Hugo de Sancto Caro

Capitulum 28

Numérotation du verset Is. 28,1 

Ve
corone superbie ebriis Ephraim
et flori decidenti glorie exultationis eius
Qui
erant in vertice
vallis
Pinguissime
errantes a vino
Numérotation du verset Is. 28,marg.|VALLIS PINGUISSIME. Gessamani fertilitate frugum per eam erat eis ascensus in civitatem et ibi figebant aliqui ludi causa tentoria dum in civitate morabantur.2 

ecce validus et fortis Domini
sicut impetus grandinis
turbo confringens
sicut impetus
aquarum multarum inundantium
et emissarum super terram spatiosam
Numérotation du verset Is. 28,3 

pedibus
conculcabitur corona superbie ebriorum Ephraim
Numérotation du verset Is. 28,4 

et erit flos decidens glorie exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum
ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
Numérotation du verset Is. 28,5 

in die illa
erit Dominus exercituum corona glorie
et sertum
exultationis residuo populi sui
Numérotation du verset Is. 28,marg.|TROPOLOGICE. In die illa etc. Hereticis a diabolo devoratis Dominus erit corona glorie his qui in Ecclesia commorantur multitudine errantium pauci sunt. Est autem spiritus iudicii sordes lavans filiarum Sion et fortitudo revertentibus de bello quo diabolum vicerunt ad portam que est Christus cui omnia tribuunt. Verum hi quoque pre vino etc. Vinum est quod de vinea fit. Sicera omne quod inebriare potest quam proprie Aquila ebri etatem transtulit. Sacerdos et propheta nescierunt pre ebrietate etc. Tales fuerunt Prisca et Maximilla et Montanus qui nesciebant quid dicerent. Inebriabuntur vino qui scripturas male intelligunt et pervertunt sicera qui seculari scientia abutuntur.6 

et spiritus
iudicii sedenti super thronum1
1 thronum] iudicium Weber
et
fortitudo revertentibus de bello
ad portam
Numérotation du verset Is. 28,7 

verum hii quoque
pre vino
Nescierunt
et pre ebrietate erraverunt
Sacerdos
et propheta
nescierunt pre ebrietate absorti sunt a vino erraverunt
in ebrietate nescierunt videntem
ignoraverunt iudicium
Numérotation du verset Is. 28,8 

omnes enim mense
replete sunt vomitu sordiumque
ita ut non esset
ultra locus
Numérotation du verset Is. 28,marg.|OMNES ENIM etc. Dum scripturarum non digerunt cibos nec corpori faciunt vitales sed immaturos et fetentes egerunt ut in eis Dominus nullum inveniat locum.9 

Quem
Docebit
scientiam et quem intelligere faciet auditum
ablactatos a lacte
apulsos ab uberibus
Numérotation du verset Is. 28,10 

Quia
manda remanda manda remanda exspecta
reexspecta exspecta reexspecta
modicum ibi modicum ibi
Numérotation du verset Is. 28,11 

in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
Numérotation du verset Is. 28,marg.|IN LOQUELLA ENIM. Quasi malo vestro hoc dicitis quia non prenuntiabit vobis Dominus amodo mala sed statim inferet et hoc est: in loquela enim labii et lingua altera loquetur etc.12 

Cui
Dixit
hec requies reficite
lassum
et hoc est meum refrigerium
et noluerunt audire
Numérotation du verset Is. 28,13 

et erit eis verbum Domini
manda
remanda manda remanda exspecta reexspecta exspecta reexspecta modicum ibi modicum ibi ut vadant
et cadant retrorsum
et conterantur et illaqueentur et capiantur
Numérotation du verset Is. 28,14 

propter hoc
audite verbum Domini viri illusores
qui dominamini
super populum meum qui est in Hierusalem
Numérotation du verset Is. 28,15 

dixistis enim
Percussimus
fedus cum morte
et cum inferno
fecimus pactum
Flagellum
inundans cum transierit non veniet super nos
Quia
posuimus mendacium
spem nostram et mendacio protecti sumus
Numérotation du verset Is. 28,16 

idcirco
hec dicit Dominus Deus
ecce ego mittam
in fundamentis
Sion
Lapidem2
2 lapidem] iter . lapidem Weber
Angularem
probatum3
3 angularem probatum] inv. Weber
pretiosum
in fundamento
fundatum qui crediderit
non festinet
Numérotation du verset Is. 28,17 

et ponam iudicium in pondere
et iustitiam in mensura
et subvertet grando
spem mendacii
et protectionem
Aque
inundabunt
Numérotation du verset Is. 28,18 

et delebitur fedus vestrum
cum morte
et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans
cum transierit
eritis ei in conculcationem
Numérotation du verset Is. 28,19 

quandocumque pertransierit tollet
vos quoniam
mane diluculo
pertransibit in die et in nocte
et tantummodo sola vexatio intellectum
dabit
Auditui
Numérotation du verset Is. 28,20 

coangustatum est
enim stratum
ita ut alter decidat
et pallium breve utrumque operire non potest
Numérotation du verset Is. 28,21 

Sicut enim in monte Divisionum
stabit Dominus
sicut in valle que est in Gabaon4
4 Gabaon Rusch Edmaior. (CΣ) Clementina ] Gabao Weber
Irascetur
ut faciat opus suum alienum opus eius
ut operetur opus suum
peregrinum est opus ab eo
Numérotation du verset Is. 28,22 

et nunc nolite illudere
ne forte constringantur
vincula vestra
consummationem enim et abbreviationem
audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
Numérotation du verset Is. 28,23 

Auribus
percipite et audite vocem meam attendite
et audite eloquium meum
Numérotation du verset Is. 28,24 

numquid tota die
arabit arans
ut serat
Proscindet
et sariet humum suam
marg.| NUMQUID TOTA. Pius et misericors Deus genus humanum ut fructum boni operis afferat arat ut agricola vomere predicationis proscindit verbere tribulationis nunc peste nunc captivitate corrigit et hoc est: numquid tota.25
nonne cum adequaverit
faciem eius
seret gith
et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem
et ordeum et milium et vitiam in finibus suis
Numérotation du verset Is. 28,26 

et erudiet eum
illud in iudicio Deus sus
docebit eum illud.
Numérotation du verset Is. 28,27 

