Hugo de Sancto Caro

Capitulum 52

Numérotation du verset Is. 52,1 

Consurge consurge
induere fortitudine tua
Sion
induere vestimentis glorie tue
Hierusalem
civitas sancti
quia non adiiciet ultra
ut pertranseat per te
incircumcisus
Et
inmundus.
Numérotation du verset Is. 52,2 

Excutere
de pulvere
consurge
sede Hierusalem,
solve
vincula
colli tui captiva filia Sion
Numérotation du verset Is. 52,3 

quia hec dicit Dominus Deus1 gratis
1 Deus] om. Weber
venundati estis
et sine argento redimemini.
Numérotation du verset Is. 52,4 

Quia hec dicit Dominus Deus in Egyptum
descendit
populus meus
in principio
ut colonus esset
Ibi
et Assur
absque ulla causa
calumniatus est eum.
Numérotation du verset Is. 52,5 

Et nunc quid mihi est hic dicit Dominus?
Quoniam ablatus est populus meus gratis.
Dominatores
Eius
inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die
nomen meum blasphematur.
Numérotation du verset Is. 52,6 

Propter hoc
sciet populus meus nomen meum
in die illa
quia ego ipse qui loquebar
ecce adsum.
Numérotation du verset Is. 52,7 

Quam pulchri
super montes
pedes
Annuntiantis
et predicantis
pacem
annuntiantis bonum
predicantis
Salutem
dicentis
Sion regnabit2
2 regnabit] regnavit Weber
Deus tuus.
Numérotation du verset Is. 52,8 

Vox
speculatorum tuorum
levaverunt vocem
simul
laudabunt
quia oculo3
3 oculo] oculum Weber
ad oculum
videbunt cum converterit
Dominus Sion.
Numérotation du verset Is. 52,9 

Gaudete
et laudate simul deserta Hierusalem
quia consolatus est Dominus
populum suum,
redemit Hierusalem.
Numérotation du verset Is. 52,10 

Paravit Dominus
brachium sanctum suum in oculis
omnium gentium et videbunt
omnes fines terre
salutare Dei nostri.
Numérotation du verset Is. 52,11 

Recedite recedite
exite
inde pollutum,
nolite tangere.
Exite de medio eius.
Mundamini
qui fertis vasa Domini.
Numérotation du verset Is. 52,12 

Quoniam non in tumultu
exibitis
nec in fuga properabitis.
Precedet enim vos
Dominus
et congregabit vos Deus Israel.
Numérotation du verset Is. 52,13 

Ecce intelliget4
4 intelliget] intelleget Weber
servus meus
exaltabitur et elevabitur
et sublimis erit valde.
Numérotation du verset Is. 52,14 

Sicut obstupuerunt5
5 obstupuerunt] obstipuerunt Weber
super te multi
sic inglorius erit inter viros
aspectus eius et forma eius
inter filios hominum.
Numérotation du verset Is. 52,15 

Iste asperget
gentes multas super ipsum
continebunt reges os suum
quia quibus
non est narratum
de eo videbunt6
6 videbunt] viderunt Weber
et qui non audierunt
contemplati sunt.

