Hugo de Sancto Caro

Capitulum 60

Numérotation du verset Is. 60,1 

Surge illuminare
Ierusalem
quia venit lumen tuum
et gloria Domini
super te
orta est
Numérotation du verset Is. 60,2 

quia ecce tenebre
operient terram
et caligo
populos super te
autem orietur Dominus
et gloria eius
in te videbitur
Numérotation du verset Is. 60,3 

et ambulabunt gentes
in lumine tuo
et reges
in splendore ortus tui
Numérotation du verset Is. 60,4 

leva
in circuitu
oculos tuos
et vide
omnes isti congregati sunt
venerunt tibi filii tui
de longe
venient et filie tue
in latere sugent
Numérotation du verset Is. 60,5 

tunc
videbis
et afflues et mirabitur
et dilatabitur cor tuum
quando conversa
fuerit ad te multitudo maris
fortitudo gentium
venerit tibi
Numérotation du verset Is. 60,6 

inundatio camelorum
operiet te
dromedarii1
1 dromedarii] dromedarie Weber
Madian
et Efa
omnes de Saba
venient
aurum
et thus
deferentes et laudem Domino
annuntiantes
Numérotation du verset Is. 60,7 

omne pecus Cedar
congregabitur tibi arietes Nabaioth
ministrabunt tibi
offerentur
super placabili altari meo
et domum maiestatis mee
glorificabo
Numérotation du verset Is. 60,8 

qui sunt isti
qui ut nubes
volant
et quasi columbe
ad fenestras suas
Numérotation du verset Is. 60,9 

me enim exspectant insule2
2 exspectant insule] inv. Weber
et naves
maris
in principio
ut adducam filios
tuos
de longe
argentum eorum
et aurum
eorum cum eis nomini Domini Dei tui
et Sancto Israel quia glorificavit te
Numérotation du verset Is. 60,10 

et edificabunt filii
peregrinorum
muros tuos
et reges eorum
ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te
et in reconciliatione mea misertus sum tui
Numérotation du verset Is. 60,11 

et aperientur porte tue
iugiter die et nocte
non claudentur ut afferatur ad te fortitudo gentium
et reges earum
adducantur
Numérotation du verset Is. 60,12 

gens
enim et regnum
quod non servierit
tibi
peribit
et gentes
solitudine
vastabuntur
Numérotation du verset Is. 60,13 

gloria
Libani ad te veniet
abies et buxus
et pinus simul ad ornandum
locum
sanctificationis mee et locum pedum meorum glorificabo
Numérotation du verset Is. 60,14 

et venient ad te
curvi filii
eorum
qui humiliaverunt te
et adorabunt
vestigia pedum tuorum
omnes qui detrahebant tibi
et vocabunt te
civitatem Domini
Sion
Sancti Israel
Numérotation du verset Is. 60,15 

pro eo quod fuisti derelicta
et odio
habita
et non erat qui per te transiret
ponam te in superbiam
seculorum gaudium
in generationem
et generationem
Numérotation du verset Is. 60,16 

et suges
lac gentium
et mamilla regum lactaberis
et
scies quia ego Dominus
salvans te
et redemptor tuus
Fortis Iacob
Numérotation du verset Is. 60,17 

pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis
aes et pro lapidibus
ferrum
et ponam visitationem tuam pacem
et prepositos tuos iustitiam
Numérotation du verset Is. 60,18 

non audietur ultra iniquitas
in terra tua
vastitas et contritio in terminis tuis
et occupabit
salus
muros tuos
et portas tuas
laudatio
Numérotation du verset Is. 60,19 

Non erit
tibi amplius sol ad lucendum per diem
nec splendor lune illuminabit te
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam
et Deus tuus in gloriam tuam
Numérotation du verset Is. 60,20 

non occidet ultra sol tuus
et luna tua non minuetur
quia Dominus
erit in lucem sempiternam
et complebuntur dies
luctus tui
Numérotation du verset Is. 60,21 

populus autem tuus
omnes iusti
in perpetuum
hereditabunt terram
germen plantationis mee
opus manus mee ad glorificandum
Numérotation du verset Is. 60,22 

minimus
erit in mille
et parvulus
in gentem fortissimam
ego Dominus in tempore eius
subito
faciam istud

