Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Is. 10,1 

Ve qui condunt
leges iniquas et scribentes iniustitiam
scripserunt
Numérotation du verset Is. 10,2 

ut opprimerent in iudicio
pauperes et vim
facerent cause humilium populi mei ut essent vidue
preda eorum et pupillos diriperent
Numérotation du verset Is. 10,3 

quid facietis
in die visitationis
et calamitatis de longe venientis
ad cuius fugietis auxilium
et ubi derelinquetis gloriam vestram
Numérotation du verset Is. 10,4 

ne incurvemini
sub vinculo
et cum interfectis cadatis super
omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
Numérotation du verset Is. 10,5 

ve Assur
Virga
furoris mei
et baculus
ipse in manu eorum
indignatio mea
Numérotation du verset Is. 10,6 

ad gentem fallacem mittam eum
et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia
et dividat1
1 dividat] diripiat Weber
predam et ponat illum
in conculcationem quasi lutum platearum
Numérotation du verset Is. 10,7 

Ipse
autem non sic arbitrabitur
et cor eius non ita estimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
Numérotation du verset Is. 10,8 

dicet enim
Numérotation du verset Is. 10,9 

Numquid non principes mei simul reges sunt ? Numquid non ut Carcamis2
2 Carcamis] Chachamis Weber
sic Calanno3 et ut
3 Calanno] Chalanno Weber
Arphat sic Emath4 ?
4 Emath] Emad Weber
Numquid non ut Damascus
sic Samaria ?
Numérotation du verset Is. 10,10 

Quomodo
invenit manus mea
regna idoli sic
et simulacra eorum
de Hierusalem et de Samaria
Numérotation du verset Is. 10,11 

numquid non sicut feci Samarie et idolis eius
sic faciam Hierusalem et simulacris eius
Numérotation du verset Is. 10,12 

et erit
cum impleverit Dominus
cuncta opera sua
in monte Sion et in Hierusalem visitabo
super fructum
Magnifici
cordis regis Assur
et super gloriam altitudinis oculorum eius
Numérotation du verset Is. 10,13 

dixit enim in fortitudine manus mee
feci et in sapientia mea intellexi et abstuli
terminos populorum et principes eorum depredatus sum et detraxi quasi potens in sublime
residentes
Numérotation du verset Is. 10,14 

et invenit quasi nidum
manus mea
fortitudinem populorum et sicut colliguntur
Ova
que derelicta sunt
sic universam terram
ego congregavi et
non fuit qui moveret pinnam
et aperiret os et ganniret
Numérotation du verset Is. 10,15 

numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga
contra elevantem5 se et exaltetur baculus qui utique lignum est
5 elevantem] levantem Weber
Numérotation du verset Is. 10,16 

propter hoc
mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius
Tenuitatem
et subtus
gloriam eius
succensa ardebit quasi combustio ignis
Numérotation du verset Is. 10,17 

et erit lumen Israel
in igne et Sanctus
eius
in flamma et succendetur et devorabitur spina eius
et vepres
in die una
Numérotation du verset Is. 10,18 

et gloria
saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
Numérotation du verset Is. 10,19 

et reliquie ligni saltus eius
pro paucitate
numerabuntur et puer scribet eos
Numérotation du verset Is. 10,20 

Et
erit in die illa
non adiiciet residuum Israel
et hii qui fugerint
de domo Iacob inniti
super eo
qui percutit eos
sed innitetur super Dominum Sanctum Israel
in veritate
Numérotation du verset Is. 10,21 

reliquie convertentur reliquie inquam Iacob
ad Deum fortem
Numérotation du verset Is. 10,22 

si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris reliquie
convertentur
ex eo
consummatio abbreviata
inundabit iustitiam
Numérotation du verset Is. 10,23 

Consummationem
enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terre
Numérotation du verset Is. 10,24 

propter hoc
hec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur
in virga percutiet te
et baculum suum levabit
super te in via Egypti
Numérotation du verset Is. 10,25 

adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
Numérotation du verset Is. 10,26 

et suscitabit
super eum
Dominus exercituum flagellum
iuxta plagam Madian
in petra Horeb
et virgam
suam super mare
et levabit eam in via Egypti
Numérotation du verset Is. 10,27 

et erit
in die illa auferetur
onus eius
de humero tuo et iugum eius de collo tuo et computrescet iugum
a facie olei
Numérotation du verset Is. 10,28 

veniet in Aioth6
6 in Aioth Cor1 Cor3 ([moderni] et plures antiq.) ΩJ Rusch ] in Naioth Cor1 (vel secundum interpretationem [cf. 1Rg. 19, 18 sqq.), in Na(y)ath Cava X ΣT ΔL, naiatha O, in Aiath Cor2 Cor3 (hebr. Ieron.) Clementina Weber
transibit
in Magron
apud Machmas
commendabit
vasa sua
Numérotation du verset Is. 10,29 

Transierunt
cursim Gabaa7 sedes nostra.
7 Gabaa] Gabee Weber
Obstipuit
Rama
Gabaa8
8 Gabaa] Gabaath Weber
Saulis
fugit.
Numérotation du verset Is. 10,30 

hinni voce tua
filia Gallim attende Laisa paupercula Anathoth
Numérotation du verset Is. 10,31 

migravit Medemena habitatores Gebim
confortamini
Numérotation du verset Is. 10,32 

adhuc dies est
ut in Nob stetur
agitabit manum suam
super montem filie Sion
collem Hierusalem
Numérotation du verset Is. 10,33 

ecce Dominator Dominus exercituum
Confringet
Lagunculam
in terrore
et excelsi
statura succidentur
et sublimes
humiliabuntur
Numérotation du verset Is. 10,34 