Capitulum 52

Numérotation du verset Is. 52,1 
marg.| Consurge, consurge etc.   Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. Primo liberatio populi per rationem ostenditur et ibidem causa captivitatis secundum unam expositionem ponitur. Secundo nuntii liberationis in Iudeam mitti dicuntur, ibi :   Quam pulchri etc.   Tert io populum exhortatur, ut gaudeat et laudet Dominum, etiam si se ad recedendum de Babylone preparet, ibi,   Vox speculatorum tuorum etc.   Quar to ministri huius liberationis determinantur, scilicet. Cyrus secundum unam expositionem : vel secundum alios loquitur ibi de Iosaphat, vel de Iosia : secundum alios de morte Isaie, ibi,   Ecce intelliget etc.   Dici t ergo.
marg.| {u} Consurge etc.   In f ine precedentis capituli promisit Dominus per Prophetam convertendam captivitatem Iudeorum in ipsos hostes eorum et eos destruendos, scilicet Chaldeos, vel Romanos, secundum Hieronymum. Hic Propheta diffusius agit de liberatione Iudeorum in prima parte capituli. Dicit ergo :   Consurge id est consurges et loquitur ad Hierusalem, quasi iam sint destructi Iudei. Consurge, bis dicit, quasi dicat : dupliciter cecidisti, casu populorum ; et casu munitionum. Vel.
marg.| {u} Consurge que cecidisti in captivitate.
marg.| {x} Consurge que cecidisti in Egypti dispersione.
marg.| {y} Induere fortitudine tua id est quam solebas habere, o Sion.
marg.| {z} Induere vestimentis glorie tue o Hierusalem civitas Sancti. Et loquitur de Hierusalem quasi de muliere, qui quamdiu vir eius est in captivitate, induitur {Δ} lugubribus.
marg.| {u} Consurge, consurge etc.   Eccl esiam, vel animam invitat ad surgendum, quam in fine precedentis capituli incurvatam et substratam Demonibus dixit. Dicit ergo.
marg.| {u} Consurge de l uto divitiarum.
marg.| {x} Consurge de l uto carnalium voluptatum. De primo luto dicitur. Hab. 2.b. Ve ei, qui multiplicat non sua : usquequo aggravat contra se densum lutum ? De secundo 2. Pet. 2.d. Sus lota in volutabro luti. Et quia Demones te impugnare aggredientur, ex quo eis subiacere nolueris.
marg.| {y} Induere fortitudine tua, Sion id est anima, vel Ecclesia ad resistendum tentationibus. Multi enim surgunt, sed statim recidunt. Vel.
marg.| {u} Consurge abii ciendo inferiora.
marg.| {x} Consurge appe tendo celestia.
marg.| {y} Induere fortitudine tua mult iplicando bona opera. Et dicit   tua non aliena, sicut asinus, id est hypocrita, qui induitur pelle leonis.
marg.| {z} Induere vestimentis glorie tue id est honesta conversatione, Prv. ultim. d. Fortitudo et decor indumentum eius. Fortitudo in {Θ} strenuitate operis decor, sive gloria in honestate conversationis. Ruth. 3.a. Lavare, scilicet per penitentiam et ungere, s. per misericordiam et cultoribus induere vestimentis, s. per conversationem honestam et abscondere in arca, s. per humilitatem. Iob. 40.a. Circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus. O,
marg.| {a} Hierusalem civitas Sancti. Ani ma dicitur Sion per circumspectionem insidiarum inimici dicitur Ierus. per contemplationem eterne pacis. Similiter Ecclesia dicitur Sion, quantum ad Prelatos, quibus incumbit specula et custodia subditorum : sed sicut dicitur, infra 56.d. Speculatores eius ceci omnes. Dicitur autem Ierus. quantum ad minores, in quibus maxime videtur et invenitur pax et concordia, sicut dicitur in Ps. 106. Effusa est contentio super Principes. Sequitur.
marg.| {c} Quia non adiiciet ultra si p redicta feceris.
marg.| {d} Ut pertranseat per te incircumcisus etc. id est Diabolus, qui dicitur incircumcisus, quia superfluitatem temporalium semper suggerit. Dicitur immundus, quia luxurie immunditiam diligit. Transit autem per animam, cum anima consentit in delectationem : pertransit, cum anima consentit in opus, sup. 35.c. Non transibit per eam pollutus, id est malus motus, etsi surgat. Rm. 6.b. Non regnet peccatum in vestro {4. 122vb} mortali corpore. Vel potest legi de statu triumphantis Ecclesie. Naum. 1.d. Non adiiciet ultra, ut pertranseat in te Belial. Ioel. 3.d. Alieni non transibunt per eam amplius. Modo in Ecclesia militante aliter est. Non sunt foris canes, vel venefici, immo plena est Ecclesia superfluitate divitiarum et immunditia peccatorum, maxime in Clericis, Ez. 44.b. Sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel, eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, quasi dicat : quia ambitiosi sunt : et incircumcisos carne, quia luxuriosi sunt, ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam, hoc est contra illos, qui indignos promovent.
marg.| {f} Excutere de puluete id est declina a malo.
marg.| {g} Consurge fac bonum.
marg.| {h} Sede id est persevera in bono. Et dicit notabiliter excutere, quasi dicat : totus es in pulvere peccati involutus et ideo totus excutere. Apostolis autem dictum est Mt. 10.b. Excutite pulverem pedum vestrorum, quasi parum de pulvere habentibus. Ps. 43. Humiliata est in pulvere anima nostra. Iob. 11.b. Asconde eos in pulvere similiter. Vel pulvis sunt bona temporalia : Hunc Sancti excutiunt ; sed mali lingunt. Mi. 7.d. Lingent pulverem, sicut serpentes. Et infra 65.d. Serpenti pulvis panis eius. Dicit ergo.
marg.| {f} Excutere de puluete id est de amore terrenorum.
marg.| {g} Consurge id est totus surge in amore celestium. Sed post erectionem ad superna.
marg.| {h} Sede id est redi ad te et reside in te per considerationem tuorum defectuum. Surge enim est exaltari, sessio humiliatio. Hoc est quod dicitur Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Sed quia homo non habet libertatem surgendi, vel sedendi, qui ligatus est ; ideo subdit.
marg.| {i} Solve prius, scilicet  . ] {k}   Vincula colli tui captiva filia etc.   Iuda s habet vinculum in collo, ita quod non vult confiteri pre verecundia. Os. 5.d. Vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum. Lam. 1.e. Convolute sunt iniquitates mee et imposite collo meo, ne, scilicet confitear eas, infra 58.b. Dissolve colligationes impietatis etc. vel in hoc quod dicit,   vincula colli tui innu it quod peccator sit bos, vel iumentum, talia enim ligantur per collum, homo autem in pede, vel manu. Dicit ergo.
