Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Is. 23,1 

Onus Tyri
ululate naves maris
quia vastata est domus
unde venire consueverant
de terra Cethim
revelatum est eis
Numérotation du verset Is. 23,2 

Tacete
qui habitatis in insula
negotiatio Sidonis
Transfretantes
Mare
repleverunt
Te
Numérotation du verset Is. 23,3 

in aquis multis semen Nili messis
fluminis
fruges eius
et facta est negotiatio Gentium
Numérotation du verset Is. 23,4 

erubesce Sidon
ait enim mare
fortitudo maris
dicens
non parturivi
et non peperi
et non enutrivi iuvenes
nec ad incrementum
perduxi virgines
Numérotation du verset Is. 23,5 

cum auditum fuerit
in Egypto
Dolebunt
cum audierint de Tyro
Numérotation du verset Is. 23,6 

Transite
Maria
Ululate
qui habitatis in insula
Numérotation du verset Is. 23,7 

numquid non hec vestra
est que gloriabatur
a diebus pristinis
in antiquitate sua
ducent eam
pedes sui longe
ad peregrinandum
Numérotation du verset Is. 23,8 

quis cogitavit
Hoc
super Tyrum
quondam coronatam
cuius negotiatores
principes institores eius incliti
terre
Numérotation du verset Is. 23,9 

Dominus exercituum cogitavit hoc
ut detraheret
superbiam omnis glorie
et ad ignominiam
deduceret universos
inclitos terre
Numérotation du verset Is. 23,10 

transi terram tuam
quasi flumen filia maris
non est cingulum
ultra tibi
Numérotation du verset Is. 23,11 

manum suam
Extendit
super mare
conturbavit regna
Dominus mandavit
adversum
Chanaan ut contereret
fortes eius
Numérotation du verset Is. 23,12 

et dixit
non adiicies ultra ut glorieris
calumniam sustinens
virgo filia Sidonis
in Cethim
Consurgens
transfreta ibi
quoque non erit requies tibi
Numérotation du verset Is. 23,13 

ecce terra Chaldeorum
talis populus non fuit
Assur
fundavit eam
in captivitatem transduxerunt
robustos
eius
Suffoderunt
Domos
Eius
posuerunt eam in ruinam
Numérotation du verset Is. 23,14 

ululate naves
maris
quia devastata est fortitudo vestra
Numérotation du verset Is. 23,15 

et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut
dies regis unius
post septuaginta autem annos erit Tyro
quasi canticum
meretricis
Numérotation du verset Is. 23,marg.|CANTICUM MERETRICIS. Que ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere et preterita commemorare #ic et Tyrus reversa.16 

sume citharam
circui civitatem
meretrix
oblivioni tradita
bene cane
frequenta canticum
ut memoria tui sit
Numérotation du verset Is. 23,17 

et erit post septuaginta annos
Visitabit
Dominus
Tyrum
et reducet eam
ad mercedes suas
et rursum
Fornicabitur
cum universis regnis terre
super faciem terre
Numérotation du verset Is. 23,18 

et erunt negotiatio eius
et mercedes
eius sanctificate Domino
non condentur
neque reponentur
quia his
qui habitaverint coram Domino erit
negotiatio
eius ut manducent
in saturitatem et vestiantur
usque ad vetustatem

