Hugo de Sancto Caro

Capitulum 64

Numérotation du verset Is. 64,1 

Utinam dirumperes celos
et descenderes
a facie tua
montes
defluerent
Numérotation du verset Is. 64,2 

sicut exustio
ignis tabescerent aque arderent igni
ut notum fieret
nomen tuum
inimicis tuis
a facie tua gentes turbarentur
Numérotation du verset Is. 64,3 

cum
feceris mirabilia
non sustinebimus
descendisti
et a facie tua
montes
defluxerunt
Numérotation du verset Is. 64,4 

a seculo
non audierunt neque auribus
perceperunt
oculus
non vidit Deus absque te que preparasti diligentibus1 te
1 diligentibus] exspectantibus Weber
Numérotation du verset Is. 64,5 

occurristi letanti
et facienti iustitiam
in viis tuis
recordabuntur
ecce tu iratus es
et peccavimus
in ipsis
fuimus semper et salvabimur
Numérotation du verset Is. 64,6 

et facti sumus ut immundus
omnes nos quasi pannus
menstruate
universe iustitie nostre
et cecidimus
quasi folium
universi et iniquitates nostre
quasi ventus
abstulerunt nos
Numérotation du verset Is. 64,7 

non est qui invocet nomen tuum
qui consurgat
et teneat te
abscondisti faciem tuam a nobis
et allisisti nos in manu iniquitatis nostre
Numérotation du verset Is. 64,8 

et nunc Domine pater noster es tu
nos vero lutum
et fictor noster
et opera manuum tuarum omnes nos
Numérotation du verset Is. 64,9 

ne
irascaris
Domine satis
et ne ultra memineris
iniquitatis
ecce respice populus tuus
omnes nos
Numérotation du verset Is. 64,10 

civitas
sancti tui
facta est deserta
Sion deserta
facta est Hierusalem desolata
Numérotation du verset Is. 64,11 

domus
sanctificationis nostre
et glorie nostre ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
Numérotation du verset Is. 64,12 