et subvertentur condensa saltus
ferro
et Libanus cum excelsis cadet

Capitulum 10

Numérotation du verset Is. 10,1 
marg.| Ve qui condunt etc. Supra octavo capitulo comminatus est. Propheta Sammai et Hellel, ex quibus Scribe et Pharisei duxerunt originem, eo quod legi Dei suas traditiones preponebant. Adhuc in prima parte huius capituli invehitur contra eosdem Scribas et Phariseos imprecando eis, vel potius predicendo damnationem eternam. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. In prima redarguit Propheta Scribas et Phariseos de falsa doctrina et avaritia, qua populum opprimebant. In secunda agit de Sennacherib reprehendens eum de crudelitate et excessu in flagellando Iudeos, ibi : Ve Assur. In tertia de eius exterminatione, ibi : Et erit in die illa, non adiiciet. In quinta describit adventum Sennacherib, ibi : Noli timere populus. In sexta et ultima repetit de exterminatione Sennacherib, ibi : Ecce dominator Dominus etc.   Dici t ergo Propheta contra Scribas et Phariseos.
marg.| {n} Ve ] temporale et eternum illis, qui condunt leges iniquas. Nec solum condunt, sed.
marg.| {o} Et scribentes iniustitias scripserunt id est traditiones iniustas, quibus eliminatur lex Dei.
Numérotation du verset Is. 10,2 
marg.| {p} Ut opprimerent in Iudicio iniu sto.
marg.| {q} Pauperes ad littera m.
marg.| {r} Et vim facerent cause humilium populi mei id est cause pauperum, pervertendo iudicium et iustitiam denegando. Et bene dicit, vim facerent, quia ipsa causa allegat pro pauperibus : et tamen succumbunt. Prv. 22.d. Non facias violentiam pauperi, quia pauper, neque conteras egenum in porta.
marg.| {s} Ut essent vidue id est bona earum preda eorum. Et pupillos diriperent, quia non habent defensorem et ideo magis peccant. Am. 2.b. Conterunt super pulverem terre capita pauperum etc.   Eccl es. 13.c. Venatio leonis Onager in eremo, sic pascua divitum pauperes Ez. 22.f. Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes predam ad effundendum sanguinem et perdendum animas et avare sectando lucra ; prophete autem eius liniebant eos absque temperamento. Deinde Propheta previdens calamitatem eorum temporalem et eternam quasi condolendo exclamat.
Numérotation du verset Is. 10,3 
marg.| {u} Quid facietis o Sc ribe et Pharisei et complices vestri.
marg.| {x} In die visitationis sive ultionis   et calamitatis de longe venientis a Sennacherib, vel Romanis, vel in die iudicii longe ante predicti ? Simile Os. 9.a. Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini, id est in die iudicii, quando Dominus faciet festum suum et convivium magnum ? Unde infra 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populus, in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, convivium pinguium medullatorum, vindemie defecate.
marg.| {y} Ad cuius confugientis auxilium qui Deum Creatorem omnium offendistis ? So. 1.d. Argentum et aurum eorum non poterit eos liberare in die furoris.
marg.| {z} Et ubi derelinquetis gloriam vestram quasi dicat : nihil proficient vobis delicie et divitie et honores, in quibus gloriabamini. Unde Sapient. 5.b. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Os. 4.b. Gloriam meam in ignominiam commutastis. Et bene dicit, derelinquetis : quia homo cum interierit, non sumet, omnia neque descendet cum eo gloria eius 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum haud dubium, quia nec auferre quid possumus preter peccatum, sed peccatum non est quid.
Numérotation du verset Is. 10,4 
marg.| {4. 27va} {a} Ne incurvemini sub vinculo ] captivitatis hostium.
marg.| {b} Et cum interfectis cadatis), quasi dicat : Propheta Iudeis : vos fugietis ad auxilium Assyriorum, ne capiamini, vel interficiamini a Syris ; sed ideo capiemini et interficiemini postea, ab Assyriis, vel Romanis. Et tangit hoc quod Achaz timore Phacee Regis Syrie fugit ad auxilium Theglatphalasar. 4Rg. 16.b.
marg.| {c} Super omnibus his non est aversus a populo.
marg.| {d} Furor eius) id est Dei.
marg.| {e} Sed adhuc manus eius extenta ] ad percutiendum. Etiam in hostili terra punit eos Dominus. Et ponitur hec clausula quater, propter quatuor genera peccatorum cordis ; oris, operis et consuetudinis.
Numérotation du verset Is. 10,5 
marg.| {f} Ve Assur etc. Secunda pars, ubi comminatur Dominus Sennacherib et populo. Quamvis enim singula dicantur singulariter, scilicet Ve Assur, id est Assyrio ; intelligendum est tamen quod comminatur, tam regi, quam populo. Quod ex eo potest perpendi quod statim subdit pluraliter in manu eorum indignatio mea. Post comminationem vero statim adiungit obiectionem, contra se loquens in persona Domini, quasi dicat : ei : Assyrius erat minister vindicte tue : tu miseras eum ad flagellandum populum contumacem. Utique dicit Dominus ; sed ipse excessit modum. Ego quidem miseram eum, ut flagellaret in virga et baculo : et ipse occidit in gladio. Ego miseram eum in nomine meo ; sed ipse hoc fecit sub nomine suo : et sibi ascripsit, non mihi et ita distinguenda est duplex causa comminationis, scilicet quia in vindicando modum excessit et quia sibi ascripsit victoriam. Item distinguendus est duplex excessus. Unus in flagello, alius in numero : quia non miserat Dominus, nisi ad flagellandas decem Tribus ; et ipse captivavit et decem Tribus et Gentes circunstantes, Idumeos, Moabitas et multas alias Gentes in Hierusalem obsedit et multa mala in Iudea fecit. Et utraque distinctio habetur ex littera. Dicit ergo Dominus :
marg.| {f} Ve Assur id est Assyrio, tam Regi, quam populo quia perditio eius imminet.
marg.| {g} Virga furoris mei In q ua corrigo.