Capitulum 23

Numérotation du verset Is. 23,1 
marg.| Onus Tyri ] etc. Post onus Hierusalem, ponitur onus Tyri. Nam cum Nabuchodonosor captivasset duas Tribus, Tyrus, que debuit condolore et compati potius, insultavit eis quod fuit causa subversionis eius. Erat autem tunc temporis Tyrus insula, id est civitas in mari sita, non contigua terre, sed undique mari conclusa, eratque civitas mercimoniis copiosa et ditissima. Unde pre opulentia evanuit in elationem, opprimens circumstantes nationes et vicinas civitates : et ideo missus est a Domino Nabuchodonosor ad subvertendum eam, id est inspiratum est ei, ut eam subverteret in vindictam superbie et insultationis. Et cum vellet Nabuchodonosor eam facere contiguam terre, fecit proiici terram et lapides in mare, ut illud impleret et frustratus labore suo defecit et postea navigio eam cepit et quos invenit in ea, secum duxit. Multi vero videntes se non posse resistere ei navigio, aufugerunt in Egyptum et in Moab et alias regiones vicinas. Unde iratus Nabuchodonosor omnes naves, que Tyro venerant in auxilium succendit et Tyrum subvertit. Que post 70. anno iterum reedificata est et iterum eversa ab Alexandro Magno. Qui veniens ad mare, illud quod Nabuchodonosor inceperat, voluit consummare. Unde transiens in Egyptum, magnam partem exercitus reliquit ibi : Eversa igitur Egypto rediens Alexander cum magna multitudine, continuavit Tyrum terre et obtinuit eam et subvertit et cives secum duxit. Hic agitur de prima subversione Tyri, quam fecit Nabuchodonosor in solatium duarum Tribuum. Erat autem Tyrus civitas Chananeorum. Unde Mt. 15.d. Egressus  IESUS inde secessit in partes Tyri et Sidonis et ecce mulier Chananea, que dicitur Mt. 7.c. Syrophenissa, id est Tyrophenissa. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima agitur de subversione et desolatione Tyri. In secunda prophetat Isaias reedificationem eiusdem post 70. annos, ibi : Et erit in die illa. De hac materia agitur. Ier. 47. Ez. 26. et 27. et 28. et Ioel 3. Am. 1. et Za. 9. Dicit ergo.
marg.| {t} Onus Tyri id est visio de eversione Tyri. Hec est.
marg.| {Δ} {a} Ululate naves.
Numérotation du verset Is. 23,mystice 
marg.| {t} Onus Tyri. Tyr us interpretatur angustia et significat peccatores, qui quocumque se vertant ad quemcumque angulum conscientie, ibi inveniunt spinas et tribulos peccatorum pungentium. Vel significat mundum, qui plenus est angustiis et pressuris, Io. 19.g. In mundo pressuras, in me autem pacem habebitis. Horum onus predicit hic.
marg.| {Θ} {a} Ululate
marg.| {4. 52ra} {Δ} {a} Ululate naves maris id est negociatores plangite eversionem Tyri civitatis mercimoniis plene. In Greco dicitur apertius : Ululate naves Carthaginis, id est vos Carthaginenses, qui ad Tyrum venire consuevistis causa negociationis, ut dicitur Ez. 27. Carthago enim fuit colonia Tyriis, id est ab eis constructa et culta. Tamen proprie dicitur colonia terra ab hostibus vi capta, a qua translati sunt coloni indigene et alienigene introducti.
marg.| {b} Quia vastata est id est vastabitur.
marg.| {c} Domus id est Tyrus.
marg.| {d} Unde venire consueverant nobi s aurum et argentum et huiusmodi negociatio.
marg.| {e} De terra Cethim id est de Grecia, que est inter Tyrum et Carthaginem.
marg.| {f} Revelatum est eis id est Carthaginensibus quod Tyrus vastata est.
marg.| {g} Tacete o Tyrii.
marg.| {h} Qui habitatis in Insula id est in Tyro, que es {t} {i}   Negociatio Sidonis quia Sidonii frequenter veniebant Tyrum causa negociationis, similiter et Carthaginenses et Greci et Egyptii, ut legitur Ez. 27. Dicit etiam Haimo quod Tyrus colonia fuit Sidonis. Quod forte ideo dicit, quia negociatores Tyri pro maxima parte erant de Sidone, ut dicit Hieronymus in Glossa Vel quia Sidonii eam construxerunt, ut dicunt Auctores.