Non enim in serris triturabitur
gith nec rota plaustri super cyminum circuiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
Numérotation du verset Is. 28,28 

panis5
5 panis] + autem Weber
comminuetur
verum non in perpetuum triturans triturabit illum
neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis
comminuet eum
Numérotation du verset Is. 28,29 

et hoc
a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam

Capitulum 28

Numérotation du verset Is. 28,1 
marg.| Ve corone superbie etc. Supra egit de consummatione mundi et duarum Tribuum dispersione ; nunc convertit se ad desolationem decem Tribuum factam per Sennacherib et patres eius. Secundum allegoriam agit de hereticis ; secundum spiritualem sensum de Scribis et Phariseis et Iuda proditore. Sed hoc in secunda lectione prosequemur. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima agitur de destructione decem Tribuum. In secunda de gaudio duarum Tribuum, propter exterminium exercitus Sennacherib et de ebrietate, ac luxuria earundem, ibi :   In die illa erit Dominus In t ertia de destructione Iuda per Romanos, ibi :   Ecce ego mittam. etc.   Dici t ergo.
marg.| {e} Ve temporale et eternum.
marg.| {f} Corone superbie id, decem Tribubus superbientibus de corona regni et multitudine populi. Multitudo enim plebis gloria est Regis. Prv. d.
marg.| {g} Ebriis Ephraim Decem Tribus dicuntur Ephraim : quia primus Rex eorum, id est Ieroboam fuit de Ephraim : vel a Iosue, qui Moysi successit, qui fuit de Tribus Ephraim : et ideo nomen eius decem Tribus sibi vindicaverunt propter multitudinem.
marg.| {h} Et flori decidenti glorie exultationis, id est decem Tribubus, quarum gloria et exultatio cito cadit, ut flos cito decidit.   Exultationis dico .
marg.| {k} Eius id est illius notabilis exultationis eorum.
marg.| {l} Qui erant in vertice vallis pinguissime id est in Hierusalem, que erat super Gethsemani vallem pinguissimam et fertilissimam. Non quod decem Tribus ibi habitarent, vel ad eam sortem pertinerent ; sed quia ante divisionem regni, quando vocabantur a David, vel a Salomone causa expeditionis ; vel quando veniebant causa solemnitatis alicuius : veniebant per vallem illam et ibi figebant tentoria, nolentes propter superbiam hospitari in Hierusalem et ibi coronabant se rosis et floribus aliis et vino inebriebant se. Et hoc tangit Propheta. Ipsi dico.
marg.| {m} Errantes a vino nimio potato.
marg.| {n} Ecce in proximo.
marg.| {o} Validus et fortis Dominus, sicut impetus grandinis irru et super eos, per Sennacherib et exercitum eius.
marg.| {q} Turbo confringens id est sicut turbo confringit {4. 59rb} eos, in quo notatur violentia.
marg.| {r} Sicut impetus aquarum multarum inundantium que obvia omnia trahunt.
marg.| {s} Et emissarum super terram spatiosam id est decem Tribuum.
marg.| {t} Pedibus Assy riorum.
marg.| {u} Conculcabitur corona superbie ebriorum Ephraim id est superba multitudo decem Tribuum, quasi dicat : cito et subito et violenter et cum multitudine magna et magna crudelitate venient Assyrii super decem Tribus destruendas et omnes trahent secum in Assyriam : sicut aque inundantes omnia sibi obvia trahunt.
marg.| {x} Et erit flos decidens glorie exultationis eius popu li.
marg.| {y} Qui est super verticem vallis pinguium. id est qui figit tentoria sua super verticem montis, qui imminet valli Gethsemani.
marg.| {z} quasi temporaneum ante maturitatem autumni. id est sicut pomum prematurum, vel aliquid huiusmodi.
marg.| {a} Quod cum aspexerit, videns statim, ut manu tenuerit, devorabit illud avid e, quasi dicat : cum tanta aviditate et desiderio destruentur decem Tribus ab Assyriis, cum quam aviditate comeduntur fructus prematuri ante alios. Item fructus prematurus diu durare non potest ; ita decem Tribus propter insolentiam suam non poterant diu durare, quin destruerentur, vel in se deficerent. sup. 18.c. Ante messem totus effloruit et immatura perfectio germinabit. Nau. 3.c. Omnes munitiones tue sunt ficus cum grossis suis : si concusse fuerint, cadent in os comedentis.
marg.| {Δ} {a} In die illa ] etc. $mystice
marg.| {e} Ve corone superbie id est Magistris erroris de multitudine auditorum superbientibus : vel Clericis de parvis coronis superbientibus : vel Canonicis et Prelatis de magna cauda sociorum et familie gloriantibus, sicut pavo, Am. 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie, Optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Domini.
marg.| {g} Ebriis Ephraim id est Scribis et Phariseis, avaris et vino erroris, aut fornicationis, aut aliorum vitiorum ebriis. Ier. 51.a. Calix aureus Babylonis in manu Domini inebrians omnem terram : de vino eius biberunt omnes Gentes et ideo commote sunt. Item ve ebriis vino sacre Scripture, Ephraim, id est temporalia multiplicantibus. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat.
marg.| {h} Et flori decidenti id est carnali voluptati, infra 40.b. Omnis caro fenum : et omnis gloria eius, quasi flos agri.
marg.| {i} Glorie exultationis eius id est mundane glorie. Ebriis, dico.
marg.| {l} Qui erant in vertice vallis pinguissime id est in dignitate et prelatione eorum, qui sunt receptaculum vitiorum.