marg.| {i} Solve vincula id est remove peccata quibus factus es pecus, quibus pressus statuisti oculos tuos declinare in terram et incurvatus es multo vinculo ferri, ut dicitur 2Par. ultimo. Lv. 26.b. Confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. Item predicator qui peccat, vinculum habet, quia non potest libere in aliis reprehendere quod facit ipse Ro. 5.d. Nihil audemus loqui eorum, que per nos non efficit Christus Prv. 6.a. Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus : quia debet facere Predicator quod dicit.
marg.| {m} Quia hec dicit Dominus : Gratis venundati etc. quasi dicat : bene dixi : Solve vincula servitutis Diaboli, cui venditus es, quia   gratis venundati estis id est Diabolo dediti. Et loquitur modo in plurali, ad innuendum quod mali unum sunt in malo, licet plures in numero. Et dicit   gratis id est sponte vestra, scilicet pro iniquitatibus, quas voluntarie egistis. sup. 50.a. Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis. Vel,   Gratis quia nec commodum inde habuistis, nec incommodum effugistis. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ; Ps. 43. Vendidisti populum tuum sine pretio. Prv. 10.c. Cor impiorum pro nihilo.
marg.| {o} Et sine argento. Glossa id est nullo merito vestro, sed gratuito Dei beneficio.
marg.| {p} Redimemini. Glossa sanguine filii 1Pt. 1.d. Non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vestra vana conversatione paterne traditionis, sed pretioso sanguine agni incontaminati et immaculati Iesu Christi. Sed contra. Dn. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime. Et Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divine. Sol. Qui venditus est Diabolo per peccatum, per hec redimi non potest ; sed habilitari ad consequendum effectum dominice redemptionis.
marg.| {a} Quia hec dicit Dominus. Ben e dico quod redimemini ab Egypto et Diabolo, cui subditi fuistis, quia.
marg.| {s} Descendit populus meus. Glossa genus humanum.
marg.| {t} In principio id est in primo parente Adam, scilicet.
marg.| {r} In Egyptum id est in mundum, in quo est meror et tenebre. Sed ad quid ?   Ut colonus esset ibi id est ut in mundo esset tamquam in exilio. Vel,   colonus esset ibi colendo terram et laborando. Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem. Sed fatuus est, qui colit agros steriles, quorum fructus urtice et absynthium ; sed ager proprii cordis colendus est. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum impleverant urtice etc.
marg.| Et nota quod Ier. 14.b. fit questio quedam. Quare colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum ? Et hic est responsio, quia in Egyptum descendit etc. Ideo et Dominus ascendit nubem levem et ingressus est Egyptum, ut dicitur sup. 19.a. Eadem enim via venit Samaritanus, qua descenderat sauciatus. Lc. 10.e. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Ierico,
marg.| {x} Et Assur id est Diabolus.
marg.| {y} Absque ulla causa id est non de iure, sed invidia movente, ut dicitur Sapient. 2.d. Invidia Diaboli   ] etc. {z}   Calumniatus est eum Adam , scilicet ad peccatum trahendo. Vel,   Eum id est genus humanum, etiam Sanctos in limbo detinendo, cum tamen nihil
marg.| {Θ} iuris haberet
marg.| {4. 122va} Δ lugubribus vestimentis et in reditu eius ornatur. Fortitudinem Hierusalem vocat muros, turres et fossata : gloriam autem eius dicit templum et ea, que ad cultum templi pertinent. Vel vestimenta glorie vocat munitiones et oppida circumadiacentia. Et est idem Sion et Hierusalem, sed Sion dicitur superior pars civitatis, proprie Hierusalem dicitur inferior.
marg.| {b} Civitas Sancti id est Dei Vel sanctuarii, alia littera, id est templi, id est in qua est templum : et sic aperta est interl. que dicit Sancti, vel templi. Hieronymus Civitas sancta, alia littera : quia sola in orbe terrarum acceperat legem, sicut etiam dicitur Mt. 27.f. Exeuntes de monumentis venerunt in sanctam civitatem.
marg.| {c} Quia non adii. etc. quasi dicat : bene dico induere, id est indueris fortitudine : quia eris ita fortis quod non adiiciet ultra.
marg.| {d} Ut pertranseat per te conculcando te et subiiciendo.
marg.| {e} Incircumcisus etc. id est Nabuchodonosor Rex Babylonie et semen eius. Et iunge sic litteram. Non adiiciet ultra incircumcisus et immundus, ut pertranseat per te. Et dicitur immundus, quia incircumcisus.
marg.| Et nota quod hoc promittunt sibi Iudei in novissimis diebus ad litteram.
marg.| {f} Excutere etc. Loquitur sub tropo, quando aliqui laborant sedentes in terra, quando surgunt ab opere, excutiunt vestes suas et ita ei dicit,   Excutere de puluete etc. id est labore et utilitate captivitatis.
marg.| {g} Consurge id est consurges et pristinum statum resumes.
marg.| {h} Sede Ierus id est sedebis quiete et secure. Per sessionem enim significatur quies et firmitas.
marg.| {i} Solve id est solvens.
marg.| {k} Vincula colli tui id est iugum servitutis.
marg.| {l} Captiva filia Sion id est Ierus. Sion dicitur superior pars, Ierus. inferior pars civitatis : Filia autem Sion dicitur ipsa plebs.
marg.| {m} Quia hec dicit Dominus quasi dicat : verum est quod liberaberis, o Sion a captivitate, quia hec dicit Dominus, qui non mentitur.
marg.| {n} Gratis venundati estis hostibus, scilicet  in servitutem id est sine labore magno et sumptu possident vos hostes. ad litteram enim Iudei capti ab hostibus dabantur venales pro modico pretio, sicut dicit Ps. 43. Vendidisti populum tuum sine pretio. Quia ergo habuerunt eos sine pretio, reddent eos sine pretio. Et hoc est quod dicit.
marg.| {o} Et sine argento redimemini id est gratis et sine pretio liberabimini per Cyrum. Unde supra 45.c. Captivitatem meam dimittet non in pretio, neque in muneribus, Vel.
marg.| {n} Gratis venundati estis id est sine causa, quantum ad Babylonios captivantes, seu quoad ipsos, qui propter peccata sua captivati sunt.
marg.| {q} Quia hec dicit Dominus Deus. Dix it quod eos liberaret, hic ponit rationem ad hoc, ut citius credant.
marg.| {r} In Egyptum descendit populus meus in principio. Gn. 46.a.
marg.| {u} Ut colonus esset ibi in t erra Gessem et ibi Pharao calumniatus est eum, sed non omnino sine causa. Glossa Videbantur enim Egyptii aliquid rationis subiiciendo eum habere : quia subvenerunt ei in famis necessitate ; et tamen ego liberavi eum.
marg.| {x} Et Assur id est Rex Assyriorum Nabuchodonosor, scilicet qui fuit Monarcha et populus eius.