numquid super his
continebis te Domine
tacebis
et affliges
nos
vehementer

Capitulum 64

Numérotation du verset Is. 64,1 
marg.| {a} {4. 161ra} Utinam dirumperes celos etc. Loqu itur Propheta in hoc capitulo in persona populi captivati et adventum Domini ad liberandum eos desiderantis. Unde et ex vehementi desiderio dicit : utinam dirumperes etc.   Divi ditur autem hoc capitulum in tres partes. In prima parte populus tribulatus et afflictus et in captivitate detentus, cum ingenti desiderio Domini misericordiam deprecatur, Ibi : utinam dirumperes etc.   In s ecunda vero Propheta misericordiam Dei eis affuturam asserit et adventum eius predicit ad liberandum eos, ibi : descendisti etc.   In t ertia populus confidens de talibus promissis, misericorditer in se complendis, ut misericordiam ipsius facilius impetret, peccata sua confitetur, Ibi : ecce tu iratus es etc.   Dici t ergo.
marg.| {a} Utinam dirumperes celos etc.   Non quod Dominus in descendendo celos dirumpat, sed loquitur more nostro, quasi dicat : Utinam sic ad nos liberandos descendere festinares, ut pre festinatione neque ostium, neque ianuam quereres, sed locum mansionis tue, id est celos dirumpens, ad nos venires.
marg.| {b} A facie tua quasi dicat : Si ad nos descenderes per tue potentie ostensionem, a facie tua, id est a presentia tue Maiestatis.
marg.| {c} Montes id est superbi Chaldeorum Principes.
marg.| {d} Defluerent id est timore dissoluti tabescerent. Unde subdit.
marg.| {e} Sicut exustio etc. id est sicut res exustibilis et passibilis ab igne, a facie ignis tabescit, sicut patet in cera, que tota defluit a facie ignis, quia non potest sustinere vim ignis ; ita ipsi deficerent a facie tua, presentiam scilicet tue Maiestatis non ferentes.
marg.| {Δ} {a} Aque
marg.| Vel aliter.
marg.| {a} Utinam dirumperes celos etc. id est utinam sicut olim cataractas celi aperuisti, ut diluvium inferres super impios, ita modo super hostes nostros, celos aereos, non dico aperires, sed impetuose dirumperes et nubes dissolvendo et in eos tonitrua et fulgura et tempestates immittendo. Et utinam.
marg.| {b} A facie tua etc. id est sicut res exustibilis, tabescerent, quasi dicat : Utinam in igne descenderes ad ostendendam potentiam tuam contra hostes tuos, ut sicut factum legimus in monte Syna quod fumabat et cremabatur a facie Domini, ita a presentia tua montes Chaldeorum et munitiones crementur, et {Λ} Defluant, potentiam tuam ferre non valentes. Sub hoc tropo loquitur Mi. 1.a. Consumentur montes subtus eum et valles scindentur, sicut cera a facie ignis, sicut aque, que decurrunt in preceps.
marg.| {a} Aque arderent igni id est utinam tantam tempestatem aquarum et fulgurum simul immitteres, ut aqua et grando pariter et ignis mixta ferrentur super hostes, sicut olim fecisti super Egyptios. Ex. 9.e. Pluit Dominus grandinem super terram Egypti et grando et ignis mixta pariter ferebantur. Item Ps. 148. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. Vel.
marg.| {a} Aque arderent igni id est per ignem fulgurantem, sicut aliquando contigit quod fulgur de quodam vivario abstulit simul et aquam et pisces et etiam lutum. Sap. 10.c. Quod etiam mirabile erat, in aqua que omnia extinguit, plus ignis valebat.
marg.| {b} Ut notum fieret etc.   Hoc non mutatur.
marg.| {d} Cum feceris mirabilia, non sustinebimus : Ne c hoc similiter mutatur.
marg.| {f} Descendisti etc.   Hic dicit Propheta impletum quod prius petierat, Dicit ergo. Descendisti, id est descendes cum potestate et virtute ad expugnationem Chaldeorum per Medos et Persas.
marg.| {g} Et a facie id est a presentia tua.
marg.| {h} Montes defluxerunt id est Balthasar et superbi Principes Chaldeorum : Vel, id est munitiones eorum exterminate sunt. Vel aliter.
marg.| {f} Descendisti etc. quasi dicat : Domine, tu bene posses facere quod supra petivimus, quia olim in exitu de Egypto, vel in deserto descendisti.
marg.| {g} Et a facie tua id est a presentia tua.
marg.| {h} Montes defluxerunt id est Pharao et eius Principes, vel secundum Andream. Montes Syna, scilicet et Pharan et vicini montes in datione legis.
marg.| {i} Defluxerunt a fa cie Domini, id est ab igne precedente faciem Domini, quia Dominus in igne venit. Unde legitur Ex. 19. quod totus mons Synai fumigabat. Sequitur.
marg.| {4. 162ra} {Λ} {a} A seculo non audierunt, neque auribus perceperunt tali a, scilicet mirabilia, que facturus es in destructione Chaldeorum, vel in liberatione Iudeorum. Unde subdit.
marg.| {c} Oculus id est habens oculum.
marg.| {d} Non vidit o De us absque te etc. id est exspectantibus in captivitate liberationem misericordie tue, quasi dicat : Tanta preparasti populo tuo patienter sustinenti captivitatem quod non possunt narrari, vel ad que omnia videnda oculi non sufficerent. Sed quia non omnibus ista bona promittuntur, sed tantum bonis et iustis. Ideo subdit.
marg.| {e} Occurristi id est occurres tamquam adiutor et retributor.
marg.| {f} Letanti etc. id est   letanter facienti iustitiam : id est ut sit Endiadis. Vel.
marg.| {f} Letanti. In tribulationis suis.
marg.| {g} Et : ni hilominus, facienti iustitiam : id est tenenti iustitiam in actionibus.
marg.| {h} In viis tuis id est in operibus tuis.
marg.| {i} Recordabuntur tui quia videbunt mirabilia opera tua. Vel.
marg.| {h} In viis tuis id est in mandatis tuis incedentes.
marg.| {i} Recordabuntur tui quasi dicat : habebunt memoriam beneficiorum tuorum cum executione mandatorum tuorum. Vel.
marg.| {h} In viis quas eis preparasti ad redeundum in terram suam.
marg.| {i} Recordabuntur tui grat ias tibi super hoc referentes. Sequitur.
marg.| {k} Ecce tu iratus es : Te rtia pars, in qua populus confitetur peccata sua, ut misericordiam consequatur, dicens : ecce tu iratus es. Ecce dicit, quasi dicat : ex presenti flagello manifesta est contra nos indignatio tua et merito iratus es.
marg.| {l} Et id est quia.
marg.| {m} Peccavimus et n on ad horam peccata tenuimus, sed diu. Unde subdit.
marg.| {n} In ipsis pecc atis.
marg.| {o} Fuimus semper quasi dicat : et nos et patres nostri ab antiquo peccavimus tibi.
marg.| {n} Et salvabimur quasi dicat : qui in peccatis fuimus semper, tamen tua salvabimur
marg.| {Λ} gratia,
Numérotation du verset Is. 64,mystice 
marg.| {a} Utinam dirumperes, celos etc.   Istu d capitulum secundum Sanctos non habet aliam expositionem litteralem quam ipsum mysterium de Christo. Primo autem loquens Propheta in persona sua et antiquorum Patrum, vehementi desiderio, Christi petit adventum in carnem. Secundo, Iudeorum ostendit ingratitudinem, qui eum advenientem reprobaverunt, quem ante adventum tot precibus exoraverant, ibi : Cum feceris mirabilia etc.   Tert io, adventum Domini asserit et Dominum mirabilia, inaudita et invisa facturum ostendit ibi : Descendisti : Quarto, quosdam Iudeorum penitentes introducit, confitentes sua peccata et patrum suorum, misericordiam superni Patris implorantes, suam luteam conditionem pretendens, tormenta et flagella sua, civitatis Hierusalem et Templi destructionem per Romanos factam ostendentes, Ibi : ecce tu iratus es etc.   Dici t ergo in persona antiquorum Patrum et sua.
