Hugo de Sancto Caro

Capitulum 58

Numérotation du verset Is. 58,1 

Clama
ne cesses
quasi tuba exalta vocem tuam
et annuntia populo meo
scelera
eorum et domui Iacob peccata
eorum
Numérotation du verset Is. 58,2 

me etenim de die in diem querunt
et scire vias meas
volunt
quasi gens que iustitiam fecerit
et que iudicium Dei sui non reliquerit
rogant me
iudicia iustitie appropinquare Deo volunt
Numérotation du verset Is. 58,3 

quare
ieiunavimus
et non aspexisti
humiliavimus
animam nostram
et nescisti
ecce
in die ieiunii vestri
invenitur voluntas vestra1
1 vestra] om. Weber
et omnes debitores vestros
repetitis
Numérotation du verset Is. 58,4 

ecce
ad lites
et contentiones
ieiunatis
et percutitis
pugno impie
nolite ieiunare
sicut usque ad hanc diem
ut audiatur in excelso clamor vester.
Numérotation du verset Is. 58,5 

Numquid tale
est ieiunium quod elegi2 per diem
2 clamor vester... elegi] om. #
affligere hominem animam suam
numquid contorquere
quasi circulum caput suum
et saccum
et cinerem sternere numquid istud vocavi3
3 vocabi] vocabis Weber
ieiunium
et diem acceptabilem Domino
Numérotation du verset Is. 58,6 

nonne hoc est magis ieiunium quod elegi
dissolve colligationes
impietatis
solve
fasciculos deprimentes
dimitte eos qui confracti sunt
liberos
et omne onus dirumpe
Numérotation du verset Is. 58,7 

frange esurienti panem
tuum
et
egenos
vagosque
induc in domum tuam
cum videris nudum
operi eum
et carnem tuam
ne despexeris
Numérotation du verset Is. 58,8 

tunc erumpet
quasi mane lumen tuum
et sanitas tua
citius orietur
et anteibit faciem tuam
iustitia tua
et gloria Domini
colliget te
Numérotation du verset Is. 58,9 

tunc invocabis
et Dominus exaudiet
clamabis et dicet ecce assum
si abstuleris
de medio tui catenam et desieris digitum extendere
et loqui quod non prodest
Numérotation du verset Is. 58,10 

cum effuderis
esurienti
animam tuam
et animam afflictam
repleveris
orietur in tenebris
lux tua
et tenebre tue
erunt sicut meridies
Numérotation du verset Is. 58,11 

et
requiem
tibi dabit Dominus semper
et implebit
splendoribus animam tuam
et ossa tua liberabit
et eris quasi hortus
irriguus
et sicut fons aquarum
cuius non deficient aque
Numérotation du verset Is. 58,12 

et
edificabuntur
in te
deserta
seculorum
fundamenta generationis et generationis
suscitabis
et vocaberis
edificator sepium
avertens semitas iniquitatum4
4 iniquitatum] in quietem Weber
Numérotation du verset Is. 58,13 

si averteris
a sabbato
pedem tuum
facere voluntatem tuam
in die sancto meo et vocaveris
sabbatum delicatum
et sanctum
Domini
gloriosum et glorificaveris
eum
dum non facis vias tuas
et non invenitur voluntas tua
ut loquaris sermonem
Numérotation du verset Is. 58,14 

tunc
delectaberis
super Domino et sustollam te
super altitudinem5
5 altitudinem] altitudines Weber
terre
et cibabo te hereditate Iacob patris tui
os enim Domini
locutum est