Capitulum 60

marg.| {4. 147ra} Surge, illuminare Hierusalem. Nota quod dicit Hieronymus in originali de expositione Iudeorum in hoc capitulo Dicit enim sic. Nunc breviter perstringendum est, quid plurimi de hoc loco sentiant, ut errore prospecto facilius possimus suscipere veritatem. Iudei et nostri semi-Iudei, qui auream atque gemmatam de celo exspectant Hierusalem. Hec in mille annorum regna futura contendunt, quando omnes gentes serviture sunt Israel et Cameli Madian et Epha de Saba venientes, aurum deferant, thus et omnes oves Cedar congregentur, Arietesque Nabaioth veniant, ut immolentur super altare Templi quod fuerit extructum. De Insulis quoque et maxime navibus Tharsis volare filias illius, ut Columbas, auri et argenti divitias conferentes et edificari muros Hierusalem ab alienigenis, quibus presint Gentium Reges, semperque apertas esse portas civitatis, ut diebus, ac noctibus divitie Hierusalem et victime deferantur et omnia, que deserta sunt Cyparisso et Pino et Cedro sectis in Libano construenda, precipue Templum Domini, in quo sit letitia sempiterna, ita ut sugat lac nationum et Regum divitias comedat, tantam abundantiam rerum omnium fore, ut pro ere aurum habeant, pro ferro argentum, pro lignis es, pro lapidibus ferrum, Principes quoque illius eterna pace fruituros et Episcopos prefuturos populis in iustitia, sed et portas futuras Anaglyphas. Et quod his maius est, pro Sole et Luna ipsum Deum eterna luce fulsurum et pro uno homine habituram eam mille fortissimos viros et pro parvulis gentes robustissimas possessuram. Hec illi dicunt, qui terrenas desiderant voluptates et uxorum querunt pulchritudinem, ac numerum liberorum, quorum Deus venter est et gloria in confusione, eorum. Quorum, qui sequitur errorem, sub nomine Christiano, Iudeo se similem confitetur. Alii autem asserunt hec omnia carnaliter Iudeis repromissa, si recepissent eum, qui dicit Io. 8.b. Ego sum lux mundi. Et Io. 1.a. Qui illuminat etc.   Ut q uomodo victime concesse sunt populo Israel, non quod per se bone essent, sed ne Demonibus offerrentur. Ita et gulosis Iudeis, nihilque aliud querentibus nisi corporis voluptates, ista Dominus pollicetur, ut saltem pro carnalibus desideriis et opum abundantia Filium susciperent Dei. Quem quia non susceperunt, promissiones quoque irritas fieri. Et subdit Hieronymus Nos autem ad Ecclesiam universam dici credamus. Tertii autem sunt, de quibus non facit Hieronymus mentionem, qui de novo iudaizare incipiunt, qui dicunt quod hec possunt exponi de prosperitate, quam habuerunt Iudei in reditu de captivitate Babylonica. Sed quia multa interseruntur, que nimis inepte et omnino incongrue et abusine ad hoc reflectuntur, ideo fabulam illam pretermittimus. Non enim legitur, que tantam habuerint multitudinem Camelorum Madian et Epha, neque quod tantas gentes, vel tot greges ita subiecerint, neque quod aliene gentes muros eorum extruxerint, immo potius ipsi extruxerunt, exhortante Neemia et precipiente, nec tantam vim auri et argenti habuerunt, sicut dicitur hic. Preterea, quomodo possit dici quod impletum sit in illo reditu quod hic dicitur. Non erit tibi amplius Sol ad lucendum etc.   Fict iones ergo huiusmodi dimittentes, ad Ecclesiam universam dici credamus, que primo de Iudaico populo congregata est, postea vero de Gentibus. Dicit ergo.
marg.| {a} Surge, illuminare. O E cclesia, surge in fidelibus, que occidistis in incredulis. Surge in Ecclesiis, que cecidisti in Synagogis, Surge per confessionem et per virtutes, que cecidisti per negationes et vitia. Et cum surrexeris peccatum dimittendo.
marg.| {b} Illuminare fide m Christi amplius recipiendo. Quia venit. Vel,
marg.| {c} Hierusalem id est o anima.
marg.| {a} Surge de l ecto voluptatis, de ceno et luto peccati, de somno et torpore, bene agendo. Surge. omnino, que omnino prostrata es, ventre et pectore herens terrenis, supra 53.a. Consurge, consurge, induere fortitudine tua. Sion,
marg.| {b} Illuminare id est lumen recipe tibi oblatum, quasi dicat : si vis illuminari per gratiam ampliorum, surge ab infimis per peccati detestationem, Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus. Surge per affectum boni.
marg.| {b} Illuminare per intellectum veri. Invitatur autem Hierusalem, id est quelibet anima ad surgendum, cum ei ostenditur exemplum bone operationis. Illuminatur autem per verba sane eruditionis, sed {4. 147rb} prius surgere debet homo a desideriis terrenis, ut postmodum congruentius capiat doctrinam illuminationis. Unde Ez. 2.a. prius dictum est. Fili hominis sta, super pedes tuos : postea datum est ei volumen, ut comederet illud. Unde Ier. 31.e. Qui comederit uvam acerbam, dentes eius obstupescent Cibus enim Scripture insipidus est amanti temporalia quod significatur per uvam acerbam.
marg.| {d} Quia venit lumen tuum id est Christus venit in carnem, qui est lumen humani generis et gloria Dei Patris. Et ad hoc venit in hunc mundum, ut mundum illuminaret et Patris gloriam quereret. De primo dicitur Io. 8.b. Ego sum lux mundi. De secundo dicitur in Ps. 56. Exurge gloria mea etc.   Io. 1.b. Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Prv. 10.a. Gloria Patris filius sapiens. Sed nota quod Christus non attulit lumen sine calore, sed lumen eius fuit in igne. Unde supra 10.d. Erit lumen Israel in igne et Sanctus eius in flamma. Sed quia illa lux non omnes illuminavit, multi enim offenderunt in ipsum lumen. Ideo subditur.
marg.| {f} Quia ecce tenebre id est terrenos, quasi dicat : ideo surge Hierusalem de terra, quia tenebre ignorantie et infidelitatis operient terram, id est   illos qui statuerunt oculos suos declinare in terram.
marg.| {h} Et caligo pecc atorum, populos. Vel sicut in Hebreo habetur Tribus, id est Iudeos, quia offenderunt ad lumen, supra 59.b. Impegimus meridie, quasi in tenebris. Ier. 23.c. Via illorum erit, quasi lubricum in tenebris, impellentur enim et corruent in ea. Ex. 10.f. Facte sunt tenebre horribiles in universa terra Egypti, tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco. Tenebre malorum sunt triduane, quia obscuri sunt et in corde et in locutione et in opere.
marg.| {k} Super te autem orietur Sol iustitie. Unde Mal. 3.b. Vobis timentibus nomen meum orietur Sol iustitie. Et dicit, super te, quia super merita hominum fuit adventus Christi. Nullus enim mereri adventum Christi potuit. Item, super te, quia a Deo missus. Lc. 1.g.
marg.| {Θ} Per viscera
marg.| {a} Surge, illuminare etc. Hoc capitulum secundum modernos Iudeos, vel iudaizantes sic ordinatur. Supra in fine precedentis Capituli exprimitur confidentia, quam Iudei habuerunt in captivitate positi, que multum Deo placuit, propter hoc in prima parte huius capituli promittitur eis de captivitate liberatio, ibi : Surge illuminare. In secunda gentium, sive proselytorum conversio, ibi : Et ambulabunt. In tertia suarum civitatum reedificatio, ibi : Et edificabunt filii. In quarta maxima gloriatio, ibi : Et venient ad te. In quinta auri et argenti et possessionum multiplicatio, ibi : Pro ere afferam aurum. In sexta et ultima, religionis observatio, ibi : Non audietur. Dicit ergo Dominus ad Hierusalem captivatam.
marg.| {a} Surge id est surges, que iaces in tenebrosa captivitate carceris, ad litteram.
marg.| {b} Illuminare id est illuminaberis, id est prosperaberis in reditu captivitatis.
marg.| {c} Hierusalem id est populus, qui de terra Hierosolymitana ductus est captivus.
marg.| {d} Quia venit id est prosperitas per Cyrum.
marg.| {e} Et gloria Domini id est gloriosa liberationis prosperitas sicut novus Sol post tenebras captivitatis subito ortus est tibi. Et dicitur gloria Domini orta, id est quam facit Dominus oriri. Vel,
marg.| {d} Lumen tuum dici tur quantum ad prosperitatem ipsorum Iudeorum.
marg.| {e} Et gloria Domini quan tum ad victoriam et deiectionem suorum hostium, scilicet Chaldeorum, Unde subdit.
marg.| {f} Quia ecce tenebre mise rie et calamitatis.
marg.| {g} Operient terram id est Chaldeam. Et dicit, operient, ut notetur abundantia et inevitabilitas captivitatis.
marg.| {h} Ecce caligo trib ulationis,
marg.| {i} Populos scilicet. Chaldeos, quia vastabuntur Chaldei hostes tui a Medis.
marg.| {k} Super te autem orietur Dominus id est ipsemet Dominus Deus erit Sol tuus et illuminator tuus, secundum illud Baruc. 5.h. Deus ostendet splendorem suum in te, qui sub celo est. Vel aliter exponitur ab illo loco.
marg.| {d} Quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. Et subdit quomodo.
marg.| {f} Quia scilicet ecce tenebre operient terram, id est nubes cum gloria Domini proteget te in reditu de Babylone, sicut in exitu de Egypto.
marg.| {q} Et caligo populos alie nos.
marg.| {k} Super te autem orietur Dominus id est lux Domini, quia sicut illa nubes erat lucida Iudeis et tenebrosa Egyptiis, ita dicunt Iudei quod in reditu suo de Babylone fuit nubes lucida eis et tenebrosa aliis. Sed non est hoc credibile, quia expressa mentio facta esset ab Esdra et aliis Sanctis, qui tunc temporis fuerunt, de tanto miraculo, si accidisset. Ideo alii dicunt quod hoc futurum est quod ita erit nubes cum gloria Domini
marg.| {Δ} super Ieru-
marg.| {4. 147va} Θ Per viscera misericordie Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Io. 3.d. Qui de celo venit, super omnes est.
marg.| {a} Et gloria eius id est Filius Dei gloriosus.
marg.| {b} In te videbitur. Bar . 3.d. In terris visus est etc.   Vel, gloria eius, id est miracula et magnalia opera eius. Bar. 5.a. Ostendet splendorem suum in te, qui sub celo est. Vel, gloria eius, id est Crux eius, in qua gloriose triumphavit. In hac gloria gloriabatur Paulus, dicens : Gal. 6.d. Mihi autem absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi etc.   vel, gloria eius, id est Beat. Virgo. Ez. 3.c. Audivi post me vocem commotionis magne, benedicta gloria Domini de loco suo.
marg.| {c} Et ambulabunt Gentes in lumine tuo id est in fide Christi, qui est lux mundi. Io. 8.b. Et nota quod Christus in Incarnatione fuit quasi lux in testa, sed in Passione maxime illuminavit totum mundum, quia tunc confracta est laguncula et lux apparuit. Unde supra g. Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore. In lumine isto ambulaverunt Gentes, quando illuminate per fidem ambulaverunt semper proficiendo per bonam operationem. Aliter de nihilo serviret lux, nisi ad lucem ambularemus bene vivendo et strenue operando. Unde Io. 12.e. Ambulate, dum lucem habetis etc.   Ps. 103. Ortus est Sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur, exibit homo ad opus suum etc.   Orie nte enim luce bestie latent et silent, sed homines ad opus exeunt. Sic ad lumen Christi Demones expavescunt, boni autem homines ad bene operandum excitantur. Apc. 21.g. Ambulabunt Gentes in lumine eius et Reges terre afferent gloriam suam et honorem.
marg.| {d} Et Reges in splendore ortus tui id est in splendore illius, qui est ortus in te et pro te, sup. 9.d. Puer natus est nobis et filius datus est nobis. Huius pueri nati splendor emicuit, quia doctrine eruditione, gratie infusione, boni exempli ostensione, mundum illuminavit. Unde supra 58.c. Implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit. Ps. 189. In splendoribus Sanctorum etc.   Spec ialiter autem splendor ortus Christi fuit paupertas parvuli pannis involuti et in presepio reclinati, afflictio et pena ipsius parvuli vagientis in frigore et nuditate nati. Item humilitas stabuli. In huius ortus splendore ambulant, qui Christi sequuntur paupertatem, penalitatem, humilitatem. Tales sunt Reges, quorum cor in manu Dei. Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum, ita cor Regis in manu Dei et quocumque voluerit, inclinabit illud, vel vertet. Vel Reges ad litteram, ut Constantinus et Eraclitus et Theodosius et alii. Et nota quod hic est aperta prophetia de vocatione Gentium. Unde adhuc de hoc subdit.
marg.| {e} Leva in circuitu oculos tuos. O E cclesia primitiva respice et circumfer oculos tuos in universas mundi partes.
marg.| {h} Et vide quod ,
marg.| {i} Omnes isti qui scilicet sunt in circuitu tuo, id est homines de toto mundo.
marg.| {k} Congregati sunt id est congregabuntur in ovile fidelium.
marg.| {l} Venerunt tibi id est venient tibi in auxilium et solatium et gaudium. Simile dicitur Io. 4.e. Levate oculos vestros et videte regiones, quia albe sunt iam ad messem. Vel specialiter in die Pentecostes potuit hoc dici primitive Ecclesie, quia isti de universo Orbe ad diem festum congregati in Hierusalem, venerunt tibi, quia sermonem Apostolorum susceperunt. Act. 2.a. Erant autem in Hierusalem habitantes Iudei viri religiosi ex omni natione, que sub celo est etc.   Bar. 5.b. Exurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad Orientem et vide collectos filios tuos ab Oriente Sole usque ad Occidentem in verbo Sancti gaudentes. Similiter cuilibet anime dicitur.