marg.| {h} Et baculus ) In quo flagello, ipse est, quasi dicat : Ego misi eum, ut virgam et ut baculum, non ut gladium.
marg.| {i} In manu eorum id est Assyriorum Regis et populi.
marg.| {k} Indignatio mea cont ra Iudeos implebitur.
Numérotation du verset Is. 10,6 
marg.| {l} Ad Gentem fallacem dece m Tribuum, que inter me et Idola claudicant, ut legitur 3Rg. 18.d. Que se facturam preceptam ea mentita est. Ex. 19.b. mittam eum. Sed quomodo misit eum Dominus, cum eius actio tota simpliciter fuerit mala ? Sol. Misit eum, id est inspirando notificavit quod Iudei digni erant flagellatione et indigni Dei defensione. Quo precepto statim habuit voluntatem eundi contra illos, non ut flagellando corrigeret, sed diripiendo occideret. Et ita in tribus excessit. Primo, quia missus fuit, ut flagellaret in baculo et ipse occidit in gladio. Secundo, quia missus, ut tantum decem Tribus flagellaret ; et ipse etiam multas Gentes captivavit. Tertio, quia missus fuit, ut sub Dei nomine vindicaret et ipse sibi victoriam arrogavit.
marg.| {m} Et contra populum furoris mei id est contra Israel, cui iratus sum, mittam eum.
marg.| {n} Mandabo illi scilicet Assyrio.
marg.| {o} Ut auferat spolia ] Israel non ut occidat predam inter se.
marg.| {q} Et ponat illum ] populum.
marg.| {r} In conculcationem quasi   lutum platearum ] infra 41.g. Adducet Magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum. Augustinus Iudei attenuandi sunt et vilificandi et depauperandi : non tamen interficiendi : quia iste de interfectione et omnimoda destructione arguitur. Per hoc patet quod graviter peccant, qui Iudeos elevant et faciunt Prepositos super Christianos.
Numérotation du verset Is. 10,7 
marg.| {s} Ipse autem non sic arbitrabitur ] ut scilicet flagellet ad correctionem decem Tribuum tantum. Unde notatur excessus in flagello et numero.
marg.| {t} Et cor eius non ita estimabit quasi dicat : modum ire {4. 27vb} mee excessit et etiam in Gentes plurimas, de quibus non mandaveram, furorem suum extendit. Et vero non sic estimavit.
marg.| {u} Sed ad conterendum id est omnino destruendum populum.
marg.| {x} Erit cor eius id est cogitatio et voluntas.
marg.| {y} Et ad internecionem gentium non paucarum de quibus non habuerat mandatum. Hieronymus : Sic philosophi, sic heretici, sic persecutores nominis christiani, cum Deus eis aliquos verberandos permittit, in omnes seviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.
Numérotation du verset Is. 10,8 
marg.| {z} Dicet enim Sennacherib.
Numérotation du verset Is. 10,9 
marg.| {a} Numquid non principes mei simul reges sunt ? quasi dicat : numquid Reges sunt Principes et Barones mei et Vassalli mei mihi servientes ? Multos enim Reges secum duxerat Sennacherib, quos subiugaverat sibi. Similiter dicit Diabolus quod Reges et Principes sunt sui et serviunt sibi. Hab. 1.e. Ipse de Regibus triumphabit et Tyranni ridiculi eius erunt. Iob. 40.c. Huic montes herbas ferunt, id est Reges et Principes et Prelati. Omnes bestie agri ludunt ibi, id est omnes divites et raptores.
marg.| {b} Numquid non, ut Carchamis serv it mihi.
marg.| {c} Sic Chalanno Septuaginta dicunt : Chalanne, ut dicit Hieronymus, civitates sunt Gentilium, quas subverterat et habitatores sibi subiugaverat et secum ducebat.
marg.| {d} Et ut Arphat cepi .
marg.| {e} Sic Emath id est Antiochiam.
marg.| {f} Numquid non ut Damascus ) servit mihi.
marg.| {g} Sic Samaria quia decem Tribubus captivatis, misit Salmanasar de terra sua habitatores in Samariam, qui ei tributarii erant. Hic dicit Glossa Haimo. Damascus Metropolis est in Syria, quam condidit Eliezer servus Abraham. Sed contrarium dicitur Gn. 15. quod filius eius Damascus condidit ea et a nomine suo denominavit. Solutio. Dicendum quod patri attribuit gloriam quod fecit filius. Vel melius quod pater incepit filius compLv. Et si ab aliis legitur alicubi condita, referendum est ad eius reparationem.
Numérotation du verset Is. 10,10 
marg.| {h} Quomodo invenit manus mea regna idoli Vox est Sennacherib, admirantis suam potentiam, quasi dicat : quomodo potui tot regna superare et eorum idola amovere ? a singulis enim, que obtinebat Sennacherib, amovebat idola et ponebat sua, que adorarent in signum victorie. Vel lege, quomodo non interrogative, sed similitudinarie hoc modo.   Quomodo invenit manus mea regna idoli id est sicut superavi regna, a quibus amovi idola sua et posui mea.
marg.| {i} Sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria amov ebo supple et ponam mea. Plene dicta compLv. Omnes enim civitates decem Tribuum et Iuda et Beniamin et preter Hierusalem depredatus est et etiam inferiorem partem ipsius, quam tradidit ei Sobna Scriba, infra 22.
Numérotation du verset Is. 10,11 
marg.| {k} Numquid non sicut feci Samarie et idolis eius ; sic faciam Hierusalem et simulacris eius id est sicut cepit Samariam cum idolis suis ; sic capiam Hierusalem, que eosdem Deos veneratur ? sed hoc non permisit Dominus propter Ezechiam. Carchamis interpretatur civitas congregationis et significat Claustrales. Chalanne interpretatur omnes nos et significat seculares. Quando seculares resistunt tentationibus, quibus claustrales succumbunt, tunc non est Chalanne, sicut Carchamis, sed melior. Item Arphat interpretatur sanitas, vel salvatio et significat Predicatores et Doctores, qui alios salvant et sanant. Emath interpretatur acceptio eorum, vel indignans rigide et significat penitentes, quorum accepta est penitentia. Dum igitur penitentes prevalent, ubi Doctores {4. 28ra} succumbunt, tunc non est Emath sicut Arphat, sed multo melior. Item Damascus interpretatur saccus sanguinis et significat homicidas. Samaria interpretatur custodia et significat avaros. Est igitur Samaria, ut Damascus, quia avari similes sunt homicidis. Eccl. 34.d. Qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