marg.| {a} Utinam dirumperes celos et descenderes id est utinam tam impetuose, tam cito, tam subito descenderes, ut nec ostium quereres, sed certissime in carnem venires. Et loquitur more nostro, qui quando festinamus exire de aliquo loco, viam non tenemus, sed brevius, quam possumus egredimur et impedimenta et obstacula dirumpimus. Est ergo sensus. Utinam dirumperes celos et descenderes, id est utinam adventum tuum accelerares et promissa impleres, quasi dicat : Excita potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre. In hoc autem quod dicitur ; Utinam dirumperes celos et descenderes etc.   nota tur ex parte petentium ardor desiderii ; ex parte autem venientis notatur violentia per diruptionem et precipitatio sive impetuositas facti et abundantia gratie celestis, que per {4. 161rb} diruptos celos usque ad nos emanavit. Ardebant enim Sancti Patres in amore venturi, ita ut dicerent. Utinam dirumperes celos etc.   Et i llud inclina celos tuos et descende. Item. Emitte manum tuam de alto, scilicet filium de celo. Bernardus Ardorem desiderii antiquorum Patrum, Christi in carnem presentiam suspirantium frequentissime cogitans, compungor et confundor in memetipso et nunc vix contineo lacrimas, ita pudet teporis, torporisque miserabilium temporum horum. Item per diruptionem intelligitur violentia et precipitatio, sive impetuositas facti. Tanta enim caritate et dilectione Filius Dei voluit incarnari et tam subito et quasi insperato fecit, ut victus et coactus caritate celos dirupisse dicatur et quasi insanus factus ad miserias nostras subito descendisse. Quis enim crederet divitem ad paupertatem descendere, Dominum ad servitutem, Regem ad ignominiam, deliciosum ad austeritatem ? Ex insperato autem hoc fecit. Sap. 18.c. Dum quietum silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus a regalibus sedibus venit. Caritas autem Deo violentiam fecit. Unde Bernardus O amoris vis ! Amore quid violentius ? Solus amor triumphat de Deo. Item affluentiam gratie celestis ad nos emanandam ostendit. Propheta per verbum diruptionis, dicens : Utinam dirumperes celos et descenderes, quasi dicat : Ianua brevis est, nisi rumpatur murus celi ad exitum tante gratie et tam copiose defluentis, Gn. 7.b. Rupti sunt omnes fontes abyssi magne et cataracte celi aperte sunt. Et tamen ibi fuit diluvium pene pro diluvio culpe inflictum : quia tunc furtum, homicidium, mendacium inundaverunt, sicut dicitur Os. 4.a. Sed modo factum est diluvium gratie, que magis culpam absorbet, quam pena. Pena enim compescit actum, sed gratia peccandi voluntatem et habitum absorbet. De hoc diluvio gratie. Eccl. 39.c. Benedictio Domini quasi fluvius inundabit, cataclysmus terram inebriabit. In descensu autem Domini dicuntur dirupti celi, sicut in Ascensione dicuntur penetrati, sicut dicitur Hbr. 4.d. Habentes ergo Pontificem magnum, qui penetravit celos, Iesum filium Dei, teneamus spei nostre confessionem indeclinabilem. In descensu enim Domini defluxerunt nobis de celestibus mansionibus divina : In ascensu autem eius ascenderunt ad celestes mansiones humana ; Ideo utrobique celi dicuntur rupti, vel penetrati. In adventu enim Domini celi facti sunt melliflui et roriflui et oleiflui. Oleum enim misericordie et indulgentie distillaverunt et rorem gratie et mel suavitatis et pregustationis eterne diffuderunt. Unde cantatur in Natali. Hodie per totum mundum melliflui facti sunt celi. Et Ioel. ultimo d. In die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte. Item sup. 45.b. Rorate celi desuper etc.   Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. Oleum in vase fuit ante Angelorum, hominumque creationem. Oleum infusum fuit in Angelis, quando tabernaculum Dei fuit tantum cum Angelis et habitabat in illis. Sed oleum fuit effusum in Incarnatione, quando celi dirupti sint et nobis emanaverunt rivuli gratiarum, torrentes, scilicet olei et mellis, quando et ipsum plenum dolium, in quo sunt omnes thesauri gratiarum quod plenum est gratia et veritate, ad terras usque descendit, ut iam dicamus Ps. trigesimo secundo, Misericordia Domini plena est terra, qui prius conquerentes dicebamus. Ps. 181. In eternum, Domine, Verbum tuum permanet in celo. Sed illud eternum temporale factum est ; illud celeste ad terram derivatum est, ut iam dicatur : Oleum effusum nomen tuum. In quo notatur abundantia et copia, quia effusum dicitur : Bernardus Quam utile est hoc oleum et quam salubre, si utile non esset, non mihi effunderetur ; si salubre non esset, non me lucraretur. Sequitur.
marg.| {b} A facie tua montes defluerent quasi dicat : si descenderes, a presentia tua superbia Demonum, vel Iudeorum compesceretur. Vel. montes defluerent, id est dura corda et superbia peniterent et defluerent in lacrimas compunctionis.
marg.| {e} Sicut exustio ignis id est sicut res exustibilis.
marg.| {f} Tabescerent id est liquefierent in
marg.| {Θ} lacrimas
marg.| Aliter exponitur secundum alios Sanctos et secundum etiam quod tangunt quedam Interlineares de secundo adventu sic.
marg.| {a} Utinam dirumperes celos et descenderes. Nam quasi quedam celorum diruptio fiet, eo descendente ad Iudicium, quia patentibus celis, ministrantibus Angelis, consedentibus Apostolis, ipse Rex Regum in sede Maiestatis sue veniet, ut ab omnibus tunc electis et reprobis videatur. Et quoniam ignis ante ipsum precedet : Ideo subditur.
marg.| {b} A facie tua montes defluerent si d escenderet, scilicet : Vel repete :   Utinam ] {e}   Sicut exustio ignis   tabescerent ]   * aque vel, aque, secundum quod quidam habent, arderent igni. Ignis enim ille montes universos comburens equabit vallibus et omnem terram complanabit. Aque etiam igne purgabuntur. Sed quod iam vexatio que tunc fiet intellectum dabit auditui : ideo subditur.
marg.| {b} Ut notum fieret Nomen tuum inimicis tuis a fa cie tua gentes turbarentur. Tunc enim cognoscetur Dominus Iudicia faciens, qui nunc ignoratur, ut dicit Bernardus iniuriam patiens. Tunc etiam turbabuntur Gentes, id est qui Gentiliter vixerunt, a facie eius, quia ut scriptum est : Tunc plangent se omnes tribus terre et videbunt Filium hominis venientem in nubibus celi. Et non tantum mali turbabuntur, sed et electi terrebuntur, qui adhuc in carne viventes inventi fuerint. Unde in eorum persona subdit.
marg.| {d} Cum feceris mirabilia, non sustinebimus id est vix ferre poterimus, quia Sol obscurabitur et Luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo et virtutes celorum movebuntur, sicut dicitur Mt. 24.e. Que ergo mens, cum hec ceperint fieri, non expavescet ? Sed quia in adventu Domini ad iudicium, superbi damnationem, iusti retributionem et mundus renovationem accipiet, per ignem scilicet Domini adventum precedentem. Ideo subdit.
marg.| {f} Descendisti id est descendes.
marg.| {g} Et a facie tua id est a presentia, vel potentia tua.
marg.| {h} Montes defluxerunt id est defluent, id est superbi Demones, vel homines torquebuntur et superbia eorum confundetur et tabescet, ut sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Vel.
marg.| {g} A facie tua id est ab igne precedente faciem tuam.
marg.| {h} Montes defluxerunt quia ignis ante faciem Domini precurrens montes consumet, ut terram coequans renovet, sicut et cetera elementa renovabuntur. Dicto de malorum punitione secundum unam expositionem, vel de mundi purgatione, secundum aliam, subdit de bonorum retributione dicens.
marg.| {4. 161va} {Δ} {a} Aque arderent igni id est Chaldei, sive Babylonii lascivi et per luxuriam fluidi, a Medis per ignem exterminarentur.   Aque arderent igni id est civitas Babylon, que sita est in aquis, combureretur ab hostibus, si descenderes ad eos in auxilium : in quo innuitur quod Babylon fuit combusta. Hoc autem totum fieret.