marg.| {k} Transfretantes mare id est Sidonii, Carthaginenses, Greci et maxime Egyptii.
marg.| {l} Repleverunt o Ty re, divitiis. Te, dico, existentem.
marg.| {m} In aquis multis id est in medio maris.
marg.| {n} Semen Nili messis fluminis fruges eius sic construe : Semen Nili fluminis, id est semen iactum in terra a Nilo flumine irrigata est.
marg.| {o} Messis et fruges eius id est Tyri, quasi dicat : ex his, que seminantur in Egypto, quam Nilus irrigat et fecundat, habet Tyrus messem et fruges.
marg.| {q} Et facta est Tyru s.
marg.| {r} Negociatio Gentium id est ab omnibus Gentibus frequentatur causa negociationis, quia ditior omnibus erat.
marg.| {s} Erubesce, Sidon que Tyrum edificasti et ideo quasi coloniam tuam defendere debuisti.
marg.| {t} Ait mare id est marini negociatores. Sidon, dico.
marg.| {u} Fortitudo maris id est habitatio in mari, erubesce, inquam.
marg.| {x} Dicens. Non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes,   nec ad incrementum perduxi virgines quasi dicat : nihil pro fuit mihi parturivisse et peperisse et nutrivisse iuvenes et virgines, quia Tyrus filia mea sine defensione capta est et iuvenes et virgines ante occise, quam ad perfectam etatem venissent.
marg.| {d} Cum auditum fuerit in Egypto que vicina ei erat et amicitia ei copulata causa mercimonii.
marg.| {e} Dolebunt Egyp tii.
marg.| {f} Cum audierint de Tyro quod subversa est, idem se passuros intelligentes.
marg.| Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet
marg.| {g} Transite maria dixi t propheta, o vos Tyrii, qui naves habetis.
marg.| {h} Ululate, qui habitatis in Insula id est in Tyro, quia remanentes captivandi sunt non habentes naves ad fugiendum, nec potentiam ad resistendum.
marg.| {Δ} {a} Numquid non
marg.| {Θ} {a} Ululate naves maris) id est divites curiosi, qui habetis exterius latitudinem glorie, sed interius fetorem conscientie. Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis, infra 43.c. Detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes. Alia editio habet : Ululate naves Tharsis quod interpretatur exploratio gaudii et significat gaudium mundi quod vertetur in lacrimas. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Iob. 20.a. Scio a principio, expositus fuit homo super terram quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocrite ad instar puncti.
marg.| {b} Quia vastata est domus id est mundus.
marg.| {d} Unde venire consueverant. Non dicit quid, ut intelligatur quicquid de mundo, vel in mundo est, nihil esse. Ier. 4.s. Aspexi terram et ecce vacua erat et nihil et celos et non erat lux in eis.
marg.| {e} De terra Cethim id est de mundo in malitia congelato, qui sine periculo transiri non potest, sicut mare congelatum quod interpretatur Cethim.
marg.| {f} Revelatum est eis quod Tyrus, id est mundus destructus est. Ipse enim mundus sue destructionis nuntius est, quia nihil est in mundo stabile. 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi, 1Io. 2.c. Mundus transit et concupiscentia eius. Sap. 5.c. Impii spes tamquam lanugo, que a vento tollitur et tamquam spuma gracilis, {4. 52rb} que a procella dispergitur : et tamquam fumus, qui a vento diffusus est : et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis.
marg.| {g} Tacete, qui habitatis in Insula id est penitentiam agite et a mundi desideriis quiescite, qui habitatis in mundo amaritudinis fluctibus undique concusso. Unde infra 41.a. Taceant ad me insule et Gentes fortitudinem mutent, accedant et tunc loquantur. Vos dico.