marg.| {y} Absque ulla causa calumniatus. Erg o multo magis liberabo populum meum ab ipso Assur, qui sine causa eum in propria terra oppressit. Et sumitur hic large calumnia pro iniuria qualibet.
marg.| {4. 123ra} {Δ} {a} Et nunc quid mihi est hic id est in terra Iudeorum deserta.
marg.| {c} Dicit Dominus, quoniam ablatus etc. quasi dicat : Dominus, nihil habeo boni, propter quod in hac regione permaneam, de qua populus meus ablatus est gratis. Dominus enim, quasi nihil reputat se habere, cum auferuntur ei homines propter quos fecit omnia.
marg.| Vel. {d} Ablatus est a te rra sua.
marg.| {e} Gratis sine labore hostium : vel etiam pro peccatis Principum, non suis principaliter. Unde subdit causam captivitatis.
marg.| {f} Dominatores eius Rege s, Principes et Sacerdotes eorum inique agunt, dicit Dominus.
marg.| {g} Et iugiter non ad horam, sed diu.
marg.| {h} Tota die cont inue.
marg.| {i} Nomen meum blasphematur a po pulo, exemplo maiorum, vel ab aliis nationibus, qui videntes peccata Iudeorum, Deum Israel blasphemabant et maledicebant. Vel aliter secundum Andream.
marg.| {a} Et nunc quid mihi est hic etc. quasi dicat : cum populus meus de terra sua sine causa ablatus sit, quid ego in celo morer et non potius descendo liberare meos, quos inique Dominatores eorum Chaldei opprimunt ?
marg.| {k} Propter hoc quia iniuste ablatus est et afflictus.
marg.| {l} Sciet. id est experietur.
marg.| {m} Populus meus nomen meum id est potentiam et virtutem meam, qua nominabilis apparebo.
marg.| {o} In die illa nota bili, in qua liberabo eos.
marg.| {p} Quia ego ipse etc.   per Prophetas eis liberationem promittendo.
marg.| {q} Ecce adsum id est presens adero perficiendo promissa.
marg.| {r} Quam pulchri etc.   Hic determinat, qualiter nuntii liberationis in Iudeam mittentur et congaudens adventui eorum dicit Propheta :   Quam pulchri super montes id est super terram Iudee, que est montuos {a} {t}   Pedes annuntiantis etc. id est quam speciosus est adventus nuntiorum nuntiantium in Iudea pacem et reditum captivorum.
marg.| {u} Annuntiantis id est annuntiantium.
marg.| {x} Predicantis id est predicantium.
marg.| {z} Salutem id est liberationem a captivitate.
marg.| {a} Dicentis id est dicentium.O} {b}   Sion regnabit id est regnare apparebit in te.
marg.| {c} Deus tuus quia te eripiet tamquam, Rex fortis. Vel regnabit in Cyro, cui regnum dabit ad te liberandum.
marg.| {d} Vox speculatorum etc.   audi ta est, scilicet Esdre et aliorum, qui erant, quasi custodes populi.
marg.| {e} Levaverunt vocem id est levabunt populum ad reditum exhortando. Vel.
marg.| {d} Speculatorum id est eorum, qui in Iudea erant, qui revertentes de Babylonia in specula respiciebant.
marg.| {e} Levaverunt vocem cong audendo redeuntibus.
marg.| {f} Simul laudabunt Deum liberatorem suum.
marg.| {h} Quia oculo ad oculum id est apertissime et presentialiter.
marg.| {i} Videbunt libe rationem suam.
marg.| {k} Cum convertit Dominus Sion id est illos, qui fuerunt in Sion converterit, s. ad se.
marg.| {Δ} {a} Gaudete etc.
marg.| {Θ} iuris haberet in eo diabolus. Et quod Diabolus sit calumniator, habetur Apc. 12.b. Proiectus est accusator fratrum nostrorum. Ab his duobus predictis redemit Dominus, scilicet ab Egypti miseria, per gloriam : et a servitute Diaboli per gratiam.
marg.| {n} Et nunc quid mihi est etc.   Ex q uo genus humanum exultat in mundo et premitur a Diabolo, quid mihi est hic, id est in celo ? quasi dicat : non reputo me aliquid habere in celo, habendo, scilicet angelicos Spiritus, qui sunt quasi nonagintanovem oves in deserto, nisi etiam habeam ovem errabundam in exilio. Unde Ps. 72. quid mihi est in celo : et a te quid volui super terram ? Vel {a}   Quid mihi est id est que pars est mihi.
marg.| {b} Hic id est in hominibus, quasi dicat : . Nulla sed in eis sum prescriptus, tam in clero, quam in populo Gal. 3.a. Ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est et in vobis crucifixus. Item non est mihi pars in vobis dicit Dominus.
marg.| {d} Quoniam ablatus est populus meus gratis abla tus scilicet a me male vivendo, vel a conspectu misericordie mee. 4Rg. 17.c. Iratus Dominus Israeli abstulit eos a conspectu suo. Et ideo populus tollitur, quia.
marg.| {f} Dominatores eius etc.   Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus : pastores eius seduxerunt eum, Mal. 2.b. Vos recessistis de via et scandalizastis in lege plurimos. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {g} Et iugiter nomen meum tota die etc.   a su bditis propter peccata Prelatorum. Septuaginta. Per vos semper nomen meum blasphematur in Gentibus, Rm. 2.d. Dicitur idem. Mysterium hic planum est secundum Glossa {4. 123rb} {a}   Quid mihi inte r Iudeos, scilicet.
marg.| {c} Dicit Dominus quasi dicat : transibo ad Gentes, quia populus Iudaicus, qui prius fuit meus per specialem cultum, ablatus est a me et exemplo Prelatorum suorum factus est blasphemus.
marg.| {k} Propter hoc ergo , quia blasphemor a Iudeis.
marg.| {l} Sciet populus meus id est Gentilis Christianus factus.
marg.| {n} Nomen meum id est rem huius nominis Emanuel. Vel. Nomen meum, quia a Christo dicetur Christianus.
marg.| {o} In die illa nota bili, id est in die gratie.
marg.| {p} Quia ego ipse, qui loquebar Glossa olim per Prophetas.
marg.| {q} Ecce adsum per meipsum presens in carne. Bar. 3.d. In terris visus est et cum hominibus conversatus est.
Numérotation du verset Is. 52,moraliter 
marg.| {o} Propter hoc sciet etc.   quia ego ipse, qui loquebar per os Predicatoris.
marg.| {q} Ecce adsum in m anu eius per executionem operis : et tunc potest scire populus nomen Domini. Vel ut sint verba Predicatoris.
marg.| {q} Quia ego ipse, qui loquebar ecce adsum tali s in opere, qualis fui in Predicatione.
marg.| {r} Quam pulchri etc.   Supr a locutus est filius de se ipso ; hic autem loquitur Propheta de ipso filio commendans pedes eius et dicit. Quam pulchri, id est admirabiliter pulchri.
marg.| {s} Super montes id est super sanctos Prophetas et Apostolos virtutibus eminentes.