marg.| {e} Leva in circuitu oculos tuos et vide ut s is de animalibus circumspectis, que erant plena oculis ante et retro. Apc. 4.b. Et dicit   leva cont ra illos, qui oculos statuerunt declinare in terram, sup. 49.e. dicitur idem. Leva in circuitu oculos tuos et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ibi require expositionem moralem. Sequitur.
marg.| {m} Filii tui de longe venient id est de remotis terris venient fortes ad fidem.
marg.| {o} Et filie tue de latere surgent id est de proximis regionibus, que sunt quasi ad latus Hierusalem, venient fecunde persone ad Ecclesie unitatem. Vel, id est de magnis peccatis et multis convertentur et sicut filii, id est fortes et strenui, quia ubi abundavit delictum, {4. 147vb} superabundavit et gratia, Rm. 5.d. Et cui plus dimittitur, plus diligit, Lc. 7.f. Eph. 2.c. Vos qui eratis longe, facti estis prope. Ier. 51.f. Qui fugitis gladium, venite, nolite stare, recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum. Gladium Domini fugere est imminentem sententiam futuri Iudicii penitendo precavere. Sed quisquis hunc gladium fugit cessando a malo, non debet stare, sed ad Christum merito bone actionis festinanter properare. De longe venit Paulus et factus est valde prope : qui de sevissimo persecutore factus est fidelissimus Predicator, de Saulo Paulus. Tales sunt filii ; robusti et fortes. In locis enim horridis et incultis solent fieri castra inexpugnabilia. Item terra, que mari proxima est et aliquando inundatur ab eo, optima est et fertilis. Sic magni peccatores, qui frequenter habent in memoria amaritudinem suorum peccatorum, in Ecclesia Dei fiunt utiliores.
marg.| {o} Et filie tue de latere surgent id est de minoribus peccatis convertentur. Tales penitentes dicuntur filie, quia frequenter pigri sunt et minus ferventes, secundum illud Lc. 7.f. Cui minus dimittitur, minus diligit. Vel, Filie tue de
marg.| {Θ} latere surgent.
marg.| Vel aliter.
marg.| {m} Filii tui id est fortia opera tua et strenua.
marg.| {n} De longe venient id est de exemplis antiquorum Patrum veniet tibi voluntas strenue operandi. Unde Prv. ultimo b. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum quod facit, qui in exemplis antiquorum Patrum refectionem spiritualem ad robur bene operandi querit.
marg.| {o} Et filie tue id est imbecilla opera tua et levia.
marg.| {p} De latere surgent id est de proximo, de exemplis, scilicet modernorum Doctorum et Religiosorum. Effeminati enim sunt et ideo opera feminea faciunt et talia opera sumunt subditi de exemplis eorum,
marg.| Vel sic.
marg.| {m} Filii tui O Ec clesia quasi fortes Prelati et virtuosi.
marg.| {n} De longe venient ad littera m, quia dum non eliguntur Prelati propinqui genere, vel familiaritate, sed peregrini et extranei, melius se habent tales in Prelation {e} {o}   Et filie tue id est Prelati effeminati, sive Sacerdotes debiles.
marg.| {p} De latere alic uius Pontificis, vel Regis, vel aliorum Prelatorum.
marg.| {q} Surgent. Qui a cum latera alicuius
marg.| * magni
marg.| {Δ} super Hierusalem, sicut quondam erat super Tabernaculum, ut habetur Nm. 9.c. Sequitur.
marg.| {a} Et gloria Domini vel, eius in te videbitur, id est nubes, vel miracula multa et evidentia faciet Dominus in te, sicut in exitu de Egypto fecit.
marg.| {c} Et ambulabunt Gentes in lumine tuo id est multi proselyti fient et sequentur te, videntes in lumine tue prosperitatis.
marg.| {d} Et Reges in splendore ortus id est multi Reges subiicient se tibi et venient ad te in splendore ortus tui, id est in prosperitate tibi oriente. Vel, ortus tui, id est in prosperitate, in qua nata es, quia quasi non eras, dum in captivitate tenebaris et quasi de novo nata es, quando liberata es.
marg.| {e} Leva O tu , Hierusalem.
marg.| {f} In circuitu tuo.
marg.| {g} Oculos tuos et v ide, omnes isti, quos tu vides circa te. Et dicit Andreas, digito, id est presentes ostendit et demonstrat post multorum annorum curricula nascituros.
marg.| {k} Congregati sunt de d ispersione captivitatis.
marg.| {l} Venerunt tibi ad d ecorem et fortitudinem, quasi dicat : respice omnes nationes et partes mundi, quia de omnibus partibus mundi venient exules filii tui, vel convertentur ad te proselyti. Et dicitur.
marg.| {e} Leva in circuitu oculos etc. quasi dicat : in altum sta, ut possis plura videre et undique respice circa te, ut nihil lateat. Et est simile Bar. quinto. d. Exurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad Orientem et vide collectos filios tuos ab oriente Sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes, id est in verbo Ieremie, qui predixit illam de captivitate liberationem. De Iudeorum autem reversione adhuc subditur.
marg.| {m} Filii tui de longe venient id est de longinqua captivitate.
marg.| {o} Et filie tue de latere surgent id est de vicina et propinqua captivitate surgent et redibunt. Et dicit, filii et filie, id est uterque sexus. Vel sic exponitur, ut dicunt Hebrei.
marg.| {m} Filii tui de longe venient per rectam viam.
marg.| {o} Et filie tue de latere surgent id est obliqua via venient, quasi dicat : tot erunt filii tui quod undique venient tibi, alii directa via, alii obliqua et quasi a latere. Andreas sic exponit.
marg.| {m} Filii tui qui scilicet fortes erunt.
marg.| {n} De longe venient pedi bus suis.
marg.| {o} Et filie tue id est debiles et infirmi.
marg.| {p} De latere surgent ] {Δ} de lateribus, scilicet Gentium, super quorum latera, vel brachia afferentur, quando venerint ad te, tunc surgent. Huic expositioni videtur consonare littera Septuaginta, que est. Et filie tue super humeros portabuntur, Hieronymus , in originali ponit hanc litteram. Et filie tue de latere surgent. Et sic potest exponi. De latere, scilicet matrum, sugent lac, scilicet parvuli in reditu, quasi dicat : matres habebunt copiam lactis ad nutriendum parvulos. E contra illam maledictionem. Os. 9.c. Da illis Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia.
marg.| {a} Tunc videbis mult itudinem filiorum et proselytorum, quando scilicet elevabis oculos tuos in circuitu.
marg.| {b} Et afflues in t erra tua multitudine bonorum.
marg.| {c} Et mirabitur pro subita prosperitate, vel proselytorum conversione.
marg.| {d} Et dilatabitur cor tuum pre gaudio.
marg.| {e} Quando conversa fuerit ad te id est ad cultum tue Religionis.
marg.| {f} Multitudo maris id est mare Gentilitatis quod exponendo subdit.
marg.| Fortitudo Gentium venerit tibi non contra te, id est quando fortes Gentes et Reges earum venerint ad te, se tibi subiiciendo, vel cultum tue Religionis suscipiendo.
marg.| {Δ} {a} Inundatio
marg.| {4. 148ra} Θ latere surgent de l atere, scilicet Redemptoris in Cruce vulnerato, quia infirmi maiorem de humilitate, ac Passione eius profectum, ac spirituale crementum capiunt, quam de Divinitate, ceterisque mysteriis. Unde dicit : Surgent, id est in cremento proficient. Propter hoc de talibus dicit Apostolus, 1Cor. 2.a. Nihil me iudicavi scire inter vos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Bernard. Hoc est quod me plus movet, plus urget, plus accendit, calix tuus, Domine, quem bibisti, opus est nostre Redemptionis. Unde Ex. 12.b. Caput cum pedibus et intestinis vorabitis, id est Incarnationem, que est quasi caput et initium Christi in hoc mundo, cum Passione, que significatur per pedes, devote recoletis. Sed non sunt pretermittenda intestina Agni, id est devotissime sunt recolenda viscera misericordie Dei nostri, qui tanto amore incarnari et pati voluit pro nobis. Huic expositioni satis competit littera Hieronymi in hoc loco. Filie tue de latere, vel in latere surgent, lac scilicet consolationis et exhortationis. Aliqui habent, de lacte sugent, vel lac sugent. Hoc etiam habet <Glossa> interlinearis Sed Hieronymus exponit de latere, vel in latere. Aliqui autem dicunt quod Hbr. habet nomen commune ad lac et latus. Et nota. quod hec littera, quam habemus, surgent, non est in Hebreo, nec Septuaginta, nec Expositores antiqui litteram hanc exponunt. Latus autem Domini in Cruce perforatum, ministrat filiabus, id est sanctis et devotis animabus sanguinem loco lactis. Pulli enim Aquile, id est filii Christi lambunt sanguinem loco lactis. Iob. 39.d. Vel latus Domini fuerunt Apostoli, qui familiares fuerunt et adherentes Christo. Et similiter alii Apostolici viri Doctores et Predicatores, a quibus sugunt filie, id est minores lac doctrine facilioris. 1Cor. 3.a. Tamquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam. Item 1Pt. 2.a. quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite.
marg.| * cuius magni Pontificis, id est Consiliarii surgunt in prelationes, tunc frequenter se habent, ut filie effeminate, scilicet et luxuriose vivendo, sup. 3.a. Effeminati dominabuntur eis. Sequitur.
marg.| {a} Tunc videbis quan do scilicet elevaveris oculos tuos. Tunc videbis, impletum in gentibus quod fuerat promissum in Prophetis. Vel, Tunc videbis filios tuos.
marg.| {b} Et afflues fili is, id est in modum fluviorum aquis subitis inundabis. Aque enim multe populi sunt. Apc. 17.d.
marg.| {c} Et mirabitur de s ubita tantarum gentium vocatione. Unde infra ultimo c. Quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile ? Numquid parturiet terra in una die, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ?
marg.| {d} Et dilatabitur cor tuum pre gaudio, ut dicit Haimo. Vel secundum Hieronymum.
marg.| {d} Dilatabitur ut C hristum hospitem suscipias, Vel aliter.
marg.| {a} Tunc videbis veri tatem in predicatione Apostolorum.
marg.| {b} Et afflues deli ciis tibi ministratis per officium eorum, doctrinis, gratiis, Sacramentis et exemplis Sanctorum.
marg.| {c} Et mirabitur in s apientia Doctorum.
marg.| {d} Et dilatabitur cor tuum in p atientia Martyrum. Patientia enim est sicut saccus custodiens omnes virtutes, in quo etiam reportabimus eternorum bonorum repromissionem. Unde Hbr. 10.d. Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. Qui ergo vult habere multa premia et magna, ampliet saccum patientie, ut omnes iniurias, contumelias, molestias patienter sustineat. Beati enim qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est Regnum celorum. Mt. 5.a. Ps. 4. In tribulatione dilatasti mihi. Sed multi habent saccum istum, scilicet patientie pertusum et ideo quando aliquid probrosum, vel contumeliosum datur eis ad reponendum in hoc sacco patientie, statim effundunt per impatientiam suam. Unde Ecc. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum : omnem sapientiam non tenebit. Item Eccl. 20.b. Gratie fatuorum effundentur. Aggei 1.b. Qui mercedes congregavit, misit eas in saccum pertusum. Mercedes sunt tribulationes et angustie presentes. Magnus enim thesaurus est tribulationum multitudo. Unde Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ? Dt. 33.c. Inundationes maris quasi lac sugent et thesauros absconditos arenarum. Thesauri arenarum, vel miseriarum sunt absconditi, pauci enim vident utilitatem eorum et ideo a fatuis recipiuntur in sacco pertuso. Vel aliter.
marg.| {4. 148rb} {a} Tunc videbis per fidem adherendo summe Veritati. Et hoc primum. Unde Lc. 18.g. Quid vis ut faciam tibi ? Respondit, Domine, ut videam.
marg.| {b} Et afflues deli ciis spiritualibus, per caritatem adherendo summe suavitati. De istis deliciis, sup. 51.a. Ponet desertum eius quasi delicias. Iob. 22.d. Tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam, Ct. 7.c. Quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis !
marg.| {l} Item Ct. 8.b. Que est ista, que ascendit de deserto deliciis affluens ? Sed quia visionem pulchri sequitur admiratio et affluentiam bonorum sequitur vasis dilatatio.
marg.| Ideo sequitur {c} Et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Mir abitur scilicet ad visionem eterne et summe veritatis et dilatabitur ad comprehensionem affluentie suavitatis. Hec in futuro complebuntur, sed in presenti secundum modum vie inchoantur. Unde Apost. dicit. 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad vos, o Corintii, cor nostrum dilatatum est. Latitudo cordis est Caritas, que omnes malos recipit per compassionem, omnes bonos per congratulationem. Unde dicitur Ps. 118. Latum mandatum tuum nimis. Latum ab effectu. E contra angustia cordis est cupiditas. Hec enim omnia excludit, nisi sola ea que non replent, scilicet temporalia, que nihil sunt. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Et tamen in istis terrenis omnes volunt dilatari. Sed dicit Origenes super Nm. 14. Quanto nos dilatamur in terris, tanto Demonibus latiora spatia concedimus in celis. Sequitur.