marg.| {i} Negociatio Sidonis id est negociatores de mundo, ubi sunt pessimi venatores, scilicet Demones, qui venantur homines ad mortem. Unde Ps. 123. Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. Ez. 32.g ibi Principes Aquilonis omnes et universi venatores.
marg.| {k} Transfretantes mare id est transeuntes mundum, id est Religiosi.
marg.| {l} Repleverunt te o Ty re, id est o munde, divitiis et mercimoniis. Ipsi, dico, existentes.
marg.| {m} In aquis multis id est in divitiis multis. Ez. 31.b. Elevati sunt rami eius pre aquis multis, id est pre divitiis multis. Dimittamus de negociationibus religiosorum, quia Deo et hominibus odiose sunt et abominabiles. Os. 11.d. Circumdedit me Ephraim in negociatione et in dolo domus Israel.
marg.| {n} Semen Nili id est delectationes mundi.
marg.| {o} Messis fluminis id est fluentes divitie seculi sunt.
marg.| {p} Fruges eius scilicet mundi, quia mundus ista duo querit, divitias et delicias. Nau. 3.c. Cuius divitie mare, aque muri eius, 1Io. 2.a. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite.
marg.| {q} Ea facta est negociatio Gentium id est mundi negociatores Gentes sunt, id est gentiliter viventes.
marg.| {s} Erubesce, Sidon, ait mare. Ant e Christi Adventum Diabolus omnes venabatur ad mortem ; sed Christo Incarnato, misit ipse venatores suos, qui venati sunt multos ad vitam quod videns mundus insultat ei. Erubesce, Sidon, id est Diabole venator pessime.
marg.| {t} Ait mare id est mundus penitens. Vel Sidon peccator, mare peccatum, prius dulce, post amarum. Igitur.
marg.| {s} Erubesce, Sidon id est peccator.
marg.| {t} Ait mare id est peccatum. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? Vel.
marg.| {s} Erubesce, Sidon id est Clerice.
marg.| {t} Ait mare id est ; laicus, melius vivens. Ez. 16.f. Porta confusionem tuam, que vicisti sorores tuas peccatis, sceleratius agens ab eis. Iustificate enim sunt a te : Ergo confundere et porta ignominiam tuam. Vel.
marg.| {s} Erubesce Sidon id est Prelate negligens.
marg.| {t} Ait mare id est subditus diligens. Vel.
marg.| {s} Erubesce, Sidon id est claustralis torpens.
marg.| {t} Ait mare id est secularis penitentiam faciens. Vel.
marg.| {s} Erubesce Sidon id est barbare comedens.
marg.| {t} Ait mare id est puer abstinens.
marg.| {u} Fortitudo maris id est amatores mundi, qui fortes sunt ad faciendum malum.
marg.| {x} Dicens in d ie iudicii.
marg.| {y} Non parturivi bona cogitatione.
marg.| {z} Non peperi bona operatione.
marg.| {a} Non enutrivi bona consuetudine.
marg.| {b} Iuvenes anim i virtutes.
marg.| {c} Nec ad incrementum perduxi virgines id est anime et corporis vires. Isti iuvenes cum istis virginibus ceuntes generant bonos filios, id est bona opera. Sed in multis ante pereunt, vel perimuntur ab hostibus, quam ad incrementum, vel fructum ducantur, Lam. 1.f. Virgines mee et iuvenes mei abierunt in captivitatem, bonis operibus steriles.
marg.| {d} Cum auditum fuerit in Egypto id est in mundo quod passa est Tyrus, id est quod peccator, vel dives aliquis mortuus est.
marg.| {e} Dolebunt et t imebunt alii divites et peccatores. Prv. 19.d. Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Et 21.b. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus.
marg.| {g} Transite maria id est mundi sollicitudines amaritudine plenas, amatores mundi.
marg.| {h} Ululate, qui habitati in Insula id est in mundo Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra.
marg.| {Θ} {a} Numquid
marg.| {4. 52va} {Δ} {a} Numquid non etc.   civi tas.
marg.| {b} Que gloriabatur etc. id est quia ceteris antiquior et diuturnior erat.
marg.| {c} Ducent eam id est eos, qui in ea reperti fuerint.
marg.| {d} Longe id est in Chaldeam.