Numérotation du verset Is. 10,12 
marg.| {a} Et erit cum impleverit etc. ] Tertia pars, ubi de exterminatione Sennacherib agit Propheta, dicens. Et erit, cum impleverit Dominus per Sennacherib.
marg.| {b} Cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem) id est quando per ipsum Dominus fecerit, quicquid facere disposuerit, tunc.
marg.| {c} Visitabo etc. id est vindicabo. Personam mutat more prophetico ; et cum debuit dicere, visitabit, dixit, visitabo, in persona Domini, ut curratur in melius.
marg.| {d} Super fructum magnifici id est superbi.
marg.| {e} Cordis id est super opera de corde procedentia.
marg.| {f} Assur id est Sennacherib.
marg.| {g} Et super gloriam altitudinis oculorum eius id est super gloriam superbie eius, que in oculis citius denotatur. Et loquitur Propheta quasi vulgariter. Sicut pater castigans filium, cum virga percusserit, ad pacificandum filium suum coram ipso proiicit virgam in ignem ; sic Dominus Diabolum et Tyrannos, cum per eos Iustos percusserit, deiiciet in ignem eternum. Ez. 21.g. Mucro, mucro, evagina te ad occidendum : lima te, ut interficias. Et post. Revertere ad vaginam tuam in locum, in quo creatus es, in terra nativitatis tue iudicabo te et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te. So. 2.d. Extendet manum suam super Aquilonem et perdet Assur. Iob. 40.d. Spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis precipitabitur.
Numérotation du verset Is. 10,13 
marg.| {h} Dixit enim Sennacherib.
marg.| {i} In fortitudine manus mee etc.  ) id est potentie mee non Dei, ego feci. Ecce hic notatur tertia causa sue destructionis, scilicet arrogantia, qua sibi ascripsit victoriam Iudeorum et aliarum Gentium.
marg.| {k} Et in sapientia mea intellexi quod Iudei vincendi erant et destruendi. Ipse mentitur, immo Dominus inspirando notificavit ei.
marg.| {l} Et abstuli terminos populorum id est transtuli in meum dominium.
marg.| {m} Et Principes eorum depredatus sum id est captivos duxi.
marg.| {n} Et detraxi quasi   potens in sublimi id est in solio.
marg.| {o} Residentes ) velut Reges quietos et pace fruentes.
marg.| {p} Et invenit quasi   nidum manus mea fortitudinem populorum id est impotentes se tueri contra me : sicut pulli avium non possunt se defendere, cum capiuntur in nido. Est autem nidus multiplex.
marg.| Nidus
marg.| Quiete conscientie. Iob. 29.c. In nidulo meo moriar.
marg.| Celestis patrie. Iob. 39.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur Aquila et in arduis ponet nidum suum ?
marg.| Militantis Ecclesie Ps. 83. Et turtur nidum, ubi reponat pullos suos.
marg.| Dignitatis mundane. Abdias 1.b. Si exaltatus fueris, ut Aquila et si inter sidera posueris nidum tuum : inde detraham te, dicit Dominus. Nm. 24.d. Robustum est habitaculum tuum ; sed si in petra posueris nidum tuum et fueris electus de stirpe Cin, quandiu poteris permanere ? Assur enim capiet te, id est superbia.
marg.| Adulatorum blanditie. Tb. 2.b. Ex nido hyrundinum cadentibus stercoribus excecatus est {4. 28rb} Tobias.
marg.| Prosequens autem Propheta metaphoram nidi subiungit.
marg.| {q} Et sicut colliguntur ova, que derelicta sunt In n ido a matre.
marg.| {r} Sic id est sine contradictione.
marg.| {s} Universam terram id est habitatores eius.
marg.| {t} Ego congregavi etc.   et m ihi subiugavi, deficientibus Regibus eorum. Alii dicunt uvas pro ovis : sed falso, sicut dicit Haimo. ||
marg.| {u} Et non fuit, qui moveret cont ra me.
marg.| {x} Pennam id est manum suam.
marg.| {y} Et aperiret os et ganniret vel mutiret alia littera. Ier. Gannire est vulpium, vel ut alii dicunt, avium, quasi dicat : cum caperentur, non audebant flere, vel gemere.
Numérotation du verset Is. 10,moraliter 
marg.| Omnia bona Ecclesie diripit Diabolus sine contradictione : quia non est, qui moveat pennam bene operando : vel aperiat os devote orando, vel ganniat corde gemendo.
marg.| {z} Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat etc.   Dixe rat Dominus. Ve Assur. Et triplicem causam subiunxerat, quia, scilicet miserat eum ad verberandum populum et ipse occidit, quia miserat eum tantum ad decem Tribus et ipse extendit manum suam etiam ad alias nationes : quia miserat eum tamquam nuntium suum et ipse ascripsit sibi factum, ut Actor, vel Dominus. Ideo nunc quasi in sugillationem superbie eius comparat eum securi et serre et virge et baculo, que tantum instrumenta sunt, quasi dicat : Dominus pro nihilo gloriabitur Sennacherib, quia non fuit nisi instrumentum ultionis, sicut securis instrumentum est sectionis, nihil per se agens, sed per secantem in ea. Unde sicut ridiculum esset si securis gloriaretur de sectione facta, ita ridiculum est, si Sennacherib gloriatur in ultione facta. Et hoc est.
marg.| {z} Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea quasi fecerit sectionem per se ? quasi dicat : non, quia ridiculum esset.
marg.| {a} Aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur ?) quasi dicat : non.
marg.| {b} Quomodo id est quemadmodum.
marg.| {c} Si elevetur virga contra elevantem se ad a liquem percutiendum.
marg.| {d} Et exaltetur baculus, qui utique lignum est et i deo, nihil potest ; sic Sennacherib elevatur et gloriatur contra Dominum. Sennacherib interpretatur tollens deserta, vel elevans desertionem. Ioel. 1.d. Ignis comedit speciosa deserti. Nota Sennacherib, id est Diabolus dicitur hic virga baculus, securis et serra. Virga ad puniendum peccata cogitationis. Baculus ad puniendum peccata locutionis. Securis ad puniendum peccata operis. Serra ad puniendum peccata consuetudinis. Vel ideo Diabolus dicitur securis, serra et virga, quia per illum infructuose arbores succiduntur, dividuntur et serrantur incredulorum duritia et percutiuntur virga, qui non recipiunt disciplinam.