Capitulum 58

Numérotation du verset Is. 58,1 
marg.| Clama, ne cesses. Istud capitulum totum morale est et secundum nos et secundum Iudeos ; ideo una expositione contenti erimus. Dividitur autem in quinque partes. Primo frequentia clamoris et exaltatio vocis Prophete indicitur. Secundo quod clamandum sit, ei aperitur, ut scilicet de simulata penitentia hypocrite arguantur, ibi : Me etenim de die in diem querunt. Tertio de infructuoso ieiunio, ibi : Quare ieiunavimus etc.   Quar to quod sit verum et acceptum ieiunium, ibi : Nonne hoc magis ieiunium quod elegi. Quinto fructus vere penitentie et veri ieiunii, tam in presenti, quam in futuro ostenditur, ibi : Tunc erumpet quasi mane lumen tuum. Dicit ergo.
marg.| {n} Clama. Hoc dicit Dominus Prophetis et Apostolis et cuilibet Predicatori et Prelato. Clama, quasi dicat : licet impii ferveant contra te, sicut mare ; tamen, clama, id est aperte predica et alte et affectuose. Non enim debet abscondi lucerna sub modio timoris. Unde Io. 18.d. Ego semper palam locutus sum mundo. Ier. 4.b. Canite tuba in terra et clamate fortiter et dicite : Congregamini et ingrediamur civitates munitas. Hoc est officium Sacerdotum, scilicet clamare. Unde Gregorius Preconis officium suscipit, quisquis ad Sacerdotium accedit, ut adventum Iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse clamando gradiatur. Sacerdos ergo si predicationis est nescius, quam vocem clamoris daturus est preco mutus ?
marg.| {o} Ne cesses clamare, quasi dicat : clama continue. 2Tim. 4.a. Predica verbum, insta importune, opportune. Act. 20.f. Non cessavi per triennium die, ac nocte cum lacrimis monens unumquemque vestrum. Nehem. 8.a. Legit in eo a mane usque ad mediam diem in conspectu virorum, ac mulierum et Sapientium. Modo sapientes non audirent tam longum sermonem : quia nec etiam brevem. infra 62.b. Tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini. Sed contra. Eccl. 3.b. Tempus tacendi et tempus loquendi. Lc. 12.e. Ut det illis in tempore tritici mensuram. Sol. 1. Thess. ultimo c. Sine intermissione orate, id est horis et temporibus constitutis. Similiter est de predicatione. Apc. 4.c. Animalia requiem non habebant die, ac nocte dicentia. Sanctus, Sanctus, Sanctus.
marg.| {p} quasi tuba etc.   Nota quod predicatio debet esse affectuosa, contra indevotos, unde dicit : Clama. Et continua, contra pigros, unde dicit : Ne cesses. Et comminatoria, contra timidos, qui non audent vitia arguere, unde dicit quasi tuba. Item debet esse alta, id est de arduis et supernis et ut alta vita levet ipsam vocem et exaltet, unde subdit : Exalta vocem tuam, sup. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas Sion, ut scilicet eminentia vite elevet vocem. Unde Esdras, qui interpretatur, adiutor, stetit super gradum ligneum. Et postea dicitur. Super universum populum eminebat. Tubam autem vocat predicationem. Unde Os. 5.c. Clangite buccina in Gabaa, quoad minores : tuba in Rama, quoad maiores. Item Os. 8.a. In gutture tuo sit tuba. Recte autem nomine tube accipitur predicatio : quia tuba manu applicatur ori : et sic spiritu oris impleta sonum emittit, aliter non : sic predicatio, nisi opere adiuvetur, inanis est et inutilis. Et notandum quod multiplex fuit usus tube. In festis, in bellis, in epulis, in castris movendis, ut dicitur Nm. 10.a. Sed quia epule pertinent ad festa et motio castrorum ad bella, ideo potest sub duobus membris comprehendi usus tube spiritualis. Predicatio enim invitat ad bellum in presenti et ad festum in futuro. Docet enim resistentiam contra vitia : et invitat ad promissa premia. Item festum spectat ad gaudium animi, bellum ad laborem corporis : et ad ista duo invitat predicatio, ut laboremus in corpore et gaudeamus in mente : Unde. Mt. 6.c. Tu autem cum ieiunas, ecce labor corporis : unge caput tuum oleo, ecce hilaritas mentis. Unde in capite ieiunii dicitur in oratione : Presta, quesumus, fidelibus tuis, ut ieiuniorum veneranda solemnitas etc.   Ecce vocat ieiunia solemnia propter hilaritatem. Nm. 29.a. Dies ista erit vobis sancta et venerabilis et affligetis animas. Item ad vocem tube fiet generalis resurrectio, ut dicitur 1. Thess. 4.d. Similiter ad tubam predicationis resurgunt mortui spiritualiter. Io. 5.e. Qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei : et qui audierint, vivent. Multorum vox non audietur, quia non sunt filii Dei : et ideo mortui non resurgent. Item ideo dicitur predicatio esse tuba, ut simus memores illius temporis, quando ad vocem tube resurgent mortui ad iudicium venientes. Item vox tube strenuos incitat ; timidos autem terret et trepidare facit : ita predicatio. Unde Am.. 3.b. Si clanget tuba in civitate et {4. 139ra} populus non expavescet ? Sequitur.
marg.| {a} Et annuntia etc.   Supr a dixit modum predicandi ; hic dicit, quid predicandum sit et quibus. Annuntia populo meo scelera eorum, ut eos moveas ad luctum de peccatis. Bernardus Illa mihi predicatio placet, que luctum magis excitat, quam risum ; Eccl. 22.a. Musica in luctu importuna narratio.
marg.| {b} Et domui Iacob peccata eorum. Sce lera sunt maiora et execrabiliora, ut dicit Glossa peccata autem minora. Populus autem Domini sunt Clerici ; domus autem Iacob sunt laici, qui vivunt in labore et lucta. Clerici ergo faciunt scelera ; laici vero peccata : quia plus peccant et graviora et sceleratiora committunt. Unde Ier. 11.c. Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ? Ez. 22.a. Ostende ei abominationes suas.
marg.| {c} Me etenim etc. id est quotidie.
marg.| {d} Querunt id est querere se simulant. Vel {c}   De die etc. id est de luce in lucem, id est de intelligentia in intelligentiam querunt me. Hoc tamen Iudeis magis convenit, quam nostris hypocritis ; Iudei enim ore et non corde Deum querere videbantur, ad Templum et ad Synagogam conveniendo et legem Dei audiendo. Similiter hypocrite ad Ecclesiam vadunt et Sacre Scripture intendunt. Unde subdit.
marg.| {e} Et scire etc. id est actiones et voluntates meas, vel Scripturas meas et precepta. Et dicit, scire, non facere. Hieronymus in orig. Frustra legis iactant scientiam, cum sanctus David non in notitia Scripturarum, sed in operibus glorietur, dicens : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Cucurri, dixit, non scivi.
marg.| {f} quasi Gens etc. quasi dicat : scire vias meas volunt, non ad utilitatem ; sed ad iustitie simulationem, scilicet quasi Gens, que iustitiam fecerit. Quia sicut boni prius faciunt iustitiam, ut plenius viam Domini cognoscant postea : quia ut dicit Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum : ita hypocrite studiosi sunt in Scriptura, ut simulent se esse iustos in vita. Ez. 33.g. Veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus meus, ut audiant sermones meos : et non faciunt eos. Eccl. 1.d. Fili, concupiscens Sapientiam, serva iustitiam.
marg.| {g} Et quasi Gens, que iudicium Dei sui non dereliquerit. Iudicium autem in discussione sui ; iustitia vero in executione iudicii, sive in punitione delicti. Utrumque autem necesse est habere. Ps. 118. Feci iudicium et iustitiam.
marg.| {h} Rogant me etc. id est petunt quod ego eos iuste iudicem, quasi ipsi sint iusti. Sicut Propheta. Iudica me, Domine : quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
marg.| {i} Et appropinquare etc. id est accedere volunt cum Deo in iudicium, suam innocentiam allegantes et opera sua, dicentes.
marg.| {k} Quare ieiunavimus et non aspexisti ? et i ta iniustitie arguunt Dominum, quasi bona opera non aspiciat, Deus autem non aspicere dicit, quando non acceptat. Est autem multiplex.
marg.| Iudicium Dei.
marg.| Auctoritatis sup. 3.c. Stat ad iudicandum Dominus, id est stat, ad iudicandum populos.
marg.| Examinationis. Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt.
marg.| Vindicationis. Ps. 6. Quoniam fecisti iudicium meum etc.
marg.| Officii, sive executionis. Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam.
marg.| Damnationis. Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est.
marg.| Probationis. 1Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium etc.
marg.| Discretionis. Ps. 42. Iudica me, Deus et discerne causam etc.
marg.| Disceptationis. Ioel 3.a. Congregabo omnes Gentes et deducam eas in vallem IoSap.id est iudicii : et ibi disceptabo cum eis.
marg.| Retributionis. Io. 9.g. Ego in iudicium veni in mundum etc.
marg.| Iudicium hominis.
marg.| Discretionis, 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos iudicaremus, non Confessionis. Feci iudicium et iustitiam, utique iudicaremur. ] Comparationis. Mt. 12.d. Regina Austri surget in iudicium etc.
marg.| Approbationis. Ps. 57. Iuste iudicate, filii hominum.
marg.| Assensionis. Mt. 19.d. Sedebitis et vos etc.
marg.| Definitionis. Sap. 1.a. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram.
marg.| Suspicionis. Rm. 14.a. Tu quis es, qui iudicas etc.
marg.| Temeritatis. 1Cor. 4.a. Nolite ante tempus iudicare.
marg.| Condemnationis. Mt. 7.a. Nolite iudicare et non iudicabimini.
marg.| Vel aliter.
marg.| {h} Rogant me iudicia iustitie id est petunt me, ut {4. 139rb} fiant Iudices iusti. Sic enim specie iustitie palliatur ambitio dignitatum. Hoc est contra illos hypocritas, qui sanctitatem simulant, ut habeant loca iudicialia, scilicet prelationes.
marg.| {i} Et appropinquare Deo volunt ut f iant Sacerdotes et Pontifices, dicentes.