marg.| {e} Pedes sui etc.   que olim navigabat per mare ad spatiandum, vel negociandum.
marg.| {g} Quis cogitavit etc.   tamq uam Reginam aliarum civitatum, vel coronatam multis civitatibus, que erant in circuitu eius, quasi dicat : Nullus posset hoc cogitare quod tam cito et subito destrui posset.
marg.| {i} Cuius negociatores Principes inte r alios negociatores.
marg.| {k} Institores eius etc. id est in omni terra ?
marg.| {l} Dominus exercituum. etc.   Resp onsio est facte interrogationi.
marg.| {m} Ut detraheret etc.   Tyri , que contra Dominum superbiendo gloriabatur.
marg.| {n} Et ad ignominiam etc.   qui frequentabant Tyrum.
marg.| {o} Transi terram tuam etc.   quod citissime navigio transitur.
marg.| {p} Filia maris id est o Tyre, quasi dicat : sicut fluvius cito transitur ; ita Tyrus cito transferetur de terra sua in captivitatem.
marg.| {q} Non est cingulum etc. id est potentia resistendi. Cingulo enim lumbi restringuntur, in quibus est fortitudo. Vel,   non est cingulum etc. id est ad tantam dissolutionem devenisti, ut cingulum non portes, ut dissolutio exterior nota sit interioris dissolutionis, sive libidinis. Et hoc ideo fiet, quia,
marg.| {s} Manum suam id est vindictam.
marg.| {t} Extendit Domi nus.
marg.| {u} Super mare sicc andum et implendum, ut contigua sis terre, o Tyre.
marg.| {x} Et conturbabit Domi nus.
marg.| {y} Regna Egyp tiorum et Moabitarum et aliorum in circuitu. Tyro enim eversa, alia regna timore turbata sunt. Regnum quoque Egypti pro subversione Tyri datum est Nabuchodonosor. Ez. 29.d.
marg.| {z} Dominus Mandavit id est Nabuchodonosor inspiravit.
marg.| {a} Adversus Chanaan id est Tyrum, que est in terra Chanaan.
marg.| {b} Ut contereret etc.   Chan aan per Nabuchodonosor.
marg.| {c} Et dixit Domi nus tibi, o Tyre.
marg.| {d} Non adiicies etc.   In d ivitiis et mercimoniis, ut prius.
marg.| {e} Calumniam sustinens id est accusata ab omnibus quasi superba.
marg.| {f} Virgo filia Sidonis id est Tyre colonia Sidoniorum. Virgo dicit, id est sterilis in bonis operibus, vel delicata, ut virgines esse solent. Vel virgo quondam ; nunc autem turpitudini et voluptati tradita.
marg.| {g} In Cethim id est in Greciam.
marg.| {h} Consurgens cupi ens vitare plaga {m} {i}   Transfreta id est transfretabis. Et loquitur de his, qui navigio aufugerunt.
marg.| {k} Ibi quoque id est in Grecia.
marg.| {l} Non erit etc.   quia capieris a Nabuchodonosor, qui misit in Greciam post illos, qui de Tyro fugerant. Et revera sic erit, qui {a} {m}   Ecce terra etc.   Meto nymia est.
marg.| {n} Talis populus etc. id est tam fortis, tam crudelis. Ier. 6.f. Ecce populus venit de terra Aquilonis et Gens magna consurget a finibus terre, sagittam et scutum arripiet, crudelis est et non miseribitur.
marg.| {o} Assur fundavit eam homo fortissimus et potentissimus.
marg.| {p} Eam id est Ninivem, quam fundavit Nemroth. Gn. 10.b,
marg.| {Δ} {a} In captivitatem
marg.| {Θ} {a} Numquid non hoc etc.   civi tas, scilicet Tyrus, id est mundus angustians. Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
marg.| {a} Que gloriabatur etc.   Amat ores mundi gloriantur in vetustate vite et generis antiquitate. Unde supra 19.b. Quomodo dicetis Pharaoni : filius sapientum ego, filius Regum antiquorum. Contemptores mundi gaudent in novitate penitentie et in eis, que spectant ad vitam eternam Iac. 1.b. Glorietur frater humilis in exaltatione sua ; dives autem in humilitate sua. Ier. 9.g. In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur.
marg.| {c} Ducent eam longe pedes sui id est affectus animi.
marg.| {f} Ad peregrinandum a Do mino sine coactione. Lam. 1.b. Parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem subsequentis.