marg.| {m} Errantes a vino carn alis voluptatis, vel mundane vanitatis. Pauci modo volunt habitare in vertice vallis macilente, id est in prelatione pauperis Ecclesie ; sed pinguissime. Unde errant a vino aurei calicis Babylonis. Nota : est corona culpe, ut hic :   Ve corone superbie Item corona pene, sup. 22.e. Coronans coronabit te tribulatione. Item corona gratie. Ps. 102. Qui coronat te in misericordia et miserationibus. Item corona doctrine. Ecclesiast. 25.a. Corona senum in multa peritia. Item corona glorie. Ps. 8. Gloria et honore coronasti eum, Domine. Item flos Christus. Ct. 2.a. Ego flos campi, sup. 11.a. Et flos de radice eius ascendet. Item flos est Iustus. Cantic. 2. Flores apparuerunt in terra nostra. Item flos gaudia Ecclesie triumphantis. Ct. 2.b. Fulcite me floribus. Item flos serenitas conscientie. Ct. 1.d. Lectulus noster floridus. Item flos apparentia hypocrite. Iob. 15.d. Ledetur quasi vinea in primo flore. Item flos gloria Dei. Ps. 91. Iustus, ut palma, florebit : a qua non cadit flos. Item gloria mundi. infra 40.b. Exsiccatum est fenum : et cecidit flos. Item corpus hominis. Iob. 14.a. Qui, quasi flos, egreditur et conteritur. Item flos voluptas carnis. Sap. 2.b. Non pretereat nos flos temporis. Item flos virginitatis, humilitas, pietas. Eccles. 24.c. Et flores mei fructus honoris et honestatis. Item flos novitii boni. Eccles. 39.b. Florete, flores, quasi lilium : et date odorem : et frondete in gratiam. Item flos bona cogitatio, bonum desiderium, bonum propositum, fructus eius bonum opus. Eccles. 12.b. Florebit amygdalus. Item flos prosperitas mundi. Ier. 48.b. Date florem Moab. Item flos etas iuventutis. Prv. 17.d. Animus gaudens etatem floridam facit. Sequitur.
marg.| {n} Ecce validus et fortis. Ecc e pena premissorum. Validus est Dominus, ut omnes comprehendat : fortis, ut nullus evadat.
marg.| {p} Sicut impetus grandinis cont ra superbiam. Sicut.
marg.| {q} Turbo confringens cont ra avaritiam.
marg.| {r} Sicut impetus ] {Θ} aquarum
marg.| {4. 59va} {Δ} {a} In die illa etc.   Secu nda pars, ubi tangitur inestimabilis victoria Ezechie Regis Iuda et iniquitas Iudeorum. Captivatis enim decem Tribubus Sennacherib cum infinita multitudine intravit terram Iuda et destruxit eam fere totam usque ad Hierusalem, in cuius obsidione exterminatus est exercitus eius ab Angelo infra 37.g. redactis corporibus eorum in cinerem, ne feterent, vestimentis et armis intactis. Mane autem Iudei exeuntes de Hierusalem cum exultatione et gaudio magno, spolia eorum detraxerunt. Et hoc est.   In die illa dele tis decem Tribubus ab Assyriis.
marg.| {b} Erit Dominus exercituum etc.) que fit ex auro et gemmis.
marg.| {c} Et sertum exultationis quod fit de floribus.
marg.| {d} Residuo populi) id est duabus Tribub. que nondum captivate fuerant tempore. Ezechie. Antiquitus quando aliquis habebat victoriam de Rege, imponebat sibi diadema aureum : quando de alio, qui non erat Rex, faciebat sibi sertum de floribus. Vult ergo dicere Propheta quod Dominus dabit eis magnum triumphum, tum de Rege Sennacherib, tum de populo eius.
marg.| {e} Et erit Dominus,   Spiritus iudicii sedenti super thronum id est Ezechie, quasi dicat : Dominus inspirabit ei discretionem iusti iudicii et iustitiam exercendi.
marg.| {f} Et erit fortitudo revertentibus de bello, id est de interfecto exercitu Assyriorum, quos spoliaverunt.
marg.| {g} Ad portam Hierusalem . Et licet Dominus eis tantam victoriam contulisset et quasi miraculose liberasset, nihilominus tamen ipsi postea ebrietati et luxurie et derisioni vacabant. Et hoc est.
marg.| {h} Verum hi id est due Tribus.
marg.| {i} Quoque id est similiter sicut alie Tribus.
marg.| {k} Pre vino nimi o potato.
marg.| {l} Nescierunt id est scire noluerunt captivitatem sibi imminere, vel Creatorem, qui sepe et mirabiliter eos, liberavit.
marg.| {m} Et pre ebrietate erraverunt a vi a veritatis et iustitie.
marg.| {n} Sacerdos iniq uu {s} {o}   Et Propheta fals us.
marg.| {p} Nescierunt id est nescientes fuerunt.
marg.| {q} Pre ebrietate, absorpti sunt a vino quod ipsi absorbuerunt.
marg.| {s} Erraverunt a vi a Domini.
marg.| {t} In ebrietate nescierunt videntem id est Deum, qui omnia videt.
marg.| {u} Ignoraverunt iudicium iust um, id est nescierunt iuste iudicare. Vel nescierunt iudicium Domini, quo iudicabuntur. Et vere absorpti sunt a vino.
marg.| {x} Omnes enim mense ) super quas comedebant et bibebant.
marg.| {y} Replete sunt vomitu, sordiumque ; ita ut non esset ultra locus in m ensa, qui non esset maculatus, vel in ventre, qui non esset impletus, quasi dicat : tantum comedebant quod non poterant plus : vel tantum vomebant quod omnia erant sordida iuxta eos. Tangit etiam quod idolis immolabant, in maxima quantitate sacrificia offerentes : et de parte, que eos contingebat, ingurgitabant se. Et est sensus.
marg.| {x} Omnes mense supe r quas comedebant ante idola.
marg.| {y} Replete sunt vomitu sordiumque) id est idolothitis, que sunt abominabiles Deo et fidelibus eius.
marg.| {z} Ita ut non esset in e is.
marg.| {a} Ultra locus Domi no, quem a se per idololatriam expulerant. Sed postquam Iudei ita se exposuerant idololatrie, Dominus misit eis Prophetas, Isaiam, Ieremiam et alios comminantes eis captivitatem : sed ipsi nolebant credere. Unde subiungit Propheta.
marg.| {b} Quem docebit Domi nus.
marg.| {c} Scientiam cave ndi a malo et faciendi bonum.
marg.| {d} Et quem intelligere faciet auditum id est predicationem prophetarum, quam audierant a Domino ? Et respondet Propheta sue questioni.
marg.| {e} Ablactatos a lacte fals e doctrine Sacerdotum et Pseudoprophetarum, qui populum decipiebant prospera nuntiantes.
marg.| {f} Appulsos ab uberibus) id est a mundi et carnis delectationibus, alios non, quia indigni sunt, eo quod irrident Prophetas. Et hoc est.