marg.| {e} Propter hoc Quia ita gloriatur Sennacherib, dicit Propheta.
marg.| {f} Mittet Dominator Dominus exercituum id est Angelicarum virtutum, cui nihil potest resistere, cum Angeli serviant ei.
marg.| {g} In pinguibus id est in Principibus et bellatoribus eius.
marg.| {h} Tenuitatem ) per Angelum, quia una nocte centum octogintaquinque millia interfecit et corpora eorum, ne corrumperent civitatem, incineravit, vestibus remanentibus illesis. Unde Iudei venientes mane, summitate vestium arrepta, pulverem excutiebant, ut dicitur Infra 37.g. et 4Rg. 18.g.
marg.| {i} Et subtus) id est sub vestibus.
marg.| {k} Gloria eius id est multitudo exercitus Sennacherib, in qua gloriatur iuxta illud Prv. 14.d. Multitudo populi gloria Regis.
marg.| {l} Succensa ardebit quasi   combustio ignis etc.  ) id {4. 28va} est, sicut illud quod comburitur igni. Hebrei dicunt quod Michael Archangelus, cui tunc commissa erat custodia Iudeorum, sicut dicitur Dn. 10.c. fecit hoc.
marg.| Unde sequitur
marg.| {a} Et erit lumen Israel id est Angelus custos Iudeorum, qui eos illuminabat docendo, quid agere deberent.
marg.| {b} In igne id est ad modum ignis eos comburet.
marg.| {c} Et sanctus eius id est ? Angelus adiutor Israel.
marg.| {d} In flamma id est ad modum flamme incinerans exercitum Sennacherib.
marg.| {e} Et succendetur et devorabitur spina eius id est minores de exercitu.
marg.| {f} Et vepres id est maiores.
marg.| {g} In die una id est simul.
marg.| {h} Et gloria saltus eius id est Principes exercitus.
marg.| {i} Et carmeli eius id est Reges et quicumque nobiliores.
marg.| {k} Ab anima usque ad carnem consumetur id est in anima et corpore punietur.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Et succendetur et devorabitur spina eius id est divitiarum copia.
marg.| {f} Et vepres id est potentia pungens.
marg.| {g} In die una id est simul.
marg.| {h} Et gloria saltus eius id est multitudo exercitus infructuosa.
marg.| {i} Et carmeli eius) id est exercitus numerosus et infructuosus, sicut ligna silvarum.
marg.| {k} Ab anima usque ad carnem consumetur id est punietur.
marg.| {l} Et erit Senn acherib.
marg.| {m} Terrore profugus perc usso enim exercitu suo deterritus fugit in terram suam cum paucis,scilicet decem, ut dicunt Hebrei et ibi interfectus est a duobus filiis suis, dum adoraret Deum suum in templo. Infra 37.g.
marg.| {n} Et reliquie ligni saltus eius), id est exercitus infructuosi et innumerabilis, ut ligna silvarum.
marg.| {o} Pre paucitate numerabuntur), qu ia tantum decem cum eo fugerunt.
marg.| {q} Et puer scribet eos id est scribere poterit : quia nullus adeo puer est, qui non possit facere (1) que apud Hebreos, significat decem. Et per hoc annuit Propheta quod tantum decem fugerunt cum eo.
Numérotation du verset Is. 10,mystice 
marg.| In hoc facto incendium peccatorum significatur, quibus dicetur : Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d. Et sicut corpora Assyriorum combusta fuerunt, sed spolia remanserunt : sic reprobi igne eterno comburentur. Sed exempla eorum remanent ad instructionem Iustorum. Unde Nm. 16.e. precepit Dominus thuribula Chore et Datan absorptorum a terra produci in laminas et affigi altari, in signum et monimentum filiis Israel. Prv. 16.d. Pestilente flagellato parvulus sapientior erit.
Numérotation du verset Is. 10,17 
marg.| {a} Et erit lumen Israel in igne hoc in secundo adventu, id est Dominus, qui est lux bonis, erit ardor malis. Infra ultimo e. ecce Dominus in igne veniet reddere indignationem superbis. Item infra 33.b. Quis ex vobis poterit habitare cum igne devorante ?
marg.| {e} Et succendetur et devorabitur spina eius id est in die iudicii devorabuntur igne eterno reprobi, qui fuerunt spina per avaritiam.
marg.| {f} Et vepres per malitiam.
marg.| {h} Et gloria saltus per inanem gloriam.
Numérotation du verset Is. 10,18 
marg.| {i} Et gloria Carmeli per luxuriam. Carmelus enim interpretatur.
marg.| {l} Et erit terrore profugus Diab olus, quia non poterit de cetero impetere Iustos, sed cum suis precipitabitur in infernum.
Numérotation du verset Is. 10,19 
marg.| {n} Et reliquie ligni saltus eius pre paucitate numerabuntur. Reliquie Diaboli sunt Iusti, quos ipse reliquit invitus, qui pauci sunt respectu malorum. Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi.
marg.| {p} Et puer scribet eos ] in libro vite. Ille, inquam, puer, qui dicit Lc. 10.c. Gaudete, quia nomina vestra scripta { 28vb } sunt in celis. De quo etiam puero dicitur sup. 9. Puer natus est nobis. Nota est puer Christus sup. 9.b. Puer natus est nobis. Secundum Septuaginta. Item Moyses. Io. 6.a. Est puer unus hic, qui habet quinque panes. Item Apostoli sup. 8.d. Ecce ego et pueri mei etc.   Io. 21.b. Pueri numquid pulmentarium habetis ? Item humilis Mt. 18.a. Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Item idiota. Hbr. 5.d. Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitie, parvulus enim est. Item invidus. Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia. Item servus infra 42.a. ecce servus meus, suscipiam eum. alia littera :   Ecce puer meus quem elegi  : posui super eum spiritum meum. Item stultus. Ecclesiastes 10.c.a : « Ve tibi terra cuius rex puer1 est ». Item philosophus : 1Cor. 13.c. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus.