marg.| {g} Quis cogitavit hoc super Tyrum id est super mundum quod esset tam cito casurus.
marg.| {h} Quondam coronatam flor ibus sine fructu. Unde infra 28.a. Ve corone {4. 52vb} superbie ebriis Ephraim, flori decidenti. Ier. 48.b. Data flores Moab, quia florens egredietur.
marg.| {i} Cuius negociatores etc.   non celi, id est illi, qui terrena cupiunt et celestia non curant, quales sunt hodie etiam Principes Ecclesie negotiatores prebendarum, emptores dispensationum, Ez. 28.b. Acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis in multitudine sapientie tue : et in negociatione tua multiplicasti tibi fortitudinem. Za. ultimo d. Non erit ultra mercator in domo Domini in die illa. Apc. 18.d. Omnia pinguia et preclara perierunt a te et amplius illa iam non invenient mercatores hominum : qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius.
marg.| {l} Dominus exercituum etc.   qui nullum timet.
marg.| {m} Ut detraheret superbiam etc.   non celi Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinum in fine perdetur. Os. 4.b. Gloriam eorum in ignominiam commutabo. Hab. 2.c. Repletus est ignominia pro gloria.
marg.| {o} Transi terra etc. id est anima delicata et delicata mundo. Terra stat, flumen fluit. Igitur terram transit quasi flumen, qui mundo sic utitur, ut semper se cogitet transiturum. supra 16.a. Pone quasi noctem umbram tuam in meridie, 1. Corint. 7.e. Qui utuntur hoc mundo, tamquam non utentes sint ; preterit enim figura huius mundi.
marg.| {q} Non est cingulum cast itatis, vel iustitie, vel constantie.
marg.| {r} Ultra tibi. Prv . ultimo c. Sindonem, id est carnis mortificationem fecit et vendidit aliis verbo, exemplo et tradidit cingulum Chananeo, id est ; mutabili.
marg.| {s} Manum suam extendit super mare id est tribulationem super mundum.
marg.| {x} Et conturbabit regna Domi nus, id est Reges et Principes in morte. Naum. 1.a. Increpans mare, id est mundum per temporales tribulationes et exsiccans illud in morte et omnia flumina, id est divitias transituras et caducas ad desertum deducens, quia in morte saltem deseruntur invite.
marg.| {z} Dominus mandavit adversus Chanaan id est adversus mundum per litteras Evangelii, quarum portitor fuit Paulus, qui sigillum habuit. Gal. 6. Stigmata  IESU iugiter porto in corpore meo. Et alii Sancti similiter.
marg.| {b} Ut contereret fortes eius. id est in corpore et anima verteret, 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.
marg.| {c} Et dixit Domi nus.
marg.| {d} Non adiicies ultra, ut glorieris in i udicio futuro.
marg.| {e} Calumniam sustinens id est accusationem interius a conscientia, exterius ab omni creatura.
marg.| {f} Virgo filia Sidonis id est anima sterilis, mundanorum gaudiorum venatrix. Os. 5.c. Calumniam patiens est Ephraim, fractus est iudicio : quoniam cepit abire post sordes, id est temporalia et divitias temporales.
marg.| {g} In Cethim quod interpretatur mare congelascens, id est in mundi pompam, que videtur firma, sed cito solvitur ut glacies.
marg.| {h} Consurgens cord e, ore et opere, affectu et effectu surgens.
marg.| {g} Transfreta id est transi.
marg.| {k} Ibi quoque non erit requies tibi. Mi. 2.c. Surgite et abite, quia non habetis hic requiem. Ier. 45.a. Laboravi cum gemitu meo et requiem non inveni. Nota Glossa Hieronymi. Sepe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a malitia ad negociationem, a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem ; sed Deo dispensante omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti, non in se, sed in Domino Creatore confidant.
marg.| {m} Ecce terra Chaldeorum id est quasi Demonum ferocium, vel quasi uberum : quia prius blandiuntur, postea decipiunt ; ita mundus.