marg.| {4. 59vb} {g} Quia manda) id est ideo non docebit eos, quia dicunt irridendo. O propheta   Manda, remanda, manda, remanda, exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi quasi dicat : . O Propheta manda quod vis : et minare quod vis : quia nihil faciemus de his, que dicis : nec timemus minas tuas. Et dicunt huiusmodi verba   Manda, remanda, manda, remanda, exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta etc.   reci tando verba Prophetarum Domini : quia mos Prophetarum erat sic loqui. Deus mandat hoc. Unde supra 5.b. Mandabo nubibus meis. Et 13.a. Dominus precepit militie belli. Similiter Hab. 2.a. Si moram fecerit, exspecta eum etc. vel sic distingue litteram.
marg.| {g} Manda, remanda, manda, remanda ). Hec sunt verba Iudeorum irridentium Prophetas. Et respondent Prophete.
marg.| {h} Exspecta reexspecta quasi dicat : ita non timetis que dicimus ; sed exspectate, quia sine dubio fiet : nec de cetero predicet vobis Dominus per Prophetas mala futura ; sed statim inferet. Et hoc est
marg.| {4. 60ra} {Δ} {a} In loquela enim quasi dicat : malo vestro irridetis Prophetas, quos Dominus misit vobis et loquitur in eis : quia non amplius per ipsos loquetur vobis ; sed per flagella et gladios hostium, sine omni premonitione.   In loquela enim labii usqu e modo locutus est.
marg.| {b} Et lingua altera id est verberibus et non verbis.
marg.| {c} Loquetur Domi nus   ad populum istum incr edulum et irridentem. Et est vulgaris modus loquendi, quo pater filio protervo solet dicere. Fili, ego aliter de cetero loquar ad te, non amplius verbis, sed verberibus.
marg.| {d} Cui populo.
marg.| {e} Dixit Dominus.
marg.| {f} Hec est requies mea id est vos benefacientes estis requies mea, id est cum benefacitis : facitis me requiescere.
marg.| Ergo {g} Reficite lassum me, quem laborare fecistis in iniquitatibus vestris, infra 43.d.
marg.| {h} Et hoc est meum refrigerium id est in hoc, id est in bonis operibus vestris. Unde. Anima Iusti sedes est Dei, quasi dicat : Dominus refectio pauperum ita grata est mihi, sicut lasso requies. Vel notat quod opera misericordie quiescere faciunt iram Dei. Prv. 21.b. Munus absconditum extinguit iras : et donum in sinu indignationem maximam. Ita dixit eis Dominus.
marg.| {i} Et noluerunt audire id est auditum facere.
marg.| {k} Et erit eis verbum Domini deridentis eos in sua miseria et replicantis eorum verba irrisoria, que ipsi dicebant Prophetis.
marg.| {l} Manda, remanda, manda, remanda, exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi quasi dicat : in tempore necessitatis sue consulent Dominum : nec respondebit eis ; sed pro oraculo replicabit eis verba sue irrisionis in eorum confusionem, quasi dicat : modo potestis dicere verba, que solebatis dicere Prophetis meis irridendo eos. Nec solum hec verba erunt eis in confusionem ; sed erunt causa captivitatis eorum.
marg.| {m} Ut vadant id est hoc verbum erit eis causa, ut vadant in interitum, vel in captivitatem, vel de miseria, in miseriam.
marg.| {n} Et cadant retrorsum non in faciem, ut boni. Ez. 2.a. Sed retro, ut mali 1Rg. 4.d. De Eli.
marg.| {o} Et conterantur fame et pestilentia.
marg.| {p} Et illaqueentur id est ligati ducuntur in captivitatem.
marg.| {q} Et capiantur id est capti teneantur, ne evadant a Chaldeis, vel Romanis.
marg.| {r} Propter hoc id est quia illusistis et derisistis Prophetas.
marg.| {s} Audite verbum Domini viri illusores spec ialiter, scilicet Pontifices, Scribe et Pharisei, Principes et generaliter omnes, qui Prophetas Domini irridetis.
marg.| {t} Qui Dominamini super populum meum, qui est in Hierusalem cupi de et ambitiose, quasi dicat : contra vos specialiter est hoc verbum.
marg.| {u} Dixistis enim, percussimus fedus cum morte immo lantes idolis, sicut alie Gentes.
marg.| {z} Et cum inferno id est cum Diabolo.
marg.| {a} Fecimus pactum id est ut ad inferos descensuri levius puniamur. Verba sunt Iudeorum desperantium de Dei auxilio et ideo idolis et Demonibus immolantium, quasi propter hoc minus punirent eos in inferno. Vel sperantes ante mori, quam veniret captivitas, dicebant.
marg.| {x} Percussimus fedus cum morte id est certisumus quod moriemur, antequam veniat captivitas comminata a vobis.
marg.| {z} Et cum inferno fecimus pactum quasi dicat : confederati sumus morti et inferno ; et ideo non invadent, nec nocebunt nobis, sicut confederatis suis : quare non timemus vestras comminationes. Vel melius.   Dixistis enim, percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum id est facto ostendistis, ac si hec feceritis.
marg.| {b} Flagellum inundans { 60rb} id est captivitas totam terram occupans.
marg.| {c} Cum transierit per alias nationes.
marg.| {d} Non veniet super nos ante mortuos. Et revera ita fiet.
marg.| {e} Quia posuimus mendacium id est idola   spem nostram. ] {g}   Et mendacio id est idolo mendacii quod videtur vivere et non vivit : vel Diabolo patre mendacii Io. 8.f.
marg.| {h} Protecti sumus quasi dicat : ita non veniet super nos, quia confidimus in Diis veris, qui liberabunt nos, quos vocat Isaias mendacium, non quod ipsi ita vocarent : sed quia sic erat veritas. Vel ita. Vere.
marg.| {d} Non veniet super nos flagellum inundans : quia posuimus mendacium spem nostram id est speramus sic, quia est mendacium, dicit Isaias de suo.
marg.| {g} Et hoc mendacio protecti sumus id est hac spe protegemur, que est mendacium, dicit Isaias, quasi dicat : prius mortui erimus, quam veniat captivitas : et ita non veniet super nos captivitas, vel sic : Benefecimus faciendo   fedus cum morte et cum inferno, quia priu s   posuimus id est posueramus,
marg.| {f} Mendacium spem nostram id est frustra spem in Deo habuimus.
marg.| {g} Et mendacio protecti sumus id est mendaciter, id est non sumus protecti ab eo, sicut sperabamus. Et respondet Propheta.
