
marg.| {d1} Filio olei id est misericordie : Sicut de petro et Paulo dicitur : Hi sunt duo filii olei. Za. 4.d. Et de Elia et Enoch dicitur Apc. 11.a. Hi sunt due olive.
marg.| {d2} Vel Filio olei id est pleno gratia Spiritus sancti. Unde Ps. 44. Unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie. Ecce in cornu potestas, in oleo misericordia designatur. 1Rg. 16.a. Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te. Sed multorum cornu aridum est et rigidum, quia oleum non habet. Mi. 4.d. Cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam ereas et comminues populos multos.
marg.| {e} Et sepivit eam vel sepsit secundum Hieronymum et Haimonem, qui grammaticus dicitur, maceria vel sepe, id est custodia Angelorum et Prophetarum.
marg.| {f} E lapides) id est homines nocivos, vel idola lapidea et omnia divinum cultum impedientia.
marg.| {g} Elegit ex illa id est abiecit cum electu quodam.
marg.| {i} Et plantavit vineam electam ex o mnibus Gentibus. Unde 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum. Alia editio habet.   Vineam Sorech quod est genus vitis optime et uberrime perpetuis fructibus. Et talis fuit Synagoga in principio. Unde Ier. 2.d. Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum, quomodo conversa es in pravum vinea aliena ?
marg.| {m} Et edificavit turrim in medio eius) id est domunculam in alto ad custodiendum et fructus reponendos.
marg.| {n} Et torcular extruxit in ea ad e liquandum vinum ex acinis, ne dispendium esset extra vineam torcular querere.
marg.| {o} Et exspectavit ) post tot labores et expensas.
marg.| {p} Ut faceret uvas), id est pravos et degeneres racemos, qui oriuntur ex vinea inculta et silvestri et maxime in labris viarum, ubi vinee non coluntur, unde ex labris labrusce dicuntur.
marg.| {Θ} {a} Vinea facta est ) Hucusque fuit titulus cantici patruelis, modo prosequitur Propheta in cantico suo, quomodo patruelis suus, id est Christus vineam suam plantavit et diligenter excoluit : et cum deberet facere uvas fecit labruscas.
marg.| Et nota quod patruelis in propria persona non prosequitur metaphoram de vinea sua, sed introducitur pater eius loquens. Et quasi dicat : pater : Filius meus plantavit vineam suam et diligenter excoluit et munivit et exspectavit ut faceret uvas ; et invenit labruscas. Et hoc est, Vinea facta est Dilecto meo dici t Deus Pater, id est Christo. De quo, Hic est filius meus dilectus. Mt. 3.d. et 17.a.
marg.| {c} In cornu) id est in potentia et robore. Cornu enim talia designat. Unde Za. Erexit cornu salutis nobis. Lc. 1.g. Plebs ergo Iudaica facta est in cornu, id est in potentia ; quia Iudeis. Deus dedit tantam potentiam et expugnandi alias Gentes, ut unus vinceret mille et duo fugarunt decem millia, sicut dicitur Dt. 32.e.
marg.| {b} Dilecto dico filio olei id est pleno gratia Spiritus sancti Io. 1.b. Plenum gratie et veritatis.
marg.| {e} Et sepivit eam id est custodia Angelorum munivit eam,
marg.| {f} Et lapides id est idola lapidea.
marg.| {g} Elegit id est diligenter abiecit.
marg.| {h} Ex illa id est extra illam.
marg.| {i} Et plantavit per Prophetas instruendo in lege.
marg.| {k} Vineam id est Synagogam.
marg.| {l} Electam ex c unctis Gentibus. Et nota quod in hac Interl. tria solent distingui, scilicet electio, subelectio, preelectio. Electio facta ex omnibus Gentibus {4. 13vb} sive ex omnibus populis, subelectio, ex Iudeis, prelectio, ex Levitis. Ex omnibus enim populi electi sunt Iudei, ex Iudeis subelecti sunt Levite, ex Levitis preelecti sunt Aaronite. Electa igitur est hec vinea in Iudeis ex Gentibus, subelecta in Levitis ex Iudeis, preelecta in Aaronitis ex Levitis.
marg.| {m} Et edificavit turrim in medio eius id est templum in supercilio montis edificatum.
marg.| {n} Torcular extruxit in ea id est altare, ubi fundebatur sanguis hostiarum, sicut in torculari eliquatur vinum de uvis.
marg.| {o} exspectat vel  exspectavi secundum Hieronymum et Haimonem. ||
marg.| {p} Ut faceret uvas id est fructus bonorum operum.
marg.| {q} Et fecit labruscas ) Septuaginta, spinas, id est peccata et opera mala. Unde hebraice dicitur busin quod sonat amaritudinem vitiorum.
marg.| {r} Nunc ergo etc.   Hic filius verba resumit et constituens Iudices inter se et vineam suam ipsos Iudeos, ut eis contra seipsos nolentibus ferre sententiam, ipsemet proferat. Similiter Nathan quesivit a David sub metaphora rapientis ovem unicam vicino suo et ipse audita causa tulit contra seipsum nesciens sententiam, dicens Filius mortis est homo iste 2Rg. 12.b. Eodem modo Dominus a Iudeis quesivit sententiam contra malos cultores vinee. Mt. 21.d. Et ipsi dixerunt. Malos male perdet etc.   Tame n Mc. 12.a. Videtur Dominus ipse tulisse sententiam et utrumque verum est. Et hoc est quod dicit : quia feci quod debui vinee mee,   Nunc ergo habitatores Hierusalem et viri Iuda audi ta ratione mea, cui non contradicit vinea.
marg.| {t} Iudicate inter me et vineam meam crea tione et beneficiorum largitione.
marg.| {Θ} {a} Quid est
marg.| * eius et Ecclesie sue utilitatem, corde, ore et opere concorditer predicabo.