marg.| {t} Pedes annuntiantis et predicantis pacem id est gressus actionum Christi, qui veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis : et pacem his, qui prope, Eph. 2.d. et infra 57.d. De his pedibus Dt. 33.a. Qui appropinquant pedibus eius, id est qui imitantur gressus operum eius, accipient de doctrina illius. Unde Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Na. 1.d. Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Super montes enim dicitur transire dupliciter : quia, scilicet cunctos Sanctos transcendit : et quia in eis vestigia sua imprimit. In Abraham impressit vestigium obedientie, in David mansuetudinis in Abel innocentie et ita in aliis. Unde Ct. 2.b. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Vel pedes Christi sunt Apostoli semper montes, id est in eminentia vite constituti, qui fuerunt pulchri et mundi a pulvere peccati, quorum etiam pedes, id est affectiones Dominus lavit Io. 13.a. Rm. 10.c. Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Apc. 1.d. Pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Dicit ergo.
marg.| {r} Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et predicantis, pacem veni e de preteritis peccatis.
marg.| {u} Annuntiantis bonum grat ie in presenti in bonis agendis.
marg.| {y} Predicantis salutem glor ie in futuro. Augustinus Salus a malo liberat, bonum ordinat, pax reformat.
marg.| {a} Dicentis o Si on regnabit Deus tuus in homines, per penitentiam, destructo regno peccati. Ro. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Et Dominus dixit Mt. 4.c. Penitentiam agite, appropinquabit etc.   Mt. 6.b. Adveniat regnum tuum. Dicebat ergo Christus, Regnabit Deus tuus, o Sion. Quotiens fidelibus loquebatur de regno Dei, totiens regnum diaboli revertendum annuntiavit et regnum Dei venturum. Convertit sermonem ad filium, cum subdit.
marg.| {d} Vox spec. etc. Glossa audietur, supple, in toto orbe terrarum. Speculatores sunt Apostoli et similiter Predicatores et Prelati. Nota quod speculator debet ascendere sursum, sup. 40.b. Supra montem excelsum etc.id est eminentiam vite.
marg.| {e} Levaverunt. Ips i speculatores vocem. Sept. Vox custodientium te exaltata est. Dupliciter levaverunt vocem Apostoli aperte et publice predicando. Unde Mt. decimo. c. Quod in aure auditis, predicate supra tecta. Item quia de celestibus et pro celestibus predicabant, non de terrenis, nec pro terrenis. Non sicut multi, de quibus supra vigesimo-nono. a. Et erit, quasi Pythonis vox tua de terra et de humo mussitabit eloq. Io. tertio. d. Qui de terra est, de terra loquitur. Dicit ergo. Levaverunt vocem, populos ad alta invitantes.
marg.| {f} Simul. id est concorditer in vanitate.
marg.| {g} Laudabunt Dominum . Act. quarto. f. Multitudinis credentium erat cor etc. vel simul laudant, quorum cor et os : vel quorum vox et vita : intellectus et affectus concordant 1Cor. 13.c. Psallam spiritu, psallam et mente. Leu. primo. d. Os turturis iubetur retorqueri ad ascellam.
marg.| {h} Quia oculo ad oculum id est aperte oculo etiam corporali.
marg.| {i} Videbunt Rede mptorem et eius exempla ; et beneficia.
marg.| {k} Cum convertit etc. id est quando tempus venerit conversionis, Gentium et fecerit ex eis Sion, id est Ecclesiam Lc. decimo. d. Beati oculi, qui vident, que vos videtis, dico enim vobis quod multi Reges et Prophete voluerunt videre, que vos videtis ; et non viderunt. Vel plene laudabunt, quando oculo ad oculum, facie ad faciem videbunt utramque naturam in Christo quod est vite eterna. Io. decimo-septimo. a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te etc. 1Cor  . 13.d. videmus nunc per speculum in enigmate ; tunc autem facie ad faciem. Iob. 19.d. Quem visurus sum ego ipse etc.   Apc. 1.b. Et videbit eum omnis oculus. Bernardus. Plenum prorsus omni suavitatis dulcedine, videre hominem hominis Conditorem. Et hoc. Cum converterit Dominus Sion, id est omnino ad se verterit liberans eam a culpa et a miseria, Ps. 125 : « In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus {Θ} sicut consolati, id est vere consolati ». Dominus habet Sion in manu sua, id est Ecclesiam, vel animam et ideo potest eam vertere in quamcumque partem voluerit. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt etc.   Dt. 33.a. Omnes Sancti in manu illius sunt. Ier. 18.a. Sicut lutum in manu figuli ; sic vos in manu mea domus Israel. Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum ; ita cor Regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud. Sursum ad gaudia Paradisi, deorsum ad supplicia inferni, ante ad mortem, que imminet, retro ad peccata vite preterite, dextrorsum ad prosperitates mundi, quam fallaces, sinistrorsum ad adversitates, quam utiles, intus ad defectus proprios, extra ad pericula vivendi.
marg.| {a} Gaudete etc.   quia plenitudine Gentium intrante Israel excecatus est. Consolatur primitivam Ecclesiam Iudeorum, ut gaudeat, quia plures habeat filios de Gentibus, quam crediderunt de Iudeis Unde dicit, Gaudete intus in corde.
marg.| {b} Et laudate ore.
marg.| {c} Simul id est concorditer.
marg.| {d} Deserta Hierusalem id est o vos reliquie Iudeorum, Apostoli et alii.
marg.| {e} Quia consolatus est Dominus etc.   fide lem, Quia ruinas Iudeorum restauravit multitudine Gentium, infra 54.a. Letare sterilis, que non paris etc.   mult i filii deserte magis quam eius, que habet virum.
marg.| {f} Redemit quia Dominus sanguine filii sui.
marg.| {g} Hierusalem id est generalem Ecclesiam, sup. 49.d. Laudate celi et exulta terra, iubilate montes laudem : quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur. Per quem autem redemerit Sion, subditur.
marg.| {h} Paravit Dominus brachium etc.   Sept . Revelavit, id est incarnari fecit filium suum, per quem omnia operatur. Paravit, dicit, id est paratum et presto fecit ad liberandum genus humanum. Mt. 26.d. Verumtamen non sicut ego volo ; sed sicut t {u} {i}   In oculis omnium Gentium quia omnes in eum credent. Ps. 97. Ante conspectum Gentium   ] etc. {k}   Et videbunt omnes fines etc. id est omnes usque ad fines terre.
marg.| {l} Salutare Dei nostri id est filium, qui operatus est salutem in medio terre, ut omnes videant. Sup. 40.b. Et videbit omnis caro etc.   Et i n Ps. 97. Idem dicitur.
marg.| {m} Recedite etc. Hoc exponitur mystice de fidelibus, qui antequam Romani venirent ad vastandam Iudeam, admoniti a Spiritu sancto in regnum Agrippe transierunt, Iudeam relinquentes, vel de Apostolis, qui transierunt ad Gentes. Act. 13. Dicit ergo : Recedite, recedite, exite inde a Hierusalem, scilicet et a Iudeis et convertimini ad Gentes.
marg.| {p} Pollutum nolite tangere id est Iudeis pollutis sanguine Christi nolite associari.