marg.| {i} Idcirco quia desperastis, vel quia in idolis confiditis, vel quia sic dicitis.
marg.| {k} Hec dicit Dominus Deus mise ricors et miserator :
marg.| {4. 60va} {Δ} {a} Ecce ego etc.   Tert ia pars, ubi agitur de captivitate duarum Tribuum facta per Romanos propter mortem Domini. Unde premittit de eius nativitate dicens.   (Ecce ego) quasi dicat : ita dicitis vos proiectos ab idolis, ut nec mors, nec Infernus noceant vobis, nec captivitas opprimat : et ego dico vobis quod immo, quia Christus incarnabitur, quem vos occidetis : propter quod veniet super vos captivitas Romanorum et ita non solum una ; sed duplex captivitas vobis imminet. Et hoc est   (Ecce ) in proximo et evidenter.
marg.| {b} Ego dici t Pater.
marg.| {c} Mittam vobi s nolentibus.
marg.| {d} In fundamentis Sion id est in Apostolis, qui fuerunt fundamenta Ecclesie vel   In fundamentis Sion id est ad fundandam Ecclesia {m} {e}   Lapidem angularem. id est Christum, Gentes et Iudeos in unitate fidei copulantem. De quo dicit Ps. 117. Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli. 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum est quod est Christus Iesu {s} {g}   Probatum a De o et hominibus.
marg.| {h} Pretiosum ) quo totus mundus redemptus est.
marg.| {i} In fundamento ) Ecclesie.
marg.| {k} Fundatum ) totam sustinens fabricam Ecclesie. Mt. 7.d. Fundata enim enim erat supra firmam petram, id est Christum. De quo 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus. Hebrei exponunt hoc de Ezechia, qui quasi fundamentum totam Hierusalem sustentavit : et quasi lapis angularis Iuda et Israel reliquias copulavit.
marg.| {l} Qui crediderit ) hoc futurum, ut dico.
marg.| {m} Non festinet ) adimpletionem promissionis : quia non statim fiet : sed si differatur, non tamen aufertur : Unde Hab. 2.a. Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet. Septuag. dicunt. Qui crediderit, non confundetur, id est non decipietur, quia ita fiet. Vel non confundetur eterna confusione.
marg.| {n} Et ponam in pondere iudicium) id est iuste iudicabo Hierusalem.
marg.| {p} Et iustitiam in mensura ) reddens ei quod meruit. Vel,
marg.| {n} Ponam in pondere) id est iusto examine.
marg.| {o} Iudicium ) eius, id est faciam ipsum iustum Iudicem, quia Pater non iudicat quemquam ; sed omne iudicium dedit filio Io. 5.d.
marg.| {p} Et iustitiam in mensura ) ut reddat unicuique iuxta opera sua.
marg.| {r} Et subvertet grando id est impetus captivitatis Romane subito venientis.
marg.| {s} Spem mendacii) id est Iudeos, mendaciter sperantes in idolis.
marg.| {t} Et protectionem ) suam.
marg.| {u} Aque ) tribulationum.
marg.| {x} Inundabunt id est totaliter occupabunt.
marg.| {y} Et delebitur fedus vestrum cum morte ; et pactum vestrum cum inferno non stabit) quasi dicat : . non moriemini, antequam veniat captivitas, ut putatis. Sed.
marg.| {z} Flagellum ) mortis, vel captivitatis Nabuchodonosor, vel Sennacherib, vel Romanorum.
marg.| {a} Inundans) id est impetuose veniens.
marg.| {b} Cum transierit) id est cum venerit. Vel   (Cum transierit ) per alias nationes.
marg.| {i} Eritis ) vos, qui dixistis : non veniet super nos.
marg.| {d} Et in conculcationem ) id e  st conculcabit vos,   (Quandocumque) id est quia.
marg.| {f} Pertransierit, tollet id est   (destruet vos) ] {h}   Quando ) vel, quoniam mane diluculo, id est cito et subito.
marg.| {i} Pertransibit in die et in nocte) id est ex quo venerit, continue eritis in afflictione et miseria, vel.
marg.| {k} In die et nocte) id est tam in prosperis, quam in adversis, vel occulte et aperte.
marg.| {l} Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui ) vestro, id est faciet vos intelligere vera esse, que dixerunt Prophete. Et posset aliquis querere, quare Dominus ita destrueret Iudeos ? Et respondet, quia receperunt cultum idolorum, qui non potest esse simul cum cultu Dei. Et loquitur Dominus ad {4. 60vb} Hierusalem, ut vir pudicus ad uxorem adulteram, que vult utrique, id est viro et adultero satisfacere. Sic enim due Tribus Dominum adorabant in templo et ei sacrificabant : et in domibus suis colebant idola. Nec potest hoc intelligi de decem Tribubus, que penitus Sponsum abiecerant, quia in Dan et in Bethel aureos vitulos Ieroboam adorabant. Et hoc est,
marg.| {m} Coangustatum est enim) quasi dicat : merito conculcabimini : quia vultis simul Deum et idola colere quod esse non potest : ut non potest esse quod idem lectus recipiat Sponsum et adulterum cum uxore, vel quod idem pallium cooperiat utrumque.   (Coangustatum est enim stratum ). Metaphorice loquitur, id est cordis latitudo.
marg.| {n} Ita ut alter decidat ) Sponsus. vel adulter.
marg.| {o} Et pallium breve ) est   (utrumque operire non potest) quasi dicat : non potestis Deo servire et idolis. Mt. 6.c. Nemo potest duobus Dominis servire.
marg.| {p} Sicut enim) quasi dicat : ita amplexamini modo idola, sed Dominus flagellando separabit vos ab eis.   (Sicut enim ) stetit   (in monte divisionum) id est Baalpharasim.
marg.| {q} Stabit Dominus ) in H  ierusalem , ut affligat vos et separet ab idolis et aliis : que diligitis, mittens in captivitatem. Et tangit Isaias historiam magnam, quam habemus, 2Rg. 5.c. Ubi legitur quod Philisthei cum magna multitudine intraverunt terram Iuda portantes idola sua, ut in exercitu consulerent ea et iuxta nemus quedam