marg.| {a} Vinea facta est Dilecto meo in cornu filio olei. id est Ecclesia, vel humana facta est Christo in misericordia uberi, que aliquando dicitur ager, quia pascit Christum fructibus bonorum operum. Dicitur vinea, quia letificat ipsum vino compunctionis et inebriat nectare sancte predicationis. Unde Prv. 14.a. Filius sapiens letificat patrem. Hinc est quod de mente hominis pigri dicitur Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum etc.   Dici tur etiam hortus, quia delicias contemplationis prestat. Unde Prv. 8.d. Delicie mee sunt esse cum filiis hominum. Ct. 5.a. Veniat Dilectus meus in hortum suum   ] etc. {e}   Et sepivit eam sepe utriusque discipline scilicet verborum et verberum. De qua dicitur Eccl. 10.b. Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Eccl. 28.d. Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. Item Eccl. 36.d. Ubi non est sepes, diripietur possessio. Ez. 22.g. Quesivi de eis virum, qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam et non inveni, infra 58.d. Vocaberis edificator sepium avertens semitas iniquitatum.
marg.| {f} Et lapides elegit ex illa id est peccata dura, que mentem lapidant, diligenter per confessionem eiecit a corde. infra 62.d. Preparate viam populo, planum facite iter et eligite lapides et levate signum ad populos. Ier. 50.d. Colligite de via lapides et redigite in acervos.
marg.| {i} Et plantavit vineam electam id est omnem animam fidelem, vel Ecclesiam, quam Dominus sibi elegit radicari fecit in terra viventium. Ct. 8.d. Vinea fuit pacifico in ea, que habet populos, tradidit eam custodibus : vir affert pro fructu eius mille argenteos. Item Ct. 8.d. Vinea fuit pacifico in ea, que habet populos, tradidit eam custodibus : vir affert pro fructu eius mille argenteos. Item Ct. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
marg.| {m} Et edificavit turrim in medio eius torc ular extruxit in ea. Turris significat contemplationem, torcular penitentiam. Et per hoc insinuat Propheta quod contemplativis necessaria est penitentia. Unde Ex. 36.b. super cortinas posita sunt saga cilicina. Et de hoc dicitur Ier. 31.d. Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines. Et Io. 15.a. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
marg.| {o} Et exspectavi, ut faceret uvas et fecit labruscas. Uve , que latent in vinea sua opera bona, que puro corde sunt facta : Labrusce, que in alto viatoribus eminent et amare sunt, significant opera hypocritarum, que bona videntur ; sed eternam generant amaritudinem. Ier. 31.e. Omnis homo, qui comederit uvam acerbam, dentes eius obstupescent.
marg.| {r} Nunc ergo habitatores Hierusalem id est viri Claustrales.
marg.| {s} Et viri Iuda id est seculares.
marg.| {t} Iudicate inter me et vineam meam. Ver ba sunt Christi, qui non erubescit subire iudicium servorum suorum, cum sit ipse iustissimus, in quo confudit superbiam multorum, qui etiam vix a Superioribus suis iudicari volunt. Iob. 31.b. Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me ?
marg.| *
marg.| {a} Quid est
marg.| {4. 14ra} {Θ} {a} Qu id est   quod ultra supr a dicta.
marg.| {b} Debui facere vinee mee id est Synagoge et   non feci ? quasi dicat : si quid minus feci vinee mee, dicite.
marg.| {c} An quod exspectavi bene colendo.
marg.| {d} Ut faceret uvas quasi bene culta.
marg.| {e} Et fecit labruscas quasi inculta ? quasi dicat : numquid hoc feci ultra, quam debui, quia eam tamdiu sustinui ? Et proponitur interrogatio ista ironice. Simile 2Cor. 12.d. Quid enim minus habuistis ceteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc iniuriam. Et Michea 6.a. Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi, quia eduxi te de terra Egypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam.
marg.| {f} Et nunc quasi quandoquidem ex quo non vultis dare sententiam, ego dabo. Et hoc est et   nunc id est post tot et tanta beneficia mea.
marg.| {g} Ostendam vobis obmu tescentibus.
marg.| {h} Quid ego ipse et non alius, cui nemo resistere potest. Iob. 9.b. et Rm. 9.d.
marg.| {i} Faciam vinee mee id est Synagoge. Ecc {e} {k}   Auferam sepem eius id est fortia castra eius, quibus terra custodiebatur, vel auxilia Angelorum ad litteram. Unde in Evangelio Nazareorum dicitur quod per annum ante obsidionem Romanorum audite sunt in aere voces Angelorum dicentium, migremus ab his sedibus.
marg.| {l} Et erit in direptionem Gent ibus ; id est Babyloniis et Romanis, qui in omnem regionem disperserunt eos. Ita minatur eis, ut qui Deum per beneficia non senserunt, sentiant per supplicia. Vel ideo minatur penam, ut convertantur ad penitentiam, ut dicit Hieronymus
marg.| {m} Diruam maceriam eius ] {n}   et erit in conculcationem Baby loniis et Romanis. Idem est quod sup. sed repetitio confirmatio est, sicut dicit Iosephus Pharaoni : Gn. 41.d. Quod vidisti secundo, ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis est iudicium, eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur.
marg.| {o} Et ponam eam desertam. Und e dicitur Mt. 23.d. Relinquetur vobis domus vestra deserta.
marg.| {p} Non putabitur falc e verbi Dei. Et alludit metaphore, quia falce putantur vinee, quasi dicat : in tanta miseria erit quod nullus corripiet eam resecando superflua, id est vitia et peccata.
marg.| {q} Et non fodietur id est admonitione timoris, aut comminatione penarum non humiliabitur, ut de corde avaritiam et cetera peccata reiiciat.
marg.| {r} Et ascendent super eam vepres et spine id est operietur et opprimetur multitudine peccatorum maiorum et minorum. Vepres enim maiora, spine minora peccata sunt.
marg.| {s} Et nubibus id est Prophetis et Predicatoribus, qui terram Ecclesie pluunt doctrinis, coruscant miraculis, tonant minis.
marg.| {t} Mandabo, ne pluant super eam vine am.
marg.| {u} Imbrem doct rine, quasi dicat : auferam eis Prophetas et Predicatores : nec habebunt, qui eos doceat. Et hoc impletum est post ascensionem Domini, quando nec Prophetas habuerunt Iudei et Apostolos repulerunt. De quibus dicitur infra 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant. Eccles. 11.a. Si replete fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Hoc significatum fuit. 3Rg. 17.a. quando Elias tribus annis et mensibus sex clausit celum, ne plueret. De hac comminatione dicitur Lv. 26.c. Ponam vobis celum ferreum et terram eneam. Dt. 28.c. Erit celum super caput tuum ereum et terra subter te ferrea. Ier. 3.b. Prohibite sunt stille pluviarum et serotinus imber non fuit. Ez. 3.g. Linguam tuam adherere faciam palato tuo et eris mutus. Am. 4.b. Ego prohibui a vobis imbrem, cum adhuc essent tres menses usque ad messem Aggai 1.c. Propter hoc prohibiti sunt super vos celi, ne darent rorem : et terra prohibita est, ne daret germen suum. Deinde exponit Propheta metaphoram, dicens :
marg.| {x} Vinea enim quasi dicat : hoc faciam vinee mee, id est Synagoge.   Vinea enim Domini exercituum id est angelicarum virtutum.