marg.| {q} Exite de medio eius Hierusalem .
marg.| {r} Mundamini o Apostoli scilicet   Qui fertis vas Domini Glossa 1. Vos ipsos, in quibus est Dominus. 1Cor. 3.d. et 6.d. Templum Domini sanctum est quod estis vos : vel vasa Domini sunt arma iustitie, de quibus 2Cor. 6.b. Et illa sunt lorica iustitie, clypeus fidei, galea salutis et gladius Spiritus quod est verbum Dei, ut dicitur Eph. 6.c. Et bene moneo vos ad exeundum.
marg.| {a} Quoniam non in tumultu id est coacti.
marg.| {b} Exibitis a Iu deis, sed voluntate et ratione ducti.
marg.| {c} Nec in fuga timo ris properabitis ad Gentes. Io. 10.b. Mercenarius videt lupum venientem et fugit.4.123vb} Vel non in tumultu, nec in fuga, quia non ex impetu, nec subito ; sed cum deliberatione et post multum tempus a passione Christi venerunt ad Gentes.
marg.| {d} Precedit enim eunt es vos ad Gentes Dominus, Dux et Moderator.
marg.| {e} Et congregabit vos Deus Israel. Iud eos et Gentes in unum ovile. Io. 10.c. Mi. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos   ] etc.
Numérotation du verset Is. 52,moraliter 
marg.| {a} Gaudete et laudate simul deserta Hierusalem id est o vos Claustrales deserti a mundo et consolationibus mundi. Vel loquitur ad animam tentationibus agitatam, que videtur esse deserta a Deo. Sed gaudete, dicit Iac. 1.a. Omne gaudium existimate etc.
marg.| {e} Quia consolatus est Dominus etc.   Cons olatur Dominus per presentiam suam desertos a mundo, non alios. Bernardus. Delicata est consolatio divina, que non datur admiscentibus alienam. Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Za. 2.c. Lauda et letare, filia Sion, quia ecce venio et habitabo in medio tui. Multi parvi pendunt hanc consolationem. Hbr. 12.b. Obliti estis con solationis, que vobis tamquam filiis loquitur dicens : Fili, noli negligere disciplinam Domini 2Mcc. 4.c. Et patrios quidem honores nihil habentes, Grecas glorias optimas arbitrantur. Unde Gal. 6.d. Mihi absit gloriari, nisi in Cruce Domini etc.
marg.| {f} Red. Ierus . ipsis tribulationibus et tentationibus redimitur : quia redemptio anime viri divitie sue. Prv. 13.b. Et Na. 3.b. Dicitur Alexandrie. Divitie, mare : aque muri eius, id est tribulationes et amaritudines. Sed quia homo tribulatus, vel in Claustro positus timere debet et sperare, ut sit securus. Ideo subdit.
marg.| {h} Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis etc. id est potentiam suam ad faciendam vindictam in nationibus. Time ergo illud brachium quo percutit reprobos : et leve erit tibi ferre digitum, quo percutit hic Iustos Iob. 6.c. Qui timet pruinam etc.   1Pt. 4.b. Reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
marg.| {k} Et videbunt omnes fines etc. id est boni, in quibus finita est terrenitas.
marg.| {l} Salutare Dei nostri Prim um moveat ad timorem, secundum ad spem. Iste sunt due mole, Dt. 24.b. Vel.
marg.| {h} Paravit etc. quasi dicat : ideo, o vos deserti a mundo et tentationibus expositi, gaudete, quia Paravit Dominus brachium, id est paratus est vobis ad auxilium, qui etiam potens est auxiliari. Hbr. 2.d. In quo enim passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur auxiliari. Et quia mala, qui nos hic premunt, ad Deum ire compellunt, ut dicit. Gregorius Ideo subdit.
marg.| {m} Recedite volu ntate.
marg.| {n} Recedite oper e.
marg.| {o} Exite inde quantum ad circunstantias peccati, sicut qui retinent colloquia mulierum et familiaritates, cum tamen dicat Eccl. 21.a. quasi a facie colubri fuge peccatum. Nullus secure dormit iuxta colubrum ; sic nec iuxta peccatum. Iuxta peccatum dormit, qui mulierem non fugit : quia colloquium eius quasi ignis exardescit. Eccles. 9.b. Caro autem hominis est quasi stipula, sup. 40.b. Omnis caro fenum. Nau.id est Convivium eorum pariter potantium consumetur, quasi stipula ariditate plena.
marg.| {p} Pollutum nolite tangere id est nolite redire ad vomitum per iterationem peccati. Prv. 26.b. Et Pet. 2.d. Canis reversus ad vomitum etc.   Eccl . 34.d. Qui baptizatur a mortuo et qui iterum tangit mortuum, quid prodest illi lavatio eius ? Vel pollutum tangere est alienis peccatis consentire. Ecclesiastic. decimo-tertio. a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.
marg.| {q} Exite de medio eius. Exi re de medio eius, est facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscuiusque gradu, atque persona, salva pace, fieri potest, ut ait quidam. Quod autem sequitur.
marg.| {r} Mundamini, qui fertis vasa Domini sic exponit. Gregorius : Rectores Domini vasa ferunt, qui proximorum animas ad eterna sacraria perducendas in sue conversationis fide suscipiunt. Apud ergo semetipsos, quantum debeant mundari, conspiciant, qui ad eternitatis templum vasa viventia in sinu proprie actionis portant. Item Gregorius, Necesse est, ut esse munda studeat manus, que diluere sordes aliorum curat : ne tacta queque deterius inquinet, si sordida lutum tenet. Sic exponitur de Prelatis. Vel aliter sicut dictum est.
marg.| {p} Pollutum nolite tangere id est actum peccati iterando.
marg.| {q} Exite de medio eius quan tum ad animum revertendi, sic plene exitur de Babylone peccati. Ieremie quinquagesimo. b. Recedite de medio Babylonis, supra quadragesimo-octavo. d. Egredimini a Babylone, fugite a Chaldeis ; sed quia non sufficit exire, subdit.
marg.| {r} Mundamini per novitatem vite supra primo. e. Lavamini, mundi estote. Sed multi mundant se exterius tantum, ut hypocrite. Lc. undecimo. e. Vel Pharisei quod foris est, mundatis, calicis et catini. Sed intus debetis mundari.
marg.| {s} Qui Intr a vos fertis vasa Domini, id est animas, quas inhabitat Dominus, secundo Corinth. sexto. d. Vos estis Templum Dei vivi, sicut dicit Dominus : quoniam inhabitabo in illis et inambulabo etc.   Vel. Vasa Domini, id est que Dominus emit pretio sui sanguinis primo Corinth. sexto. d. Empti enim estis etc.   supr a trigesimo secundo. b. Fraudulenti vasa pessima sunt.
marg.| * Et contra de bonis dicitur 1Rg. 21.b. Sunt vasa puerorum sancta. 1. Thessal. 4.a. Sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore : specialiter autem Diaconis et Subdiaconis loquitur, quorum est ferre vasa Domini, qui mundi debent esse, ne percutiantur, sicut Oza. 2Rg. 6.b. Quia, si stelle non sunt munde in conspectu eius, quanto magis homo putredo et filius hominis vermis, Iob. 25.b. Sequitur.