marg.| {4. 61ra} Δ posuerunt ea, ubi erat pirorum copia in loco ameno : et cum David haberet paucos secum, consuluit Dominum, qui dixit, ut ex adverso pirorum veniret, ubi erant idola : quod fecit David et precessit eum Spiritus movens cacumina pirorum : unde exterriti Philistei fugerunt idola sua relinquentes ; et ita separavit eos Dominus ab idolis : unde locus dictus est Baalpharasim, id est divisio a Baal id est ab idolis. Baal enim est nomen idoli generale et phares divisio. Latine autem dictus est Mons divisionum. Et hoc est quod dicitur hic : Sicut Dominus separavit Philisteos ab idolis in monte divisionum ; ita separabit vos ab idolis vestris et aliis rebus amatis, mittens vos in captivitatem. Postea subiungit de alia historia, quam habemus Iosue. 10.c. ubi legitur quod Iosue pugnans contra quinque Reges, timens ne beneficio noctis possent effugere, oravit et stetit Sol et Luna immobilis spatio unius diei, quousque omnes hostes suos Iosue contrivisset. Et sicut ibi Dominus fuit iratus quinque Regibus ; ita vobis irascetur, ut deleat vos et disperdat. Et hoc est.
marg.| {a} Sicut in valle etc.   supp le iratus fuit quinque Regibus ; ita,
marg.| {b} Irascetur vobi s.
marg.| {c} Ut faciat opus suum id est vindictam sumat de vobis.
marg.| {d} Alienum est opus eius quasi dicat : hoc opus quod dixi suum, non est suum proprium, sed alienum ab eo : quia irasci non est opus eius ; sed misereri semper et parcere. Unde idem repetit : sed aliis verbis   Alienum est opus eius, ut operetur opus suum id est istud quod predixi suum.
marg.| {f} Peregrinum est opus eius ab eo id est non est eius, proprium. Glossa Legit interrogative hoc modo.
marg.| {a} Sicut in valle, que est in Gabaon irat us est Dominus. ita,
marg.| {b} Irascetur vobi s.
marg.| {c} Ut faciat opus suum ? Non. Qui ad   Alienum est opus eius cuiu s proprium est misereri semper et parcere, id est aliud ab eo opere quod facit iratus : quia iratus punit et provocatus flagellat ; naturaliter et ex se miseretur et parcit. Unde Lam. 3.d. Non ex corde suo humiliavit et abiecit filios hominum. Gregorius remissive legit, incipiens ibi versum   ut faciat opus suum cont inuans ei quod supra dictum est   Mittam lapidem angularem quasi dicat : mittet Dominus lapidem angularem.id est filium.
marg.| {c} Ut faciat opus suum ad q uod missus est, id est redimat genus humanum. Sed {d}   Alienum est opus eius ab i pso, id est illud opus, ad quod faciendum missus est, non competit Divinitati eius, scilicet conspui, flagellari, crucifigi : nec etiam ipse homo hoc meruit : unde etiam et alienum est ab eo.
marg.| Unde sequitur
marg.| {d} Alienum est opus eius id est ad quod missus est.
marg.| {e} Ut operetur opus suum id est opus, ad quod missus est, alienum est ab eo, etiam inquantum homo, ut operetur illud : quia non meruit. Item quia inauditum est tale opus, ut scilicet innocens, immo Dei filius pateretur mortem : vel quod mors per mortem occideretur, sequitur   peregrinum est opus eius ab eo. Ter ergo ponit opus alienum, quasi dicat : opus illud non convenit eius Divinitati ; nec illud sustinere meruit inquantum homo : propterea inauditum est tale opus
marg.| {g} Et nunc iter um, o vos Iudei.
marg.| {h} Nolite illudere id est deridere Prophetas.
marg.| {i} Ne forte constringantur vincula vestra id est ne veniat captivitas, in quam ducamini ligati : vel ne gravius affligi permittat vos Dominus in captivitate, sicut ligati gravius affliguntur, quando vincula amplius constringuntur.
marg.| {k} Consummationem enim etc.   Iude orum, vel omnium Gentium. quasi dicat : cito veniet vestra captivitas, que totam Iudeam consumet, ut audivi a Domino. Ideo.
marg.| {l} Auribus cord ibus potius, quam corporis.
marg.| {m} Percipite viri illusores vel Scribe et Pharisei.
marg.| {n} Et audite id est exaudite   vocem meam ] {o}   Attendite diligenter.
marg.| {p} Et audite eloquium meum incu lcatio est verborum ad magnam diligentiam excitandam. Deinde contra illusores utitur similitudine arantis. Sicut enim arans non semper seminat, nec semper arat : sed cum primo arando et proscindendo terram suam et postea sariendo equaverit ; tunc demum seminat per ordinem diversa semina : et postea in trituratione alio modo excutit cyminum, alio modo triticum, alio modo aliud ; sic Dominus non semper comminabitur ; sed quandoque infert quod minatur : et tunc {4. 61rb} etiam aliter puniet maiores, aliter minores. Et hoc est.
marg.| {q} Numquid tota die id est sempe {r} {r}   Arabit arans, ut serat ? Non. Sed {s}   Proscindet cum traha.
marg.| {t} Et sarriet ? cum rostro, vel sarculo   humum suam quasi dicat : primo arat, secundo proscindit, tertio sarrit.
marg.| {u} Nonne cum adequaverit id est comminuendo planaverit superducendo traham que dicitur in Gallico herce.
marg.| {x} Faciem eius id est superficiem.
marg.| {y} Seret Gith et Cyminum sparget et ponet triticum per ordinem id est convenienti loco : quia non eadem terra parit omnia.
marg.| {b} Et hordeum etc. id est aliorum seminum. Vitia enim in circuitu aliarum messium solet ad custodiam seminari. Gith, ut dicit Hai. genus est leguminis simile cymino in quantitate ; sed nigri coloris et in pane dulcorando spargitur.
marg.| {f} Et erudiet illum agri colam.
marg.| {g} Deus suus in o pere suo faciendo.
marg.| {h} In iudicio docebit illum id est in discretione, ut discrete et tempestive faciat unumquodque.
marg.| {i} Non enim quasi dicat : non solum in serendo servandus est ordo et habenda discretio, sed etiam in triturando : quia alio modo triturandum est hoc semen ; alio modo illud   Non enim in serris dent atis.
marg.| {k} Triturabitur Gith cum fuerit tempus triture.
marg.| {l} Nec rota plaustri ferrati.
marg.| {m} Super cyminum circuibit quia totum comminueret, quia non includitur folle, vel palea, nec habet simul grana, sicut milium.
marg.| {Δ} vel feniculus, sed