marg.| {k} Quare ieiunavimus etc.   Hoc dicit hypocrita, quando non potest assequi quod sequebatur. Quare ieiunavimus et non aspexisti, id est non remunerasti. Hoc dicunt murmurantes hypocrite. Mal. 3.d. Vanus est, qui servit Deo : et quod emolumentum, quia custodivimus precepta eius et ambulavimus tristes ? Dupliciter autem se servire Deo iactant ; in parcitate victus, cum dicunt, ieiunavimus ; in asperitate vestitus, cum dicunt,
marg.| {l} Humiliavimus animas nostras id est nos in cinere et cilicio, scilicet. Vel, animas nostras, id est vitam animalem, carnem affligendo.
marg.| {m} Et nescisti. Hoc verum dicunt, quia nescit, quia non approbat, id est non placuit. Subditur autem responsio Domini, quare nesciat ieiunium eorum.
marg.| {n} Ecce in die ieiunii etc. quasi dicat : . Ideo non exaudio vos, nec approbo ieiunia vestra, quia ieiunatis, non mihi ; sed luxurie et avaritie et superbie : Ier. 14.b. Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum. Item Za. 7.b. Cum ieiunaretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid ieiunium ieiunastis mihi ? quasi dicat : Non : Immo vestre luxurie et avaritie et superbie. Ieiunium luxurie notatur, ibi : Voluntas vestra. Ieiunium avaritie, ibi : Et omnes debitores etc.   Ieiu nium superbie, ibi : Lites et contentiones. Dicit ergo.
marg.| {n} In die ieiunii etc.   carn alis scilicet quia cibaria deliciosa queritis. Eph. 2.a. Aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostre, facientes voluntatem carnis et cogitationum. Lautitia autem ciborum est species gule. Sunt enim quinque species gule, que notantur hoc versu.
marg.| Prepropere, laute, nimis, ardenter, studiose.
marg.| Qui ergo non abstinet ab omni specie gule, non bene ieiunat : sicut non abstinet ob omni specie luxurie, qui non abstinet ab omni illicito coitu. De hoc dicitur Os. 9.c. Ipsi sicut Adam transgressi sunt pactum meum. Adam enim peccavit per comestionem pomi. Item legitur 1Rg. 14.d. quod Saul indixerat ieiunium et Ionathas ignorans gustavit modicum mellis cum summitate virge et tamen propter illud modicum Deus siluit et noluit dare responsum. Mel autem delectationem cibi significat, virga discretionem. Illi ergo sunt similes Ionathe, qui querunt delectationes ciborum et hoc ex quadam discretione, ut scilicet sint fortiores et ita culpa inchoata a ratione.
marg.| {o} Et omnes etc.   cum lite. Glossa Immo enim forte sepe ieiunabant, ut repetendis debitis vacarent et ieiunabant non Deo ; sed avaritie. Glossa dicit hic. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam. Cui concordat illud Ex. 22.d. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante Solis occasum reddes ei : ipsum enim solum est operimentum carnis sue. Nehem. 5.b. Es alienum concedamus quod debetur nobis.
marg.| {p} Ecce ad etc.   Sepe ad litteram propter lites ieiunant ultra nonam ; si propter Missam ieiunarent usque ad sextam, maledicerent Sacristis et Sacerdotibus. Ier. 23.b. Cursus eorum malus et fortitudo dissimilis. Iac. 3.d. Quod si zelum amarum habetis et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim ista sapientia desursum descendens ; sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio : ibi inconstantia et omne opus pravum.
marg.| {q} Et percutitis etc.   quod peius est, quam contendere verbis. Tales sunt Achabite qui predicant ieiunium, ut interficiatur Naboth. 3Rg. 21.d. 1Tim. 3.a. Non percussorem, quasi dicat : nec pugno, nec scandalo debet quisquam percutere. Unde 1Cor. 8.d. Percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quatuor sunt peccata, quorum clamor ascendit ad Deum. Oppressio pauperum. Eccl. 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque ad celum. Item Sodomorum. Gn. 18.c. Clamor Sodomorum venit ad me. Item homicidium. Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me. Item detentio mercedis. Iac. 5.a. Ecce merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat : et clamor in aures Domini Sabaoth introivit.
marg.| {a} Nolite ergo , ieiunare, sicut ieiunastis,   usque ad hanc diem id est immisericorditer, vel ad vanam gloriam.
marg.| {4. 139va} {b} Ut audiatur in excelso clamor vester id est ut nomen vestrum et fama vestra predicetur, id est nolite ieiunare ad vanam gloriam. Unde Mt. 6.a. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. Et postea dicit in eod. b. Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocrite tristes : exterminant enim facies suas etc.   Dici tur autem hic clamor, vel oratio clamosa, vel ieiunium in evidenti factum ad ostentationem quod non audietur a Deo. Am.. 9.g. Aufer a me tumultum carminum tuorum Ez. 26.c. Quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum. Ps. 31. Tacui, dum clamarem tota die, Ez. 24.d. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facias. Vel aliter. In excelso clamor auditur, quando apud Deum nos accusat perversitas actionum nostrarum. Unde Gn. 18.c. Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis ; descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint. Vel, auditur in excelso clamor vester, quando clamorem de vobis Angeli deferunt. Eccl. 10. Aves celi portabunt iniquitatem tuam. Dicit ergo.
interl.| {a} Nolite ieiunare etc.   Ita scilicet ut audiatur etc.   quia frustra ieiuniis atterimur, quamdiu de nobis clamor auditur. Vel ad litteram secundum Glossa quandam interl.
marg.| {a} Nolite ieiunare, sicut usque ad hanc diem ieiu nastis, sed ieiunate ita.
marg.| {b} Audiatur etc. quasi dicat : si vultis, ut exaudiam vos, ieiunate aliter, quam hucusque ieiunastis : et sic audietur clamor cordis vestri potius, quam oris. Eccl. 35.c. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas ? Sequitur.
marg.| {c} Numquid tale est ieiunium etc.   qual e, scilicet agitis ? Et subdit quale.
marg.| {d} Affligere hominem etc. quasi dicat : Non proderit ei se affligere abstinendo, scilicet a cibis, non ab illicitis.
marg.| {e} Numquid contorquere quasi   circulum etc.   est, supple, ieiunium quod elegi ? quasi dicat : Non, Deus enim non querit afflictionem solam, nec inclinationem capitis in modum circuli, nec utilitatem cilicii et cineris, ut instar circuli torqueat quis corpus et collo submittat, nec ut sacco quis vestiatur et in cinere dormiat. Contorquere enim quasi circulum caput, dicit nimium inclinare usque ad pedes, vel in circuitu, sicut Monachi, qui faciunt ante et retro inclinationem. 3Rg. 18. Ascendit Elias in montem Carmeli et pronus in terra posuit faciem suam inter genua sua, id est caput ad modum circuli torsit. Istud autem commendabile est cum interiori animi pietate. Serpens enim se torquet in circulum pro capite servando ; sic etiam exteriores observantie et inclinationes observande sunt pro Christo, sed cum pietate animi. Sequitur.
marg.| {f} Numquid istud vocavi etc. scilicet et diem, quo celebratur tale ieiunium, numquid vocavi talem diem acceptabilem Domino ? quasi dicat : . Non. Sed illa dies acceptabilis est Domino, in qua agitatur vera penitentia cordis et obsequuntur cum maceratione carnis opera pietatis, 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis : quia penitentia vera acceptabilis est, quantum ad Deum, salvans ipsum acceptorem suum. Postquam autem Dominus ieiunium arguit quod ipse non approbabat, ostendit quod ieiunium acceptum sibi sit dicens.
marg.| {g} Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi Vers us.
marg.| Abstinet eger, egens, cupidus, gula simia, iustus.
marg.| Egrotus, ut valeat.
marg.| Mendicus, ut egeat.
marg.| Avarus, ut parcat.
marg.| Fastidicus, ut appetat.
marg.| Hypocrita, ut appareat.
marg.| Iustus, ut proficiat.
marg.| Multa bona facit ieiunium. Primo pauperes reficit. Tunc enim bonum et rectum est ieiunium, quando quod ventri subtrahitur, pauperi tribuitur. Unde Isaias post exhortationem ieiunii subdit : Frange esurienti panem tuum.
marg.| Secundo intellectum subtiliat. Unde Daniel et socii eius, quia ieiunaverunt, dotati sunt a Domino super omnes omni sapientia et intelligentia visionum, ut legitur Dn. 1.d. Tertio gratiam docendi incitat. Unde Ex. 34.d. legitur quod Moyses post ieiunium quadraginta dierum legem suscepit, ut doceret populum. Quarto ad visionem Dei perducit. Unde 3Rg. 19.b. legitur quod Elias post {4. 139vb} ieiunium quadraginta dierum venit ad montem Dei Oreb, ubi Dominum vidit. Quinto revelationes secretorum meretur. Unde Daniel post ieiunium diurnum audivit Ab Angelo. Animadverte visionem sermonis et intellige. Sexto Angelorum ministerium promeretur. Mt. 1.d. Erat Iesus in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et tentabatur a Sathana, eratque cum bestiis et Angeli ministrabant ei. Septimo gratiam et auctoritatem apud homines confert. Unde Mt. 3.b. legitur quod omnes exibant ad Ioannem propter ieiunia et afflictiones suas. Octavo penam vitat. Unde Ion. 3.d. facto ieiunio, misertus est Dominus Ninivitis. Noni, carnis lasciviam domat. Unde Mc. 9.d. legitur. Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio. Unde Hieronymus In oratione sanantur pestes mentis ; ieiunio pestes corporis. Decimo, presentiam Dei conservat, sup. 30.c. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem et non faciet avolare ultra a te Doctorem tuum. Undecimo sanitatem etiam corporalem conservat. Eccles. 31.c. Vigilia et cholera et tortura viro infrunito : somnus sanitatis in homine parco. Duodecimo, tentationes Demonum eliminat. Unde Iudit. 13.d. Post ieiunium amputavit caput Holofernis, id est suggestiones Demonum evacuavit. Tertiodecimo augmentum gratie impetrat. Unde actuum. 2.a. Post ieiunium quinquaginta dierum datus est Spiritus sanctus Apostolis. Quartodecimo, exemplo informat alios. Mt. 4.a. Post Baptismum ieiunavit Dominus.