marg.| {y} Domus Israel est id est decem Tribus, que post divisionem regni sibi hoc nomen retinuerunt {4. 14rb} propter maioritatem.
marg.| {z} Et viri Iuda id est due tribus {a}   Delectabile germen eius id est Dei. Et dicuntur due Tribus delectabile germen Dei, quia separatis aliis Tribubus, postea pullulaverunt et numero et merito et religione ut germen. Vel comparatione decem Tribuum, que vitulos coluerunt in Dan et in Bethel, ut dicit alia Interl. ex qua videtur quod due Tribus meliores erant, vel minus male, quam decem. Sed contra Ier. 3.d. Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione prevaricatricis Iuda. Item Ez. 6.f. Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis. Et loquitur Propheta duabus Tribubus. Solutio : Distinguenda sunt tempora et nulla erit contrarietas. Tempore Isaie due Tribus meliores erant, quam decem vel minus male, quia et si idola coluisse legantur ; tamen semper habuerunt secum viros religiosos et Sacerdotes et Levitas. Tempore vero Ieremie et Ezechielis, quando iam captivate erant decem Tribus, nec tamen propter hoc se correxerunt, due Tribus peiores erant. Vel certe ideo dicitur Iuda delectabile germen Dei, quia ex eo Christus natus est. Unde Ier. 23.a. Suscitabo David germen iustum etc.   Sept uaginta interpretes ubi nos habemus   delectabile germen dicu nt   novella plantatio dilectissima ut dicit Hieronymus   Et alia editio habet nomen delectabile. Seq uitur adhuc in persona Domini.
marg.| {b} Exspectavi, ut faceret iudicium iustum de seipsa et de aliis : Et hoc est quod in metaphora dixerat : Uvas.
marg.| {d} Et ecce iniquitas et hoc est quod dixerat : Et fecit labruscas.
marg.| {e} Et iustitiam scilicet exspectavi, ut faceret, id est ut Christum susciperet quod iustum erat.
marg.| {f} Et ecce clamor dice ntium : Tolle, tolle, crucifige eum : Io. 19.c. Vel clamorem pro iustitia fecerunt, ut dicit Hieronymus quia Christum interfecerunt, cuius sanguis ad Dominum clamat contra eos. Unde Gn. 4.b. vox sanguinis fratri tui Abel clamat ad me. Et Iob. 16.d. Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
marg.| *
marg.| {a} Quid est quod ultra debui facere vinee mee et non feci ? Nihil. Plantavit eam verbo predicationis, rigavit eam sanguine passionis, sepivit eam custodia Angelorum, paxillavit eam exemplis Sanctorum, stercoravit eam multitudine beneficiorum, putavit eam falce flagellorum. Ier. 2.a. Quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, quia elongaverunt a me ? Mi. 7.a. Popule meus, quid feci tibi etc.
marg.| {f} Et nunc ostendam vobis, quid ego faciam vinee mee id est Ecclesie, vel anime tam ingrate.
marg.| {k} Auferam sepem eius id est disciplinam meam, vel Angelorum custodiam quod satis iam videtur impletum.
marg.| {l} Et erit in direptionem Demo nibus, hereticis et Tyrannis, quorum primi animam, secundi fidem, tertii substantiam diripiunt. Eccl. 36.d. Ubi non est sepes, diripietur possessio.
marg.| {m} Diruam maceriam eius id est spem humilitatis et patientie.
marg.| {n} Et erit in conculcationem pred ictis hostibus. Ps. 79. Ut quid Deus Destruxisti maceriam eius Iob. 30.b. quasi rupto muro et aperta ianua irruerunt super me,
marg.| {p} Non putabitur id est non corripietur, cum peccaverit. Hec est ira magna Dei. Ez. 16.e. Auferetur zelus meus a te et quiescam, nec irascar amplius, eo quod non fueris recordata dierum adolescentie tue. Os. 4.c. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicate et super Sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabuntur.
marg.| {q} Et non fodietur id est non humiliabitur.
marg.| {r} Et ascendent super eam vepres et spine id est opprimetur multitudine et magnitudine peccatorum, infra 32.c.   super humum populi mei spine et v epres ascendent. Os. 10.b. Lappa et tribulus ascendet super aras eorum.
marg.| {s} Et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem doct rine : De quo Iob. 38.c. Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui ut plueret super terram a.
marg.| {x} Vinea Domini Sabaoth domus Israel est et viri Iuda delectabile germen eius. Dom us Israel, sunt laici, oculis fidei Deum videntes. Viri Iuda, sunt Clerici Deum corde, ore et opere viriliter confitentes. Os. 4.d. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda. Sed heu iam est e converso Ier. 3.d. Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione prevaricatricis Iuda.
marg.| {b} Exspectavi dans exemplum patientie.
marg.| {c} Ut faceret iudicium non peccatum.
marg.| {d} Et ecce iniquitas. Ecc l. 8.c. Peccator eo quod centies facit malum et per patientiam substentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum. Rm. 2.a. Ignorans quia benignitas Dei ad penitentiam te adducit ? Eccl. 15.d. Nemini mandavit Deus impie {4. 14va} agere et nemini dedit spatium peccandi. Sequitur :
marg.| {a} Ve qui coniungitis etc.   Secu nda pars capituli, in qua post canticum vinee invehitur in vineam, primo redarguens avaritiam specialiter in Iudeis et generaliter in omnibus. Unde Glossa Iero. Hoc specialiter ad Iudeos, qui avarissimi sunt, generaliter ad omnes avaros, qui aliorum necessitatem suam faciunt voluptatem. Hoc etiam refertur ad Clericos, qui sudore pauperum ornant equos phaleris. Quibus dictum est sup. 3.c. Rapina pauperum in domo vestra est. Dicitur etiam contra eos, qui uniunt dignitates, vel domos religiosas, vel Ecclesias, vel prebendas. Dicit ergo :
marg.| {a} Ve temp orale et eternum.