marg.| {Θ} aquarum multarum inundantium cont ra luxuriam, que plures submergit, quam aliquod peccatum.
marg.| {a} In die illa erit Dominus exercituum corona glorie que fit ex auro.
marg.| {c} Et sertum exultationis quod fit de floribus,
marg.| {d} Residuo populi sui ) quia remunerabit Dominus Sanctos suos et pro bonis desideriis et cogitationibus et sic erit sertum : et pro bonis operibus et sic erit corona. Za. 6.c. Sumes aurum et argentum et facies coronas et pones in capite Iesu.
marg.| {n} Sacerdos et Propheta nescierunt pre ebrietate ). Hebreus, immemores beneficiorum Dei.
marg.| {r} Absorpti sunt a vino avar itie. Ier. 6.c. A minore usque ad maximum, omnes avaritie student : et a Propheta usque ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum. Ioel. 1.b. Ululate, qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
marg.| {x} Omnes mense replete sunt vomitu, sordiumque ). Mensa est doctrina. Prv. 9.a. Sapientia proposuit mensam suam. In vomitu cibus, qui purus sumitur, fetius emittitur : sic multi cibos doctrine puros recipiunt, sed fetidos emittunt : quia mala vita et fama coinquinant. Ez. 34.e. Cum aquam purissimam biberetis, reliquam pedibus vestris turbastis et oves mee his, que conculcata erant pedibus vestris, pascebantur.
marg.| {b} Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum ? quasi dicat : Dominus, cum totus Israel, qui erat populus peculiaris, reliquerit me, id est Clerici et Monachi male vivendo, quem docebo ? Ier. 2.b. Tenentes legem nescierunt me : et Pastores prevaricati sunt in me : et Prophete prophetaverunt in Baal. Et infra c. Duo mala fecit populus meus : dereliquerunt me fontem aque vive : et cisternas foderunt sibi dissipatas, que non valent continere aquas.
marg.| {e} Ablactatos a lacte adul ationis.
marg.| {f} Appulsos ab uberibus mund i, que sunt vanitas et voluptas, Prv. 16.d. Vir iniquus lactat amicum suum et ducit per viam non bonam. Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos. Propter huiusmodi ablactationem, sive appulsionem Abraham letus, id est Dominus grande convivium fecit Gn. 21.a. Quia Dominus multum gaudet, quando aliquis relicta vanitate mundi et voluptate carnis intrat religionem, aut facit in seculo penitentiam. Lc. decimo-quinto. b. Gaudium est in celo Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
marg.| {g} Manda, remanda : manda, remanda : exspecta, reexspecta : exspecta, reexspecta. Quatuor mandat Dominus : et ideo quater ponitur verbum mandandi. Primo mutuam dilectionem. Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Secundo, salutem, Ps. 43. Qui mandas salutes Iacob. Tertio et quarto, benedictionem et vitam. Ps. 132. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in seculum. De his quatuor mandatis dicit Ps. 118. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Et pro his quatuor bona exspectantur, unde et quater ponitur verbum exspectandi. Primum est perfectio virtutum. Luca ultimo g. Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Secundum adventus Domini ad iudicium. Lc. 12.e. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Tertium est reformatio corporum gloriosa. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est, unde exspectamus Salvatorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue. Quartum est stola anime. Apocalip. 6.c. Date sunt illis singule stole et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus {Θ} conservorum eorum.
marg.| {a} In loquela enim labii et lingua altera loquetur Domi nus   ad populum istum. In loquela labii id est suavitatis et misericordie loquetur bonis dicens : Mt. 25.c. Esurivi et dedistis mihi manducare etc.   Veni te, benedicti Patris mei. Tunc vere dicent boni : Ps. 44. Diffusa est gratia in labiis tuis   ] etc. {b}   Et lingua altera id est et in lingua iustitie et severitatis loquetur Dominus malis, dicens : Esurivi et non dedistis mihi manducare : Ite, maledicti etc.   De p rimo dicitur So. 3.b. Reddam populis labium electum. De secundo dicitur infra 41.c. Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar.
marg.| {d} Cui dixit Domi nus.
marg.| {f} Hec est requies mea ; reficite lassum. Doc et hic Dominus, quomodo possint expiari peccata, scilicet per eleemosynarum largitionem. Prv. 21.b. Munus absconditum extinguit iras. Lc. 11.f. Date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
marg.| {k} Et erit eis verbum Domini manda, remanda etc. quasi dicat : verbum eorum condemnabit eos. Mt. 12.c. Et verbis tuis iustificaberis : et ex verbis tuis condemnaberis. Io. 12.g. Sermo, quem locutus sum, ille iudicabit mundum in novissimo die.
marg.| {m} Et vadant cogi tatione.
marg.| {n} Et cadant locu tione.
marg.| {o} Et conterantur oper atione.
marg.| {p} Et illaqueentur cons uetudine.
marg.| {q} Et capiantur in m orte. Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa : nesciunt, ubi corruunt sup. 8.c. Offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur.
marg.| {r} Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Hierusalem. Glossa id est Pontifices et Scribe. Prelati enim et sapientes seculi irrisores sunt Domini, sive illusores : quia tota vita eorum irrisio est et illusio. Prv. 14.a. Querit derisor sapientiam et non invenit. Item Prv. 3.d. Abominatio est Domino omnis illusor. Item in eodem 19.d. Parata sunt irrisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus. August. Irrisor est et non penitens, qui sic commissa plangit, ut voluntate, vel opere committere non desistat.
marg.| {u} Dixistis enim oper e, non sermone.
marg.| {x} Percussimus fedus amic itie.