a Qo. 10, 16.
1 puer] pur cacogr. Ed1703
Numérotation du verset Is. 10,20 
marg.| {q} Et erit in die illa etc. Quarta pars, in qua agitur de reditu, sive congregatione dispersorum Israel. Captivatis enim decem Tribubus multi evaserunt, qui latuerant in speluncis et in diversis regionibus aufugerunt, non audentes reverti in terram Iuda propter inimicitias, que fuerant semper inter Israel et Iuda. Sed Ezechias combusto exercitu Sennacherib misit epistolas ad omnes dispersos, ut secure venirent et ipse reciperet eos, quasi fratres. Neque enim reliquie decem Tribuum audebant redire in terram suam : quia ibi erant Assyrii, in quibus nolebant confidere : quia cum prius fuissent eorum amici, postea facti inimici infestarunt eos. Et hoc est quod tangitur hic. Et erit in die illa fugato Sennacherib et exercitu eius combustio.
marg.| {r} Non adiiciet residuum Israel) id est pauci de decem Tribus remanentes.
marg.| {s} Et hi, qui fugerint de domo Iacob) id est de decem Tribus in Hierusalem ad Ezechiam et due tribus similiter.
marg.| {t} Inniti) id est confidere.
marg.| {u} Super eo, qui percutit eos) id est super Assyrio, qui de amico factus inimicus infestavit eos tempore Achaz Regis Iuda, qui obsessus a Phacee Rege Israel et Rasin Rege Syrie, misit ad Theglatphalasar Regem Assyriorum, qui cepit captivare decem Tribus et Rasin interfecit, 4Rg. 16.b.
marg.| {x} Sed innitetur super Dominum sanctum Israel) id est qui sanctificat Israel, quasi de cetero non confident in Assyriis due Tribus : neque illi, qui de decem remanserunt, sed confident in Domino Deo suo. Quod autem multi de decem Tribubus remanserint, patet quia Domino predicante multi de Tribu Zabulon et multi de Tribu Nephtalim leguntur conversi ad eum, ut dictum est sup. 9.a. Et etiam Apostoli de illis fuerunt. Unde in Ps. 67. dicitur. Principes Zabulon et Principes Nephtalim. Sed hec non est multum cogens ratio : quia tempore Cyri cum Esdra multi alii de decem Tribubus redierunt in Iudeam.
marg.| {y} In veritate) id est vero corde.
marg.| {z} Reliquie) id est illi pauci, qui de decem Tribubus a captivitate remanserant.
marg.| {a} Convertentur reliquie, inquam, Iacob) id est decem Tribuum et etiam illi, qui de duabus Tribubus apostataverant.
marg.| {b} Ad Dominum fortem qui potest liberare sperantes in se.
marg.| {c} Si enim id est bene dico, id est pauci. Si enim, id est quamvis
marg.| {d} Fuerit populus tuus Israel, quasi   arena maris id est multus et innumerabilis.
marg.| {e} Reliquie id est pauci et parvi.
marg.| {f} Convertentur ex eo ad Dominum . Secundum Iosephum exponitur hoc de captivitate Romanorum, quia tunc innumerabili multitudine occisi, pauci in Apostolis et eorum sequacibus salvati sunt.
marg.| Mystice est prophetia de secundo adventu Domini, quando ad predicationem Elie et Enoch aliqui Iudeorum convertentur ad Christum. Iuxta illud Mal. ultim. b. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis : et convertet corda patrum ad filios ; et cor filiorum ad patres eorum. Dt. 4.e. Novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum. Mi. 5.a. Dabit Dominus eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet : et reliquie fratrum eius convertentur ad filios Israel.
marg.| Moraliter autem qui mundum diligunt, similes sunt arene maris in multitudine, in amaritudine, in sterilitate, in mobilitate, quorum reliquias assumit Deus. Unde Ps. 26. Pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me. Quod figuratum est in puero Egyptio. 1Rg. 30.d. quem egrotantem reliquerat Dominus suus : et David assumpsit eum et fecit eum Ducem sui.
marg.| {4. 29ra} {a} Consummatio abbreviata id est abbreviatio consummata, id est exterminatio exercitus Sennacherib brevi spatio unius noctis facta.
marg.| {b} Inundabit iustitiam id est faciet abundare iustitiam in Iudeis, qui viso tanto miraculo plene conversi sunt ad Dominum. Vel inundabit iustitiam, id est manifestabit abundantiam iustitie Dei,
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Consummatio abbreviata id est perfectio Evangelii in duobus mandatis caritatis comprehensa, in quibus tota lex pendet et Prophete.
marg.| {b} Inundabit iustitiam id est abundantior erit, quam iustitia legis. Mt. 5.c. Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum. Evangelium dicitur abbreviatio et consummatio : quia summam legis in brevi colligit et quod deerat, apponit. Vel consummationem abbreviatam vocat tempus dominice predicationis, id est spatium trium annorum et dimidii, in quo breviter impleta sunt omnia, que de Christo longo tempore ante predicta fuerunt. Et sic exponit Glossa Haimonis Et est sensus.
marg.| {a} Consummatio abbreviata id est tempus dominice Predicationis.
marg.| {b} Inundabit iustitiam id est faciet inundare, id est abundare iustitiam. Vel consummationem abbreviatam vocant triduum mortis Christi, in quo Dominus breviter consummavit liberationem generis humani. Et sic exponit alia Glossa Et est sensus.
marg.| {a} Consummatio abbreviata id est triduum passionis Christi, in quo salus humani generis breviter consummata est. Unde in Cruce dixit. Consummatum est. Io. 19.b.   Inundabit iustitiam id est inundantem, id est superabundantem demonstrabit Christi iustitiam. Nam iniuste occisus, iuste Diabolum et mortem vicit, non potentia, sed iustitia. Et qui solo verbo mundum redimere poterat, morte propria redemit. Vel sic expone.
marg.| {a} Consummatio abreviata id est Christi doctrina consummans leges et abbrevians. Unde Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Rm. 9.f. Verbum consummans et abbrevians in equitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super terram.