marg.| {b} Qui coniungitis domum ad domum ad l itteram.
marg.| {c} Et agrum agro copulatis avar e et iniuste ampliando possessiones.
marg.| {d} Usque ad terminum loci id est quamdiu locus est. Unde Symmachus et Theodotion dicunt : Donec non sit locus. Et Septuaginta : Ut auferatis proximo locum. Etiam supra mare, si possent edificarent, quia etiam deficiente terra non impletur avaritia. Os. 5.c. Facti sunt Principes Iuda, quasi assumentes terminum, quasi dicat : terra terminum habet, sed avaritia non habet.
marg.| {e} Numquid habitabitis soli in medio terre omni bus aliis exclusis ? quasi dicat : numquid propter vos solos tanta terra creata est ? Eccl. 4.c. Ve soli.
marg.| {f} In auribus meis sunt hec etc.   Huc usque fuerunt verba Domini a principio cantici, modo resumit Propheta verbum dicens :
marg.| {f} In auribus meis sunt hec verb a.
marg.| {g} Domini exercituum id est qui loquitur et locutus est Dominus exercituum, hec scilicet verba.
marg.| {h} Nisi domus multe deserte fuerint post captivitatem.
marg.| {i} Grandes et pulchre ad d electationem oculorum constructe.
marg.| {k} Et absque habitatore. Apo siopesis est, quasi dicat : non requiescet ira mea, donec ista fiant. Unde So. 1.c. Edificabunt domos et non habitabunt in eis : et plantabunt vineas et non bibent vinum earum. Am. 3.d. Percutiam domum hiemalem cum domo estiva, Lc. 21.a. quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit Iesus : Hec, que videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatu {r} {l}   Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam et n on plus. Alii dicunt bathum unum et est bathus mensura eiusdem quantitatis cuius ephi : Ez. 45.d. scilicet decima pars chori, sed differunt, quia ephi est mensura aridorum et bathus liquidorum. Unde versus HaImonis : « Est bathus in liquidis, in siccis chorus et ephi ».
marg.| {m} Et triginta modii sementis facient modios tres vel   ephi alia littera, quasi dicat : in vanum multiplicatis agros et vineas : quia tanta sterilitas veniet vobis, ut de decem iugeribus non habeatur nisi quantum haberi solet de uno : et sementis, que solet multiplicari in terra bene culta, minuetur in tantum, ut de choro non recipiatur, nisi ephi, id est de triginta modiis tres. Chorus enim triginta modios habet, ephi tres. Unde ephi decima pars est chori. Iugerum vero dicitur tantum spatium terre, quantum potest unum iugum boum arare una die et inde iugera per iuga distinguuntur. Unde alia editio habet per decem iugera, decem iuga. Habet autem iugerum centum viginti pedes in longitudine. Similem comminationem habemus Aggei 1.b. Seminastis multum et intulistis parum. Et Mi. 6.d. Tu seminabis et non metes : tu calcabis olivam et non ungeris oleo ; et vindemiabis et vinum non bibes. Am. 5.c. Domos quadro lapide edificabitis et non habitabitis in eis, vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum. Aggei 2.c. Cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas et fiebant viginti. Dt. 28.d. Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis.
marg.| {n} Ve qui etc.   Tert ia pars, ubi arguit eos de ebrietate, vel potius de ebriositate, dicens.   Ve mult iplex, eternum et temporale.
marg.| {o} Qui consurgitis id est corde et corpore surgitis.
marg.| {p} Mane temp oris, vel etatis.
marg.| {q} Ad ebrietatem sectandam id est multiplicandam.
marg.| {r} Et potandum usque ad vesperam temp oris, vel etatis.
marg.| {4. 14vb} {s} Ut vino nimi o repleti.
marg.| {t} Estuetis ad o mnia vitia quasi dicat : captivitas vobis imminet et vos luxurie vacatis. Eleganter autem hoc sequitur post predicta, quia ex affluentia opum sequitur laxatio renum mediante gula. Prv. 20.a. Luxuriosa res est vinum. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Iero. Nostris Prelatis hec dicuntur, qui de mane bibunt usque ad vesperam, qui in delitiis occupati ex creaturis non intelligunt Creatorem, nec considerant opera eius. Ecclesiastes 10.c.a : Ve tibi terra, cuius Rex puer est et cuius Principes mane comedunt. Lv. 10.b. Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis, quando intrabitis in tabernaculum.
a Qo. 10, 16.
marg.| {u} Cithara et lira et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris in a ugmentum luxurie omnium sensuum ; nam in musicis instrumentis auditus, in vino ceteri quatuor delectantur. Vinum enim asperum et frigidum est ad tactum, dulce ad gustum, odoriferum ad olfactum, album, vel rubeum ad visum. Prv. 23.d. Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius, ingreditur enim blande, sed in novissimo mordebit ut coluber.
marg.| {x} Et opus Domini non respicis id est decem Tribuum captivitatem, vel vosipsos quare creati sitis, vel quid Dominus facturus sit vobis, previdere negligitis.
marg.| {y} Nec opera manuum eius consideratis id est vinum et ceteras creaturas, que ad usum hominis date sunt, non ad luxum ad necessitatem, non ad voluptatem. Eccles. 31.a. Vinum in iucunditate creatum est, non in ebrietate. Vel   Opera manuum eius non consideratis id est pauperes, quos Dominus fecit, non respicitis, vel figuras clavorum in manibus eius. Am. 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie. Qui dormitis in lectis Eburneis et lascivitis in stratis vestris. Qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti, qui canitis ad vocem psalterii, bibentes vinum in phialis et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph, id est Christi.
marg.| {z} Propterea etc.   Quar ta pars ; ubi propter peccata enumerata minatur eis Propheta captivitatem et propter negligentiam legis Dei dicens.   Propterea ductus est captivus populus meus id est prope est, ut ducatur. Et exponitur hoc de duplici captivitate Iudeorum, scilicet materiali facta a Romanis et spirituali facta a Diabolo. Et utramque tangit, Interl. Et quod de Iudeis hic dicitur, totum intelligitur et de his, qui seculi delitiis occupantur. Et subditur causa.
marg.| {a} Quia non habuit id est habere noluit, vel contempsit.