marg.| {a} Quoniam non in tumultu exibitis etc.   Supr a monuit ad exeundum de Babylone, id est de confusione peccati, vel de amore mundi : hic removet duo ab exeuntibus, que solent impedire exitum, tumultum clamoris et fugam timoris. Homo enim cum silentio et spe debet exire, sup. 30.d. In silentio et spe erit fortitudo vestra. Dicit ergo. Non in tumultu exibitis ; sed in silentio et latenter recedetis a Laban, sicut Iacob, Gn. 31.c. Multi enim cum volunt exire de mundo, ita clamant et propalant propositum suum et tot querunt consilia quod ad ultimum nihil agunt. Unde supra 33.b. Concipietis ardorem et parietis stipulam, scilicet bonum et ardens habetis propositum ; sed nihil facietis. Alii ita pusillanimes sunt et timent vel austeritatem ordinis, vel subitam mutationem et veteris consuetudinis infectionem, vel hostis infestationem et ideo non aggrediuntur bonum, quia timent pati recidivum. Contra quos dicit.
marg.| {c} Nec in fuga properabitis id est recedendo non timebitis, sicut fugitivi timent ; sed securi estote.
marg.| {d} Precedet enim vos Dominus In v ia dans exemplum.
marg.| {e} Et congregabit vos Deus Israel. In patria conferens premium. Christus enim est exemplum et premium, forma nostra et corona, ut dicit Bernardus Ps. 37. Deduces me et enutries me. Deduces me in via mundi et enutries in pascuis celi. Ad litteram, Dux mihi eris. Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus. Ps. 85. Deduc me, Domine, in via tua, hoc est primum. Et ingrediar in veritate tua, hoc est secundum quod {4. 124rb} erat in patria, quando intellectus in ipsam veritatem ingredietur, ut sic notetur plena cognitio veritatis : et hoc quando dispersiones Israel congregabit in unum ovile : Io. 10.c. So. 3.d. Eam, que abiecta fuerat, congregabo et ponam eos in laudem etc.   Mi. 4.b. Congregabo claudicantem : et eam, quam eieceram, colligam : et quam afflixeram, consolabor. Vel secundum Ier. congregabit ut vitia inter se repugnantia atque contraria deserentes, unam apprehendant, solamque virtutem : neque enim vitia et perturbationes invicem se sequuntur quod de virtutibus dicitur : Et postea dicit idem Hieronymus In vitiis universa contraria sunt, ut pavor audacie, impietati superstitio, luxuria parcitati. Vel aliter exponitur illud.
marg.| {a} Non in tumultu exibitis, nec in fuga etc.   de P relatis, qui non debent fugere tempore tumultus et belli. Io. 1.c. Mercenarius videt lupum venientem et fugit. Vel sic. Non in tumultu exibitis etc.   a pe ccato per confessionem, quia confusa non debet esse confessio peccati, sed aperta et distincta.
marg.| {c} Nec in fuga properabitis sicu t illi, qui ita cito volunt confiteri, quasi si fugarentur, sup. 38.c. Recogitabo tibi omnes annos meos etc.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Non in tumultu id est cum murmure :
marg.| {b} Exibitis a ma la consuetudine, sicut illi, qui murmurant, cum rescinduntur male consuetudines eorum. Eccl. 33.a. Precordia fatui, quasi rota carri, id est sine murmure non movetur, sup. 3.a. Tumultuabitur puer contra senem, id est lascivus contra Prelatum corripientem et ignobilis contra nobilem.
marg.| {c} Nec in fuga properabitis id est non quasi fugati, sed voluntarii : non coacti, sed spontanei curretis viam mandorum Dei. Ps. 53. Voluntarie sacrificabo tibi etc.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Non in tumultu etc. id est non ex proprio impetu, Sed consilio Spiritus Sancti.
marg.| {b} Exibitis ad a rctiorem vitam Eccl. 32.d. fili, sine consilio nihil facias : et post factum non penitebis. Prv. 13.b. Qui agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Item Prv. 11. et 24.a. Salus, ubi multa consilia. Sed cavendum est a consiliario malo. Unde Eccles. 37.b. A consiliario malo serva animam tuam. Si vis ieiunare, non consulas ventrem tuum : si vis vigilare, non consulas pulvinar tuum, sed consule magni consilii Angelum, sup. 9.q. secundum aliam litteram.
marg.| {c} Nec in fuga properabitis id est indiscrete et inordinate non procedatis, sed sicut dicit Apostolus 1Cor. 9.d. Sic currite, ut comprehendatis. Est fuga velocitatis, que est bona : et est fuga inordinationis, que est mala. Prv. 19.a. Qui festinus est pedibus, offendet.
marg.| {d} Precedit enim vos etc.   Hoc non mutatur. Sequitur.
marg.| {f} Ecce intelliget ] etc. Mysterium apertum est de Christo, qui dicitur servus, secundum quod assumpsit formam servi. Phil. 2.a. Dicit ergo : Ecce intelliget servus meus, id est filius Dei formam servi assumet : et erit servus intelligens voluntatem Patris et faciens. Prv. 14.d. Acceptus est Regi minister intelligens. Lc. 12.e. Quis, putas, est fidelis servus, vel dispensator et prudens, quem constituit Dominus etc. vel intelligens, id est omnia sciens ab initio incarnationis. 1Rg. 2.a. Deus scientiarum Dominus etc.   Et n ota hic quatuor.
marg.| {f} Intelliget servus meus in n ativitate.
marg.| {g} Et exaltabitur in C ruce.
marg.| {h} Et elevabitur. In resurrectione.
marg.| {i} Et sublimis erit valde. In ascensione, vel in Spiritus Sancti missione, quando sublimitas eius maxime predicata est ; et ostensa. Simile supra quarto. a. Erit germen Domini in magnificentia, in nativitate et gloria, in resurrectione et fructus terre sublimis, in ascensione : et exultatio his, qui salvati fuerint de Israel, in Spiritus Sancti missione.
marg.| {k} Sicut obstupuerunt super eum multi Glossa admirantes miracula ante passionem, Mt. octavo. d. Homines mirati sunt dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? Vel, sicut obstupuerunt in doctrina eius. Iob. septimo. b. Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? Mt. septimo. d. Admirabantur turbe super doctrina eius : erat enim docens sicut potestatem habens.
marg.| {l} Sic inglorius id est sine gloria.
marg.| {m} Erit inter viros aspectus eius quia consputus et in facie cesus, supra quinquagesimo. c. secundum Septuaginta : Dorsum meum posui ad flagella et genas meas ad alapas, faciem meam non averti a confusione sputorum.
marg.| {n} Et forma eius id est species eius fuit sine honore.