marg.| {b} Ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis quasi dicat : Hoc modo nota fieret potentia et magnificentia tua et turbaretur, sive puniretur, hostium nostrorum malitia. Ideo autem predicta cito facias. Quia.
marg.| {d} Cum feceris mirabilia pred icta, scilicet.
marg.| {e} Non sustinebimus torm enta, scilicet ab inimicis inflicta, id est non affligemur ab hostibus, quia visis terrebuntur mirabilibus.
marg.| {Θ} lacrimas devotionis. Non enim est mirum, si durum emollitur ad presentiam ignis. Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Ignis illuminans intellectum ad cognitionem ; et accendens affectum ad amorem, consumens autem peccatorum rubiginem. Can. 5.b. Anima mea liquefacta est etc. Mi. 1.a. Consumentur montes subtus eum et valles scindentur, sicut cera a facie ignis, ut aque, que decurrunt in preceps. Ps. 96. Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra. Dominus enim omnem montuositatem superbie, omnem terrenitatem avaritie consumit. Ps. 103. Qui tangit montes, per compunctionem ; et fumigant, per lacrimarum effusionem. Am.. 9.b. Qui tangit terram et tabescit. Consumit etiam Dominus in adventu suo, aquam carnalis concupiscentie. Unde subdit.
marg.| {a} Aque arderent igni id est carnales concupiscentie desiccarentur per calorem presentie tue, Deus enim ignis est consumens humorem carnalitatis. Vel caritas creata ignis est fortis contra aquas. Unde Ct. c.b. Fortis est ut mors dilectio, dura ut Infernus emulatio, lampades eius lampades ignis, atque flammarum, aque multe non poterunt extinguere caritatem, nec flumina obruent eam. Vel per montes intelliguntur maiores Reges, scilicet et Principes, per aquas intelliguntur gentes et populi, qui in adventu Christi igne caritatis liquefacti sunt et accensi. Aque enim multe, populi multi, ut Apc.4.161vb} 17. Dicit ego.
marg.| {a} Aque arderent igni id est populi inflammarentur igne caritatis. Unde Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo, nisi ut ardeat ?
marg.| {b} Ut notum fieret Nomen tuum inimicis tuis a fa cie tua gentes turbarentur ; quasi dicat : Si descenderes, qui prius erant inimici et peccatores, illuminarentur ad cognitionem Nomini tui quod est Iesus et turbarentur ad compunctionem de peccatis et sic illuminatio ignorantiam expelleret et turbatio, sive contritio culpam, sup. 63.c. sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen glorie. Vel notum fieret Nomen tuum inimicis tuis, id est Iudei converterentur ad fidem tui Nominis quantum ad quosdam. Et non solum Iudei, sed.
marg.| {c} A facie tua gentes turbarentur id est Gentiles de peccatis dolerent. Deinde quod sequitur dicit Propheta in persona fidelium Iudeorum sic.
marg.| {d} Cum feceris mirabilia in t erris, egros sanando, cecos illuminando, curvos erigendo, mortuos suscitando et cetera huiusmodi.
marg.| {e} Non sustinebimus nos Iudei, sed blasphemabimus dicentes : In Principe Demoniorum eiicit Demonia etc. Mt. 12.b.
marg.| {f} Descendisti etc.   Supr a petiit Propheta adventum Christi, hic tamquam precibus suis exauditis dicit : descendistis in uterum Virginis, id est Io. 1.b. Verbum caro factum est. Mi. 1.a. Dominus egredietur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terre.
marg.| {g} Et a facie tua id est a presentia tua.
marg.| {h} Montes defluxerunt id est superbi Demones potentiam suam amiserunt. Unde Io. 12.e. Nunc Princeps huius mundi eiicietur foras. Vel, id est Iudei presumptuosi et superbi gloriam et dignitatem et Scripture sacre notitiam amiserunt, secundum illud Mt. 21.d. Auferetur a vobis Regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Vel, montes defluxerunt a facie Domini, quia humilitas adventus Christi omnem humanam superbiam deiecit et ad humiliationem provocavit. Unde Eccl. 44.a. Tripliciter Sol exurens montes, radios igneos exsufflans et refulgens radiis suis excecat oculos. Sol iustitie, id est Christus in ortu suo tripliciter montes combussit, quia ad confundendam nostram superbiam, signa humilitatis et subiectionis in nativitate, in conversatione, in morte nobis exhibuit. Radios autem igneos insufflat, quia per infusionem gratie sue accendimur ad eius amorem. Refulgens autem radiis suis excecat oculos, quia quos illuminat ad sui cognitionem, excecat per eorum reputationem, vel iam tanto sint humiliores in oculis suis, quanto radiis divine sapientie sunt illustrati.
marg.| {Θ} {a} A seculo non audierunt, neque auribus perceperunt quod potest intelligi de mirabilibus, que Dominus in primo adventu fecit, que talia numquam visa fuerunt, vel audita, a seculo, id est ab origine mundi. Unde Io. 9.f. A seculo non est auditum, ut quis aperiret oculos ceci nati.
marg.| {c} Oculus non vidit etc. id est Prophetis et sanctis Patribus, qui desiderabant adventum tuum in carne. Nemo enim abundantiam gratie et charismatum cognoverat, quam Christus in Adventu suo exspectantibus se largiturus erat. Hinc est quod Apostolus dicit. 1Cor. 1.b. Si cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent, sicut scriptum est. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus his, qui diligunt illum : nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Vel.
marg.| {a} A seculo id est seculum non manifestavit hec, nec docuit. Non enim docet nisi vana et inutilia, Mt. 16.c. Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in celis est.
marg.| {b} Neque auribus perceperunt quia aures humane non ad vera intendunt, sed ad nova pruriunt et curiosa, sicut dicitur 2Tim. 4.a. Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
marg.| {c} Oculus non vidit Deus absque te etc.   Ocul us enim humanus non ad eterna, sed ad temporalia lucra convertitur. Ps. 16. Oculos statuerunt declinare in terram. Za. 5.c. Hic est oculus eorum in universa terra. Vel. Oculus non vidit ; quia non est corpus, vel color, ut dicit Glossa Quod autem Apostolus addit. In cor hominis non ascendit, verum est, quia maius est corde et cor debet illuc ascendere et dirigi. Quod autem dicitur ; oculus non vidit : sic intelligitur, nisi tu solus et quibus revelasti. Vel absque te, quia si quis illa videre potuit, te quoque pariter vidit. Illa enim bona eterna sunt cognitio tui aperta summe veritatis, dilectio perfecta divine bonitatis, securitas eterne possessionis, que in te et per te habebuntur, quando exspectantibus te ostendes te et revelabis, quando eris omnia in omnibus. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Iesum Christum. Nunc autem videtur Deus per speculum in enigmate ; tunc videbitur facie ad faciem. Ps. 30. Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti autem his, qui sperant in te, id est exspectantibus te. Exspectantibus {4. 162rb} enim preparavit Deus bona illa eterna. Sed quia a facientibus iustitiam digne exspectatur et talibus merces preparatur. Ideo subditur.
marg.| {e} Occurristi tamq uam remunerator in morte, vel tamquam adiutor et protector in hac presenti peregrinatione.