marg.| {h} Dissolve colligationes impietatis Nota quod ieiunio debet homo cessare a malo. Unde dicit, Dissolve colligationes impietatis. Et similiter debet facere bonum. Unde postea subdit : Frange esurienti panem tuum etc.   Dici t ergo.
marg.| {h} Dissolve colligationes impietatis id est impietatem colligatam, id est collo ligatam per consuetudinem male loquendi, quia auferunt vocem laudandi Deum sup. 52.a. Solve vincula colli tui. Hec duo signantur Lam. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius, convolute sunt et imposite collo meo.
marg.| {f} Solve fasciculos deprimentes per consuetudinem male operandi. Vel possunt notari hic tria. Consuetudo peccati, cum dicit : Colligationes, id est simul ligationes per consuetudinem peccandi. Unde Os. 13.c. Colligata est iniquitas Ephraim. Item notatur multitudo peccatorum, per hoc quod dicit, Fasciculos. Fasciculus fit ex multis. Item notatur magnitudo ipsius peccati, per hoc quod dicit.   Deprimentes. Ps. 37. Sicut onus grave gravate sunt super me. Sic ergo notantur tria. Consuetudo, multitudo et magnitudo, sive pondus peccatorum. Et nota quod dicit, fasciculos deprimentes ; quia est fasciculus, qui non deprimit, sed elevat. Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe Dilectus meus mihi, id est Christi passiones. Am.. 9.d. Qui edificat in celo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit. Vel per colligationes impietatis significantur conspirationes, que fiunt contra maiores suos a minoribus. Unde Ez. 22.f. Coniuratio Prophetarum in medio eius supra 8.c. Omnia, que loquitur populus iste, coniuratio est. Ier. 11.b. Inventa est coniuratio in viris Iuda. Za. 1.c. Ipsi adiuraverunt in malum. Per fasciculos etiam deprimentes intelliguntur angarie et oppressiones, quibus opprimuntur minores a maioribus. Vel aliter.
marg.| {h} Dissolve colligationes etc. id est si quos in carcerem captivos iniuste ligasti, dissolve eos : quia iste sunt colligationes impietatis.
marg.| {i} Solve fasciculos deprimentes illi s scilicet qui in captivitate tua deprimuntur. Solent enim Tyranni captivos suos quibusdam onerare ponderibus. Vel aliter secundum Hieronymum. Colligationes iste et fasciculi sunt chartarum fasciculi et cautionum, sive Chyrographorum falsorum, in quibus feneratorum calumnie continentur et opprimuntur pauperes ere alieno. Unde Septuaginta manifestius transtulerunt hic. Solve omnem colligaturam iniquitatis, dissolve obligationes violentarum cautionum. Et loquitur Propheta de iniustis cautionibus et caritatis, sive chyrographis, vel magis, ut dicit Hieronymus . etiam de illis, qui etsi vera debita exigunt : tamen immisericorditer, cum pauperes sint, nec habeant, unde restituant. Vel colligatio {4. 140ra} impietatis est, si Sacerdos iniuste aliquem excommunicaverit : vel si cui importabile immoderate penitentie onus imposuerit. Omnes ergo huiusmodi colligationes et fasciculos oportet solvi, ut ieiunium fiat acceptabile Domino. Sequitur.
marg.| {a} Dimitte eos etc.   Conf racti, scilicet senio, vel confracti paupertate et fame, pro qua se vendiderunt quod sepe faciebant : unde de talibus habetur Nehemie 5. Vel confracti longa servitute. Aliquando enim ultra terminum detinebant eos.
marg.| {b} Et omne onus dirumpe id est ab oppressione et servitute eos absolve : et relaxa eis misericorditer debita, si vis a Domino tua debita dimitti. Hieronymus Sed poterat fieri, ut aliquis diceret, non habeo debitores, quid facere debeo, ut suscipiatur ieiunium meum ? Ideo sequitur.
marg.| {c} Frange etc.   Priu s dixit : Dimitte ; hic autem precipit dari pauperibus. Primum meretur indulgentiam peccati, secundum largitionem beneficii. Unde Lc. 6.f. Dimittite ; et dimittemini : date et dabitur vobis. Beda. Dare et dimittere sunt due ale, quibus oratio volat in celum. Et nota quod ieiunium sine eleemosyna, est quasi lampas sine oleo, que clara est exterius ; sed non illuminatur, nec ardorem habet : ita ieiunium tale pulchrum est in superficie ; sed non est valde meritorium, nec fructuosum in mente. Ideo ut commendabile sit ieiunium et utile, agit de operibus misericordie, que sunt in dimittendo et dando. Notantur autem in hac serie sex opera misericordie ad proximum ; sed premisit unum, quantum ad seipsum, scilicet peccato abrenuntiare, cum dixit : Dissolve colligationes etc. id est peccata tua depone. Hoc est primum opus misericordie ad se, secundum illud Eccl. 30.d. Miserere anime tue, placens Deo. Deinde subdit sex opera misericordie ad proximum, que notantur hoc versu.
marg.| Vestio, poto, cibo, tectum do, visito, solvo.
marg.| Primo dicit. Dimitte eos, qui confracti sunt, liberos etc. quan tum ad solutionem incarceratorum. Secundo dicit : Frange esurienti panem tuum : In hoc notantur duo, scilicet cibare et potare esurientem. Tertio. Et egenos, vagosque induc in domum tuam : Ecce tectum dare pauperibus. Quarto. Cum videris nudum, operi eum : Ecce vestire nudos. Quinto. Et carnem tuam ne despexeris : Ecce visitare infirmos. Talia opera debent sequi ieiunium. Unde Ioel. 1.c. Sanctificate ieiunium, id est sanctum et acceptum Deo facite. Et quomodo, subdit : Vocate cetum bonorum operum, scilicet quasi dicat : bonis operibus ornate eum. Unde Ct. 4.d. Myrrha et aloe cum universis primis ungentis. Myrrha est maceratio carnis exterior ; Aloe est amaritudo mentis interior. Prima unguenta sunt opera pietatis annexa, quibus unguentis reficitur anima. Et nota singula verba.
marg.| {c} Frange hoc dicit, ne causeris non habere te panem integrum excusando te. Simile, Mt. 10.d. Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aque frigide tantum in nomine Discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Aque frigide dixit, ne quis se excusans diceret se non habere, unde calefaceret aquam, si calidam dixisset. Vel, Frange, dixit, ut pluribus det. Iuxta illud, Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus. Cum ergo dicit : frange, docet cautelam et discretionem in dante et tollit excusationem indigentie. Unde Tb. 4.b. Quomodo poteris, ita esto misericors : si multum tibi fuerit, abundanter tribue ; si autem exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impartiri stude. Eccl. 14.b. Secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
marg.| {d} Esurienti non diviti, non histrioni. Vasa enim vacua replet Eliseus, Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos ; et beatus eris : quia non habent, unde retribuere tibi. Eccles. 4.a. Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes : et oculos tuos ne transvertas a paupere. Eccl. 7.d. Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur, propitiatio et benedictio tua. Sed ne putes de decimis, que debentur Sacerdoti, hoc facere licere, premisit : Sacrificium sanctificationis offeres Domino et initia Sanctorum.
marg.| {e} Panem. Hieronymus . Non dicit panes ; sed panem unum, ne de paupertate causeris. Item panem dicit ; non lapidem : panem refectionis, non lapidem obiurgationis. Contra illos, qui exasperant pauperes verbis. Eccl. 4.a. Animam {4. 140rb} esurientem ne despexeris : et non exasperes pauperem in inopia sua : cor inopis ne afflixeris et ne protrahas datum angustiari. Et postea dicitur. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifice. Item dicit panem, non obolum, sed refectionem : quando enim dantur eis denarii, male frequenter expendunt in taberna. Prv. 22.b. Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperibus : non dicit de pitantiis, vel obolis.
marg.| {f} Tuum. Hieronymus . Non alienum, ne de rapina facias eleemosynam. Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia : et de primitiis frugum tuarum da pauperibus. Item. Prv. 13.b. Redemptio anime viri divitie proprie. Eccl. 34.d. Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi , qui victimat filium in conspectu Patris.
marg.| {g} Et egenos, vagosque induc in domum tuam vel si propriam domum non habes, induc in hospitiolum quod vel mercede conductum, vel beneficio possides. Et dicit : Egenos, vagosque, id est non solum notos ; sed et peregrinos, a quibus non exspectas premium. Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas.
marg.| {h} Induc quasi dicat : non solum suscipe hospites ; sed compelle rogando. Unde de Discipulis euntibus in Emaus, dicitur Lc. ultim. d. Et coegerunt eum. Item Gn. 18.a. Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum ; sed afferam pauxillum aque : et laventur pedes vestri et requiescite sub arbore : ponamque buccellam panis et confortetur cor vestrum : et postea transibitis. Item, Gn. 19.a. Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri et manete ibi : Et postea dicitur : Compulit illos oppido, id est valde, ut diverterent ad eum.
marg.| {i} In domum cond uctam, si non habes tuam, 1Pt. 4.b. Hospitales invicem sine murmuratione, Rm. 12.c. Hospitalitatem sectantes etc.   freq uentativum est. Hbr. 13.a. Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt quidam Angelis hospitio receptis.
marg.| {k} Cum videris nudum, operi eum ad littera m. Unde Iob. 31.b. Si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est ? Lc. 3.b. Qui habet duas tunicas, det unam non habenti.