marg.| {b} Scientiam futu ri iudicii, vel presentis status, vel filii Dei, Hieronymus super Ier. 8.d. Confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt, verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis. Os. 4.b. Conticuit populus meus, eo quod non habuit scientiam. Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei.
marg.| {c} Et nobiles eius interierunt fame mate riali, vel verbi Dei, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Dt. 8.a. Mt. 4.a.
marg.| {d} Et multitudo eius siti exaruit realiter, vel siti doctrine spiritualis. De qua Ps. 22. Super aquam refectionis educavit me. Am. 8.d. Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei. Ez. 14.d. Immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum, id est clericum et laicum. Gregorius sup. Iob. 1. Nobiles non siti, sed fame interiisse asserit Propheta, quia Prelati eorum dum se exteriori intelligentie dederant quod de intimis, discutiendo manducarent, non habebant. Multitudo vero siti exaruit, quia dum vulgus vite sue studium deserit, iam nec fluenta historie exquirit.
marg.| {e} Propterea quia nobiles interierunt fame et multitudo exaruit siti, quia populus non habuit scientiam.
marg.| {f} Dilatavit infernus id est Diabolus.
marg.| {g} Animam suam id est affectum devorandi. Non enim habet animam Diabolus, {4. 15ra} sed secundum humanam consuetudinem loquitur Propheta, eo quod insatiabilis sit infernus, vel diabolus et numquam mortuorum multitudine completur. Prv. 30.c. Tria sunt insatiabilia et quartum quod numquam dicit, sufficit, Infernus et os vulve : et terra, que numquam satiatur aqua ; ignis vero numquam dicit, sufficit. Item Prv. 27.c. Infernus et perditio numquam implebuntur.
marg.| {a} Et aperuit os etc. id est insatiabiliter, ac si exprimat affectum devorandi, quasi dicat : preparavit infernus se et dilatavit os suum, ad recipiendum multitudinem Iudeorum in proximo occidendorum, cum Hierusalem capietur. Hab. 2.b. Dilatavit infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimplebitur.
marg.| {b} Et descendent ad i nfernum.
marg.| {c} Fortes eius id est Principes populi.
marg.| {d} Et sublimes eius id est superbi.
marg.| {e} Gloriosique eius id est nobiles.
marg.| {f} Ad eum id est ad infernum descendent interfecti a Romanis.
marg.| {g} Et tunc , incurvabitur, a superbia sua.
marg.| {h} Homo id est minores.
marg.| {i} Et humiliabitur vir id est maiores : quia tunc omnes intelligent se mortales, immo sentient morientes, qui modo efferuntur, tamquam numquam morituri.
marg.| {k} Et oculi sublimium etc. id est superbi et elati humiliabuntur.
marg.| {l} Exaltabitur tunc cum predicta fuerint impleta.
marg.| {m} Dominus exercituum qui prius despiciebatur et iniustus videbatur.
marg.| {n} In iudicio futu ro, quo omnes malos damnabit : vel in presenti, quo malos iuste punit et affligit ; et in quo Excelsus apparet, qui malum inultum non derelinquit. Unde Ps. 118. Iustus es, Domine   ] etc. {o}   Et Deus sanctus in s e et alios sanctificans.
marg.| {p} Sanctificabitur id est sanctus demonstrabitur.
marg.| {q} Et in iustitia fact a de Iudeis. Eccl. 18.a. Deus solus iustificabitur et manet invictus Rex in eternum.
marg.| {r} Et tunc Iudeis a terra expulsis, pascentur agni, id est Gentiles mansueti, ad litteram.
marg.| {s} Iuxta ordinem suum id est unusquisque in loco suo et in terra sibi data.
marg.| {t} Et deserta priu s tempore captivitatis.
marg.| {u} In ubertatem versa post Gentilium inhabitationem.
marg.| {x} Advene id est Gentiles.
marg.| {y} Comedent ea, ad litteram. Dt. 28.d. Fructus terre tue comedet populus, quem ignoras.
Numérotation du verset Is. 5,mystice 
marg.| Sacram Scripturam a Iudeis desertam, predicit Propheta Gentibus esse dandam et spiritualiter intelligendam. Unde Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur Genti facienti fructus eius. Et Iob. 5.a. De eodem populo Iudaico dicitur : Cuius messem famelicus comedet, id est populus. Gentilis.
marg.| {z} Ve qui trahitis etc.   Quin ta pars, in qua redarguit Propheta Iudeos de pertinacia mala et specialiter invehitur contra Principes Iudeorum, qui Prophetas irridebant, dicentes : Festinet et veniat dies Domini, quem vos tota die predicitis venturum et faciat Dominus ea, que vos minamini. Plebecula vero non ita irridebat Prophetas et ideo non ita invehitur in eas Propheta Isaias. Dicit ergo.
marg.| {z} Ve temp orale et eternum vobis, o Principes.
marg.| {a} Qui trahitis iniquitatem etc. id est iniquitatem iniquitati quasi funiculum funiculo connectitis et sic trahitis longam restem.
marg.| {b} Et quasi   vinculum etc.   Sept uaginta, quasi corrigiam, quasi dicat : sic peccata vobis adherent, sicut vincula sunt annexa plaustro. Peccatum dicitur funiculus in ingressu, quia de facili potest rumpi. Funus dicitur in progressu, quia tunc fortius stringit. Unde Ps. 118. Funes peccatum circumplexi sunt me. Et Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum constringitur. Vinculum plaustri dicitur ductum in consuetudinem, quia tunc difficillime rumpitur. Unde Hieronymus Merito in funiculis vanitatis iniquitas trahitur, quia peccata peccatis connectuntur : et inania sunt in principio, ut fila aranearum ; sed si exire postea voluerimus, tamquam vinculis solidissimis tenemur infra 59.a. Loquuntur vanitates, conceperunt laborem, pepererunt iniquitatem, ova Aspidum ruperunt et telas Aranearum texuerunt. Diabolus septem habet currus ad equitandum. Primum trahunt Leones, id est superbi. Secundum trahunt Gryphes, id est invidi. Tertium trahunt Dracones, id est {4. 15rb} iracundi. Quartum trahunt Bubali, id est acediosi. Quintum trahunt Herici, id est avari. Sextum trahunt Ursi, id est gulosi. Septimum trahunt Asini, id est luxuriosi. De his curribus. Ex. 15.a. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare penitentie, vel Baptismi. Eccl. 33.a. Precordia fatui, quasi rota carri et axis versatilis cogitatus illius. Item ve vobis, Principes.