marg.| {f} Letanti et facienti iustitiam id est letanter facienti iustitiam ; contra hypocritas, qui per tristitiam simulant iustitiam. De quibus dicitur Mt. 6.b. Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocrite tristes. Item est contra illos, qui in angaria portant Crucem Domini, sicut Symon Cyreneus. Mt. 17.d. Ideo competenter contra tales iungit letitiam et iustitiam, quia non sufficit bona agere, nisi adsit condimentum letitie, ut possit dici illud : Super omnia vultus accessere boni. Eccl. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. 2Cor. 9.b. Non ex tristitia, vel ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Phil. 2.b. Omnia facite absque murmurationibus et hesitationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei. Eccl. 30.d. Tristitiam longe expelle a te, multos enim occidit tristitia et non est utilitas in ea. Illis autem occurrit Dominus, qui hilariter operantur iustitiam. Occurrit autem in presenti in auxilium quod significatum est Lc. 2.d. ubi occurrit Symeoni de adventu suo gaudenti ; in futuro autem occurret eis in tribulationem et premium, quando ostendet se eis ipsa veritas et exhibebit se eis amplexandam ipsa divina bonitas et glorificabit eos maiestas eius. Sap. 6.b. Facile videtur ab his qui diligunt eam et invenitur ab his, qui querunt eam. Et postea subditur : Qui de luce vigilaverit ad eam, non laborabit, assistentem enim in foribus suis inveniet paratam, scilicet auxiliari in presenti, vel remunerare in futuro, vel paratam intrare sicut radius Solis assidet ante fenestram clausam, que si aperiatur, statim intrat radius ; sic sapientia assistit foribus anime, parata illuminare intellectum et accendere affectum. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso etc.   Item Sap. 6.c. Dignos se sapientia ipsa circuit querens et in viis suis ostendit se illis hilariter. Vel {e}   Occurristi letanti id est letanter, non solum patienter sustinenti in tribulationibus.
marg.| {g} Et nihi lominus facienti iustitiam. id est tenenti normam iustitie in operibus. Quia autem executionem iustitie et letitiam spiritualem monent tam exempla Christi, quam beneficia et promissa gaudii eterni. Ide {o} {h}   In viis tuis id est in mandatis tuis, que difficilia sunt ad exequendum. Vel in viis tuis, id est in tribulationibus, per quas eos ducis et per quas itur ad te, sicut dicit Ps. 76. In mari via tua et semite tue in aquis multis, quia per multas tribulationes oportet intrare in Regnum celorum, ut dicitur Act. 14.d. id est   Recordabuntur tui id est tuorum exemplorum ut levius incedant via, qua eos precessisti. Sicut enim dicit Bernardus Delicatus miles sua non sentiet vulnera, dum benigni ducis vulnera intuebitur. Vel.
marg.| {h} In viis tuis recordabuntur tui id est tuorum beneficiorum, quasi dicat : Cum executione mandatorum tuorum recolent tua beneficia in gratiarum actione. Hoc enim necesse est, ut quicquid bonis agimus, eius gratie et beneficio deputemus, secundum illud sup. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Vel.
marg.| {h} In viis tuis id est in tribulationibus.
marg.| {i} Recordabuntur tui id est tuorum promissorum, sive premiorum. Consideratio enim premii minuit vim tribulationis et flagelli, ut dicit beatus Gregorius. Vel.
marg.| {h} In viis tuis id est in consideratione tuarum viarum, id est creaturarum.
marg.| {i} Recordabuntur tui id est tue potentie, sapientie, pietatis et bonitatis. Invisibilia enim Dei per ea, que facta sunt intellecta conspiciuntur, ut dicitur Rm. 1.c. Item Sap. 13.b. A magnitudine speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum cognosci. Sequitur in persona Iudeorum penitentiam de infidelitate. et Domini crucifixione et dicentium.
marg.| {k} Ecce tu iratus es quasi dicat : Evidens est et patet omnibus quod tu iratus es, quia aperta est pena peccati nostri. Et iuste iratus est.
marg.| {l} Et id est quia.
marg.| {m} Peccavimus te e t tua documenta et precepta contemnendo. Vel antonomastice, peccavimus : Filium Dei crucifigendo.
marg.| {n} In ipsis pecc atis.
marg.| {o} Fuimus semper. In malitia persistendo.
marg.| {p} Et tame n tua gratia salvabimur penitendo Rm. 3.d. Omnes peccaverunt et egent gratia Dei. Vel.
marg.| {n} In ipsis id est in viis tuis.
marg.| {o} Fuimus semper. Ius titiam viarum tuarum, id est mandatorum tuorum simulando, quasi dicat : Hypocrite fuimus. In hoc ergo notatur confessio triplicis peccati. Contemptus, scilicet cum dicit : peccavimus ; pertinacie et consuetudinis, secundum unam expositionem, cum dicit : In ipsis fuimus semper ; vel hypocrisis et simulationis, secundum aliam expositionem.
marg.| {p} Et. Lic et, tam mali fuerimus, tamen   Salvabimur ] {Θ} tua gratia,
marg.| {4. 162va} Λ gratia et non meritis nostris.
marg.| {a} Et facti sumus, ut immundus omnes nos id est vere immundi facti sumus, non tantum quidam, sed omnes nos, tam maiores quam minores, tam Sacerdotes quam populus.
marg.| {b} quasi pannus menstruate. quo nihil immundius.
marg.| {c} Universe iustitie nostre quasi dicat : Tanta sunt peccata nostra et intantum multiplicate sunt iniquitates nostre, id est iustificationes legales, oblationes, sed et orationes immunde reputantur apud Deum, nec habent vim mundandi nos, secundum quod dicitur sup. 1.d. Dum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem vestram, non exaudiam, manus enim vestre sanguine plene sunt.
marg.| {d} Et cecidimus quasi   solium universi id est cito et leviter a Chaldeis sumus deiecti.
marg.| {e} Et iniquitates nostre, quasi   ventus abstulerunt nos id est sicut ventus folia sicca cito rapit et deiicit, ita iniquitates nostre cito abstulerunt nos a terra nostra. Et aliquis diceret : licet essent peccatores, tamen habebant bonos interventores, qui iram Dei erga se possent mitigare : Ideo dicit : quod non. Et hoc est.
marg.| {f} Non est, qui invocet Nomen tuum per ferventem et efficacem orationem.
marg.| {g} Qui consurgat per bonam operationem.
marg.| {h} Et teneat te meri tis operum et efficacia orationum, ne effundas iram tuam, ut olim Moyses faciebat. Ex. 32.g. Aut dimitte eis hanc noxam, Aut {4. 163ra} Λ dele me de libro tuo quem scripsisti. Quia ergo sic peccavimus, nec auxilium orationum a Sanctis habere potuimus, Ideo.
marg.| {a} Abscondisti faciem tuam id est misericordiam tuam, vel auxilium tuum, vel cognitionem tuam, vel presentiam, ne nobiscum esses per gratiam.
marg.| {b} Et allisisti id est attrivisti et percussisti.
marg.| {c} In manu etc.   Locu tio est, id est pro iniquitate nostra nos deiecisti de statu prosperitatis. Vel : In manu etc.id est pro iniquitate nostra retinentes nos et alliciente. Iniquitas enim dicitur habere manus, quia retinet eos, qui eam operantur.
marg.| {d} Et nunc Domine lice t peccatores simul, tame {n} {e}   Pater noster es tu et i deo preces audemus tibi effundere et misericordiam tuam implorare, quia Pater noster es, creatione et speciali in cultu tuo, educatione. Unde supra 1.a. Filios enutrivi et exaltavi.
marg.| {f} Nos vero lutum sumu s, id est fragiles, ideo misericordia tua indigemus. Iob. 10.b. Memento queso quod sicut lutum feceris me.
marg.| {g} Et fictor noster es t u o Domine, id est plasmator noster, secundum corporalem conditionem.
marg.| {h} Et opera manuum tuarum omnes nos quan tum ad spiritualem, id est quantum ad animam, quasi dicat : Respices opus tuum et non merita nostra. Iob. 10.b. Manus tue fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu. Ergo cum nos simus factura tua et tu fictor noster.
marg.| {i} Ne irascaris Domine satis id est nimis, sicut dicunt Septuag. id est ne punias nos supra id quod ferre possumus.