marg.| {4. 140va} {Δ} {a} Et carnem tuam ne despexeris id est carnem egentis proximi, que tua est.   Carnem ergo tuam ne despexeris id est proximum in necessitate qualibet positum et in infirmitate recognosce similem tibi, considerans te mortalem. Unde Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabit. Eccl. 7.d. Non te pigeat visitare infirmum Iob. 31.b. Si despexi pretereuntem, eo quod non haberet indumentum et absque operimento pauperem ? Chrys. Cum videris inopem et dixeris : Iuvenis est et sanus, nihil agens vult cibari : hec dicas ad temetipsum : quoniam sanus existens pigritaris et nihil agis eorum, que iniunxit Deus ; sed tamen numquam dixit tibi : quia pigritaris, non accendam tibi Solem : quia nihil facis, extinguam tibi Lunam : constringam ventrem terre, prohibendo flumina. Qui non vult, inquit Apostolus, operari, non manducet. 2Th. 3.c. non dicit : nihil detur ei. Sed dicit : Dedi semel et bis. Quid igitur ? Non indiget rursus cibari, qui semel cibatus est ? Pone ventri tuo has leges. Et infra. Bonum, inquit, Apostolus, facientes non deficiamus. Gal. 6.c.
marg.| Vel aliter {c} Frange esurienti etc. Glossa Hai. Panem esurienti frangimus, cum Christi fidem, qui panis vivus est : et Scripturam sacram, que nobis spiritualis est victus, aliis manifestamus. Dicit ergo : Frange, id est discrete expone aliis pro ipsorum capacitate. Et notatur per hoc quod dicit, frange, tam discretio, quam bona operatio. Manu enim bone operationis frangitur panis divini sermonis : et sic esibilis est auditoribus. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem ; et non erat, qui frangeret eis.
marg.| {d} Esurienti non fastidienti, vel blasphemanti. Eccl. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem.
marg.| {e} Panem tuum quasi dicat : primo sit tuus per meditationem et masticationem et in membra transformationem, id est in operationem : postea frange aliis per predicationem.
marg.| {g} Et egenos, vagosque induc in domum tuam id est discordes in fraternam pacem et caritatis, unitatem revoca, ut dicit Glossa Vel, Egenos, vagosque induc in domum tuam, id est peccatores deficientes et depauperatos a gratia et vagos per diversa peccata. Duo enim ista facit peccatum ; depauperat animam a gratia et virtutibus et fluidam et instabilem facit, ut semper labatur ad peiora. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem : propterea instabilis facta est. Ier. 31.d. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Prv. 7.b. Garrula et vaga, quietis impatiens. Ier. 50.a. Pastores eorum seduxerunt eos : feceruntque vagari in montibus, id est in dignitatibus. Tales egeni et vagi debent induci in domum superiorem et inferiorem : exteriorem et interiorem. Superior domus est triumphantium ; inferior militantium : exterior domus est creatura Dei ; interior propria conscientia. In primam domum imus per desiderium et celestem conversationem : in secundam per fidei unitatem et Sacramentorum receptionem : in tertiam per considerationem Creatoris in creatura : in quartam per inquisitionem et discussionem peccatorum suorum in conscientia.
marg.| {k} Cum videris nudum, operi eum id est orationibus et meritis tuis obtine peccatori indumenta virtutum. Iob. 24.b. Non habentes velamen virtutum et bonorum operum, amplexantur lapides, scilicet Sanctos petentes eorum suffragia. Sed multi verbo suo et exemplo auferunt potius vestimenta, quam conferant. Unde Iob. 24.b. Nudos dimittunt homines indumenta tollentes.
marg.| {Θ} {a} Et carnem suam id est carnalem peccatorem similem tibi, vel cui similis aliquando fuisti.
marg.| {b} Ne despexeris. Gal . 6. Considerans teipsum, ne et tu tenteris. Prv. 14.c. Qui despicit proximum suum, peccat.
marg.| {c} Tunc erumpet quasi   mane etc.   Hic ponit quinque utilitates ieiunii facti cum eleemosyna et operibus pietatis. Est autem una utilitas, sive effectus : quia illuminat intellectum quod notatur, ibi : Tunc erumpet etc.   Item quod sanat affectum quod notatur, ibi : Et sanitas tua. Item quod viam preparat ad iudicium divinum, ibi : Et anteibit etc.   Item quia meretur colligi in morte in celeste horreum, ibi : Et gratia Domini colliget te. Item quod meretur exauditionem orationum, ibi : Tunc invocabis et Dominus exaudiet te. Dicit ergo.
marg.| {c} Tunc si i sta predicta feceris.
marg.| {d} Erumpet quasi   mane id est subito et quasi ex impetu. Nescit enim tarda rerum molimina Spiritus Sancti gratia. Glossa super Act. 2.
marg.| {e} Lumen tuum id est lumen veritatis te illuminans, ut solvat tenebras errorum intellectus, sicut mane solvit tenebras noctis. Ps. 26. Educet quasi mane iustitiam tuam ; et iudicium tuum, tamquam meridiem. Et dicit. quasi mane. Mane enim est Principium diei. Lumen ergo quasi mane erumpet, quando homo se esse in principio credit, secundum illud Eccl. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipit. Ps. 37. Tota die contristatus ingrediebar, id est semper eram in egressu secundum meam reputationem. Hoc est quod dicitur. Idc. 5.d. Qui diligunt te, sicut Sol in ortu suo splendet, ita rutilant. Prv. 4.c. Iustorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
marg.| {f} Et sanitas tua citius orietur. Lum en est cognitio veritatis, que illuminat intellectum ; sanitas autem est amor boni, qui sanat affectum. Prv. 3.b. Time Deum et recede a malo : sanitas quippe in umbilico tuo erit et irrigatio ossium tuorum.
marg.| {g} Et anteibit faciem tuam iustitia tua id est eleemosyne tue et opera tua bona. Eleemosyna enim est, quasi precursor hominis in curiam eterni Regis, ut preparet locum facienti. Unde Prv. 18.c. Donum hominis dilatat viam eius et ante Principes spatium ei facit. Ps. 84. Iustitia ante eum ambulabit. Eccl. 29.c. Eleemosyna viri, sicut sacculus cum ipso : et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
marg.| {h} Et gloria Domini colliget te id est gloriose colligeris ad patres tuos et eris in collegio Sanctorum merito eleemosyne, quasi dicat : non solum iustitia tua ante te ibit, sicut nuntius ad placandum Dominum ; sed etiam iustitia tua sequetur te, ut merito bonorum operum fructum consequaris eternum, secundum illud Apc. 14.c. Opera illorum sequuntur illos. Vel de Christo exponitur ab illo loco.
marg.| {c} Tunc erumpet, quasi   mane, lumen tuum : et sanitas tua citius orietur id est Christus, qui est verum lumen et verum mane, te illuminabit et sanabit, cum predicta feceris. Mal. 4.a. Vobis timentibus nomen meum orietur Sol iustitie et sanitas in pennis eius. Penne Christi fuerunt sapientia eius et patientia, quibus volavi per mundum, {4. 140vb} quamdiu in eo fuit et Ecclesie sue. Apc. 12.d. Date sunt mulieri, id est Ecclesie ale due, Aquile magne, id est Christi, ut volaret in desertum in locum suum sine doctrina eius et vita. Vel penne eius fuerunt Discipuli, qui ei adheserunt, per quos sanatus est mundus. Prv. 12.c. Lingua sapientum sanitas est. Item Sapient. 6.d. Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum.
marg.| {g} Et anteibit faciem tuam iustitia tua id est Christus, qui omnes iustificat, anteibit ad gloriam. Unde Iob. 14.a. Vado parare vobis locum. Ac deinde.
marg.| {h} Gloria Domini id est gloriosus Dominus, vel Filius, qui est gloria Patris. Unde. Ps. 56. Exurge gloria mea etc.   Et P rv. 10.a. Gloria Patris Filius sapiens.
marg.| {i} Colliget te id est suscipiet ad se, in morte, vel in extrema Iustorum remuneratione, secundum quod ipse promisit. Io. 12.d. Ubi ego sum, illic et minister meus erit. Colliget autem te, cum dicet tibi : Intra in gaudium Domini tui, Mt. 25.b. Et illud similiter : Venite, benedicti Patris mei, percipite Regnum. Mors autem Sanctorum dicitur collectio : quia sicut fructus maturi colliguntur ; sic Sancti in morte et reponuntur in horreo Domini. Unde supra 57.a. Viri misericordie colliguntur. Nota ordinem verborum. Lumen erupit in mundum, sicut mane, in Christi Nativitate : sanitas autem orta est in eius predicatione et conversatione ; sed consummata est in eius Passione : anteivit autem iustitia in sua Ascensione ; colliget autem suos in extrema Sanctorum remuneratione. Ps. 146. Dispersiones Israel congregabit. Sequitur.
marg.| {k} Tunc invocabis me, si predicta opera pietatis feceris, tunc invocare me poteris et non ante : quia peccatores non exaudivit Deus, Io. 9.f. Nota quod prius egit de ieiunio quod comitari debent opera pietatis et eleemosyne ; hic subiungit de oratione : quia illa oratio celum penetrat, que alata est ieiunio et eleemosyna. Unde Iob. 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna, magis quam thesauros auri recondere. Dicit ergo : Tunc invocabis, me, id est intus vocabis attente orando.
marg.| {l} Et Dominus audiet grat iam bene operandi et perseverandi conferendo.
marg.| {m} Clamabis non voce tantum, sed desiderii intentione.
marg.| {n} Et dicet Dominus, scilicet.
marg.| {o} Ecce adsum. Glossa Hai ad remunerandum, qui adfui in bonis operibus auxilium. August. Prevenit, ut velimus : subsequitur, ne frustra velimus, infra 65.d. Eritque antequam clament, ego exaudiam. Item supra 30.e. Ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. Ps. 33. Oculi Domini super Iustos etc.