marg.| {c} Qui dicitis irri dendo Prophetas.
marg.| {d} Festinet et cito etc. vel dies, id est captivitas, quam predicitis vos, Prophete.
marg.| {e} Ut videamus si v erum sit quod predicitis.
marg.| {f} Et appropiet et veniat etc.   quod vos soli contemplamini. Et est ironia, quia non credebant hoc.
marg.| {g} Et sciemus illud qui modo non credimus. Falsi enim Prophete decipiebant eos. Unde Ier. 23.d. In pravitate cordis sui dixerunt : non veniet super vos malum. Quis enim affuit consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius ?
marg.| {h} Ve qui dicitis etc.   Sext a pars, ubi arguit Propheta Iudeos de perversione iudicii et specialiter invehitur in Scribas et Phariseos, qui Barrabam tamquam bonum liberaverunt et Christum tamquam malum crucifixerunt. Dicit ergo.
marg.| {h} Ve mult iplex vobis omnibus.
marg.| {i} Qui dicitis verb o, vel facto.
marg.| {b} Malum id est iniustum, vel Barrabam.
marg.| {l} Bonum id est iustum et ideo liberastis eum.
marg.| {m} Et bonum id est . Christum, vel Iustum quemlibet, malum ; et ideo postulastis eum crucifigi. Et sic est, malum et bonum masculini generis.
marg.| {n} Ponentes tenebras id est Barrabam tenebrosum peccatis.
marg.| {o} Lucem cum dicitis eum bonum.
marg.| {p} Et lucem id est Christum, qui dicit : Ego sum lux mundi. Io. 8.b.
marg.| {q} Tenebras id est tenebrosum, cum iudicatis eum crucifigi, tamquam peccatorem.
marg.| {r} Ponentes amarum id est Barrabam peccatorum amaritudine imbutum.
marg.| {s} Dulce id est sine peccatis.
marg.| {t} Et dulce id est Christum virtutum dulcedine plenum.
marg.| {u} Amarum id est amaritudine peccatorum respersum. Secundo legitur de Christo et diabolo sic.
marg.| {h} Ve qui dicitis id est facto ostenditis.
marg.| {k} Malum id est diabolum, bonum.
marg.| {m} Et bonum id est Christum qui dicit : Ego sum pastor bonus Io. 10.c. Malum, quasi dicat : ve vobis, qui honorem impendendum Christo impenditis diabolo.
marg.| {n} Ponentes tenebras id est diabolum, qui est nox et tenebre, sed transfigurat se in Angelum lucis. 2Cor. 11.c.
marg.| {o} Lucem id est Christum, qui est lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum. Io. 1.a.
marg.| {p} Et lucem id est Christum.
marg.| {q} Tenebras id est diabolum, quia Christum quasi diabolum inhonoratis.
marg.| {r} Ponentes amarum id est diabolum.
marg.| {s} Dulce id est Christum.
marg.| {t} Et dulce id est Christum, amarum, quia Christum et doctrinam eius quasi amarum abominamini et opera diaboli, quasi dulcia diligitis. Et sic iterum, malum et bonum sunt masculini generis. Tertio legitur, ut sint neutri generis hoc modo.
marg.| {h} Ve qui dicitis malum id est vitium hominis.
marg.| {l} Bonum ut a varitiam, pietatem, prodigalitatem, largitatem.
marg.| {m} Et bonum malum ut p aupertatem, abstinentiam et huiusmodi quasi mala vituperantes.
marg.| {n} Ponentes tenebras fals itatis.
marg.| {o} Lucem veri tatis.
marg.| {p} Et lucem veri tatis.
marg.| {q} Tenebras fals itatis, ut falsi Doctores, qui predicant quod habere plures prebendas simpliciter est licitum.
marg.| {r} Ponentes amarum id est peccatum, in dulce.
marg.| {t} Et dulce id est opus virtutis, in amarum. Unde autem proveniat hec perversio iudicii, dicitur Prv. 27.a. Anima satiata calcabit favum ; anima vero esuriens etiam amarum pro dulci sumet, id est propter nimiam famem peccandi. Peccata, que in se amarissima sunt, dulcia reputantur et virtutum opera amara. De huiusmodi dicitur Prv. 24.c. Qui dicunt impio, iustus es, maledicent eis populi. Item Prv. 17.c. Qui iustificat impium et condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.
marg.| {x} Ve qui sapientes estis etc.   Sept ima pars, in qua Propheta arguit Iudeos de arrogantia et specialiter Scribas, Phariseos, qui se iactabant scientiam legis habere. Dicit ergo.
marg.| {x} Ve temp orale et eternum vobis Scribe et Pharisei.
marg.| {y} Qui desp ecta Dei scientia.
marg.| {z} Sapientes estis in etc.   non Dei, id est vestra superbia reputatione, non Dei iudicio.
marg.| {4. 15va} {a} Et coram vobismetipsis etc.   non coram Deo. Contra illud Prv. 3.a. Non sis sapiens in oculis tuis apud temetipsum. Item Prv. 26.b. Vidisti hominem sapientem sibi videri, magis illo spem habebit insipiens. Item Rm. 12.d. Nolite prudentes esse apud vosmetipsos. Differt autem sapientia a prudentia, ut dicit Ier. quia Sapientia est divinarum, humanarumque rerum cognitio ; prudentia vero humanarum tantum secundum Stoicos, qui sic sapientiam et prudentiam describunt.
marg.| {b} Ve qui potentes estis etc.   Oct ava pars, in qua arguuntur Iudei de iactantia perverse fortitudinis ad potandum, vel mystice ad peccandum. Vinum enim quodlibet vitium est, quo Scribe et Pharisei ebrii inabriabant populum facientes eum Barrabam postulare et Iesum crucifigi. De quo vino dicitur Prv. 4.c. Comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt. Am. 2.c. Vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. Hab. 2.c. Ve qui potum dat amico suo, miscens fel suum et inebrians, ut videat nuditatem eius. Lv. 10.b. Dixit Dominus Aaron. Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis, tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini. Nm. 6.a. Vir, sive mulier ? cum fecerint, votum, ut sanctificentur et se voluerint consecrare Domino : vino et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Prv. ultimo a. Noli Regibus, o Lamuel, noli Regibus dare vinum. Et dicit Hieronymus causam. Ne obliviscantur sapientiam, ne qui plus possunt ceteris vitiis et ira precipue, inebriati noceant subditis suis. Dicit ergo.