marg.| {e} Quando conversa fuerit ad te multitudo maris tunc supple videbis et afflues, o Ecclesia, quando videris conversionem multitudinis Gentium, que dicuntur multitudo maris pro amaritudine peccatorum. Et non solum multitudo, sed etiam.
marg.| {g} Fortitudo Gentium venerit tibi non contra te, sed tibi ad gaudium et solatium et auxilium sociabitur. Fortitudo autem Gentium dicuntur Reges et Principes, multitudo maris homines populares. sup. 45.c. Labor Egypti et negotiatio Ethiopie et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt. Sed heu ! hodie contra Ecclesiam sunt et eam non muniunt, sed impugnant et multitudo maris et fortitudo gentium et maiores, subditi et Prelati, laici et Clerici seculares et Religiosi. Unde supra vigesimo-quarto. a. Sicut populus sic Sacerdos. Et utinam non peior Sacerdos, quam populus. Bernard. Videtur, Iesu bone, adversum te coniurasse universitas Christianorum ; et illi in persecutione tua primi, qui in Ecclesia tua videntur primatum diligere et gerere Principatum. Fortitudo ergo Gentium a Diabolo capta et dissipata est. Unde supra 10. d. Invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova, que derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi.
marg.| Primo Diabolus capit fortitudinem populi, id est Prelatum, postmodum universam terram, id est plebem. In nido autem notantur tria, que conveniunt Prelatis. Nidus in alto fit ab avibus, ecce superbia dignitatum. Item mollis est, ecce resolutio voluptatum. Item exterius spinosus est, ecce avaritia Sacerdotum.
marg.| {Θ} Sequitur. Inunda-
marg.| {4. 148va} Θ Sequitur.
marg.| {a} Inundatio Camelorum operiet te etc.   Nota quod dicit Hieronymus Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles Camelorum, omnisque Provincia appellatur Saba, unde et fuit Regina Saba. Cedar autem, de qua postea subditur, Regio Saracenorum est, qui in Scriptura vocantur Ismaelite. Nabaioth autem fuit filius Ismaelis : similiter Cedar filius Ismaelis. Et ex istorum nominibus solitudo appellatur Cedar, vel Nabaioth, que frugum inops, pecorum plena est. Per familiaria ergo nomina gentium Barbararum, que vicine sunt Israeli, totius mundi conversio predicitur. Unde dicit.
marg.| {a} Inundatio Camelorum id est multitudo Gentilium qui habent super se gibbum, id est pondus peccatorum.
marg.| {b} Operiet te id est ornabit te, o Ecclesia, ad modum vestimenti. Vel, operiet te, hoc dicit propter multitudinem, quasi ad modum fluminis. Unde signanter dicit : Inundatio, ut notetur abundantia, sive multitudo Gentium et impetus fervoris. Unde supra 2.a. Et fluent ad eum omnes Gentes. Vel Cameli sunt divites, gibbum divitiarum super se cumulantes. Unde Lc. 18.e. Facilius est etc.   Quib us verbis, ut dicit Hieronymus . difficultatem rei proposuit, non impossibilitatem. Per Camelos ergo intelliguntur divites, vel omnes gibbo peccatorum et divitiarum gravati et a rectitudine vite tortuosi, qui quando penitent a suis cupiditatibus, Ecclesiam in pauperibus suis operiunt muneribus et eleemosynis copiosis.
marg.| {c} Dromedarii etc. Dromedarii Cameli sunt veloces. Est et Dromedarius vel Dromas, utrumque enim dicitur, genus quoddam Cameli minoris quidem, sed velocioris, unde nomen accepit. Dromos enim Grece, cursus, vel velocitas appellatur. Centum enim miliaria et amplius fertur uno die ambulare : Inde etiam Hippodromus, id est equorum cursus, Item navis velox ex hoc vocatur Dromo. Dromedarius etiam dicitur nuntius velox. Madian autem et Epha, ut dictum est, regiones sunt trans Arabiam, Camelis et Dromedariis abundantes, per quas designantur omnes partes mundi de quibus venient gentes. Madian enim interpretatur iniquitas, Epha vero resolutus, sive effundens. Dromedarii ergo Madian et Epha sunt Gentes, vel peccatores quilibet, veloces ad iniquitatem et resolutionem, sive effusionem, ut, scilicet iniquitatem primo meditentur in corde et postea effundant in locutione, vel opere. Ps. 13. Veloces pedes eorum, id est interne affectiones male, ad effundendum sanguinem.id est ad peccatum apertum agendum. Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem.
marg.| {d} Omnes de etc.   Saba interpretatur conversio, vel captivitas, vel rete, per quod intelligitur status Gentilitatis, vel peccati. Peccatum enim est conversio et subiectio et involutio. Conversio, scilicet ad creaturam per consensum ; subiectio et captivitas omnium membrorum per actum. Tunc enim manifestum est, hominem esse servum peccati, quando omnia membra sua ponit ad eius servitium. Io. 8.d.   Qui facit peccatum etc.   Item involutio est in peccato per consuetudinem, quando homo per rete consuetudinis volvitur in peccato. Omnes ergo de Saba venient, id est omnia genera hominum de omni statu peccati cordis, oris, operis, consuetudinis, ad fidem redeunt operantem per dilectionem.
marg.| {e} Aurum et thus etc.   Auru m ad Regis tributum pertinet : thus ad Dei sacrificium. Aurum ergo et thus Gentiles, sive quilibet peccatores ad Christum deferunt, cum in eo divinam Maiestatem et Regiam dignitatem fatentur. Vel aurum est pondus maturitatis et fulgor et species honeste conversationis. Hoc aurum obscuratum doluit Ieremias, cum diceret Lam. 4.a. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ? Thus autem est devotio orationis, secundum illud Ps. 140. Dirigatur oratio mea etc.   Sed quia illius oratio impetrat nondum habita, qui de habitis gratus esse didicerit. Ideo subdit.
marg.| {f} Et laudem Domino vel Domini annuntiantes, per gratiarum actionem, ut ad locum, unde exeunt flumina revertantur ut iterum fluant, sicut dicitur Eccl. 1.b. Fons enim et origo omnium aquarum, id est omnium gratiarum est Dominus, que ab eo trahuntur per orationem et in eum refunduntur per gratiarum actionem.4.148vb} Vel, Laudem Domino annuntiant, qui non contenti sua salute, gloriam eius, id est Filium qui est in gloria Patris, vel opera ipsius gloriosa aliis predicant, infra 62.c. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra.
marg.| {g} Omne pecus etc.   Per pecudes significantur simplices et idiote populi. Per Arietes sapientes et discreti Prelati, sicut Apostoli et Apostolici viri. Pecus ergo Cedar congregatur in ovile Ecclesie, quando simplices, qui ante erant in tenebris ignorantie et merore culpe, convertuntur. Cedar enim interpretatur tenebre, vel meror. Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre etc.   Arie tes autem sunt Predicatores et Apostolici viri, qui duplici cornu debet lupos, id est hostes Ecclesie, vel Demones impugnare, verbo scilicet et exemplo. Vel cornua duo, sunt duo testamenta ; vel patientia et sapientia, que in Scriptura studendo, vel in oratione contemplando debet Prelatus assumere. Unde Ex. 34.d. Cum descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. Sed isti Arietes debent esse Nabaioth. Nabaioth enim interpretatur prophetia. Prelati ergo debent esse Arietes Nabaioth, ut cum cornibus potestatis habeant prophetiam, id est visionem sive scientiam veritatis. Potestas enim et scientia sunt due claves Paradisi, que committuntur Prelatis, Sed de multis verum est quod dicitur sup. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nesciunt universi. Sed Arietes Nabaioth sunt Prelati cornuti per potestatem et scientes sive discreti. De talibus dicit.
marg.| {h} Arietes etc. id est fient ministri Ecclesie, non Domini. 1Pt. 5.a. Non dominantes in clero etc.   Quan do tales Arietes ministrant, tunc pecus congregatur. Sed quando Principes Ecclesie fiunt sicut Arietes non invenientes pascua, ut dicitur Lam. 1.b. Tunc pecus Cedar mactatur et dispergitur, non congregatur. Quid ministrabunt ? Lac doctrine in potum spiritualem et lanam temporalis subsidii in sustentationem corporalem. Sed contra fit hodie. Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos.   ] etc. {i}   Offerentur super placabili altari meo sive iuxta translationem Theodotionis offerent se etc.   Peco ra enim Cedar et Arietes Nabaioth, id est subditi et Prelati, vel Gentilis populus et Iudaicus offerunt se Deo, dum corpora sua exhibent Deo hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, ut dicitur Rm. 12.a. Sed hec oblatio debet fieri in altari fidei. Fides enim est altare placabile, quia sine fide impossibile est placere Deo. Hbr. 11.a. Dt. 33.c ibi immolabunt victimas iustitie. Vel altare est cor. Unde Gregorius dicit super Lv. 6. Altare Dei cor nostrum est, in quo iubetur ignis semper ardere, quia necesse est ex illo caritatis flammam indesinenter accendere. Et postea dicit. Quisquis in se hunc ignem caritatis accendit, semetipsum holocaustum desuper imponit et omne vitium quod in se male vivebat, exurit. Tunc enim interna sua considerat et vitam reprobam immolationis gladio mactat, cum se in ara cordis sui imposuerit et igne caritatis accenderit. Vel aliter.
marg.| {i} Offerentur Arie tes, sicut a Paulo oblatus est Domino Titus et alii et a Petro Marcus.
marg.| {k} Super placabili etc. id est in fidem Christi, que dicitur alare placabile, quia per fidem Christi reconciliatur homini Deus. Unde Rm. 3.d. Quem posuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius.
marg.| {l} Et domum. etc. id est Ecclesiam.
marg.| {m} Glorificabo in t alibus oblationibus.
marg.| {Θ} Sequitur
marg.| {Δ} {a} Inundatio Camelorum operiet te etc. id est ingens erit tibi copia talium animalium, que de istis regionibus tibi adducentur, ita ut totam terram tuam quasi fluvius operiant. Hoc autem non legitur accidisse Iudeis, licet ipsi sic fabulentur. Ad litteram autem sic dicit Hieronymus Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles Camelorum, omnisque Provincia appellatus Saba, unde fuit Regina Saba. De qua regione subdit.
marg.| {d} Omnes de Saba venient id est maxima multitudo.
marg.| {e} Aurum et thus deferentes. Aur um afferent Regibus Iudee in tributum. Thus Deo in incensum.
marg.| {f} Et laudem Domino, vel   Domini annuntiantes ; ad litteram, de beneficiis sibi et populo suo collatis.
marg.| {g} Omne pecus Cedar congregabitur tibi id est ad terram tuam adducent de Cedar multitudinem pecorum, vel in tributum, vel ad offerendum Deo.
marg.| {h} Arietes Nabaioth ministrabunt tibi id est adducent tibi multos Arietes de Nabaioth. Ad litteram autem Cedar regio est Saracenorum, qui in Scripturis appellantur Ismaelite ; et Nabaioth filius fuit Ismaelis, a quo Regio dicitur, que frugum inops, pecorum plena est.
marg.| {i} Offerentur illi Arietus.
marg.| {k} Super placabili altari meo ad littera m.
marg.| {l} Et domum Maiestatis mee id est mei magni.
marg.| {m} Glorificabo, ] {Δ} in talibus
marg.| {4. 149ra} Θ Sequitur.
marg.| {a} Qui sunt isti etc.   Inte lligens Propheta vocationem Gentium et totius humani generis salutem, admiratur tantam Gentium multitudinem, tam cito ad fidem currentium, vel ipsa primitiva Ecclesia ; vel ipse Dominus ad modum admirantis loquitur dicens : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, quasi dicat : Mirum est, quomodo tam subito et cito Gentes ad fidem convertuntur : comparantur autem conversi ad fidem nubibus, quia ad modum nubis in alta suspenduntur, secundum illud Iob. 8.c. Suspendium elegit anima mea. Qui et vento tentationum agitati resolvuntur in pluviam lacrimarum et volant de malo ad bonum, de bono ad melius : et ideo competenter dicit propheta, admirando penitentium volocitatem et strenuitatem ad bonum : Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? Quos etiam Columbe comparat subdens.
marg.| {b} Et quasi   Columbe ad fenestras suas. Gem ebundi enim sunt et meditabundi sicut Columbe. Unde supra 59.b. quasi Columbe meditantes gememus. Columbe autem ad fenestras suas fugiunt, ut ibi refugium habeant, ne rapiantur ab Accipitre et iusti ad vulnera Christi refugium querunt. Ps. 103. Petra refugium herinaciis. Ct. 2.d. Veni Columba mea in foraminibus petre, in caverna macerie. Vel fenestre iustorum sunt bona opera, per que venit eis lux gratie. Iusti ergo ad fenestras suas veniunt, quando ad bonum opus agendum se convertunt. Vel quando iam bona opera facta ad examinationem intuentur et ad spei excitationem. Et nota quod dicitur in Ez. 41. quod fenestre Templi erant oblique et arctiores exterius, interius vero latiores, ita quod arcebant furem et intromittebant lumen. Tale debet esse opus iustorum, ut scilicet sit latius interius quam exterius, ut scilicet plus habeant in affectu quam exterius in actu ostendant, vel habitu. Vel aliter illud exponitur de Apostolis et Apostolicis viris. Quos enim supra dixerat arietes Nabaioth, hic vocat eos nubes et Columbas. Propheta igitur admirans velocitatem predicationis Apostolorum et dilatationem, dicit.