marg.| {p} Quia misericors sum Dominus Deus tuus quasi dicat : ; quia misericors sum, libenter exaudio misericordes ; quia ut dicit Ecclesiast. 27.b. Volatilia ad sibi similia congregantur. Item Ecclesiast. 13.c. Omnes animal diligit simile sibi. Chrysostom. Nihil nos ita similes Deo facit, sicut bene facere, id est beneficos esse. Lc. 6. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Item Eccles. 4.b. In iudicando esto pupillis misericors, ut pater et pro viro matri illorum : et eris tu, velut Filius Altissimi. E contra Dominus immisericordes et crudeles non exaudit. Unde Prv. 21.b. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, clamabit ipse ; et non exaudietur. Sequitur.
marg.| {q} Si abstuleris etc.   Sicu t supra acturus de fructu eleemosyne premisit de peccati dimissione, ut scilicet homo relinqueret peccatum, ibi : Dissolve etc.   Ita hic, eodem modo procedit : et ea, que dicta sunt quodammodo repetit, ut addat. Locuturus enim de fructu eleemosyne ad proximum, premittit de munditia cordis, ut removeatur a se omne peccatum. Simile supra 1.e. Lavamini, mundi estote etc.   Ecce munditia cordis. Et postea subiungit : Subvenite oppresso, defendite viduam etc.   Ecce opus pietatis. Dicit ergo : Si abstuleris de medio tui catenam, id est consuetudinem peccati, sive colligationem peccatorum, qua Diabolus trahit te ad Infernum. Unde 4Rg.. ultimo. b. Nabuchodonosor occidit filios Sedechie, id est opera bona mortificavit : et oculos eius, id est intellectum et affectum effodit : vinxitque eum catenis, id est consuetudine et perplexitate peccati et adduxit in Babylonem, id est in eternam gehenne confessionem. Hanc catenam fabricat ille faber, de quo supra 54.d. Ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas. Ps. 128. Supra deorsum meum fabricaverunt peccatores etc.   Ecce catena. Ps. 15. Funes peccatorum etc. Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum quisque constringitur. Et dicit.
marg.| {r} De medio tui id est de corde. Gn. 35.a. Auferte Deos alienos, qui {4. 141ra} sunt in medio vestri, id est in corde. Ier. 7.g. Posuerunt offendicula sua in domo, in qua invocatum est Nomen meum, ut polluerent eam, id est in corde suo quod est domus mea. Item Ier. 4.a. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis, id est a corde tuo, in quo ego video, quia Deus intuetur cor eorum. 1Rg. 16.b. Os. 2.a. Auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, quasi dicat : peccatum et a facie debet auferri et a corde. In facie enim est peccatum quando aliis apparet. Unde subdit, ut peccatum amoveatur a digito operationis et a lingua. Et hoc est.
marg.| {a} Et desieris etc. id est malum opus prolongare. Hic peccatum operis tangitur.
marg.| {b} Et loqui quod non prodest id est inutilia et otiosa. Hic tangitur peccatum locutionis. Vel secundum Gregorius Soluto conscientie vinculo, desine iam digitum extendere, ut disciplinatos motus et inutilia verba dimittas. In extensione enim digiti et locutione que non prodest, vaga et indisciplinata manus et lingue notatur dissolutio. Exterior enim motus indicat quod nulla interius boni consilii radice subsistat. Eccl. 19.d. Ex visu cognoscitur vir etc. vel digitus est discretio. Digitum ergo extendit et loquitur quod non prodest, qui se de scientia extollit et ipsam presumptionem cordis usque ad iactantiam extendit locutionis. Item digito loquuntur, ad litteram, disputatores et Monachi signatores et derisores, sive detractores, qui alios non solum digito ostendunt et notant, sed et lingua eis detrahunt. Et hoc est digitum extendere et loqui quod non prodest anime sue, sed obest, Prv. 6.b. Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, id est obloquitur, pravo corde machinatur malum et omni tempore iurgia seminat. Contra tales detractores dicitur Rm. 1.d. Detractores Deo odibiles. Prv. 24.a. Abominatio hominum detractor. Vel digitum extendere, est meliori detrahere, vel meliorem arguendo tangere. Contra illud. Ex. 22.d. Diis non detrahes. Vel digitum extendit, qui absenti detrahit. Lv. 19.c. Non pones etc. vel digitum extendit non manum, qui parum et insufficienter dat pauperi quod tamen negavit dives Lazaro indigenti, cupiens saturari de micis, qui cadebant de mensa eius et ideo nec minimum beneficium meruit recipere quando petiit. Lc. 16.f. Pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Loquitur autem pauperi quod non prodest ei, qui blande ei loquitur et tamen non dat. Folia habent et non fructus. Iac. 2.c. Si frater, aut soror nudi sunt et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis, illis, ite in pace, calefacimini et saturamini, non dederitis autem eis, que necessaria sunt corpori, quid proderit vobis ? Lc. 6.e. Omni petenti te tribue, non dicit, loquere. 1Io. 3.d. Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
marg.| {c} Cum effuderis esurienti animam tuam. Abl ata cordis catena et compositis exterioribus membrorum motibus, debes iam inservire virtutibus et pietatis operibus. Unde dicit :   Cum effuderis esurienti animam tuam id est compatientem voluntatem. Ecce affectus cordis.
marg.| {d} Et animam afflictam repleveris. Ecc e exterior exhibitio operis. Primum in affectu, secundum in effectu. Eleemosyna enim sine compassione est, sicut cibus sine sapore. Unde Hieronymus super Mt. De amaritudine radicis surgit oleum in pabulum luminis etc.   Et d e amaritudine compassionis surgit oleum, id est suavitas eleemosyne in pabulum pauperis. Item Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum, ita cor Regis in manu Domini. Divisiones aquarum descendunt ad convallem, sic animus potentis debet condescendere pauperibus. Eccles. 30.b. Super omnem vocem turbabuntur viscera eius. Eccles. 4. Per totum capitulum loquitur de eleemosyna. Bene autem post affectum subdit de effectu, ut nec affectus sit sine operis exhibitione, quia insufficiens est talis affectus, ut dicitur Iac. 2.c. Si non dederitis eis, que necessaria sunt {4. 141rb} corporis, quid proderit vobis ? 1Io. 3.c. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo ? Filioli, non diligamus verbo etc.   Item nec operis exhibitio valet sine cordis compassione, quia aliter non est voluntaria eleemosyna. Lc. 6.e. Omni petenti te tribue. Primo te per compassionis affectum, postea tua tribue per effectum. Iob. 30.d. Compatiebatur anima mea pauperi. 2Cor. 9.b. Preparent repromissam benedictionem, non quasi avaritiam. Et si predicta feceris.
marg.| {e} Orietur in tenebris lux tua id est Christus tuas ignorantie tenebras illuminabit, quantum ad intellectum.
marg.| {f} Et tenebre tue id est peccata tua.
marg.| {g} Erunt sicut meridies id est tu, qui in tenebris eras peccatorum, eris luminosus lumine gratiarum. Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Vel ipse tenebre erunt sicut meridies, id est convertentur tibi peccata per occasionem, in maiorem fervorem, secundum illud Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum ; superabundavit et gratia.
marg.| Vel sic. {e} Orietur in tenebris lux tua id est in nocte huius seculi, in medio huius nationis prave et perverse lucebis in vita et doctrina, sicut luminare in mundo : Phil. 2.f.   Et tenebre tue id est peccata tua.
marg.| {g} Erunt sicut meridies quia quanto magis peccator, tanto magis cautior et discretior. Hoc est verum in vere penitentibus. E converso autem est in malis quod meridies est eis, sicut tenebre ; quia quanto sapientiores sunt et discretiores in Scriptura, tanto obscuriores in vita. Am. 8.c. Occidet Sol in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis. Mi. 3.c. Occumbet Sol super Prophetas et obtenebrabitur super eos dies. Vel, tenebre sunt iustis sicut meridies ; quia tribulationes eos illuminant, secundum illud Ps. 138. Et nox illuminatio mea in deliciis meis. Hec, que dicta sunt, faciet tibi Dominus in presenti : Et quod sequitur, dabit in futuro : Unde dicit.
marg.| {h} Et requiem eter nam, scilicet.
marg.| {i} Dabit tibi Dominus Deus tuus semper id est in eternitate.
marg.| {k} Et implebit splendoribus animam tuam id est virtutibus, vel dotibus anime.
marg.| {m} Et ossa tua liberabit a co rruptione et ab eterno igne, id est et resuscitabit et glorificabit corpus tuum et consolidabit : Et hoc spectat ad glorificationem corporis. Sed quid interim per divinam gratiam assequaris, subditur :   Et eris quasi   hortus irriguus. Vel potest totum legi de presenti ab illo loco.
marg.| {h} Et requiem dabit tibi Dominus Deus tuus semper in p rosperitate, scilicet et adversitate, sicut Laurentio tribuit requiem super craticulam. Unde 2. Machab. 6.g. Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores ; secundum animam vero propter timorem tuum libenter hec patior.
marg.| {k} Et implebit splendoribus id est virtutibus, vel divinis consolationibus.
marg.| {l} Animam tuam etsi corpus sit plenum squalloribus. Corpus enim atteritur, sed anima illuminatur et consolatur. Ps. 15. Funes ceciderunt mihi in preclaris, etenim hereditas mea preclara est mihi. 1Pt. 3.c. Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu.
marg.| {m} Et ossa tua id est virtutes, que sunt robur mentis, vel vires naturales, vel virile propositum.