marg.| {b} Ve temp orale et eternum vobis omnibus.
marg.| {c} Qui potentes estis id est vos esse iactatis.
marg.| {d} Ad bibendum vinum mate riale, vel spirituale quod dicitur a Ier. vinum draconis.
marg.| {e} Et viri fortes id est qui iactatis vos viros fortes esse.
marg.| {f} Ad miscendam ebrietatem id est ad miscenda diversa vina in ventre, vel in calice usque ad ebrietatem. Quidam enim vinum vino temperant loco aque. Ab. 1.f. Bibent omnes gentes iugiter et bibent et absorbebunt et erunt, quasi non sint, scilicet ebrii. Est. 1.b. Vinum precipuum et abundans ponebatur, nec erat, qui nolentes cogeret ad bibendum. Ecce sextum, ve quod comminatus est Isaias Iudeis. Primum est avaritie, secundum luxurie, tertium superbie. Contra illa tria. 1Io. 2.e. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Quartum est malitie contra Spiritum S. Quintum est presumpte sapientie contra Filium. Sextum est misere potentie contra Patrem. Sequitur.
marg.| {g} Qui iustificatis etc.   Nona pars, in qua arguuntur Iudei de perversione iustitie propter munera. Et hoc est specialiter contra malos et cupidos Advocatos, qui non causarum merita, sed munera pensant. De quibus dicitur infra 10.c. Ve qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt, ut opprimerent in iudicio pauperem et vim facerent cause humilium populi mei, ut essent preda viduarum et pupillorum, quid facietis in die ultionis ? Prv. 17.d. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii. Dt. 27.d. Maledictus qui pervertit iudicium advene, pupilli et vidue. Item in eod. Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis. Et dicet omnis populus, amen. Dicamus igitur cum Propheta. Ve vobis.
marg.| {g} Qui iustificatis impium quem iniustitiam, sive iustam causam habere dicitis.
marg.| {h} Pro muneribus etia m modicis. Unde Ez. 13.d. Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas, que non moriuntur.
marg.| {i} Et iustitiam iusti id est illud quod iuste adiudicaretur ei.
marg.| {k} Aufertis ab eo iudi cium pervertendo, vel iniustam causam fovendo.
marg.| {l} Propter hoc etc.   Ulti ma pars, in qua infert Propheta Iudeos et omnes consimiles arsuros perpetuo propter predictas iniquitates et propter contemptum legis et blasphemiam Christi. De quibus subdit. Propter hoc, id est propter predictas iniquitates et dicendas.4.15vb} {m}   Sicut devorat stipula etc.   nec ex toto consumit.
marg.| {n} Sic radix eorum etc.   qui in ascensu evanescit, quasi dicat : et patres et filii eorum penitus destruentur. In hoc autem quod dicit, devorat, notatur pene acerbitas. In hoc autem quod dicit, exurit, notatur pene perpetuitas. In hoc quod dicit, radix et germen, notatur puniendorum universitas, vel peccatorum diversitas. Nam per radicem peccata cordis ; per germen peccata operis accipiuntur. De hoc dicitur. Mal. 4.a. Erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, que non derelinquet eis radicem et germen. Naum. 1.c. Convivium pariter potantium consumetur quasi stipula in ariditate plena. Iob. 21.c. Erunt sicut palee ante faciem venti et sicut favilla, quam turbo dispergit. Item Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Et merito ita punientur.
marg.| {o} Abiecerunt enim legem etc. id est legem novam.
marg.| {p} Et eloquium sancti Israel id est legem, vel Christum sanctificantem Israel.
marg.| {q} Blasphemaverunt dice ntes. Samaritanus es tu et Demonium habes. Io. 8.f. Et multa talia. De hoc dicitur Ier. 6. Ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium : et non suscipiunt illud. Et infra parum.
marg.| Verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. Zacharias 7.c. Noluerunt attendere etc. et c or suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et verba, que misit Dominus exercituum in Spiritu suo sancto per manuum Prophetarum priorum, non tantum per os.
marg.| {r} Ideo id est propter peccata Principum, dicit Hieronymus qui abiecerunt legem Evangelii et blasphemaverunt sanctum Domini sermonem, vel ipsum Dominum.
marg.| {s} Iratus est furor Domini in populo suo vel, in Populum suum, secundum Hieronymum et Haimonem. id est Dominus provocatus est ad vindicandum se de populo suo. Nomine enim furoris Dei, non passio, vel perturbatio intelligitur, que omnino aliena est a Deo sed gravis vindicta. Unde Ps. 6. et 37. Domine, ne in furore tuo arguas me. Et Ier. 10.d. Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio, id est in pena presenti et non in furore tuo, id est in gehenna.
marg.| {t} Et extendit manum etc.   grav iter percussurus. Quod factum est, quando misit Babylonios et Romanos, Extensio enim manus longinquitatem hostium venientium designat. Simile So. 2.c. Extendit manum suam super Aquilonem et perdet Assur.
marg.| {u} Et percussit eum per Babylonios et Romanos.
marg.| {x} Et conturbati sunt montes id est maiores pre magnitudine malorum <Glossa> interlinearis dicit, hyperbolice. Ergo Propheta excessit hic veritatem, ergo locutus est falsum. Sol. In Auctoribus et Poetis accipitur hiperbolice pro excessu veritatis ; sed in sacra Scriptura sumitur pro excessu opinionis hominum. Et est sensus, simpliciter nullus crederet quod hoc posset accidere. Simile Naum. 1.b. Montes commoti sunt ab eo et colles desolati sunt. Ier. 4.f. Vidi montes et ecce commovebantur et omnes colles conturbati sunt.
marg.| {y} Et facta sunt morticina eorum, quasi   stercus in medio platearum pros trata a Romanis. Et dicit futura quasi preterita prophetali certitudine.