marg.| {l} Et ne ultra memineris iniquitatis nostre ad p uniendum, scilicet quasi dicat : ne punias nos ultra, quia iam flagella ferre ampliora non possumus. Simile Tb. 3.a. Ne reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
marg.| {n} Ecce Domine respice opus tuum, non merita nostra.
marg.| {o} Populus tuus omnes nos olim , scilicet fuimus tuus populus peculiaris, ideo nos respice oculo tue misericordie ad liberandum nos et civitatem tuam, Hierusalem. Et hoc necesse est. Quia.
marg.| {p} Civitas sancta tua : Ve l : Civitas sancti tui, id est Sanctuarii, sive Templi tui.
marg.| {4. 163va} {Λ} {b} Facta est deserta a te , vel a populo tuo viduata. Que sit autem illa civitas, ex nomine designa, dicens.
marg.| {d} Sion deserta facta est Sion dicitur superior pars civitatis ; Hierusalem inferior. Et non solum Sion, sed et Hierusalem et etiam Templum desertum est. Unde subdit.
marg.| {f} Hierusalem desolata est domus sanctificationis nostre et glorie nostre id est Templum, in quo sanctificabamur et gloriabamur.
marg.| {i} Ubi laudaverunt te patres nostri. In ea vota et hostias offerendo et laudes.
marg.| {k} Facta est in exustionem ignis : id est combusta est a Romanis, id est comburetur.
marg.| {l} Et omnia desiderabilia nostra etia m sancta sanctorum.
marg.| {m} Versa sunt in ruinas. Thr enorum 1.d. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius.
marg.| {n} Numquid ergo super his predictis miseriis nostris.
marg.| {o} Continebis te, Domine ut o pem non feras, ut misericordiam tuam super nos celeriter non effundas ? Ps. 66. Numquid obliviscetur misereri Deus etc.   Sup. 63.d. Ubi est multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.
marg.| {p} Tacebis et affliges nos vehementer quasi dicat : Numquid tacebis non respondens ad preces nostras, sed ex indignatione te avertens ? Vel. Tacebis, non arguendo et non increpando hostes nostros et sic permittes non diutius affligi et vehementius, quasi dicat : Domine, non facias istud, ut tacendo nos affligi diutius permittas.
marg.| {Θ} tua gratia, non nostris meritis. Ecce spe venie, que debet adiungi semper cum peccatorum confessione.
marg.| {a} Et facti sumus etc. id est de numero et merito fidelium eiecti sumus, ut leprosus, vel immundus eiicitur de castris. Noluimus enim ablui ab immunditiis nostris, cum tamen ad hoc fuerimus invitati. Unde Hbr. 10.d. Accedamus ad eum corde vero : In plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda. Za. 13.a. Erit fons patens domui David, in ablutionem peccatoris et menstruate, id est minorum et maiorum peccatorum, ut dicit Gloss {a} {b} quasi   pannus menstruate quo nihil immundius.
marg.| {c} Universe iustitie nostre id est iustificationes legales, quas statuere volentes, iustitie Dei non fuimus subiecti, ut dicitur Rm. 10.a. Ut est Circumcisio, oblatio, immolatio, que comparantur panno mulieris menstruate, quia ex immunditia carnalitatis ipsarum inquinate sunt, ut omnis qui tetigerit per observationem inquinetur : Gal. 5.a. Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit etc.   Mens truum autem dicitur a mene. Mene enim Grece, ut dicit Glossa dicitur Luna Latine. Unde menstruate dicuntur, que singulis mensibus solent fluxum sanguinis sustinere et tunc debent viri abstinere ab eis, ut precipitur Leu. 15.c. Tunc enim concipiuntur membris diminuti, ceci, claudi, leprosi et huiusmodi, ut quia parentes non erubuerunt commisceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis et aperte redarguantur in parvulis. Vel {b} quasi   pannus menstruate etc.   ad c omparationem iustitie divine. Unde Gregorius Sepe iustitia nostra ad examen divine Iustitie deducta, iniustitia est ; et sordes in districtione iusti Iudicis quod in oculis fulget operantis. Ideo sancti viri signa exteriora iustitie frequenter fugiunt et in se arguunt verentes opera sua, secundum illud Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea etc. Est  . 14.d. Tu scis quod abominer signum superbie et glorie mee, id est signa exteriora iustitie, que querunt hypocrite quod est super caput meum et detester illud ; ut pannum menstruate.
marg.| {d} Et cecidimus etc.   Secu ndum quod exponitur de Iudeis, sensus est, id est cito cecidimus per Romanos, quia sicut ventus folia rapit, ita peccata nostra fuerunt nobis causa direptionis. Vel.   Cecidimus etc. Universi, ab arbore, s. Patriarchici generis. Rami. enim fracti sunt et ceciderunt et insertus est oleaster, ut dicitur Rm. 11.c.
marg.| {e} Et iniquitates nostre In C hristum facte,
marg.| {f} quasi ventus abstulerunt nos a te rra nostra, vel a presentia tua, vel ab arbore paterne fidei : Hec autem sententia, non solum de Iudeis, sed etiam de universo genere humano, vel de quolibet peccatore intelligi potest. Gregorius Quid est homo nisi folium quod in Paradiso ab arbore vite cecidit ? Quid nisi folium est, qui tentationis vento rapitur et desideriorum flatibus levatur ? Mens quippe humana quot tentationes patitur, quasi tot flatibus movetur. Hanc enim plerumque ira perturbat, cum autem ira {4. 162vb} recesserit, succedit inepta letitia, luxurie stimulis urgetur, estu avaritie longe, lateque ad ambienda, que terrena sunt, tenditur. Aliquando hanc superbia levat, aliquando vero inordinatus timor in infimis ponit. Quia ergo tot flatibus tentationum humana corda elevantur et ducuntur, apte dicitur : Cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostre quasi ventus abstulerunt nos. quasi ventus quippe iniquitas nos abstulit, quia nullo fixos virtutis pondere in vanam elationem levavit. Bene autem folium appellatur, quia qui arbor fuit in conditione, folium a semetipso decidens factus est in tentatione, quia enim de alto cecidit, folium est. Et nota quod iustus comparatur folio virenti quod habet humorem gratie et non cadit in terram per appetitum prosperitatis terrene. Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet ; iusti autem quasi virens folium germinabunt. Habent virorem celestis conversationis, quem trahunt ab humore gratie abundantis in qua plantati sunt. Unde supra 44.a. Germinabunt inter herbas quasi salices iuxta preterfluentes aquas. Dicuntur autem signanter iusti germinare, sicut solium virens, quia sicut folia virentia fructus in arbore operiunt, ne solis ardore ledantur, sic iusti in seipsis per humilitatem bona opera abscondunt, ne ardore laudis humane immatura coquantur : Iniustus autem et peccator comparatur folio arido et levi et sonoro, sine fructu existenti, tenui et ad ventum decidenti. Peccator enim levis est et instabilis. Unde Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. Ps. 1. Et erit tamquam pulvis etc.   Item aridus est a gratia. Unde Ier. 17.a. Erit quasi myrice in deserto et non videbit eum, cum venerit, bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. Item sonorus est. Habet enim sonitus superbie : De quo sonitu in Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu. Item sine fructus est bone operationis. Item tenuis est non habens densitatem meritorum et ad ventum cuiuslibet tentationis decidit. Unde dicit.
marg.| {e} Et iniquitates nostre quasi   ventus abstulerunt nos. ubi notandum est quod ventus multis modis dicitur.
marg.| Est ventus.
marg.| Materialis, scilicet commotio aeris, ut Mt. 8.c. Imperavit ventis et mari.
marg.| Iniquitatis, ut hic. Iniquitates nostre quasi ventus abstulerunt nos.
