Capitulum 39
Numérotation du verset
Is. 39,1
In tempore illo
misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros
et munera ad Ezechiam audierat enim quod egrotasset et convaluisset
Numérotation du verset
Is. 39,2
letatus est autem super eis Ezechias
et ostendit eis cellam aromatum
et argenti et auri et odoramentorum
et unguenti optimi et omnes apothecas
supellectilis sue et universa que inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis
Ezechias in domo sua
et in omni potestate sua
Numérotation du verset
Is. 39,3
introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te
et dixit Ezechias de terra longinqua
venerunt ad me
de Babylone
Numérotation du verset
Is. 39,4
et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia
que in domo mea sunt viderunt non fuit res
quam non ostenderim eis in thesauris meis
Numérotation du verset
Is. 39,5
et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
Numérotation du verset
Is. 39,6
ecce dies venient
et auferentur omnia que in domo tua sunt et que thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus
Numérotation du verset
Is. 39,7
et de filiis tuis qui exibunt de te
quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
Numérotation du verset
Is. 39,8
et dixit Ezechias
ad Isaiam bonum
verbum Domini
quod locutus est et dixit fiat tantum pax
et veritas
in diebus meis
Capitulum 39
Numérotation du verset
Is. 39,1
marg.|
In tempore illo
etc.
Post
quam sanatus est Ezechias et signum Solis divulgatum est, misit Rex Babylonis nuntios Ezechie et munera. Qui elevatus est in adventu eorum et ostendit eis omnia, que habebat in domo sua et etiam thesauros templi quod non licebat : propter quod redargutus est ab Isaia. Et dividitur hoc capitulum in tres partes. In prima parte describit Propheta, quomodo Rex Babylonis Berodach, vel Maradach misit nuntios suos ad Ezechiam. In secunda parte agitur de elatione Ezechie et quomodo ostendit eis thesauros domus Domini, ibi
letatus est autem In t
ertia agitur de comminatione Isaie facta ad Ezechiam, ibi :
Audi verbum Domini. Dic
it ergo.
marg.|
{a}
In tempore illo
id est postquam convaluerat Ezechias et Sol reversus fuerat.
marg.|
{b}
Misit Maradach Baladan Duo
nomina sunt, sicut dicitur, Petrus Martini. Similiter Maradach BalaDn. alia littera habet Berodach. Iste Maradach pater fuit Nabuchodonosor magni, qui postea captivavit Iudeos : Et probat ex loco Glossa et super 4Rg. 20. Similiter quod aliud erat regnum Babyloniorum, aliud Assyriorum. sup. enim dictum est quod mortuo Sennacherib, regnavit Asaraddon filius eius pro eo. 37.g. Tunc autem egrotavit Ezechias et recepta sanitate et Sole reverso ad ortum, ita quod fere duplicatas est dies, misit Rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam, petens, ut esset ei socius et amicus. Et hoc fuit eodem anno mortis Sennacherib. Unde patet quod duo erant regna. Nec enim filius Sennacherib ita cito fuisset confederatus cum Ezechia. Recesserat autem eo tempore Rex Medorum et Babyloniorum a Monarchia Assyriorum, quam tenebat Asaraddon, unde petebat Rex Babyloniorum amicitias cum Rege Ezechia, ut iuvaret eum. Precipua tamen causa huius legationis creditur fuisse hec : quia Chaldei vigebant in Astronomia, nec poterant invenire secundum artem suam, quare dies fere duplicata fuisset et tandem audierunt hoc factum esse pro Rege Hierosolymorum. Et primo miserunt nuntios, ut sciscitarentur rei veritatem, qua comperta miserunt Regi Ezechie munera, ut hominem honorarent, quem Deus eorum, id est Sol, quem colebant, tantum honoraverat. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{a}
In tempore illo post
quam convaluit Ezechias.
marg.|
{b}
Misit Maradach Baladan Mara
dach nomen Regis est : Baladan cognomen eius. Simile Marci 10.g. Filius Thimei Barthimeus
]
etc. {c}
Filius Baladan
id est qui erat filius BalaDn.
marg.|
{d}
Rex Babylonis quod
usque tunc fuerat sub regno Assyriorum. Unde Rex Assyriorum sepe dictus est Rex Babylonis.
marg.|
{e}
Libros
id est litteras.
marg.|
{f}
Et munera
id est dona.
marg.|
{g}
Ad Ezechiam Rege
m Iuda.
marg.|
{h}
Audierat enim Mara
dach.
marg.|
{i}
Quod egrotasset
etc.