marg.| {n} Liberabit ab a riditate acedie et tristitia, infra ultimo d. Ossa vestra quasi herba germinabunt. Prv. 17.d. Animus gaudens etatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa, id est virtutes venientes a pinguedine caritatis et devotionis. Item liberabit a putredine invidie. Prv. 14.d. Putredo ossium invidia ; quia putrescunt et bona et fortia opera, si fuerint invidia maculata. Invidia enim totum interiorem hominem putrescere et tabescere facit, sicut febris hectica. Unde Gregorius de invido dicit. In corde rabies, in vultu macies, in ore stridor dentium, ibi serpens antiquus omnia sua concutit. Item liberabit ab omnis peccati egritudine per medicamentum gratie. Unde Prv. 16.d. Dulcedo anime sanitas ossium. Dulcedo anime, id est cordis munditia, operis innocentia, oris modestia est sanitas ossium, id est virium naturalium. Ossa autem dicuntur non solum vires naturales, sed et virtutes et virile propositum et opus bonum. Item ossa Ecclesie dicuntur Sacerdotes, Clerici et Religiosi, qui debent esse sicci castitate, concavi humilitate, medullati caritate, fortes patientia, albi sanctimonia, macri {4. 141va} abstinentia. Liberantur autem ossa tam Ecclesie, quam cuiuslibet anime, quando pinguescunt. Unde Septuaginta habent hic litteram talem : Et ossa tua pinguescent. Pinguedo autem ista fit per divini verbi auditum. Unde Ez. 37.a. Ossa arida audite verbum Domini. Item per humilitatem et timorem, quia humilibus datur gratia et ita humectantur ossa. Unde Prv. 3.a. Ne sis sapiens apud temetipsum, time Deum et recede a malo. Sanitas quippe in umbilico tuo erit et irrigatio ossium tuorum. Item per bonam famam impinguantur virtutes. Unde Prv. 15.d. Fama bona impinguat ossa, quia virtus laudata crescit.
marg.| {a} Et eris quasi   hortus irriguus. Hor tus, scilicet folii verborum bonorum vernans, virtutum redolens floribus, operum fructibus reficiens. Ct. 5.a. Veniat dilectus, irriguus copiositate donorum et gratiarum, lacrimarum et doctrinarum, habens irriguum inferius pro peccatis et irriguum superius pro celestibus premiis. Ier. 31.b. Et erit anima eorum, quasi hortus irriguus.
marg.| {c} Et sicut fons aquarum, cuius non deficient aque. Ani ma iusti dicitur hortus irriguus, quia recipit gratiam in se ad fructificandum per bonam vitam. Dicitur etiam fons, quia recipit aquam gratie perennem ad erogandum et derivandum aliis per bonam doctrinam. Vel hortus ministrat cibum, fons potum : Sic iustus reficit alios fructus boni exempli et potat eos poculo verbi divini. sup. 33.c. Panis ei datus est, hoc est primum : Aque eius fideles, id est perennes, hoc est secundum. Et hoc est quod dicitur.
marg.| {d} Cuius non deficient aque. Aqu e torrentis, id est doctrine seculares deficiunt, vel concupiscentie carnales, vel divitie temporales, sed aque iusti non deficiunt, fideles enim sunt, id est perennes et vitales. Prv. 10.b. Vena vite os iusti, quia per iustos fluunt ad alios verba vitalia. Prv. 5.c. Deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide, habeto eas solus, ne sint alieni participes tui etc.   Fort e ab isto loco Isaie sumpsit Dominus illud. Io. 7.f. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive. Specialiter autem et principaliter Christus dicitur fons vite et gratie. Ps. 35. Apud te est fons vite. Similiter est fons scientie. Unde subditur : Et in lumine tuo videbimus lumen. Cuius fontis non deficiunt aque gratiarum et doctrinam. Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Iste fons irrigat hortum, id est Ecclesiam, vel animam et sic fit hortus irriguus a fonte. Unde Gn. 2. Fons egrediebatur et irrigabat universam faciem Paradisi. Pro quo in Hebraico habetur, hortus. Dicit ergo.
marg.| {a} Et eris o tu anima, vel generaliter o Ecclesia.
marg.| {b} quasi hortus irriguus id est a Christo vero fonte gratiis et doctrinis fecundata.
marg.| {c} Et sicut fons aquarum id est assimilaberis Christo capiti tuo, qui est fons aquarum. Bernardus Origo fontium et fluminum mare ; scientiarum et virtutum Dominus.
marg.| {d} Cuius non deficient aque quia sicut dicitur Io. 4.b. Qui biberit ex hac aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum ; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.
marg.| {e} Et edificabuntur etc. Hieronymus in originali. Hec Iudei et amici tantum occidentis littere ad instaurationem referunt urbium Palestine et vel facta sub Zorobabel et Esdra et Nehemia, vel in ultimo tempore futura contendunt et ad instaurationem Hierusalem et in circuitum civitatum altissima fundamenta iacenda et tam excelsos muros edificandos, ut nullus hostium possit intrare et omnium in eas inimicorum prohibeatur ingressus. Glossa Melius autem ad Ecclesiam referuntur. Dicit ergo.
marg.| {e} Et edificabuntur in te o Ec clesia.
marg.| {f} Deserta seculorum id est ruine et deserta, que fuerunt in Iudeis infidelibus a seculo, restaurabuntur in vocatione Gentium credentium in Christo.
marg.| {g} Fundamenta generationis et generationis id est Apostolos et Prophetas, qui fuerunt fundamenta utriusque populi, scilicet Iudeorum et Gentium. sup. 54.c. Fundabo te in Saphiris. Eph. 2.d. Super edificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Fundamentum singulari numero dicitur Christus. 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo ponere potest etc.
marg.| {h} Suscitabis. Fun damenta autem Apostolorum et Prophetarum {4. 141vb} quodammodo iacent in infimis apud eos, qui ea negligunt et precepta, moresque eorum in suis operibus non extollunt, sed Ecclesia Fundamenta ista in seipsa suscitat, dum multos super fidem Apostolorum in fide et moribus construit et edificat. De quibus dicitur Eph. 2.d. Iam non estis hospites et advene etc.   supe redificati super fundamentum Apostolorum etc.   Simi liter eas suscitas in teipso, quando in fabrica vite tue erigis.
marg.| {i} Et vocaberis edificator sepium. Vel sicut in Hebreo habetur :   Et vocabitur in te o tu Ecclesia   edificator sepium id est doctrinarum quibus munitur Ecclesia. Vel sepem edificat, qui se opponit scutum pro Domo Dei ; qui ire Dei pro populo se opponit, sicut Moyse et Aaron et Samuel.
marg.| {k} Avertens semitas iniquitatum. Ecc lesia enim non tantum edificat sepes, id est non tantum custodit virtutes, sed avertit semitas iniquitatum, id est studiosas et subtiles iniquitates et exquisitas, quibus rectiori via et breviori itur ad Infernum. Hieronymus ponit hic aliam litteram, cui conveniunt alii Translatores, hancscilicet   Convertens semitas in quietem semi tas, scilicet errorum, ubi non est quies, neque pax, convertens in doctrinam Christi, qui est vera pax. Vel secundum Hieronymum. semitas divine indignationis convertens {4. 142ra} Δ in quietem placationis.
marg.| {a} Si averteris a sabbato etc.   Supr a egit de ieiunio et eleemosyna cum aliis operibus pietatis et de oratione et de premio similiter quod istis promittitur, hic agit de custodia sabbati spiritualis, cuius observatio regium habet premium, unde dicit   Si averteris a sabbato id est a violatione sabbati.
marg.| {b} Pedem tuum id est affectum tuum, ne, scilicet Sabbatum cordis violes, vel,   pedem tuum id est iter tuum, ne vagus sis per illicita desideria, supra 56.a. Custodiens sabbatum ne polluas illud. Nota quod in sabbato non licebat ignem accendere. Ex. 35.a. quod tamen facit luxuriosus et litigiosus et instigator malus, qui est sufflatorium diaboli, quando alios incitat ad malum. Item non licebat onera portare. Ier. 17.c. quod tamen facit, qui ad malum agendum est studiosus et laboriosus. Unde Ier. 9.b. ut inique agerent, laboraverunt. Ps. 37. Iniquitates mee supergresse sunt caput meum etc.   Item non licebat iter agere longum, nec discurrere. Act. 1.a. quod tamen facit curiosus et vagus. Prv. 7.b. Garrula et vaga, quietis impatiens. Item non licebat ligna colligere. Nm. 15.d. quod tamen facit cupidus et avarus, qui semper ligna colligit, id est temporalia congregat, ut ignem cupiditatis plus et plus accendat. Unde Eccl. 18.b. Secundum ligna silve, sic ignis exardescet. Prv. 26.c. Cum defecerint ligna, extinguetur ignis. Item non licebat vexare servos et iumenta. Dt. 5.b. quod tamen facit superbus et tyrannus. Ier. 6.c. Servietis Diis alienis, qui non dabunt vobis requiem. Item opus servile non licebat facere. Ex. 20.b. quod tamen facit, qui premitur iugo consuetudinis peccati, Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Tripliciter autem custodiendum est sabbatum, in corde et ore et locutione. Unde dicit.
marg.| {a} Si averteris a sabbato id est a violatione sabbati.
marg.| {b} Pedem tuum id est affectum ; quod exponens subdit.
marg.| {c} Facere scilicet   voluntatem tuam in die sancto meo id est ne mala velis facere in die sabbati. Et hoc pertinet ad custodiam cordis.
marg.| {d} Et vocaberis sabbatum delicatum etc. id est si sic egeris in sabbato, ut ex operibus tuis possit vocari sabbatum tuum, id est otium delicatum et sanctum Domini et gloriosum, id est sine amaritudine avaritie, quia avari sunt amari pauperibus et immisericordes, secundum illud Os. 12.d. Pronuntiavit me Ephraim in amaritudinibus suis. Delicatum autem sabbatum non est quod recipit talem amaritudinem. Item sabbatum Domini debet esse sanctum, id est purum debet esse otium, sine fece carnalis concupiscentie, id est sanctum Domini, id est purum puritate data a Domino. Item gloriosum debet esse, ut in omnibus queratur gloria Dei, non propria. Et hoc est contra superbiam vite. Ps. 18. Celi enarrant gloriam Dei, Iosue 7.c. Fili da gloriam Deo. Sic ergo sabbatum Domini delicatum sanctum et gloriosum vocat, qui opera avaritie, immunditie et superbie vitat. Unde exponendo subdit.
marg.| {g} Et glorificaveris eum scilicet Dominum, vel diem sabbati.
marg.| {h} dum non facis vias tuas id est dum non sequeris vias tuas, concupiscentias, scilicet carnalium voluptatum, divitiarum, honorum, secundum quod dicitur Eccl. 19.d. Fili post concupiscentias tuas non eas. Sic ergo custoditur sabbatum in opere. Sequitur autem de custodia oris.