marg.| {o} Talis populus non fuit Iob. 41.c. Non est potestas super terram, que comparetur ei : quia factus est, ut nullum timeret ; sed ipse postea fecit se, ut omnes timeat.
marg.| {o} Assur id est dirigens, id est Lucifer.
marg.| {p} Fundavit eam mund i pompam ; quia primus peccavit et primum hominem peccare fecit. Sap. 2.d. Invidia Diaboli intravit mors in orbem terrarum.
marg.| {Θ} {a} In captivita-
marg.| {4. 53ra} {Δ} {a} In captivitatem traduxerunt Chal dei.
marg.| {c} Robustos eius id est Tyri.
marg.| {d} Suffoderunt domos eius id est Tyri. non solum murum.
marg.| {f} Posuerunt eam in ruinam id est diruerunt eam.
marg.| {g} Ululate, naves maris id est plorate Naute :
marg.| {h} Quia devastata est fortitudo vestra id est Tyrus, que erat vobis in presidium contra omnes.
marg.| {i} Et erit in die post eversionem.
marg.| {k} In oblivione eris, o Tyre,   septuaginta   annis dese rta et desolata.
marg.| {m} Sicut dies Regis unius sunt in oblivione post tot annos, quantumcumque bonus extiterit, etiamsi vixerit in regno quod numquam legitur, ut dicit Haimo. ||
marg.| {n} Post   septuaginta   autem annos erit Tyro reed ificate.
marg.| {p} quasi canticum meretricis que ab amatoribus derelicta solet cantilenas componere et preteritas delicias in sui consolationem commemorare ; sic Tyrus eversa. Vel loquitur secundum consuetudinem aliquarum regionum, ubi quando aliquis committit crimen, propter quod mittitur in exilium, tunc uxor eius cum filiis ad ostium Principis cantat cum musico instrumento carmen lugubre de viro suo, ut sic Princeps motus pietate revocet eum : sic Tyrus post septuaginta annos deprecabitur, ut concilietur Domino.
marg.| {q} Sume citharam etc.   Usqu e huc actum est de subversione Tyri : Que sequuntur, pertinent ad reversionem. Et prosequitur Isaias metaphoram meretricis : dans Tyro consilium, ut peniteat et sic penam evadat : sic fecit Ionas Ninivitis. Et hoc est.
marg.| {q} Sume citharam : circumi civitatem cant ando et recordando miserias tuas.
marg.| {s} Meretrix oblivioni tradita a Do mino amatore tuo quondam.
marg.| {t} Bene cane laud es Dei corde, ore et opere.
marg.| {u} Frequenta canticum Domi ni.
marg.| {x} Ut memoria tui sit apud Deum, quasi dicat : ita facies post septuaginta annos.
marg.| {y} Et erit post   septuaginta   annos : visitabit Dominus Tyrum ut c uret eam a languore captivitatis, sicut Hierusalem desolatam totidem annis. Ier. 25.c.   Et reducet eam ad merces suas id est ad mercimonia sua restituet, sicut prius.
marg.| {c} Et rursum fornicabitur id est negociabitur.
marg.| {d} Cum universis regnis terre super faciem terre. Quo d ideo dicitur : quia negociatio vix, aut numquam est sine fornicatione corporali, vel spirituali. Eccl. 26.d. Difficile exuitur negocians a negligentia : et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum. Vel quia mercatores omnibus exponunt merces suas, sicut meretrices seipsas.
marg.| {e} Et erunt negociationes eius et mercedes eius sanctificate Domino id est in usus Domini date. Dicit enim Hieronymus quod filii Israel reversis de captivitate sub Zorobabel et Neemia, Tyrii non longo tempore post reversi, cum eis amicitia coniuncti sunt : nec iam divitias retinebant ; sed Hierusalem Domino offerebant, quarum pars in templum ornandum, pars cedebat in usum Sacerdotum : et sic erant mercedes eorum sanctificate Domino.
marg.| {f} Non condentur id est recondentur avare.
marg.| {g} Neque reponentur sub lapide ad faciendos thesauros.
marg.| {h} Quia his, qui habitaverunt coram Domino id est Sacerdotibus Iudeorum, qui serviebant in templo.