Ezec
hias. Et tamen cum hoc audierat quod propter eum fuerat Sol reversus ad ortum, propter quod specialiter miserat predicta. Hoc autem forte audiverat primo per famam vulgi : et secundo per nuntios primo missos.
marg.|
{k}
Letatus est autem super eis Ezechias
id est pro muneribus datis et delatis et adventu nuntiorum elatus est.
marg.|
{l}
Et ostendit
etc. id est inferiorem
{4.
86rb} partem domus saltus, in qua reponebantur species aromatice. Dicuntur autem species aromatice, eo quod facte in aere bene redolent. Vel secundum Epiphanium, cella aromatum dicitur preclara domus, in qua sepeliebantur corpora Regum in primo ordine, in secundo Pontifices, in tertio Prophete.
marg.|
{m}
Et argenti et auri et odoramentorum
id est thesauros undique vallatos multis aromatibus.
marg.|
{n}
Et unguenti optimi alic
uius unguenti quod habebat in domo sua : Vel secundum quosdam unguentum istud erat illud quod confecerat Moyses in monte Syna.
marg.|
{o}
Et omnes Apothecas
etc. id est cellaria sua, ubi erant vasa aurea.
marg.|
{p}
Et universa, que inventa sunt in thesauris Ezec
hie.
marg.|
{q}
Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias
id est res digna verbo. Unde Hebraicum danar quod hic ponitur, rem ut aiunt, non sermonem significare habet.
marg.|
{r}
In domo sua
id est in thesauris suis.
marg.|
{s}
Et in omni potestate sua
id est in thesauris domus Domini, qui erant in sua potestate per usurpationem non iustam : Hoc enim licebat solis Sacerdotibus et Levitis. Unde in hoc precipue offendit Dominum : et hoc revelatum est Isaie in spiritu.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
{t}
Introivit autem Isaias Propheta
etc.
post
quam, scilicet hoc factum fuerat.
marg.|
{u}
Et dixit ei
id est Ezechie.
marg.|
{x}
Quid dixerunt viri isti
etc.
Duo
querit, ut ipse duo confiteatur, in quibus peccavit, scilicet elationem mentis et ostensionem thesaurorum.
marg.|
{y}
Et dixit Ezechias unum
respondens et aliud tacens, ne reprehenderetur.
marg.|
{z}
De terra
etc.
Inte
rl. cum pondere superbie, scilicet lege quasi de remota terra cum multo labore venerunt.
marg.|
{a}
Ad me non
dicit propter hoc, ut quererent de signo Domini.
marg.|
{b}
De Babylone
quasi dicat : de illa nobilissima et potentissima civitate : Ecce iterum superbia.
marg.|
{c}
Et dixit
scilicet Isaias.
marg.|
{a}
Quid viderunt in domo tua. Hoc
querit Isaias, ut ex responsione sua confundat eum : Bene enim sciebat, quid viderant.
marg.|
{e}
Et dixit Ezechias : Omnia, que in domo mea sunt, viderunt Tace
t de Thesauris domus Domini, ne reprehendatur.
marg.|
{f}
Non fuit res, quam non ostenderim in thesauris meis
id est non fuit ibi res mirabilis, quam non ostenderem.
marg.|
{g}
Et dixit Isaias ad Ezechiam audi
ta responsione.
marg.|
{h}
Audi verbum Domini exercituum o Ez
echia.
marg.|
{Δ} {a} Ecce dies venient
Numérotation du verset
Is. 39,moraliter
marg.|
{a}
In tempore illo misit Maradach Baladan filius Baladan Rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam. Dia
bolus semper insequitur penitentes, quia Pharao contemptus surgit in scandala. Unde postquam convaluerat Ezechias misit ad eum iste Maradach. Ita tentat diabolus hominem, postquam penitentiam aggressus est : unde bene significatur per Maradach. Maradach enim amara continentia interpretatur : Diabolus enim et abstinens et continens est ; sed amara est eius continentia : quia in omnibus operibus suis torquetur.