marg.| {o} Inter filios hominum non coram Deo ; sic est etiam de Sanctis, qui contemptibiles sunt apud homines, Iob. 3.a. Deridetur Iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum {Θ} parata ad tempus statum. Septuaginta hic habent hanc litteram Sicut stupebant super te multi ; sic in gloria erit ab hominibus species tua et gloria tua a filiis hominum. Hic est ordo, post gloriam sequitur confusio : Unde et Christus veniens ad Passionem, prius voluit a populo glorificari, ut innueret quod extrema gaudii luctus occupat. Prv. 14.b. Et ante ruinam exaltabitur spiritus. Prv. 16.c.
marg.| {a} Iste non alius.
marg.| {b} Asperget gentes multas aqua Baptismi in ablutionem, vel proprio sanguine in redemptionem. Unde de latere eius exivit sanguis et aqua. Io. 19.f. Lancea autem fuit aspersorium. Hbr. 12.f. Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel, Hbr. 9.f. Ipsum librum et omnem populum aspersit dicens : Hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus : et tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit : et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio. De hoc habetur Ex. 24.b. 1Cor. 5.b. Ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Aut asperget aquis gratiarum. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam et mundabimini   ] etc. {c}   Super ipsum continebunt Reges etc.   Ad littera m Reges Christo sunt subditi, Iob. 29.b. Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo.
marg.| {d} Quia quibus non est narratum de eo per Prophetas.
marg.| {e} Videbunt per fidem, Gentiles, scilicet de quibus dicitur in Ps. 17. Populus, quem non cognovi etc.   Rm. 15.e. Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt. Infra 65.a. Dixi : ecce ego ad Gentes, que nesciebant me.
marg.| {f} Et que non audierunt de m e.
marg.| {g} Contemplati sunt. Idem est quod supra Io. 20.g. Beati, qui non viderunt etc.
marg.| {4. 123va} {Δ} {a} Gaudete etc.   Vox est speculatorum, vel ipsius Prophete Isaie invitantis alios ad gaudium et laudem. Gaudete in vobi {s} {b}   Et laudate Deum .
marg.| {c} Simul. id est concorditer et viriliter.O} {d}   deserta Hierusalem : id est populus Hierosolymitanus prius desertus a Deo, vel terra deserta prius, que tunc quasi lugebat pro defectu habitatorum, sicut dicitur Lam. 1.b. Vie Sion lugent etc.   Bene dico, gaudete.
marg.| {e} Quia consolatus etc.   de c aptivitate liberando.
marg.| {f} Redemit Hierusalem de servitute.
marg.| {h} Paravit Dominus etc. id est potentiam suam, quasi dicat : Potentia Domini parata est et presto ad liberandum vos. Vel, Brachium, id est Cyrum, per quem operabitur vobis bonum.
marg.| {i} In oculis omnium Gentium etc. id est terra usque ad fines suos.
marg.| {l} Salutare Dei nostri. id est Salvationem, quam facturus est.
marg.| {m} Recedite etc.   Hec est vox adhuc speculatorum invitantium populum ad reditum : vel est vox ipsius Isaie : Recedite, recedite, exite inde Hieronymus 1. de Babylone.
marg.| {p} Pollutum nolite tangere. Hieronymus id est idola eorum polluta derelinquite.
marg.| {q} Exite de medio eius. Ide o toties idem geminat : quia in Babylonia tenebantur amore possessionum : et notitia populi et timore itineris, preterea timore paupertatis, cum venirent in Iudeam desertam.
marg.| {r} Mundamini quasi dicat : non sufficit exire, sed mundare debetis vos.
marg.| {s} Qui fertis id est delaturi estis.
marg.| {t} Vasa Domini Hieronymus que Nabuchodon. transtulit de templo.
marg.| {4. 124ra} Δ Et bene poteritis vos mundare ante exitum.
marg.| {a} Quoniam non in tumultu exibitis id est subito et cum impetu, sed cum magna deliberatione : paraverunt enim se per tres annos. Vel aliter secundum Hieronymum. Continuatur. Recedite dixi et bene :   Quoniam non in tumultu etc. id est non sicut prius de Egypto cum tumultu etc.   timo re fugistis, ita egrediemini de Babylone ; sed cum voluntate et pace Regis Persarum, atque Medorum : in quo voluntas Domini apparuit, qui protexit et congregavit vos. Andr. Tumultus est illud bellum, in quo est timor multus.
marg.| {c} Nec in fuga properabitis id est non sicut fugitivi recedetis, sed in pace, Deo ducente.
marg.| {d} Precedet enim vos Dominus prep arando viam vobis et voluntatem nationibus dando ut transire vos permittant.
marg.| {e} Et sic congregabit vos in terram vestram Deus Israel.
marg.| {f} Ecce intelliget etc. Hec est ultima pars capituli quam aliqui Iudei exponunt de Isaia, aliqui de Iosaphat, alii de Iosia, alii de Cyro. Nos autem illam litteralem intelligentiam non aliam credimus, quam de Christo. Tamen fabula eorum talis est de Iosia. Ecce intelliget etc.   Hoc dicit, quia tempore Iosie inventus est Deuteronomius : et ipso lecto intellexit comminationem Dei et scidit vestimenta sua, ut dicitur 4Rg. 22.c. Vel Cyrus intellexit voluntatem Dei de liberando populo : et in hoc quod populum Dei liberavit et Chaldeos destruxit, servus fuit Dei.
marg.| {g} Et exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde Iosi as, scilicet quia in regno fuit magnus : vel Cyrus, qui parvulus deiectus fuit in nemus abiectus, postea exaltatus est etiam super Reges Chaldeorum et super Darium avunculum suum et Monarcha fuit Orientis.
marg.| {k} Sicut obstupuerunt super eum multi id est de magnitudine glorie, que fuit super eum, Iosiam, vel Cyrum.
marg.| {l} Sic inglorius erit inter viros aspectus eius post ea quia et Iosias post gloriam tantam viliter occisus est a Pharaone Nechao. 4Rg. 23.f. Vel etiam Cyrus ignominiose a muliere interfectus est, a Regina, scilicet Tomyri Massagetarum, que caput eius abscissum in utrem plenum sanguine humano posuit et insultando ei dixit : Satia te sanguine, quem sitisti.
marg.| {n} Et forma eius id est gloria et potestas.
marg.| {o} Inter filios hominum erit , scilicet vilis et gloria : tamen ante multum timebitur.
marg.| {4. 124va} {Δ} {a} Unde subdit : Iste {b}   asperget Gentes multas timo re et admiratione. Vel, asperget sanguine : quia multos occidet.
marg.| {c} Super ipsum continebunt Reges etc. id est pre timore non audebunt loqui.
marg.| {d} Quia quibus non est narratum de eo etc. id est plusquam audierunt, videbunt : quia facta eius nuntiant famam.
marg.| {f} Et que non audierunt, contemplati sunt id est magis quam audierunt, viderunt. Vel his verbis insinuat quod transibit usque ad eos subiiciendos, qui nec famam eius audierant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 52), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_52)

Notes :