marg.| {a} Qui sunt isti, qui ut nubes volant id est qui per mundum discurrunt ad predicandum et compluendum.
marg.| {b} Et quasi   Columbe ad fenestras suas id est qui ad se redeunt et ad custodiam suorum sensuum, vel examinationem suorum operum, vel ad intuitum Christi passionum et vulnerum, vel ad claustrum. Tot enim modis possunt dici fenestre nostre. Sunt enim fenestre nostre sensus et nostri actus, Christi passiones et vulnera et claustralis custodia. Corpus enim Christi vulneratum est sicut Columbarium fenestratum. Hic columba meditabunda gemit et pullos bonorum operum et desideriorum fovet et nutrit.
marg.| Comparantur autem sancti Apostoli et Predicatores nubibus, multis rationibus. Volant enim ad alta per contemplationem et a terrenis suspenduntur per celestem conversationem. Unde Phil. 3.d. Nostra autem conversatio in celis est.
marg.| Item replentur sive concrescunt aquis et inturgescunt aquis, scilicet gratiarum. Prv. 3.c. Sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt. Post repletionem autem resolvuntur per ardorem Solis et defluunt in opera pietatis et in pluviam bone exhortationis et sic terram compluunt exemplis et doctrinis. Unde Eccl. 11.a. Si replete fuerint nubes, imbrem effundunt super terram. Et nota quod nubes ministrat, id quod est, quia ipsa in imbrem resolvitur ; sic Predicator non tantum sua, sed seipsum debet impendere. Talis nubes erat ille, qui dicebat. Libentissime impendam et super impendar ego ipse pro animabus vestris, 2Cor. 12.e.
marg.| Item intonant minis. Ps. 76. Vox tonitrui tui in rota. Eccl. 43.b. Vox tonitrui eius verberavit terram.
marg.| Item coruscant miraculis, Mc. 16.d. Profecti predicaverunt, ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt et reverentia dicent tibi assumus ?
marg.| Item mitigant ardorem Solis, id est iram Dei, Ps. 105. Et dixit, ut disperderet eos, si non Moyses electus eius stetisset etc.
marg.| Item mutant in se saporem maris. Non enim nubes retinet amaritudinem marinam. Similiter Predicator non debet esse amarus. Hbr. 12.d. Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat et per illam inquinentur multi.
marg.| {4. 149rb} Item nubes media est inter celum et terram. Similiter Predicator debet esse mediator inter Deum et populum, ut Deo fundat orationem et populo ministret eruditionem. Unde Dt. 5.a. Ego sequester et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius.
marg.| Item nubes vento ducitur et Predicator Spiritu S. agitatur. Ez. 1.c. Ubi erat impetus Spiritus, illuc gradiebantur pariter et rote. Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
marg.| Item nubes lustrant universa ; sic Predicator non debet stare, sed discurrere. Iob. 37.b. Que lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod perceperit illis super faciem orbis terrarum, sive in una Tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordie sue eas iusserit inveniri.
marg.| Nubes etiam lustrant universa, quando predicatores corda auditorum investigant loquendo et predicando de his, que Demones suggerunt, vel que ipsimet concupiscunt, vel quando universa genera peccatorum demonstrant. Unde Proverbior. 20.d. Lucerna Domini spiraculum hominis, que investigat omnia secreta ventris. Cum predictis nubibus veniet Dominus ad Iudicium, supra 3.c. Dominus ad iudicandum veniet cum senioribus populi sui et Principibus eius. Mc. 13.c. Videbunt Filium hominis venientem in nubibus. Dt. 35.a. Apparuit Dominus de monte Pharam et cum eo Sanctorum millia.
marg.| Columbe autem dicuntur Predicatores. Columba enim est gemellis fetibus fecunda et mitis, nec rostro, nec ungulis seviens, detrahendo, scilicet vel rapiendo, voce nec garrula, nec importuna, sed miserabilis et gemebunda, habet enim gemitum pro cantu : munda et mundis vescitur, que solis discoopertis granis pascitur, nec ut corvus seminata ungulis discooperiens extrahit, alis simul volat et pedibus, pennatos habet pedes.
marg.| Item non est invida, sed alienos pullos nutrit.
marg.| Sic et Sancti aliena opera nutriunt et extollunt.
marg.| Sed hodie pauci sunt tales, immo potius extinguunt. Contra illud 1. Thessalon. 5.d. Spiritum nolite extinguere.
marg.| Dicit ergo.
marg.| {a} Qui sunt isti, qui ut nubes volant ad p redicandum aliis, secundum illud supra 11.d. Volabunt in humeros Philistiim per mare.
marg.| {b} Et quasi   columbe ad fenestras suas id est ad se custodiendum. Predicator enim aliis debet esse nubes, sibi et in se debet esse Columba, ut ad fenestras suas custodiendas redeat, id est sensus suos, vel opera sua, quia mors intrat per fenestras, Ier. 9.f. Ez. 41.c. Terra autem usque ad fenestras et fenestre clause per custodiam, scilicet sensuum, 1Cor. 9. Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ecce Columba gemens, ne forte, cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar, ecce nubes pluens.
marg.| Io. 10.b. Per me si quis introierit salvabitur et ingredietur ad sui custodiam et egredietur ad salutem populi ; et pascua inveniet. Vel Predicator nubes est, quando de altis et divinis predicat.
marg.| Columba autem quando de peccatis plangendo loquitur, 2Cor. 5.c. Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis, caritas enim Christi urget nos.
marg.| Item quasi Columbe ad fenestras sunt, quia nihil in hoc mundo per officium quinque sensuum concupiscunt, quia omnia sicut Columba simpliciter aspiciunt et in his, que vident, rapacitatis studio non trahuntur. At e contra, sicut Milvus, non sicut Columba ad fenestras suas est, qui ad ea, que oculis considerat, rapacitatis studio anhelat. Quomodo vero per istos Apostolos, scilicet Predicatores mundus universus erat Deum cogniturus, aperte mox subdit.
marg.| {Θ} Me etenim
marg.| {Δ} in talibus hostiis et muneribus.
marg.| {a} Qui sunt isti, qui ut nubes volant et quasi   Columbe ad fenestras suas ? Mira tur Propheta, qui sint illi, qui cum tanta festinatione ad Hierusalem advolant, cum quanta velocitate nubes a vento agitate per mare transcurrunt. Vel Columbe, que veloci per aera volatu feruntur, quando ad fenestras suas et cavernulas advolant. Et loquitur, ut dicunt, vel de Iudeis revertentibus ad Hierusalem, vel de Proselytis venientibus ad legem. Et bene dico quod volant cito redeuntes ad terram suam.
marg.| {Δ} {a} Me etenim
marg.| {4. 149va} {Θ} {a} Me etenim Insule exspectant id est diverse gentes et Provincie fluctibus errorum diu concusse exspectant meum adventum. Gn. 49.b. Ipse erit exspectatio Gentium,
marg.| {c} Et naves maris in principio exspect ant me, supple. Naves maris sunt antiqui Sancti, qui in principio et a principio mundi exspectaverunt Redemptionem humani generis. Vel naves maris sunt Ecclesie, que per fluctus huius seculi ad portum salutis et prosperitatis et stabilitatis, id est ad terram viventium vadunt. He naves exspectant Dominum in principio, id est in fide que est principium, vel in principio nascentis Ecclesie. Vel aliter.
marg.| {a} Me etenim Insule exspectant etc. id est Provincie et Ecclesie exspectant me, ut in principio veniam, id est primus et adducam filios tuos de longe, o   primitiva id est convertam multos de Gentilitate. Ad hoc enim ut Provincie, vel Insule fidem Christi susciperent, prius oportebat, ut ipse ad eas per Predicatores suos accederet et filios Ecclesie multiplicaret. Unde dicit.
marg.| {e} Ut adducam filios tuos de longe id est de Gentilitate et idololatria. Et ut adducam, argentum eorum et aurum eorum cum eis etc.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Argentum eorum et aurum eorum cum eis veni et scilicet eloquentia et sapientia naturalis, vel doctrinalis. Vel aurum est sensus, sive sapientia fidei et argentum est confessio oris, quia corde creditur ad iustitiam : ore autem confessio fit ad salutem. Rm. 10. Iob. 22.d. Erit omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi. Et istud argentum et aurum consecrabitur.
marg.| {g} Nomini Domini Dei tui et Sancto Israel id est Filio Dei Iesu Christo, qui manifestat Patrem : et ideo dicitur Nomen Domini. Et sanctificat credentem et ideo dicitur, Sanctus Israel. Quia Deo serviet facundia et sapientia eorum, sibi enim ipsis erit ad profectum et utilitatem, unde dicit : cum eis : Deo autem ad gloriam et honorem, unde dicit : Nomini Domini etc.   Quia autem sequitur.
marg.| {h} Quia glorificavi te refe rtur ad Ecclesiam, quasi dicat : sic adducam filios tuos sapientes et eloquentes, quia per illos volo te extollere et multiplicare et glorificare. Gloria enim Ecclesie est in multitudine filiorum legitimorum. Aliqui habent : Quia glorificavit te, vel glorificabit te : et est idem sensus, sed mutatur persona, quasi dicat : sic glorificabit te Dominus, o Ecclesia. Secundum Hieronymum autem et secundum litteram Sept. hoc dicitur de Sancto Israel, id est de Filio Dei, quasi dicat : Aurum eorum et argentum cum eis consecrabitur Christo, quia Pater glorificabit Filium per eos. Et nota quod multi aurum sapientie et eloquentie Deo tribuunt bene studendo et bene predicando, sed seipsos Deo non consecrant bene vivendo. Sed magis esset necessarium. Unde signanter dicit : Argentum eorum et aurum eorum cum eis. Item male dividunt munera sua, qui Deo tribuunt, ad litteram, aurum et argentum in oculis pauperum et tamen se Diabolo dant per peccatum. Unde Gn. 4.b. dicitur ad Cain, secundum aliam litteram : Nonne si recte offeras : recte autem non dividas, peccasti ? De Abel autem dicitur ibidem : Respexit Dominus ad Abel et munera eius. Primo ad Abel, qui se obtulit et ideo munera eius acceptavit. Item nota quod de cupidis et avaris non dicitur quod aurum et argentum eorum sit cum eis, sed ipsi cum argento, sicut servus cum Domino : Serviunt enim argento et obediunt. Sed iustus dicit :   Et mihi res, non mihi rebus submittere conor quia nemo potest duobus dominis servire, Deo et Mammone. Mt. 6.c. Sequitur.
marg.| {i} Et edificabunt etc.   Ad littera m, Principes Gentium, ut Constantinus et alii, qui per Orbem Ecclesias edificaverunt.
marg.| {i} Et Reges eorum id est Gentium, ministrabunt tibi : ad litteram planum est. Vel Filii peregrinorum sunt pauperes imitatores Apostolorum, qui mundum habent contemptui. Reges autem sunt, qui carnem subiiciunt spiritui. In talibus fundatur et munitur Ecclesia. Et tales fuerunt Apostoli et Martyres, qui fundaverunt Ecclesiam in sanguine suo, qui fuerunt peregrini per paupertatem voluntariam. Unde dicebant {4. 149vb} Hbr. 3.c. Non habemus hic manentem civitatem etc.   Item fuerunt Reges per carnis continentiam, vel seipsos quotidie macerando, ut Confessores, vel se totos simul morti exponendo, ut Martyres. E contra modo Ecclesia decidit, quia non habet fundatores tales. Dominantur enim hodie avaritia et luxuria, que sunt due sanguisuge filie. Prv. 30.b.
marg.| {m} In indignatione enim mea id est in iustitia mee animadversionis.
marg.| {n} Percussi te o Ec clesia, id est in excecatione Iudeorum.
marg.| {o} Et in reconciliatione mea id est magna et mihi qui magnus sum competenti.
marg.| {p} Misertus sum tui in v ocatione Gentium. Ps. 29. Ira in indignatione eius et vita in voluntate eius. Vel.
marg.| {n} Percussit te temp ore Martyrum, ut corrigerem per Tyrannos et per plurimas captivitates.
marg.| {p} Misertus sum tui temp ore Confessorum, ita ut reedificarem per Reges et Principes, supra 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te.
marg.| {q} Et aperientur porte tue iugiter id est Prelati, qui sunt Ministri Ecclesie, semper erunt parati, ut volentes intrare introducant. Porte autem magne duplices sunt ; sic Prelati debent habere duplex ostium, ut una pars porte sit bona vita, alia sit sana doctrina. He porte debent esse aperte, ut omnes recipiant, bonos per congratulationem, malos per compassionem. Ps. 117. Aperite mihi portas iustitie. Et postea dicit : Hec porta Domini, iusti intrabunt per eam. Item Ps. 99. Introite portas eius in confessione. Idt. 13.b. Aperite portas, quoniam nobiscum Deus. Item elevate per contemplationem et celestem conversationem. Ps. 25. Elevamini porte eternales. Item sculpte per Passionis Christi expressam imitationem, supra 54.c. Ponam portas tuas in lapides sculptos. Item confortate et confirmate per timorem. Clavi enim timoris Domini roborant edificium spirituale. Unde Eccl. 27.a. Nisi te instanter in timore Domini tenueris, cito subvertetur domus tua. Ps. 118. Confige timore tuo carnes meas ; etc.   Ps. 147.a. Confortavi seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Sed multe porte, id est multi