marg.|
Et nota quod per duo tentat diabolus : per libros, scilicet et munera, id est per scientiam et pecuniam. De primo dicitur 1Cor. 8.a. Scientia inflat. De secundo 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum et tentationem diaboli.
marg.|
{h}
Audierat enim quod egrotasset et convaluisset
id est quod de peccato penituisset : Tunc enim gravius tentat. Unde Eccles. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore : et prepara animam meam ad tentationes.
marg.|
{k}
Letatus est autem super eis Ezechias hoc
est, quando penitens de bonis operibus gloriatur. Contra quod dicit Apostolus 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis : non in bonis operibus. Ps. 9. Letabor et exultabor in te : non in scientia, nec in divitiis.
marg.|
{l}
Et ostendit eis cellam aromatum et a
rgenti, et
marg.|
* auri et odoramentorum
marg.|
{4.
86va} {Δ} {a}
Ecce dies venient
quasi in proximo erunt : quia hoc fuit factum per Nabuchodonosor filium istius Maradach.
marg.|
{b}
Et auferentur omnia, que in domo tua sunt per
Nabuchodonosor et Babylonios. Nuntii enim dixerunt Regi Babylonie quod non erat ita dives Rex in mundo, sicut Rex Iuda : nec civitas, ut Hierusalem. Unde statim Maradach invidit et filius eius Nabuchodonosor post eum : et ideo postea substulerunt omnia, que erant in domo Domini.
marg.|
{c}
Et que thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc aufe
rentur scilicet
in Babylonem.
] {d}
Non relinquetur quicquam dicit Dominus cuiu
s sententia firma est et infallibilis.
marg.|
{e}
Et de filiis, qui exibunt de te
id est de semine tuo.
marg.|
{f}
Quos genueris, tollent Baby
lonii.
marg.|
{g}
Et erunt Eunuchi in palatio Regis Babylonis. Hoc
dicitur impletum in Daniele et sociis eius, qui fuerunt de semine regio, qui Eunuchi dicuntur, non quia castrati fuerunt, ad litteram, sed quia caste vixerunt et loco Eunuchorum erant in domo Regis Babylonie.
marg.|
{h}
Et dixit Ezechias ad Isaiam. Bonum verbum Domini quod locutus est
id est iustum est verbum Domini.
marg.|
{i}
Et dixit fiat tantum pax ab A
ssyriis.
marg.|
{k}
Et veritas Reli
gionis et cultus Domini
(in diebus meis
). Andreas. Non habuit de se compassionem peccatum celando, nec de suis : quia tantum in diebus suis pacem quesivit.
marg.|
* auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes Apothecas supellectilis sue.
Inaniter gloriantes ostendunt omnibus cellam aromatum
id est collectiones virtutum suaviter redolentium et argenti eloquentie et auri sapientie.
marg.|
Et nota quod ideo preponitur argenti, quia eloquentiam sapientie preponunt et odoramenta fame et unguenta, id est opera misericordie et apothecas, id est divitias ponderatas quasi prerogativas.
marg.|
{a}
Ecce dies venient
etc.
Ecce
pena debita iactantie. Qui enim bona, que habet, ostendit, recte meretur amittere illa. Unde Mt. 13.f. Simile est regnum celorum thesauro abscondito, non dicit exposito. Et dicit ibi Gregorius depredari desiderat, qui thesaurum in via publice portat. Unde super 4Rg. 20. ubi agitur de eadem historia, dicit Glossa Hypocrite post magnas virtutes decrescunt : quia celari, in eisdem virtutibus nolunt. Et infra Occultanda sunt ergo bona, que agimus, ne hec latrocinantium spirituum incursione perdamus. Et Prv. 27.a. Sicut avis transmigrans de nido suo, que, scilicet perdit ova sua ; sic vir, qui relinquit locum suum, id est humilitatem. Locus enim terre deorsum est. Unde ille Phariseus omnia bona sua perdidit : quia ostentavit ea. Lc. 18.c.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_39)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_39)
Notes :