marg.| Et nota duo per hoc quod dicit, quasi stercus, scilicet quia corpora eorum remanebunt inhumata et incondita et ideo fetentia. De hoc dicitur Ier. 8.a. Non sepelientur, in sterquilinium super faciem terre erunt. Item Ier. 9.f. Cadet morticinum hominis, quasi stercus super faciem regionis. Item Ier. 16.h. Morientur et non plangentur et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terre erunt. So. 1.d. Effundetur sanguis eorum sicut Humus et corpora eorum sicut stercora.
marg.| {z} In his omnibus non est aversus furor eius id est Domini ; quia ipsi non sunt aversi a malitia sua.
marg.| {a} Sed adhuc manus etc. quasi adhuc percussura, quasi dicat : non sufficit Domino destructio Iudeorum a Babyloniis et Romanis facta, sed amplius puniet eos. Sicut patet hodie, quia {4. 16ra} adhuc sum in subiectione et in vilitate maxima : et in fine eternaliter cruciabuntur. Ex. 3.g. Extendam manum meam et percutiam Egyptum in cunctis mirabilibus meis.
marg.| {a} Et quia eloquium Domini blasphemaverunt, elevabit signum vocationis, quo congregabit Romanos contra Iudeos.
marg.| {b} In nationibus procul id est in regione Romanorum. Non enim de Babyloniis potest intelligi, quia Babylonia non ita remota est a Iudea. Unde cum adventum Babyloniorum minatur Dominus, aliis verbis solet uti.
marg.| {c} Et sibilabit etc. id est ad Romanum exercitum congregandum.
marg.| {d} De finibus terre id est inspirabit ei, ut veniat contra Iudeos. Et hoc est signum vocationis. Sed si Dominus inspiravit Romanis, ut venirent : ergo adventus eorum fuit a Deo, qui fuit mortale peccatum ; ergo mala actio fuit a Deo : quod concedunt multi, sed alii negant. Et secundum quod Dominus non inspiravit, ut venirent ; sed inspiravit eis tantam malitiam esse Iudeorum quod digni essent amittere terram suam et quod Dominus proiecerat eos : et ipsi moti sunt ad impugnandum eos, non amore iustitie, sed propria cupiditate. Vel dicitur inspirasse, ut venirent : quia eo permittente venerunt et ministri ultionis fuerunt. Secundum quem modum dicitur Deus indurasse Pharaonem.
marg.| {e} Et ecce festinus etc.   Roma nus exercitus percepto signo, non sua, sed Dei tractus potentia : que Iudeos, quos solebat protegere, deseruerat et in hoc confidebant et non in sua potentia. Hab. 1.c. Volabunt, quasi Aquila festinans ad comedendum. Thr. 4.d. Velociores fuerunt persecutores nostri Aquilis celi.
marg.| {f} Non est deficiens etc.   Aqui lis.
marg.| {g} In eo exer citu licet viam longissimam venirent. Unde mirari potest, qui legit historiam Romanorum quod in tam brevi tempore Romani in Iudeam venerunt et urbes et oppida eius preter Hierusalem tam cito destruxerunt.
marg.| {h} Non dormitabit exer citus veniens pre desiderio cito veniendi.
marg.| {i} Neque dormiet noct e ardore preliandi.
marg.| {k} Neque solvetur etc.   noct e, vel die, ut semper sint parati ad pugnam.
marg.| {l} Neque rumpetur vetu state, vel violentia.
marg.| {m} Corrigia calceamenti. ad litteram plus soluto durabant omnia, ne impediretur in itinere. Deinde describit Propheta qualitatem armorum.
marg.| {n} Sagitte eius acute ut n ihil resistere possit eis.
marg.| {o} Et omnes arcus etc.   non fracti, vel remissi, vel pro nimio labore curvati.
marg.| {p} Ungule equorum etc. id est duri et infatigabiles, etiam ut sine ferris possent ire. Unde Am. 6.d. Numquid currere queunt in petris equi ?
marg.| {q} Et rote id est currus eius.
marg.| {r} quasi impetus tempestatis ad p ortandas machinas et victualia et arma. Naum. 3.a. Vox flagelli et vox impetus rote et equi frementis et quadrige ferventis et equitis ascendentis et micantis gladii et fulgurantis haste et multitudinis interfecte et gravis ruine, nec est finis cadaverum.
marg.| {s} Rugitus eius etc.   erit . Metaphoram servat, quia rugire proprie Leonis est, non hominis. Sed in hoc notatur crudelitas Romanorum.
marg.| {t} Rugiet ut catuli Leonum id est non tam ad pugnandum, quam ad devorandum et perdendum veniet, ut Leo.
marg.| {u} Et frendent ex n imia feritate.
marg.| {x} Et tenebit predam Iude os et spolia eorum.
marg.| {y} Et amplexabitur id est cupide servabit.
marg.| {z} Et non erit, qui eruat Iude os de manibus Romanorum. Naum. 2.d. Leo cepit sufficienter catulis suis et implevit preda speluncas suas.
marg.| {4. 16rb} {a} Et sanabit stre pitus victorum venientium.
marg.| {c} In die illa nota bili et timenda.
marg.| {b} Super eum id est populum Iudaicum.
marg.| {d} Sicut sonitus maris quod nulli parcit : et cui nullus potest resistere ; ita fuerunt Iudeis Romani. Et quando hec fient, tunc.
marg.| {e} Aspiciemus in terram quasi victi et confusi, non ausi aspicere in celum, cuius habitatorem, id est Deum offendimus. Et annumerat se Propheta eis, quasi compatiendo eis, ut licentius arguat et prenuntiet mala futura et ut nobis exemplum daret.
marg.| {f} Et ecce tenebre tribulationis id est desperationis.
marg.| {g} Et lux spei , quam in Domino ante habuimus.
marg.| {h} Obtenebrata est etc.   trib ulationis. Aspiciamus et nos terram, id est incolatum terrenum : et non est in eo, nisi tenebre tribulationis et miserie et culpe et lucerna Religionis obtenebrata est, vel fere extincta. Ier. 4.f. Aspexi terram : et ecce vacua erat et nihil : et celos, id est Religiosos et non erat lux eis. Apc. 6.c. Ecce terremotus factus est magnus et Sol factus est niger, tamquam saccus cilicinus : et Luna, id est Ecclesia tota facta est, ut sanguis : et Stelle celi, id est viri Religiosi, vel Doctores Ecclesie ceciderunt de celo super terram per cupiditatem et amorem terrenorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_5)

Notes :