marg.| Tentationis demonum, scilicet vel malorum hominum, ut Mt. 7.d. Venerunt flumina, flaverunt venti. etc. Item Eccles. 9.a. Si Spiritus potestatem habentis, ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.
marg.| Adversitatis et tribulationis. Ier. 4.c. ventus urens in viis, que sunt in deserto vie filie populi mei. Ps. 35. Impulsi sunt, nec potuerunt stare.
marg.| Prosperitatis. De quo Iob. 30.c. Elevasti me et quasi super ventum ponens allisisti me valde.
marg.| Mundani favoris. De quo Os. 12. Ephraim pascit ventum et sequitur estum. Iob. 30.c. Abstulit quasi ventus desiderium meum et quasi nubes pertransiit salus mea. Desiderium enim celeste aufert desiderium laudis humane et sic cito transit et evanescit salus gratie.
marg.| Spiritus sancti, vel inspiratio eius. Act. 1. Accipietis virtutem Spiritus sancti, supervenientis in vos. Sequitur secundum quod exponitur de Iudeis.
marg.| {f} Non est, qui invocet Nomen tuum, qui consurgat et teneat te quasi dicat : Ideo cecidimus nos Iudei a statu fidei, vel a terra nostra, quia.   Non est qui invocet Nomen tuum id est intus vocet per attentam orationem.
marg.| {g} Qui consurgat id est ex toto se erigat adversus divinam animadversionem.
marg.| {h} Et teneat te. Per bonam operationem, ne ferias, quasi dicat : Ideo cecidit populus universus, quia nullus est Sacerdos, vel Propheta, vel prelatus, qui divine ire possit obviare deprecando, sumens auctoritatem resistendi ex conscientia boni meriti, nec qui iram Dei retineat manibus bone operationis. Ez. 22.g. Quesivi de eis virum, qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam et non inveni, sup. 59.c. Et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius, quia non est Iudicium et vidit, quia non est vir et aporiatus est, quia non est, qui occurrat.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Non est qui invocet Nomen tuum per orationem.
marg.| {g} Qui consurgat ad c elestem contemplationem.
marg.| {Θ} {h} Et teneat te per lacrimarum copiosam effusionem. Lacrima enim retinet et cogit Deum. Plorando enim retinuit Iacob Angelum. Os. 12.b. Invaluit ad Angelum et confortatus est, flevit et rogavit eum. Vel. Non est, qui invocet nomen tuum, id est Iesum in tentatione ; Qui consurgat, id est qui ex toto surgat corpore, scilicet et mente a carnali voluntate, vel terrena cupiditate ; Et teneat te : lacrimis, ut dictum est et oratione, vel qui teneat te : perseverando, usque in finem, in bona operatione et conversatione. Talis enim tenet fortiter Deum, quem nihil separare potest a caritate Christi, sicut dicitur Rm. c. 8.g. Ct. c. 3.b. Tenui eum, nec dimittam. Mt. 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
marg.| {a} Abscondisti faciem tuam a nobis id est Divinitatem tuam, vel cognitionem, vel respectum misericordie tue, vel auxilium tue presentie. Unde Mt. 23.d. Non me videbitis amodo donec dicatis, Benedictus, qui venit in nomine Domini.
marg.| {b} Et allisisti nos id est afflixisti per Romanos et deiecisti.
marg.| {c} In manu iniquitatis nostre id est in actione iniquitatis nostre, vel propter retinaculum iniquitatis, quia scilicet iniquitas diu tenuit nos, ideo nos allisisti quos elevaveras in sublimi. Iob. 30.c. Elevasti me et quasi super ventum ponens allisisti me valde. Ps. 101. Elevans allisisti me. Iero. Ex hoc quod hic dicitur. In manu iniquitatis nostre, discimus quod iniquitas manus habet et omnia peccata que nos strictos tenere desiderant. Unde simile habetur, Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue. Et nota quod sicut dicitur hic, ex iniquitate et culpa incidit homo in ignorantiam et miseriam. Culpa enim semper mater est ignorantie et miserie. Unde signanter dicit.
marg.| {a} Abscondisti faciem tuam a nobis id est cognitionem tuam. Et ex hoc sequitur ignorantia.
marg.| {b} Et allisisti nos ecce afflictio et miseria. Et hoc totum.
marg.| {c} In manu etc.   quia nulla noceret adversitas, si nulla dominaretur iniquitas. Sed quia post iniquitatem redeundum est ad confessionis humilitatem, isti iam ex corde penitentes cum humilitate procidunt, atque obsecrantes {4. 163rb} dicunt.
marg.| {d} Et nunc etc.   quan tum ad anime creationem.
marg.| {f} Nos vero lutum quan tum ad corporalem conditionem. Deinde aliis verbis et reverso ordine idem dicit.
marg.| {g} Et fictor noster quan tum ad corpus luteum.
marg.| {h} Et opera manuum tuarum omnes nos quan tum ad animam. In hoc quod homo comparat se luto et Deum figulo, excitat erga se paternam pietatem, sicut circa materiam suam fragilem et suam recognoscit subiectionem. Unde Iob. 10.b. Memento queso quod sicut lutum feceris me etc. Ier  . 18.a. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea domus Israel. sup. 45.b. Ve qui contradicit fictori suo testa de Samiis terre : Numquid dicit lutum figulo suo, quid facis ? et opus tuum absque manibus est ? Rm. 9.d. Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, quid me fecisti sic ? Item sup. 49.e. Perversa est hec vestra cogitatio, quasi si lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo, non me fecisti et figmentum dicat fictori suo, non intelligis. Et nota quod dicit.
marg.| {d} Et nunc Domine, Pater noster es tu nunc , id est in adversitatem et flagellis probas te esse Patrem, quia flagellas omnem filium quem recipis. Hbr. 12. Sed tamen parce aliquantulum a verbere, ne confringamur in tribulatione.
marg.| {f} Nos vero sumu s lutum, id est fragiles. Vel per hoc quod dicit. Et nunc etc.   Innu itur quod homo in tribulatione positus ad Deum patrem recurrit et cognoscit suam fragilitatem. Unde Os. 6.a. In tribulatione sua mane consurgent ad me, venite et advertamur ad Dominum. Postea autem quando cessaverit flagellum, statim revertuntur ad pristinum. Unde Os. 9.c. Ephraim quasi avis avolavit, id est cito a me recessit.
marg.| {g} Et fictor noster id est plasmator noster.
marg.| {h} Et opera manuum tuarum omnes nos. Not a quod dicit omnes nos, contra divites et elatos et carne nobiles, qui se putant factos meliori manu, vel de meliori luto. Iob. 31. Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est et formavit me in vulva unus ? Item Iob. 33.a. Ecce et me, sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum. De luto dicit, non de auro. Multi tamen non reputant se de eodem luto factos, de quo pauperes.
marg.| Iuvenalis. Quia tu gallina filius alba : Nos viles pulli nati infelicibus ovis.
marg.| {i} Ne irascaris Domine satis quasi dicat : ex quo opus tuum suum fragile et luteum, ergo ne infligas vindictam pene.
marg.| {k} Satis id est nimis, sicut dicunt Septuaginta, id est supra id quod possumus sustinere, Fidelis enim es et dabis cum tentatione proventum, ut possimus sustinere ut dicitur 1Cor. 10.d. Vel. Satis, id est secundum meritum culpe. Non enim possumus penam meritis respondentem sustinere. Ps. 129. Si iniquitates observaveris Domine, id est si districte iudicaveris, Domine quis substinebit ? Augustinus. Ve etiam laudabili vite hominum, si misericordia remota discusseris eam Domine. Ier. 10.d. Corripe me Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo. Vel.