marg.| {b} Inundabit iustitiam id est ubique manifestabit iustitiam : quia in omnem terram exivit sonus predicationis Apostolorum.
marg.| {c} Consummationem enim et abbreviationem ut s upra expositum est.
marg.| {d} Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terre id est in Hierusalem, que dicitur umbilicus terre. Unde Ps. 73. Operatus est salutem in medio terre. Vel certe verbum Patris ingenitum et immensum, intra uteri virginalis angusta viscera clausum, potest dici consummatio abbreviata, vel verbum abbreviatum quod inundavit iustitiam, quando se Ioanni Baptiste subdidit baptizandum. Mt. 3.d. Sic decet nos adimplere omnem iustitiam, Infra 28.f. Consummationem et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, So. 1.d. Consummationem cum festinatione faciet Dominus cunctis habitantibus terram.
marg.| {e} Propter hoc scilicet ut non timeant Ezechias,
marg.| {f} Hec dicit Dominus Deus exercituum id est angelicarum virtutum, cui nihil impossibile est, vel occultum.
marg.| {f} Noli timere etc.   Quin ta pars, in qua describit Propheta adventum Sennacherib in Hierusalem, captis enim cunctis civitatibus Iude et Beniamin. et etiam parte Hierusalem inferiore, reversus est in Egyptum vadens contra Tharacham Regem Ethiopie. Cumque iterum rediret ad Hierusalem capiendam, civitates Iude, que remanserant et erant in via venientibus de Egypto in Hierusalem, cepit et subvertit, Hierusalem autem non cepit. Unde consolando dicit Propheta.
marg.| {g} Noli timere populus meus cult u et fidei religione.
marg.| {h} Habitator Sion ab Assur id est a Sennacherib.
marg.| {i} In virga enim percutiet te depr edando sed penitus destruendo : quia Hierusalem numquam cepit.
marg.| {k} Et baculum suum levabit super te sed non percutiet te.
marg.| {l} In via Egypti id est   in i lla parte Iuda, que est inter {4. 29rb} Hierusalem et Egyptum. Omnes enim illas civitates exterminavit veniens de Egypto. Et bene dico. Noli timere.
marg.| {m} Adhuc enim paululum, modicumque et consummabitur indignatio mea et furor meus super scelus eorum. id est Egyptiorum et Assyriorum. Completum est hoc longo tempore post, scilicet decimoquarto anno Ezechie. Et hoc predixit Propheta tempore Achaz, qui sexdecim annis regnavit ; ante Ezechiam, sed paululum dicitur hoc tempus comparatione eternitatis, respectu cuius omnia secula momentanea sunt. Similiter infra 26.d. Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio mea. Et. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te. Et Apc. 6.c. dictum est illis, ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec impleatur numerus conservorum eorum.
marg.| {n} Et suscitabit dici t Propheta.
marg.| {o} Super eum id est Sennacherib.
marg.| {p} Dominus exercituum id est angelicarum virtutum.
marg.| {q} Flagellum id est indignationem et ultiorem.
marg.| {r} Iuxta plagam Madian in petra Oreb id est ubi Oreb occisus est : Iud. 7.g. quasi dicat : sine lesione et labore Iudeorum exterminabitur Sennacherib et exercitus eius, sicut Madianite, victi sunt a Gedeone sine sanguine Iudeorum. Et verum est hoc, quia ipse Sennacherib interfectus fuit a duobus filiis suis, dum oraret in templo suo et exercitus percussus ab Angelo, infra
marg.| {s} Et virgam suam id est potentiam suam levabit Sennacherib,
marg.| {t} Super mare rubr um, quasi dicat : antequam veniat super te, aggredietur Tharacham Regem Ethiopie ; et transiturus mare rubrum levabit virgam suam super Egyptum ; et sic cum multo exercitu revertetur contra Hierusalem.
marg.| {u} Et levabit eam id est potentiam suam.
marg.| {x} In via Egypti quia destruet omnes civitates Iudee, que sunt in via, qua itur in Egyptum de Hierusalem. Et hoc, quia sperasti in Egyptiis, ut dicit <Glossa> interlinearis Hieronymi.
marg.| {y} Et erit in die illa cum ab Egypto redierit Sennacherib.
marg.| {z} Auferetur onus eius de humero tuo et iugum eius de collo tuo id est servitus et oppressio, occiso exercitu ab Angelo.
marg.| {a} Et computrescet iugum a facie olei id est iniqua dominatio eius deficiet a presentia misericordie Dei, qui per Angelum suum exercitum eius interficiet.
Numérotation du verset Is. 10,mystice 
marg.| {b} A facie olei id est a presentia Christi : de quo Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum.
marg.| {a} Computrescet iugum Diab oli et peccati. Unde infra 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes, a facie tua montes defluerent.
Numérotation du verset Is. 10,moraliter 
marg.| Onus et iugum Diaboli, id est peccatum quod collum peccatoris onerat et inclinat, computrescet a facie olei, id est eleemosyne. Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua ; et eleemosyna resistit peccatis. Lc. 11.f. Date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. De hoc iugo dicitur Ier. 30.b. Conteram iugum iniquitatum mearum in manu eius : convolute sunt et imposite collo meo. Deinde viam Sennacherib de Egypto usque in Nobe describit Isaias, ac si presens esset dicens :
marg.| {d} Transibit in Magron fest inanter, volens ibi manere.
marg.| {e} Apud Magmas civi tatem sic dictam.
marg.| {f} Commendabit vasa sua etc. id est machinas et sarcinas suas, quasi cito rediturus.
marg.| {g} Transierunt cursim ) predictas civitates, id est transibunt cursim depositis sarcinis. Preteritum pro futuro ponit more prophetico : Et venientes Gabaa dixerunt.
marg.| {h} Gabaa sedes nostra id est in Gabaa quiescemus et reficiemur.
marg.| {i} Obstupuit Rama civi tas Iude, audiens quod tam propinquus esset exercitus Assyriorum.