marg.| {i} Et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem id est ut non ad arbitrium voluntatis loquaris, sed frange voluntatem tuam et restringe vanam locutionem et iniquam.
marg.| {k} Tunc si p redicta feceris.
marg.| {l} Delectaberis super Domino id est de Domino et in Domino, non in mundanis et hoc in presenti per gratiam. Unde Ps. 36. Delectare in Domino et dabit tibi petitionis cordis. Et in futuro promittit tibi Deus quod sequitur.
marg.| {m} Sustollam te super altitudinem terre id est in terra viventium, in celo Empyreo quod est altum et loco et dignitate ; et dicitur terra pro soliditate et fertilitate.
marg.| {n} Et cibabo te hereditate Iacob patris tui id est hereditate celesti, quam dedi Iacob, cuius filius es per fidem et operationem, vitia supplantando. Et ut certum sit quod promisit, subdit.
marg.| {o} Os enim Domini locutus est id est Deus per Prophetam.
marg.| Vel aliter ab illo loco {e} Et edificabuntur in te. Non dicit in tuis, contra illos, qui multa dant ad edificationem Religionum et claustrorum, sed seipsos dederunt diabolo ad edificandum urbes Egypti, que sunt tres, Phiton, scilicet et Ramasses. Ex. 1.b. et tertiam civitatem addunt ibidem Septuaginta Interpretes, scilicet Ong, scilicet civitatem Solis, sive Heliopoleos, per quas tres civitates significantur concupiscentia carnis, avaritia et superbia. Sed dicit,   In te id est in tua vita et doctrina.
marg.| {f} Deserta seculorum id est peccatores, qui diu fuerunt deserti a Deo per multa secula, id est per multa tempora et annos. Hoc potest dici de Beat. Augustino et Benedicto, qui Religiones antiquas fundaverunt et omnibus similiter convenit, qui peccatores a via mala convertunt.
marg.| {g} Fundamenta generationis et generationis suscitabis id est iustos tam in Religione, quam in seculari conversatione existentes, in bonum edificabis. Hec est enim duplex generatio. Vita in mundo, altera in claustro. Et dicit,   suscitabis id est in altum elevabis et ad melius provehes tua oratione et exhortatione. Quia autem iusti sunt fundamentum, dicitur Prv. 10.d. Iustus quasi fundamentum sempiternum.
marg.| {i} Et vocaberis edificator sepium. Not a quod sepes dicitur regularis institutio, sive precepta regulariter vivendi. Unde Ecclesiasticus trigesimo sexto, d. Ubi non est spes, diripietur possessio. Item 1. Paralip. quarto, d. Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus apud Regem in operibus eius. Sepes custodit plantationem, sic Religionis observantie custodiunt plantatos in ipsa Religione. Fit autem ista sepes ex multis spinis : Ariditate, scilicet victualium et austeritate vestium, ieiuniis et vigiliis et ceteris afflictionibus claustralium. Et ista optime custodiunt, si bene custodiantur, aliter non ; sicut nec vestis custodit a frigore nisi et ipsa custodiatur a putredine. Item sepes custodia Angelorum et Prelatorum. Unde supra quinto, a. Vinea facta est dilectio meo in cornu filii olei et sepivit eam. Glossa custodia Angelorum. Item sepes est flagellum Domini et disciplina, quam Dominus adhibet vinee sue, id est anime cuiuslibet, ut intercludat ei aditum ad peccatum. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Ecclesiast. vigesimo primo, b. Via peccantium complantata lapidibus. Item sepes est arcta custodia suorum sensuum. Eccles. decimo b. Qui dissipat sepem, mordebit eum Coluber. Ista sepes valde utilis est et valde efficax, si ex bonis spinis connectatur, ex memoria, scilicet peccatorum preteritorum et consideratione Christi passionum. Eccles. vigesimo octavo, d. Sepi aures tuas spinis, ad litteram, illis spinis, quibus coronatus est Dominus. Item sepes est interpositio orationum et meritorum inter iram Dei et peccata populi. Ez. 22.g. Quesivi de eis virum, qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam et non inveni. De omnibus his sepibus dicit hic,   Vocaberis edificator sepium. Spe cialiter autem beatus Benedictus et Beatus Augustinus edificaverunt sepes, id est regulares institutiones.
marg.| {k} Avertens etc.   quia omnibus iniquitatibus adhibuerunt remedia.
marg.| {4. 142rb} {Θ} {a} Si averteris a sabbato etc. Nota in claustro. Primum est edificare sepem regule. Secundum avertere semitas iniquitatum et discursus et vagationes monachorum, ut Religiosi non sint vagabundi ; si tamen ad aliquod negotium exeant, sit iter eorum iter sabbati, id est non exeant nisi quantum se extendit obedientia. Tertium est sabbatizare pectore quod non faciunt illi, qui vagi sunt corpore et curiosi mente. Contra quod dicit :   Si averteris a sabbato pedem tuum id est a violatione sabbati, id est quietis spiritualis observaveris, tam motum cordis, quam corporis. Quartum est abnegare se omnino, nec curam sui agere.
marg.| Unde sequitur {c} Facere voluntatem tuam in die sancto meo. Die s sanctum Domini est tempus penitentie et religionis quod nobis Deus concessit ad purgationem nostrorum peccatorum. In tempore isto debemus sic vivere in progressu, sicut promisimus in ingressu. In ingressu autem abnegamus nos et nostra et nostros et nostram propriam voluntatem et Prelato nostro totum committimus. Hic est quadrangulus, de quo Ez. 41.d. dicitur quod limen Templi erat quadrangulum. Ingressus Religionis notatur per limen, in quo notantur hec quatuor,scilicet ut homo abneget semetipsum, id est curam carnis sue. Mt. 16.d. Qui vult venire post me, abneget semetipsum. Item ut abneget sua. Lc. 14.g. Qui non renuntiaverit omnibus, que possidet, non potest meus esse discipulus. Item ut abneget suos. Dt. 33.a. Qui dixerit patri et matri, nescio vos et fratribus, ignoro illos, hi custodierunt eloquium tuum. Item Dominus pendens in Cruce pro Matre flente non descendit, sed Ioanni eam commeodavit : Et nos similiter in Cruce claustri existentes commendemus parentes nostros gratie Dei. Item ut homo abneget voluntatem propriam et dicat cum Iesu : Non veni facere voluntatem meam, sed eius, qui misit me. Io. 6.d. Et hoc est quod dicitur :   Si averteris etc.   Sequ itur.
marg.| {d} Et vocaberis sabbatum delicatum ut d edigneris tractare opera servilia et immunda, sicut virgo delicata dedignatur tangere cineres et immunditias domus. Vel sabbatum delicatum est, id est deliciis dedicatum, quando homo claustralis sabbatum quietis interioris ornat meditationibus sanctis et desideriis et spiritualibus deliciis. In claustro enim inveniuntur spirituales delicie ab his, qui sunt in sabbato, id est in quiete. Prv. 3.c. Quiesces, ecce sabbatum cordis : et suavis erit somnus tuus, ecce delicie contemplationis, sup. 51.a. Ponet desertum eius, quasi delicias et solitudinem eius, quasi hortum Domini ibi require de deliciis : Ct. 8.b. Que est ista, que ascendit de deserto, deliciis affluens ? E contra vagi et inquieti, perdunt istas delicias. Unde Mi. 2.c. Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum, id est de claustro.
marg.| {d} Et vocaberis sabbatum delicatum inte ndendo spirituali delectationi.
marg.| {e} Et sanctum Domini voca beris, s. intendendo munditie et puritati. Et vocaberis similiter sabbatum.
marg.| {f} Gloriosum inte ndens divine glorie et honori.
marg.| {g} Et glorificaveris eum, dum non facis vias tuas id est dum non exples concupiscentias tuas.
marg.| {i} Et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem odio sum, vel otiosum, id est ex deliberata voluntate otiosa, vel noxia non loqueris. Et hoc etiam pertinet ad claustrales, quorum est servare silentium et non loqui pro voluntate, sup. 32.d. Cultus iustitie silentium. Unde Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se supra se.
marg.| {k} Tunc si p redicta feceris   delectaberis super Domino. Tri a ponit per ordinem hic, delectationem, exaltationem et hereditatem. Delectationem cum dicit :   Delectaberis etc.   Exal tationem, ibi,   Sustollam te etc.   Here ditatem, ibi et   cibabo te hereditatem etc.   Dele ctationem meretur, qui carnem suam maceravit et afflixit. Exaltationem meretur, qui spiritum humiliavit. Hereditatem meretur, qui sua in operibus pietatis pauperibus distribuit. Hec sunt tria, de quibus actum est, de ieiunio et eleemosyna et sabbati custodia. Per ieiunium enim carnem macerat homo ; per eleemosynam sua donat ; per otium sabbati ad habilitandum se vacat. Merito ergo tali tale premium assignat Propheta, dicens :   Tunc delectaberis super Domino in f uturo perfecte.
marg.| {m} Sustollam te super altitudinem terre id est de terrenis pressuris in celis collocabo merito humilitatis et proprie voluntatis abnegatione. Aliter enim, nisi voluntatem tuam abneges, non ascendes in celum. Unde Filius Dei descendit, ut Patris faceret voluntatem : Io. 6.d. Descendi de celo, non ut facerem voluntatem meam etc.   Sic igitur qui ascendere intendit de terra in celum et vult facere voluntatem suam, nequaquam perveniet illuc. Et bene dicit   sustollam. Nem o enim ascendit sursum, nisi tractus. Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Sol enim iustitie attrahit aquas maris, id est Sanctos de amaritudinibus mundi.
marg.| {n} Et cibabo te hereditate Iacob patris tui id est hereditatem dabo tibi, quam Iacob pater tuus, id est Christus luctando in Cruce pro te acquisivit.
marg.| {o} Os enim Domini locutum est et i ta certum {4. 142va} est quod dixi supra 40.b. Videbit omnis caro quod os etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 58), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_58)

Notes :