marg.| {i} Erit negociatio eius in v isum.
marg.| {k} Ut manducent in saturitatem etc. id est sufficienter mittent Tyrii ministris templi in Hierusalem ad comedendum et induendum post reversionem eorum.
marg.| {Θ} {a} In captivitatem vera m, primo peccati et postea inferni.
marg.| {b} Traduxerunt Demo nes.
marg.| {c} Robustos eius id est Tyrannos mundi.
marg.| {d} Suffoderunt occu ltis suggestionibus.
marg.| {e} Domos eius id est conscientias.
marg.| {f} Posuerunt eam in ruinam ut d e peccato ruat in peccatum, de peccato in infernum, quia non erat fundata supra firmam petram. Mt. 7.d.
marg.| {g} Ululate naves maris id est divites curiosi.
marg.| {q} Quia vastata est fortitudo vestra id est cito destruetur gloria mundi. Ez. 26.d. Stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insule in mari. Os. 11.d. Ipse rugiet et formidabunt filii maris.
marg.| {i} Et erit in die illa mort is, vel iudicii.
marg.| {k} In oblivione eris, o Tyre cora m Domino, id est o peccator.
marg.| {l} Septuaginta   annis id est usque ad perfectam penitentiam.
marg.| {n} Post   septuaginta {4. 53rb}   annos pera cta penitentia sufficienti.
marg.| {o} Erit Tyro dest , anime penitenti.
marg.| {p} quasi canticum meretricis id est carmen amatorium super reconciliatione sua cum vero sponso, a quo recesserat per peccatum. Os. 1.a. Sume tibi uxorem fornicariam et fac tibi filios fornicationis. Deinde dat consilium Propheta qualiter peniteat, ut iudicium Dei evadat, dicens.
marg.| {q} Sume citharam habe ntem chordas bene tensas et bene siccas, id est carnis mortificationem cum exercitio virtutum, ut omnes afflictiones consonent in laudem Dei.
marg.| {r} circumi civitatem Eccl esie per orationem et peregrinationem, ne aditus aliquis hosti, vel aliquid immundum in ea remaneat.
marg.| {s} Meretrix oblivioni tradita priu s ab amatore tuo, id est Deo.
marg.| {t} Bene cane laud es Dei, corde, ore, opere.
marg.| {u} Frequenta canticum orat ionis, confessionis et laudis. Ps. 118. Septies in die laudem dixi tibi.
marg.| {x} Ut memoria tui sit apud Deum. Augustinus Quindecim sunt gradus penitentie ; hic autem novem tantum ponuntur. Debet esse voluntaria penitentia quod notatur, ibi : Sume. Item aperta, sive notoria, hoc per citharam. Item integra, hoc per circumi. Item accusatoria, hoc per civitatem. Item verecunda, hoc per meretrix. Item discreta, hoc per oblivioni tradita. Item devota, hoc per bene cane. Item frequens, hoc per frequenta canticum. Item perseverans, hoc per, ut memoria sit tui.
marg.| {y} Et erit post   septuaginta   annos id est transacto tempore perfecte penitentie.
marg.| {z} Visitabit Dominus ut v erus Medicus cum unguentis gratiarum,
marg.| {a} Tyrum id est animam penitentem.
marg.| {b} Et reducet eam etc. id est ad virtutes pristinas, quia penitentia ablata omnia restituit.
marg.| {c} Et rursum etc.   reci divando.
marg.| {d} Cum universis etc. id est cum Diabolo et mercatoribus eius, qui peccata suggerunt pro deliciis.
marg.| {e} Et erunt iter um, negociationes eius etc. id est in usum pauperum distribute. Eccl. 12.a. Benefac Iusto et invenies retributionem magnam. Et si non ab ipso, certe a Domino.
marg.| {f} Non condentur etc.   in t erra, ubi fures effodiunt et furantur, ubi erugo et tinea demolitur. Mt. 6.c. Eccl. 29.b. Perde pecuniam propter fratrem et amicum et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
marg.| {h} Quii his, qui etc. id est veris pauperibus.
marg.| {i} Et erit negociatio eius anim e penitentis.
marg.| {k} Ut manducent etc. id est in omni vita sua, infra 58.c. Frange esurienti panem tuum : et si videris nudum, operi eum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_23)

Notes :