marg.| {k} Gabaa Saulis fugit adve ntu Assyriorum audito. Gabaa Saulis civitas, in qua tempore Saulis fuit sedes regia, Vel dicitur sic ad differentiam ; quia due sunt civitates huius nominis.4.29va} {a}   Hinni voce tua id est   nimio ululatu more equorum. ] {b}   Filiam Gallim fili am Gallim dicit civitatem conditam a Gallim et possessam. Item Gallim est nomen montis, in quo erat civitas, que dicitur filia Gallim. Aliqui dicunt filiam Gallim Hierusalem propter nominis interpretationem : Gallim enim interpretatur transmigratio eorum : et sic innuit Propheta transmigrationem futuram. Vel   filia Gallim id est civitates et terra Iuda, per quam transiet et hinniet pre timore exercitus, sicut hinnit equus.
marg.| {c} Attende Laisa civi tas Iude, id est diligenter declina impetum currentis exercitus.
marg.| {d} Paupercula Anathoth alia modica civitas, attende diligenter impetum hostium.
marg.| {e} Migravit Medemena civi tas alia, iam fugit pre timore.
marg.| {f} Habitatores Gabin. ill ius civitatis, que est in montibus sita.
marg.| {g} Confortamini quasi dicat : vos, qui habitatis in collibus, arripite arma, quia etiam vobis non est securitas. Ita legit litteram Iero. Aliter legit Haimo. ||
marg.| {e} Migravit Medemena non Medenna secundum Haimonem id est Iam fugit solo auditu perterrita.
marg.| {f} Habitatores Gabin ] etiam iam fugerunt. Et postea loquitur Sennacherib, exhortans milites suos ad laborem vie et consolans eos, quia sufficit dies ad veniendum in Nobe et ponant ibi nocte tentoria et mane veniant in Hierusalem. Et dicunt Hebrei quod Sennacherib audierat ab auguribus et divinis suis quod illa vice non caperet Hierusalem, nisi illa die videret eam et ideo festinabat exercitum, vel potius ut mane veniens ex improviso maiorem stragem faceret et ita secundum Haimonem. Incipit hic versus. Confortamini, dicit Sennacherib ad exercitum suum.
marg.| {b} Adhuc dies est, ut in Nobe stetur quasi dicat : adhuc magna hora diei est, ut bene veniamus in Nobe et ibi pernoctemus. Dicit Glossa Haimonis : Nobe civitas est in Iudea, de qua fuit Iesbi, unus de triginta Principibus David. Sed contra 2Rg. 21.c. dicitur. Deficiente David Iesbis de Nobe nisus est percutere David ; quomodo ergo fuit unus de triginta Principibus David ? Immo ibi expresse dicitur quod fuit de genere Arapha Philisteus adversarius David, quem interfecit Abysay. Preterea 2Rg. 23. Ubi numerantur principes David, non ponitur iste Iesbi de Nobe. Forte binomius fuit et ibi sub alio nomine numeratur. Deinde loquitur Propheta de Sennacherib, dicens.
marg.| {i} Agitabit manum suam sicu t minantes solent facere.
marg.| {k} Super montem filie Sion id est super ipsam Arcem.
marg.| {l} Collem Hierusalem id est et super Hierusalem. Sion enim mons est, in cuius colle est Hierusalem et Arx, sive turris superius.
marg.| {m} Ecce Dominator etc. Sexta pars, In qua repetit Propheta de exterminatione Sennacherib, ad maiorem Iudeorum consolationem. Dicit ergo prophetice.
marg.| {m} Ecce id est in proximo.
marg.| {n} Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore id est exercitum Sennacherib in pulverem rediget, sicut laguncula lutea, in cuius confractione terretur, qui iuxta est ; sic Sennacherib territus fuit in confractione exercitus sui.
marg.| {r} Et excelsi statura id est superbi Principes exercitus Sennacherib.
marg.| {s} Succidentur a vi ta, vel a terra sua.
marg.| {t} Et sublimes id est Reges et alii maiores de exercitu.
marg.| {u} Humiliabuntur id est deiicientur in mortem.
marg.| {x} Et subvertentur condensa saltus id est multitudo exercitus.
marg.| {y} Ferro. id est Angeli percussione, sicut saltus succiditur ferro.
marg.| {z} Et Libanus cum excelsis cadet id est ipse Sennacherib, cum suis Principibus occidetur, non ibi, sed postea in terra sua cecidit, gladio filiorum suorum. De hac expositione nulla est Glossa, nisi hec coniunctio, sed posita super illud. Ecce Dominator, que revera mittit ad hanc expositionem. Glosse exponunt de Christi Passione et Iudeorum destructione facta per Romanos hoc modo.
marg.| {m} Ecce cert itudinis signum est.
marg.| {4. 29vb} {n} Dominator Dominus exercituum id est Deus Pater.
marg.| {o} Confringet), id est confractioni exponet.
marg.| {p} Lagunculam) id est carnem Christi fictilem et terream, sicut nostra est.
marg.| {q} In terrore ) quia terre motus factus est magnus et omnes perterriti sunt Iudei. Et nos similiter debemus terreri, quia si Deus proprio filio suo non pepercit, quomodo parcet nobis ? Et si in viridi hec facta sunt, in arido quid fiet ; Lc. 23.c. et quod dicitur hic, confringet Dominus, habetis simile. Mt. 26.e. Percutiam Pastorem et dispergentur oves gregis. Et exponitur similiter, Percutiam, id est percussioni exponam. Za. 13.c. dicitur : Percute Pastorem. Et est vox Patris ad Iudeum, non quod actionem eius preceperit, quia mala fuit ; sed passionem Christi precepit, quia bona fuit. Vel percute permissive, vel predictive.
marg.| {r} Et excelsi id est Iudei contumaces et superbi,
marg.| {s} Succidentur a te rra sua per Romanos.
marg.| {t} Et sublimes id est Princeps Phariseorum et Scribe.
marg.| {u} Humiliabuntur et i deo deiicientur.
marg.| {x} Et subvertentur condensa saltus eius), id est populus Hierusalem, que sic vocatur propter multitudinem populi.
marg.| {y} Ferro Roma norum.
marg.| {z} Et Libanus), id est templum de lignis Libani edificatum.
marg.| {a} Cum excelsis). id est cum Sacerdotibus cadet. Quod autem nomine Libani accipiatur templum, dicitur Za. 11.a. Aperi, Libane, portas tuas et devoret ignis Cedros tuas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_10)

Notes :