marg.| {Θ} Prelati qui
marg.| De bonis autem portis dicit.
marg.| {q} Et aperientur porte tue iugiter id est Prelati.
marg.| {r} Die, ac nocte non claudentur id est nec in gaudio, nec in tribulatione, vel in prosperitate, aut adversitate, quia sine intermissione patebunt omnibus recipiendis qui ad se fugerint, nec prosperitate distracti, nec adversitate fracti. Phil. 42.c. Scio humiliari, scio et abundare. Rm. 8.g. Neque mors
marg.| {Λ} neque vita etc.
marg.| {Δ} {a} Me etenim id est meos, vel meorum adventum.
marg.| {b} Insule exspectant ultr a quas exulant Iudei et per quas redituri sunt, quasi dicat : Insule exspectant adventum populi mei, ut eis obviam veniant et famulatum prebeant et auxilium.
marg.| {c} Et naves maris exspect ant, scilicet me, id est meos.
marg.| {d} In principio id est in introitu maris in portibus, scilicet ut eos transvehant ad terram suam. Vel, in principio, id est primo antequam tanta multitudo confluat. Vel.
marg.| {a} Me Insule exspectant etc. id est meam benignitatem, qua adducam Iudeos ad terram suam. Unde subdit.
marg.| {e} Ut adducam filios tuos de longe id est de Babylone et de aliis locis vel regionibus, sicut quondam patres eorum adduxi de Egypto. Ex. 12. Nec venient sicut miseri et depauperati, immo.
marg.| {f} Argentum eorum et aurum eorum cum eis veni et, scilicet vel afferetur, ut consecretur Nomini Domini Dei tui et Sancto Israel. Et hoc.
marg.| {h} Quia Domi nus, glorificabit te, quasi dicat : ideo aurum tuum et argentum tuum consecrabunt Domino offerentes illud, quia Dominus glorificabit eos de captivitate honorifice reducendo.
marg.| {i} Et edificabunt filii peregrinorum id est alienigene et proselyti.
marg.| {k} Muros tuos ad littera m : Hoc autem non fuit factum in reditu de Babylone, immo ipsimet reedificaverunt civitates suas, adiunctis forte secum paucis proselytis : ideo aliqui Iudei dicunt hoc esse futurum.
marg.| {l} Et Reges eorum ministrabunt tibi trib uta solvendo et te honorando.
marg.| {m} In indignatione enim mea percussi te id est ad correptionem tuam in captivitatem te tradidi.
marg.| {o} Et in reconciliatione mea misertus sum tui te m isericorditer liberans de servitute et te reedificans in terra tua.
marg.| {q} Et aperientur porte tue iugiter, die, ac nocte non claudentur quasi pro maxima securitate, in qua eris. Sed hoc non videtur verum esse in reditu de Babylone,
marg.| {Δ} cum
marg.| {4. 150ra} Θ Prelati qui viam deberent et ingressum ad viam aliis exhibere, hodie defixe sunt in terram per terrenorum amorem, vel combuste per libidinem, vel clause per immisericordiam et impietatem, vel dissolute per conversationis levitatem. De primo dicitur Lam. 2.c. Defixe sunt in terra porte eius. De secundo. Nehem. 2.d. Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Hierusalem destructa est et porte eius consumpte sunt igni. De tertio dicitur Prv. 12.b. Viscera impiorum crudelia, quia scilicet non aperiunt se miseris et desolatis compatiendo. 1Io. 3.c. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo ? Unde dicit Iob. in persona Ecclesie, vel Christi : Ostium meum viatori patuit, 31.d. Ostium Ecclesie Prelatus est : qui debet aperire omnibus intrare volentibus et aditum in Ecclesia prebere. De quarto, id est de dissolutione portarum. Nau. 2.c. Dissolutio genuum et defectio in cunctis renibus. Iste sunt male Porte, per quas introducuntur hostes.
marg.| {Λ} Neque vita etc. pote rit nos separare a caritate Dei. Aperientur dico.
marg.| {a} Ut afferatur ad te o Ec clesia.
marg.| {b} Fortitudo Gentium id est Principes vel Martyres fide fortes.
marg.| {c} Et Reges etc. Hieronymus ad fidem quasi captivi, ut Constantinus. Vel, Reges, quorum cor in manu Dei. Prv. 21.a.
marg.| {d} Gens enim Iude orum, vel quelibet gens.
marg.| {e} Et Regnum id est regnantes.
marg.| {f} Quod non etc.   fide et operatione o Ecclesia.
marg.| {g} Peribit hic per culpam, in futuro per vindictam.
marg.| {h} Et gentes etc. id est redigentur in solitudinem, quia habere noluerunt Deum hospitem. Anima enim, que est sine Deo, solitudo est, quia est sine vero solatio. et sine fideli socio.
marg.| {i} Gloria Libani etc. id est gloria Templi Iudaici ad Ecclesiam transferetur. Libanus enim dicitur Templum illud Iudeorum, secundum illud Za. 11.a. Aperi Libane portas tuas etc. vel Libanus est mundus, cuius gloria est arborum altitudo et diversitas et lignorum copia, id est Regum sublimitas et populorum diversitas, qui ad Ecclesiam venerunt. De quibus dicit.
marg.| {k} Abies et Buxus etc. Glossa Arborum diversitas, diversos in Ecclesia ordines significat, ex quibus ordinibus instructa est Ecclesia miro decore distincta. Per Abietem, que est arbor alta et de qua naves construuntur, significatur Noe rector arce, id est Prelatorum Ordo. Per Buxum que semper viridis est et in altum non extollitur, intelligitur Daniel, id est Ordo Virginum, qui habet viriditatem incorruptionis sine extollentia elationis, sicut Beat. Maria, que virgo fuit et humilis. Per Pinum autem que resina exuberat et omni tempore fructum habet, semperque viridis cernitur, intelligitur Iob, qui pascit pauperes et numquam marcescit ab operibus pietatis, id est Ordo Coniugatorum. Vel aliter.
marg.| {i} Gloria Libani etc.   Liba nus interpretatur candidatio. Gloria ergo Libani est testimonium bone et munde conscientie. Unde 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre, sup. 35.a. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Consistit autem ista in tribus, que subdit.
marg.| {k} Abies et Buxus et Pinus simul Abie s est altitudo contemplationis quantum ad Deum. Sed ne nimis elatus homo superbiat, subditur.
marg.| {l} Buxus id est humilitas proprie considerationis, quantum ad se. Buxus enim arbor ima est, sed semper viridis, que significat humilitatem, quam numquam marcescit, quia semper copiam humoris gratie habet, humilibus autem dat Deus gratiam, 1Pt. 5.b. Tertium est.
marg.| {m} Pinus id est fertilitas operum pietatis, quantum ad proximum. Pinus autem, ut dictum est, resina abundat et semper fructificat. Vel aliter.
marg.| {i} Gloria Libani etc.   Per gloriam Libani intelligitur Cedrus, que significat prudentiam, quia fugat serpentes et sic precavet insidias. Per Abietem iustitia, quia recta est, Per Buxum fortitudo, quia dura est ; Per Pinum autem intelligitur temperantia, quia nucleus eius dulcis est. Dicit ergo : Gloria Libani ad te veniet, o Ecclesia, vel anima.
marg.| {k} Abies et Buxus etc. id est diversus et multiplex ordo fidelium, vel chorus diversarum virtutum.
marg.| {4. 150rb} {n} Ad ornandum locum etc. id est Ecclesiam meam, quam ornant fideles, vel animam, quam sanctificant et ornant virtutes.
marg.| {o} Et locum etc. id est Ecclesiam, quam fundaverunt Apostoli qui sunt pedes Domini.
marg.| {p} Glorificabo mult itudine credentium. Ps. 131. Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Vel.
marg.| {o} Locum etc. id est animam misericordem, que pauperes meos intra se locat et recipit per compassionem.
marg.| {p} Glorificabo Beat i enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Vel, pedes Domini, intelligitur humanitas eius. Locus ergo pedum Domini fuit Beata Virgo, quam super choros Angelorum glorificavit.
marg.| {q} Et venient ad te pass ibus fidei.
marg.| {r} Curvi id est penitentes et humiles, tempore, scilicet Confessorum.
marg.| {s} Filii eorum etc. id est afflixerunt tempore Martyrum, id est filii Tyrannorum et persecutorum.
marg.| {t} Et adorabunt id est venerabuntur.
marg.| {u} Vestigia etc. id est signa et opera Apostolorum.
marg.| {x} Omnes, qui etc.   priu s tempore persecutionis, sicut Paulus prius persecutor, postea factus est egregius Predicator. Et nota quod est multiplex curvitas. Est enim curvitas pene, de qua sup. 2.d. Incurvabitur altitudo virorum. Item culpe, de qua Lc. 13.b. Mulier incurvata decem et octo annis. Et sup. 51.g. Incurvare ut transeamus. Item gratie, de qua loquitur hic : Et venient ad te curvi etc.   Et B ar. 2.d. Anima, que tristis est super magnitudine mali et incedit curva et in infimis et oculi deficientes et anima esuriens dabit tibi gloriam et iustitiam Domino.
marg.| {y} Et vocabunt te etc. quasi dicat : cum predicta impleta fuerint, tunc vere vocabunt te civitatem Dei pro communione populorum et unitate Sacramentorum. Civitas enim a communione dicitur, Ecclesia autem est omnibus una et omnia habet communia. Unde Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma. Eph. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Act. 4.f.
marg.| {a} Sion pro Scripturarum speculatione, vel celestium contemplatione.
marg.| {z} Civitatem dico , Sancti Israel, id est fundatam super Sanctum Israel, id est super Christum qui sanctificat credentem. Mt. 5.b. Non potest civitas abscondi super
marg.| {Θ} montem posita
marg.| {Δ} cum dicatur Nehem. 7.a. Non aperientur porte Hierusalem usque ad calorem Solis. Sed dicunt Iudei quod postea facta est ista securitas procedente tempore. Vel, non claudentur. ita ut semper confluant ad te populi multi. Unde subdit.
marg.| {a} Ut afferatur ad te fortitudo Gentium id est fortes gentes vel voluntarie tibi subiiciantur, vel invite ad te adducantur in bello tibi subiecte. Et non tantum gentes fortes, sed.
marg.| {c} Et Reges earum adducantur tibi , vel voluntarie, vel invite.
marg.| {d} Gens enim et Regnum etc. id est quod servire contempserit et contra te rebellare voluerit.
marg.| {g} Peribit ab h ostibus, vel a te in prelio vastabitur.
marg.| {h} Et gentes tibi rebellantes, solitudine vastabuntur, id est redigentur in solitudinem et vastitatem et captivabuntur.
marg.| {i} Gloria Libani etc. id est gloriosa et pretiosa ligna Libani tibi afferentur sine tuo labore. Unde signanter dicit, ad te veniet, id est sine tua sollicitudine ductu Gentilium sponte tibi veniet copia lignorum, id est ad quid. Que autem sit gloria Libani, supponit, dicens.
marg.| {k} Abies et Buxus et Pinus simul veni ent ad te, scilicet ad hoc.
marg.| {n} Ad ornandum locum sanctificationis mee id est ad construendum et decorandum Templum.
marg.| {o} Et locum pedum etc. id est Templum quod inhabito et in quo pono pedes meos pulchris edificiis decorando. Ps. 131. Adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Quod Iudei quondam rudi modo et carnali intelligentes et derisibili, imaginantes Deum lineamentis distinctum et tam magnum, ut attingat a celo usque ad terram, propter illud quod dicitur infra ultimo a. Celum mihi sedes est etc.
marg.| {q} Et venient ad te curvi. Hic promittitur eis gloria et veneratio exhibita etiam ab hostibus prius. Unde dicit : Et venient ad te curvi, id est inclinati et humiles.
marg.| {s} Filii eorum, qui humiliaverunt te id est vilificaverunt et deiecerunt.
marg.| {t} Et adorabunt vestigia pedum tuorum id est te venerabuntur et tibi inclinabuntur etiam usque ad osculum pedum, vel usque ad tersionem, vel lotionem pedum tuorum.
marg.| {x} Omnes, qui etc.   quan do eras in adversitate.
marg.| {y} Et vocabunt te civitatem Domini quan tum ad inferiorem partem civitatis Hierusalem, quasi dicat : ipsi dicent de te, o Hierusalem quod tu es civitas, quam Dominus fundavit et quam ipse inhabitat et protegit. Et similiter vocabunt te.
marg.| {a} Sion Sancti Israel quan tum ad superiorem partem civitatis, que
marg.| {Δ} dicebatur
marg.| {4. 150va} Θ montem posita, id est super Christum fundata. Sequitur.
marg.| {a} Pro eo etc.   a De o, id est tribulationibus exposita. Vel, derelicta, ab infidelibus Iudeis factis ramis infructuosis, ut dicitur Rm. 11.c.
marg.| {b} Et odio habita tam Iudeis quam Gentibus : Ecclesia enim odiosa fuit Iudeis, quia fidem Christi predicabat, legis observantias destruebat. Gentibus autem, quia unum Deum asserebat, idola nihil esse astruebat. 1Cor. 1.d. Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
marg.| {c} Et non erat etc. id est qui ad te vellet accedere et per viam fidei tue et morum tuorum incedere. So. 3.a. Desertas feci vias eorum, dum non est, qui transiens. Lam. 1.b. Vie Sion lugent etc.   Za. 7.d. Terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens. Vel. Non erat qui per te transiret et benediceret tibi, supple. Unde dicitur. Et non dixerunt, qui preteribant, benedictio Domini super vos etc.   Pret ereuntes enim de more operariis benedicebant. Unde Booz dixit messoribus suis : Dominus vobiscum, Ruth. 2.a. Pro eo, inquam quod sic derelicta es tempore Tyrannorum.