marg.| {i} Ne irascaris Domine satis id est ne punias nos in futuro, quia illa nimia est, sed in presenti, ubi flagellando das gratiam et remittis culpam : sicut dicitur Tb. 3.c. In tempore tribulationis peccata dimittis. Iob. 37.d. Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde, sed in futuro, supple. Za. 1.c. Ego iratus sum parum in presenti, eos ad correctionem modicum flagellando, ipsi vero adiuraverunt in malum, correctionem contemnendo et ideo eternam penam promerentur.
marg.| {l} Et ne ultra id est in alio seculo.
marg.| {m} Memineris iniquitatis nostre ad p uniendum, quia non debes punire bis in id ipsum in presenti, scilicet et in futuro. Tb. 3.a. Et nunc Domine memento mei et ne sumas vindictam de peccatis meis ; neque reminiscaris delicta mea, vel parentum. meorum. Vel.
marg.| {l} Ne ultra memineris iniquitatis nostre quasi ultra, sive post penitentiam et veniam, ne sis memor peccatorum nostrorum ad improperium, vel in vindictam. Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter, id est condonat omnia peccata et non improperat. Ez. 18.f. Quacumque die peccator ingemuerit, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius.
marg.| {n} Ecce Domine respice affl ictionem et desolationem nostram et miserere, quia.
marg.| {o} Populus tuus omnes nos fuim us, s. olim. Simile Lam. ultimoa. Recordare Domine, quid acciderit nobis, intuere et respice opprobrium nostrum, hereditas nostra versa est ad alienos. De destructione autem, que facta est per Titum, addit.
marg.| {p} Civitas sancta tua vel sancti tui, in qua erat Templum sanctum tuum.
marg.| {Θ} {b} Facta est deserta Sion, deserta facta est Hierusalem, desolata est domus sanctificationis nostre et glorie nostre, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis : id est succensa est a Romanis. Hoc planum est. Sion enim et Hierusalem, ut dicit Glossa in hoc loco, idem significant, Templum, scilicet et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis fuit. Sed postquam populus Iudeorum negavit Christum Regem suum et addidit. Non habemus Regem, nisi Cesarem. Io. 19.c. Hierusalem deserta est a Deo et Templum. Unde Mt. 23.d. Relinquetur vobis domus vestra deserta. Item Io. 14.d. Surgite, eamus hinc. Et in Templo audite sunt voces, sicut dicit Ecclesiastica historia. Transeamus ab his sedibus. Combustum est autem Templum a Romanis, sicut et a Chaldeis, secundum quod predicitur Za. 11.a. Aperi, Libane, portas tua et comedat ignis Cedros tuas.
marg.| {l} Et omnia desiderabilia nostra id est Sancta sanctorum et omnia preciosa Templi.
marg.| {m} Versa sunt in ruinas sicu t supra expositum est.
marg.| {n} Numquid super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer. Hoc non mutatur a prima expositione litterali.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Civitas sancta tua etc.   Civi tas est Ecclesia, vel anima, que debet esse Sion per altitudinem contemplationis quantum ad se et ad proximum. Sed per peccatum fit deserta Deo inhabitante et desolata a gratia confortante, datur in exustionem ignis, per saturitatem carnalis, vel temporalis concupiscentie. De quo igne dicitur in Ps. 57. Super cecidit ignis et non viderunt Solem. Ps. 79. Incensa igni et suffossa etc.   Quom odo autem exuratur, dicitur Ier. 11.c. Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum, ad vocem loquele grandis exarsit ignis in ea et combusta sunt fruteta eius. Vox loquele grandis, que animam ad peccatum inflammat, est persuasio adulatorum, vel tentatio Demonum, vel ventris desiderium. Sed iustus non comburitur ad has voces, quia nec vocem mundi adulatoris, nec Diaboli tentatoris, nec ventris exactoris attendit, secundum quod dicitur Iob. 39.a. Vocem exactoris non audit. Ideo ergo non ardet igne peccati, de quo etiam igne dicitur Iob. 28.a. Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est. Quod est contra quosdam, de quibus exeunt multi panes, quia multas eleemosynas faciunt et tamen ab igne peccati, vel luxurie se non custodiunt. Dicit ergo.
marg.| {4. 163vb} {a} Civitas sancta tua vel Sancti tui, id est Christi gratiam habitantis, vel Spiritus sancti ipsam civitatem sanctificantis, id est Ecclesia, vel anima.
marg.| {b} Facta est per peccatum.
marg.| {c} Deserta a te .
marg.| {d} Sion id est Ecclesia, vel anima prius contemplationi dedita, vel in contemplationis specula exaltat.
marg.| {e} Deserta facta est id est sterilis a fructuosis meditationibus et desideriis celestibus.
marg.| {f} Hierusalem id est Ecclesia, vel anima paci et reconciliationi faciende inter proximos, vel inter Deum et homines studiosa et unita, activa, fructuosa : Modo.
marg.| {g} Desolata est id est sterilis et viduata est a bonis operibus et laboribus.
marg.| {h} Domus sanctificationis nostre et glorie nostre, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in combustionem ignis Mult i enim, in quibus prius sanctificabatur Deus et glorificabatur, ab igne peccati, vel luxurie comburuntur et sic fit domus coinquinationis et ignominie anima, vel Ecclesia, que prius erat domus sanctificationis et glorie. Vel domus sanctificationis et glorie dicitur, quia Deus mentem, quam inhabitare elegit, sanctificat a culpa et gloriosam facit in virtutibus et gratia. Sanctificationem autem domus sequitur gloria, quia mens illa potest in Domino gloriari, que prius mundata et sanctificata fuerit a contagione peccati, 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur. 1Cor. 2.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. In tali domo laudatur Deus a patribus. Unde dicit : Ubi laudaverunt te patres nostri. Profectus enim animarum ad laudem provocat animos Prelatorum et gaudium est sanctorum Angelorum : et ideo maxime lugendum, quando anima Deo sacrata in incendium convertitur concupiscentiarum, vel peccatorum. Unde dicit.
marg.| {k} Facta est in exustionem ignis : De quo igne predictum est.
marg.| {l} Et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. Ign is enim omnia comburit et ruere facit, maxime ignis luxurie. Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina. Desiderabilia autem anime in quibus Deus delectatur et reficitur et que desiderat in nobis, sunt meditationes sancte, ardentes affectiones, utiles locutiones, strenue operationes, omni genere virtutum fulgentes, que omnia Diabolus in adventu suo incendit et diruit, secundum quod dicitur Lam. 1.d. Manum suam misit hostis ad fortia et omnia desiderabilia eius. Dupliciter autem dicuntur desiderabilia, quia Diabolus ea vult et desiderat destruere et ad suum usum invertere. Ioel. 1.d. Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis. Item Ioel. 2.a. Ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma ; quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti, nec est, qui effugiat eum. Cum ergo tanta mala inferat inimicus.
marg.| {n} Numquid super his continebis te, Domine id est super tantis miseriis nostris, vel culpis, viscera misericordie tue tenebis, ne effluant super nos, vel manum vindicte tue ne extendas eam ad amicos, quasi dicat : Non decet hoc, ut Dominus misericordiarum contineat se a sublevatione miseriarum nostrarum, sup. 63.d. Ubi est zelus tuus et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.
marg.| {q} Tacebis et affliges nos vehementer quasi dicat : taciturnitatem tuam sequitur afflictio nostra. Tacet autem Dominus, cum clamantibus in oratione non respondet in petiti collatione. Ps. 27. Ad te, Domine, clamabo, Deus meus, ne sileas a me etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 64), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_64)

Notes :