marg.| {d} Ponam te etc.   Supe rbia in hoc loco, non tumorem elationis, sed libertatem erectionis et altitudinem dignitatis, sive auctoritatem potestatis significat, secundum illud Prv. 8.b. Mecum sunt divitie et gloria etc.   Dici t ergo.
marg.| {d} Ponam te id est stabiliter firmabo.
marg.| {e} In superbiam seculorum id est in libertatem et auctoritatem et potestatem super secula, id est super viventes in seculis. Sic et sumitur superbia, infra 61.b. Fortitudinem Gentium comedetis et in gloria eorum superbietis, id est gloriabimini et exaltabimini. Et ponam te.
marg.| {f} Gaudium in generationem Gent ium conversarum.
marg.| {h} Et generationem Iude orum fidelium. Vel.
marg.| {g} In generationem huiu s seculi.
marg.| {h} Et generationem futu ri. Sancti enim habent gaudium spei in presenti et gaudium in Spiritu Sancto et in futuro habebunt gaudium rei et illud gaudium perfectum est et eternum. De quo dicitur Io. 16.e. Gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Mt. 25.b. Intra in gaudium Domini tui. Ps. 20. Letificabis eum in gaudio cum vultu tuo. E contra mali gaudent in hoc mundo et recipiunt vanum gaudium in generatione huius seculi ; sed non gaudebunt in generatione futuri, quia extrema gaudii luctus occupat, ut dicitur Prv. 14.b. Item Iob. 20.a. Gaudium hypocrite adinstar puncti.
marg.| {i} Et suges lac Gentium id est Gentes temporalem abundantiam ministrabunt tibi.
marg.| {k} Et mamilla etc. id est Regis temporalia tibi dabunt. Per mamillam enim intelliguntur temporalia, que dantur parvulis. Sed Dominus quando videt roboratum parvulum suum, subtrahit ei mamillam. Sicut nutrix que apponit aliquid amaritudinis super mamillam suam, ut sic puer transeat ad mensam patris ; ita Dominus immittit aliquid amaritudinis et admiscet istis temporalibus, ut ad solidum cibum transeamus, supra 29.c. Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet iudicium ? Ablactatos a lacte, appulsos ab uberibus. Vel aliter.
marg.| {i} Et suges lac Gentium id est delectaberis in simplici doctrina Doctorum de Gentibus venientium, que utilis est et delectabilis parvulis Ecclesie.
marg.| {k} Et mamilla Regum lactaberis id est doctrina Apostolorum nutrieris. De quibus Regibus unus erat, qui dicebat, 1Cor. 3.a. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, supra 49.f. Erunt Reges nutritii tui et regine nutrices tue ibi require.
marg.| {l} Et scies, quia ego Dominus salvans te a cu lpa per gratiam.
marg.| {o} Et Redemptor tuus a mi seria per gloriam.
marg.| {p} Fortis Iacob id est ad bonum et commodum Iacob, id est dans fortitudinem luctantibus contra vitia, supra 49. idem dicitur et ibi plenius est expositum.
marg.| {q} Pro ere afferam aurum Per es quod valde sonorum est et non pretiosum, Predicator, qui dilectione caret, exprimitur. Unde 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam etc.   Per aurum autem quod pretiosum est, intelligitur Predicator radians caritate. Caritas enim pretiosior est aliis virtutibus omnibus. Auri ergo nomine pretiosa Sanctorum conversatio, in quibus caritas fulget, exprimitur. Unde Lam. 4.a. Filii Sion incliti {4. 150vb} amicti auro primo. Pro ere ergo Dominus aurum affert, cum his qui sine caritate garriendo predicabant, caritate ornatos dat Ecclesie Doctores.
marg.| {s} Et pro ferro afferam argentum id est pro persecutoribus dabo Predicatores, candore celestis eloquentie nitentes, sicut pro Saulo Paulum reddidit Ecclesie. Ferrum enim a feriendo dicitur, quia ferro fiunt instrumenta feriendi. Argentum autem nitet et sonat, per quod intelligitur gratia predicationis. Unde Prv. 10.c. Argentum electum lingua iusti.
marg.| {t} Et pro lignis es et pro lapidibus ferrum. Hic accipitur es et ferrum in bono, ligna autem et lapides in malo. Ligna enim facile vento concutiuntur et plerumque subvertuntur et ideo per ligna carnales et imbecilles designantur, qui cito moventur et adversitatibus franguntur. Per es autem quod diutius illesum a rubigine perdurat, fortissimam longanimitatem patientium demonstrat. Dicit ergo.
marg.| {t} Pro lignis affe ram es, id est pro infirmis et impatientibus dabo fortes et longanimes.
marg.| {u} Et pro lapidibus id est pro duris et insensibilibus, qui iniquitate duruerunt, dabo.
marg.| {x} Ferrum id est viros fortes, qui acutissimis linguarum gladiis peccantium corda transfigunt. Unde Iob. 28.a. Ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in es vertitur ibi dicit Gregorius Ferrum de terra tollitur, cum fortis pugnator Ecclesie a terrena, quam prius tenuit actione separatur, sicut patet in Mattheo Publicano. Mt. 9.a. et in Saulo. Act. 9.a. Et lapis solutus calore in es vertitur, cum durum cor et frigidum, igne divini amoris liquatur et ad veram fortitudinem commutatur, ut peccator qui prius insensibilis extiterat, postmodum et per auctoritatem fortis et per predicationem sonorus fiat. Hec est mutatio dextere Excelsi. Unde supra 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Mt. 3.b. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} Pro ere afferam aurum id est pro sonora predicatione et diuturna sive perseveranti, que per es significatur, dabo fulgorem bone conversationis, sive operationis. Pro merito enim predicandi augetur gratia bene operandi. Unde Ier. 15.d. Si converteris, convertam te. Hoc est quod dicitur Ct. 8.c. Si ostium est, alios, scilicet per predicationem introducens, compingamus illud tabulis Cedrinis, id est confirmemus eum latitudine operum caritatis.
marg.| {s} Et pro ferro etc. id est pro acumine ingenii in secularibus scientiis, dabo dispensationem eloquii celestis. Ct. 8.c. Si murus est, edificemus super eum propugnacula argentea. Vel.
marg.| {s} Pro ferro afferam argentum id est pro patientia dabo efficacem doctrinam. Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam agnoscitur.
marg.| {t} Et pro lignis es et pro lapidibus ] {Θ} ferrum
marg.| {Δ} dicebatur Sion, ipsi dicent quod tu es Sion, quam Sanctus Israel inhabitat.
marg.| {a} Pro eo etc.   a De o, id est tribulationi exposita.
marg.| {b} Et odio habita ab h ominibus.
marg.| {c} Et non erat, qui per te transiret de f iliis tuis, sed quasi in solitudinem es redacta, secundum illud So. 3.a. Desertas feci vias illorum, dum non est, qui transeat. Pro eo inquam quod talia sustinuisti.
marg.| {d} Ponam te id est stabiliam.
marg.| {e} In superbiam seculorum id est in gloriam et altitudinem et dominium secularium multorum, ut sis super eos. Sic sumitur superbia. Prv. octavo. b. Mecum sunt divitie et gloria, opes superbe et iustitia. Et non tantum ponam re in dominium quantum ad alios, sed etiam, i {n} {f}   Gaudium quan tum ad te. Et hoc non ad horam, sed {g}   In generationem et generationem id est super multas generationes gaudium tue prosperitatis perdurabit.
marg.| {i} Et suges lac Gentium etc. id est Gentes multe et Reges fovebunt, sicut mater parvulum et multa commoda et delectabilia tibi dabunt et subministrabunt.
marg.| {l} Et tunc , scies, experimento beneficiorum meorum.
marg.| {m} Quia ego Dominus pote ntiam meam ostendens in punitionem tuorum hostium.
marg.| {m} Salvans te ex m ea misericordia, conferens tibi salutem prosperitatis.
marg.| {o} Et Redemptor tuus ab o ppressione servitutis.
marg.| {p} Fortis Iacob id est qui feci fortem et roboravi Iacob in lucta cum Angelo. Gn. 32.f. Vel, fortis Iacob, dative, id est ad commodum Iacob.
marg.| {q} Pro ere etc.   Hic promittitur auri et argenti et possessionum multiplicatio. Dicit ergo : Pro ere, id est loco eris.
marg.| {r} Afferam aurum id est afferri faciam de aliis nationibus.
marg.| {s} Et pro ferro afferam argentum id est afferri faciam.
marg.| {t} Et pro lignis es et pro lapidibus ferrum id ] {Δ} est, tantam
marg.| {4. 151ra} Θ ferrum Lign a sunt beneficia pauperibus pro Christo impensa. Lapides sunt probrosa verba et dura, sive contumelie quecumque pro Christo patienter suscepte. Pro lignis autem datur es a Domino, id est pro eleemosynis et beneficiis pauperibus impensis datur homini constantia et perseverantia, ne homo per nimium amorem defluat in prosperis. Pro lapidibus autem datur ferrum, id est pro probris et contumeliis augetur ei patientia in adversis. Sicut enim asinus nutritur carduis, ita patientia crescit in contumeliis. Sequitu {r} {a}   Et Ponam visitationem tuam pacem id est dabo tibi visitatores Christum et Apostolos, qui facient pacem et predicabunt.
marg.| {b} Et prepositos tuos iustitiam id est iustos, ut sint iustitie predicatores et executores. Hec duo competenter iungit, pacem et iustitiam, quia opus iustitie est pax, supra 32.d. Visitatio autem punit et corripit et ita pacem facit, quando enim patiuntur latrones, pax nutritur. Ad hoc fiunt visitationes in multis Ordinibus, ut delicta corrigantur et pax cum Deo custodiatur. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum ; misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea etc.   Prv. 22.b. Eiice derisorem ; ecce iustitia et exibit cum eo iurgium ; ecce pax. Sed Archidiaconorum et Episcoporum visitatio bellum est, immo rapina.
marg.| {c} Non audietur ultra iniquitas in terra tua quia sub talibus Prepositis, qui exercent iustitiam, punitur iniquitas, non nutritur.
marg.| {d} Vastitas et contritio in terminis tuis non erit, id est in finibus Ecclesie, quia nec vastabunt, nec vastabuntur, nec conterent, nec conterentur. Hoc implebitur in futuro, quando Dominus suos liberabit ab iniquitate et corruptione, a culpa et a pena. Remota enim iniquitate, consequens est, ut vastitas et contritio amoveatur. Une Gregorius. Nulla nobis dominatur adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Ps. 147. Qui posuit fines tuos pacem. In presenti iam in terra Ecclesie non est iniquitas, quia qui iniquitatem agunt non sunt de Ecclesia, sed de Synagoga Sathane. Nec Ecclesia conteritur, vel vastatur, quia oppressionibus malorum magis multiplicatur. Unde Ex. primo. b. Quanto opprimebant eos, tanto multiplicabantur numerum, scilicet et crescebant merito.
marg.| {e} Et occupabit salus sive Salvator quod in Hebraico dicitur Iesus.
marg.| {f} Muros tuos id est Christus roborabit tuos Prelatos. Vel : Occupabit salus muros tuos, id est Prelati tui intenti erunt et occupati in salute subditorum.
marg.| {g} Et portas tuas occu pabit.
marg.| {h} Laudatio id est intenti erunt orationi et divine laudi. Porte enim et muri Ecclesie sunt Doctores et Prelati, quia alios introducunt et introductos muniunt. Quorum duplex officium, predicare populo et intendere saluti eorum et orare, sive laudare Deum. Vel salus muros occupat, quando homo salubriter sensus suos claudit et refrenat. Garruli enim, vel curiosi aspiciendo, vel tangendo, vel in aliis sensibus intenti, non habent muros. Unde Prv. 25.d. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest ei loquendi cohibere spiritum suum. Eccl. 28.d. Sepi aures tuas spinis et linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia et seras auribus tuis. Portas autem occupat laudatio, quando homo usum sensuum suorum in bonum convertit, unde laudetur Deus. Vel in futuro.
marg.| {e} Occupabit salus muros tuos cont ra omnem infirmitatem.
marg.| {g} Et portas tuas laudatio cont ra tristitiam et dolorem. Unde Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra. Ioel. 2.f. Saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum.
marg.| {4. 151rb} {i} Non erit tibi amplius Sol ad lucendum per diem, nec splendor Lune illuminabit te id est Sol iste visibilis et Luna, non erunt necessaria, ut per hec illuminentur iusti, quia fulgebunt iusti sicut Sol. Mt. 13.f. Hieronymus in originali. Ex hoc loco cogimur omnia, que dicta sunt et dicenda, ad ultimum referre tempus, quando celi, terreque nobis, Solis, ac Lune cessabit officium. Hoc intelligitur sic, quia Sol non lucebit, ut defectum hominis suppleat. Unde Apc. 21.g. Civitas non eget Sole, neque Luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam et lucerna eius est Agnus. Lucebit tamen Sol sicut dicitur sup. 30.f. Erit lux Lune, sicut lux Solis ; et lux Solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum.
marg.| {k} Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Ps. 35. In lumine tuo videbimus lumen.
marg.| {l} Et Deus tuus in gloriam tuam quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est, 1Io. 3.a. Quicumque enim gloriam eius viderint, similitudinem glorie eius accipient. Unde 2Cor. 3.d. Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate etc.
marg.| {Θ} {a} Non occidet] .
marg.| {Δ} est, tantam dabo copiam horum, ut auri tantam habeas copiam, sicut prius habebas eris ; et argenti tantam quantam prius habebas ferri ; et tantam habebis abundantiam eris, quantam ante hoc habebas lignorum ; et tantam ferri, quantam prius lapidum. Secundum istam similitudinem dicitur, 3Rg. 10.d. Fecit Salomon, ut tanta esset argenti copia in Hierusalem, quanta et lapidum et Cedrorum prebuit multitudinem, quasi Sycomoros, que nascuntur in campestribus. Et 2Par. 9.e. Argentum in diebus illis pro nihilo reputabatur.
marg.| {a} Et ponam visitationem tuam pacem id est visitabo te, non sicut olim in virga, sed in pacis abundantia.
marg.| Vel sic : Ponam visitationem tuam pacem et prepositos tuos iustitiam, ut sit ibi Emphasis, id est dabo tibi visitatores, id est Principes et sacerdotes pacificos et iustos, ut per opera iustitie pax sequatur in populo. Et secundum hoc hic incipit sexta pars, in qua promittitur religionis et iustitie observantia. Huic expositioni convenit littera Septuaginta, que talis est. Ponam principes tuos in pace et Episcopos tuos in iustitia. Et quia tales erunt Prepositi tui, ideo.
marg.| {c} Non audietur ultra iniquitas in terra tua. Non dicit, non erit, sed non audietur. quasi dicat : aperte non audebunt subditi facere iniquitatem sub iustis Principibus.
marg.| {d} Vastitas et contritio in terminis tuis non audietur, scilicet quasi dicat : unus alium non vastabit sua diripiendo, nec conteret in corpore vexando, vel angariando. Vel passive.
marg.| {d} Vastitas et contritio id est nec vastaberis ab hostibus nec contereris, quia nulla est iniquitas, nec vastitas erit, nec contritio.
marg.| {e} Et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio id est per omnes muros tuos et in portis erunt sculpture, in quibus triumphus salutis tue et liberatio tua in laudem Dei et gloriam continebitur. Et hoc est quod dicit. Et occupabit salus muros tuos, id est sculptura, in qua continebitur salus tua et triumphus hostium.
marg.| {g} Et portas tuas laudatio occu pabit, scilicet qua similiter sculpetur in portis in laudem Dei et in famam ipsius populi.
marg.| {i} Non erit tibi amplius Sol ad lucendum per diem. Pro pter hoc quod hic dicitur, patet quod precedentia non debent exponi ad litteram ; tamen Iudei dicunt quod ita contingat eis, quando veniet Hierusalem aurea. Exponitur etiam quodammodo secundum superficiem de preterito sic.
marg.| {i} Non erit tibi amplius Sol ad lucendum per diem, nec splendor Lune illuminabit te per noctem tantum scilicet id est Sol iste materialis, vel Luna non servient tibi in lucem tantum.
marg.| {k} Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam id est Dominus illuminabit te et glorificabit, quasi dicat : non tantum habebis a Sole et Luna lucem temporis, sed etiam habebis a Domino aliam lucem, scilicet lucem prosperitatis et honoris, pro qua etiam luce istam lucem visibilem quasi pro nihilo reputabis. Et de ista luce prosperitatis subdit.
marg.| {Δ} {a} Non oc-
marg.| {4. 151va} {Θ} {a} Non occidet. Dic it Isid. in lib. creaturarum quod Sol et Luna ad litteram, deinceps occasum non petent : sed in ordine, quo creati sunt, perpetuo stabunt : ne si ad occasum venerint impii, sub terra fruantur luce eorum. Unde Hab. 3.c. Sol et Luna steterunt in habitaculo suo. Sed tamen Ecclesia dicitur sub alio sensu quod. Non occidet ultra, quia Ecclesia iam sub Sole non erit : nec lumine Solis, vel Lune egebit : sed Deus erit ei pro Sole et Luna : qui nec occasum, ut Sol, nec diminutionem, ut Luna, patitur. Unde subdit.
marg.| {e} Quia Dominus erit tibi. Pot est autem Sol dici cognitio Divinitatis : Luna vero cognitio humanitatis, in quibus est vita eterna : ut dicitur Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant etc.   Vel.
marg.| {b} Sol id est Christus Sol iustitie.
marg.| {a} Ultra non occidet quia Christus amplius non morietur ; quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Rm. 6.b.
marg.| {c} Et luna id est Ecclesia, que modo videtur crescere, modo minui ; tunc plena erit et sine diminutione stabit. Modo dicitur Ecclesia esse quasi Aurora : quia respersa est tenebris. Dicitur etiam Luna : quia habet adhuc maculam. Sed tunc erit sicut Sol, quando exhibebit sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid huiusmodi : ut dicitur Eph. 6.f. sup. 30.f. Erit lux Lune sicut lux Solis Tunc enim Ecclesia erit sicut Sol.
marg.| {f} Et complebuntur etc. id est finientur. Modo est tempus plangendi : tunc erit tempus saltandi : quia absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum : ut dicitur Apc. 21.a. et sup. 25.c. Et subditur ibi : Mors non erit. ultra, neque luctus, neque clamor neque dolor erit ultra ; que prima abierunt. In constructione enim Ecclesie dicitur Mt. 5.a. Beati, qui lugent. Sed de contemplatione, vel consolatione subditur. Quoniam ipsi consolabuntur. Tunc aque dolorum mutabuntur in vinum consolationum et gaudiorum. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum etc.   Tunc completo luctu introducetur virgo Ecclesia in Regium Thalamum, 2Rg. 11.d. Transacto luctu misit David et introduxit eam in domum suam. Et nota quod hic dicuntur tria quod Dominus erit in lucem ; et gloriam et in completionem luctus. Illuminabit enim rationabilem summa veritas ; mitigabit dolorem in concupiscibili iucunda suavitas ; exaltabit et roborabit irascibilem gloriosa et victoriosa securitas.
marg.| {b} Populus autem erun t. et hoc non ad breve tempus, sed in perpetuum. Et ideo.
marg.| {k} Hereditabunt terram id est immobiliter possidebunt terram viventium. Ita legit Hieronymus Aliqui tamen expositores punctant sic. In perpetuum. Et bene dico quod populus tuus hereditabit terram, quia sunt.
marg.| {l} Germen plant. id est plantavi eos iam in terra viventium per iugem meditationem et insignem conversationem. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Quod autem plantatum est a Deo, non eradicabitur. Ps. 91. Plantati in domo Domini etc. Mt. 15.b. Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus, eradicabitur. Planta enim que sepe transfertur, non convalescit. Talis est omnis plantatio, que fit in mundo ; quia enim res, in quibus radices affectionum ponimus, quotidie mutantur et transferuntur, necesse est, ut et planta de uno loco in alium locum transferatur. Item homo, qui sepe mutat propositum suum, vel locum, maxime monachus, non est plantatio Domini, neque convalescit talis planta. Ideo dicit Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Vel aliter.
marg.| {l} Germen plant. Ger men plantationis Dominice est, qui plantatus in Christo per fidem et dilectionem, germinat per bonam operationem. Christus enim est optima terra et irrigua et defossa, ut ibi figamus radices nostras, intellectum, scilicet per fidem et affectum per dilectionem, sup. 3.c. Ingredere in petram et abscondere in fossa humo, id est in vulneribus Christi. Ier. 17.b. Beatus vir, qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius et erit, quasi lignum quod transplantatum est super aquas quod ad humorem mittit radices suas. Ps. 64. In stillicidiis {4. 151vb} eius letabitur germinans. Stillicidia sunt lacrime, que defluunt in cogitatione et memoria vulnerum Christi. In tali terra irrigua, id est in memoria Passionis Christi plantari fuerunt Martyres. Unde dicit Eccl. 24.b. quasi plantatio rose in Iericho. Rose fuerunt Martyres plantati in Iericho, id est in Christo, cuius defectus et passiones assidue recolebant. Ier. 2.d. Ego plantavi te vineam electam, id est animam devotam, omne semen verum, sine fictione hypocrisis. Vel.
marg.| {l} Germen plantationis id est creationem, qui ab ipso creati sunt.
marg.| {m} Opus manus mee per creationem, quia ab ipso recreati per extensionem manuum eius in Cruce. Vel potius e converso legitur secundum. Gloss {a} {l}   Germen plant. qui a a me in Ecclesia per fidem plantati.
marg.| {m} Opus manus mee quasi a me creati. Et hoc.
marg.| {n} Ad glorificandum id est ad habendam eternam gloriam, sup. 4.a. Erit germen Domini, id est iustus in magnificentia et gloria. Vel, ad glorificandum Creatorem suum. Ier. 13.g. Agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iuda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, sup. 43.b. In gloriam meam creavi eum, formavi eum, feci eum.
marg.| {o} Minimus id est humilis Prelatus, sicut Paulus, qui dicit. Mihi autem omnium Sanctorum minimo data est gratia hec in Gentibus Evangelizare etc.   1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum.
marg.| {p} Erit in mille quan do veniens ad iudicium, pro omnibus illis, quos convertit, remunerabitur et quadam dignitate eos preteriet in premio, quibus prefuit in verbo, instruens eos hic et vita et exemplo.
marg.| {q} Erit parvulus. Ite m est Mt. 25.b. Super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Lc. 19.c. Et tu esto super decem civitates. Eccl. 7.c. Sapientia confortavit sapientem super decem Principes. Vel.
marg.| {o} Minimus id est quilibet humilis.
marg.| {p} Erit in mille quia unusquisque iuxta modum humilitatis sue recipiet consummationem perfectionis. In millenario enim numerus consummationis est.
marg.| {q} Et parvulus id est debilis erit.
marg.| {r} In gentem quia roborabitur in Deo gens cogitationum et affectionum et gens virtutum, ut nullo modo possit impugnare animam gens demonum, vel vitiorum in presenti. In Ecclesia preficiuntur parvuli et minimi in oculis suis a Domino. Tales enim bene presunt aliis, qui humiles sunt in oculis suis. Unde 1Rg. 15.d. Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput in Tribubus Israel factus es ? Prv. 30.d. Quatuor sunt minima terre et ipsa sunt sapientiora sapientibus : formica, scilicet et Lepus et Locusta et Stellio.
marg.| {s} Ego Dominus quasi dicat : Ne dubitetis de promissis, quia ego sum Dominus potentes hoc facere quod promisi. Et dicit : In tempore eius, id est in tempore, quo istud impleri debet, quando scilicet opportunum erit et tempore, quo est prefinitum, subito faciam illud, id est sine difficultate et cito faciam quod promisi. Ambrosius Nescit tarda molimina Spiritus S. gratia. Vel,
marg.| {s} In tempore eius id est in tempore adventus Christi.
marg.| {t} Subito id est ex insperato, cum omnia fuerint desperata.
marg.| {u} Faciam illud id est complebo quod iam inchoavi. Tunc enim congregabitur gens fortissima in gloria, que quotidie per gratiam fidei congregatur in Ecclesia ; sed subito veniet in iudicio, ut compleat. Unde 1. Thess. 5.a. Dies Domini sicut fur, ita in nocte veniet. Lc. 21.g. Attendite, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vite et superveniat in vos repentina dies illa ; tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terre.
marg.| {Δ} {a} Non occidet id est prosperitas tua.
marg.| {c} Et Luna tua id est temporalis abundantia.
marg.| {d} Non minuetur id est non finietur.
marg.| {e} Quia Dominus erit tibi in l ucem, scilicet prosperitatis et iucunditatis.
marg.| {f} Et complebuntur id est finientur et cessabunt.
marg.| {g} Dies luctus tui id est anni tue captivitatis.
marg.| {h} Populus autem tuus omnes tam maiores quam minores, erunt.
marg.| {i} Iusti et h oc non ad horam, sed, in perpetuum. Et ideo.
marg.| {k} Hereditabunt terram id est immobiliter possidebunt terram promissionis. Populus, dico, qui est.
marg.| {l} Germen plant. id est quem feci et quem in terra sua plantavi, firmiter eum in ea collocando. Et hoc.
marg.| {n} Ad glorificandum id est ut ipsum glorificarem bona ei tribuendo et ipse me glorificaret colendo et gratias omnium bonorum mihi reddendo.
marg.| {o} Minimus Prel atorum.
marg.| {p} Erit in mille id est ille, qui paucioribus preerit, ad minus habebit mille sibi subditos, ut sit Ciliarchus.
marg.| {q} Et parvulus magi stratus erit.
marg.| {r} In gentem fortissimam quasi dicat : qui prius habebat paucos subditos, habebit multos et qui habebat debiles et paucos, etiam habebit gentem fortissimam. Et ne credatur quod hoc fiet opere humano, subdit.
marg.| {s} Ego Dominus in tempore eius id est in tempore suo, id est in tempore, quo prefinivi esse faciendum.
marg.| {t} Subito faciam illud quod dictum est, scilicet minimum fore in mille etc.   Vel, in tempore eius, scilicet Hierusalem, id est quando glorificanda est Hierusalem, subito faciam illud.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 60), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_60)

Notes :