marg.| {y} Cum morte id est cum Diabolo, ut eum non impugnemus, sicut Pastor cum lupo dicitur fecisse fedus, cum, lupo rapiente, non clamat, infra 56.c. Universe bestie agri venite ad devorandum : speculatores eius, ceci omnes : nescierunt universi : canes muti non valentes latrare.
marg.| {z} Et cum inferno fecimus pactum ut c um magna societate illuc veniamus. 2Par. 20.g. Quia inisti fedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua. Mt. 15.b. Si cecus ceco   ] etc. {b}   Flagellum inundans paup ertatis, nuditatis, tribulationis temporalis.
marg.| {c} Cum transierit, non veniet super nos : et ideo illud flagellum quod numquam transibit, descendet super eos. Iob. 6.a. Qui timent pruinam, irruet super eos nix : tempore, quo fuerint dissipati, peribunt. Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur : et fortibus fortior instat cruciatus.
marg.| {c} Quia posuimus mendacium spem nostram : et mendacio protecti sumus id est vanitate mundi. Os. 10.a. Ferietis fedus cum mendacio : et germinabit quasi amaritudo. Est autem mendacium multiplex. Prosperitas temporalis. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum : tota die multiplicat mendacium et vastitatem. Item idolum. Ier. 8.b. Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti. Item Diabolus. Io. 8.f. Mendax est {Θ} et pater mendacii. Item fictus amicus. Prv. 10.2. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos et sequitur aves volantes. Item pena Sanctorum, Ier. 15.d. Plaga mea desperabilis renuit curari : facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. Item malum opus, infra 44.c. Forte mendacium est in dextera mea. Item fallax verbum. Sap. 1.c. Os quod mentitur, occidit animam. Item falsum signum. Ier. 8.c. Vere mendacium operat stilus mendax Scribarum.
marg.| {a} Ecce ego mittam in fundamentis Sion), id est Ecclesie.
marg.| {e} Lapidem id est Christum, quem reprobaverunt edificantes.
marg.| {f} Angularem coni ungentem duos populus in predicatione.
marg.| {g} Probatum in p assione.
marg.| {h} Pretiosum in r esurrectione.
marg.| {i} In fundamento fundatum ) in ascensione : quia tunc latuit mundo, sicut fundamentum. Prv. 10.d. Iustus quasi fundamentum sempiternum.
marg.| {l} Qui crediderit in C hristum.
marg.| {m} Non festinet quer ere retributionem. Prv. 10.d. Iustus quasi fundamentum sempiternum.
marg.| {l} Qui crediderit ) in Christum.
marg.| {m} Non festinet quer ere retributionem. Pro. 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in fine benedictione carebit. Eccl. 20.b. Hodie feneratur quis et cras repetit : odibilis est homo huiusmodi.
marg.| {n} Et ponam in pondere pene .
marg.| {o} Iudicium culp e. Prv. 16.b. Pondus et statera iudicia Domini.
marg.| {p} Et iustitiam ) presentis tribulationis.
marg.| {q} In mensura ) eterne retributionis. Lc. 6.f. Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
marg.| {r} et subvertet grando. id est multitudo tormentorum. Ps. 10. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum pars calicis eorum.
marg.| {s} Spem mendacii id est Diabolum et qui in eum speraverunt.
marg.| {t} Et protectionem id est illos, qui Diabolum protexerunt. De quibus Iob. 40.c. Protegunt umbre umbram eius.
marg.| {u} Aque trib ulationum.
marg.| {x} Inundabunt id est undique Circumdabunt.
marg.| {y} Et delebitur fedus vestrum cum morte ). quod percussistis cum Diabolo.
marg.| {z} Flagellum inundans cum transierit ) Iustos.
marg.| {c} Eritis ei in conculcationem ). Naum. 2.b. In diluvio pretereunte consummationem faciet loci eius, infra 30.g : Et erit transitus virge fundatus etc.   Ideo pena Iustorum dicitur torrens : quia cito transit. Ier. 15.d. Plaga mea renuit curari : facta est mihi quasi torrens aquarum infidelium. Ps. 109. De torrente in via bibet.
marg.| {e} Quandocumque pertransierit), id est perfecte transierit in die iudicii.
marg.| {g} Tollet vos), ut turbo stipulam.
marg.| {l} Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui), qu ia pena oculos aperit, quos culpa claudit. Unde dives Epulo in inferno Lazarum cognovit, quem in mundo etiam videre contempsit. Prv. 29.c. Virga, atque correctio tribuit sapientiam. Ecc. 22.a. Flagella et doctrina in omni tempore sapientia. Tobie. 11.c. Fel posuit in oculos et vidit. Apc. 3.d. Collyrio inunge oculos tuos, ut videa {s} {m}   Coangustatum est stratum ) cordis. De quo Ps. 6. Lacrimis meis stratum meum rigabo.
marg.| {n} Ita ut alter decidat Deus , vel Diabolus : quia non est conventio Christi ad Belial. 2Cor. 5.c. Angustatio avaritie Deum cadere facit : angustatio iustitie Diabolum. Dominus totum vult possidere : Nam tanti nos emit Dominus, ut solus nos possideat.
marg.| {o} Pallium breve ) est :   (utrumque operire non potest ). Pallium quod Christum operit, est caritas. Illud pallium ita breve est, ut Diabolum nullo modo valeat operire. Ruth. 3.b. Extende pallium tuum. Glossa Caritatem. infra 59.d. Opertus est quasi pallio zeli. Pallium quod operit Diabolum, est hypocrisis. Ct. 5.c. Tulerunt pallium meum custodes murorum.
marg.| {p} Sicut in monte divisionum stabit Dominus). ] {Θ} in die
marg.| {Θ} in die iudicii : quando segregabit oves ab hedis. Mt. 25.c. Iob. 28.a. Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante.
marg.| {a} Sicut in valle, que est in Gabaon, ut faciat opus suum ) quia tunc stabit Sol iustitie et Luna, id est Ecclesia : et hostes Iosue, id est Christi peribunt.
marg.| {d} Alienum est opus eius, operetur opus suum etc.   Sed numquid sicut Domini est misericordia ; ita etiam iustitia ? Ergo sicut proprium eius est misereri ; sic proprium est punire. Sol. Et se solo miseretur ; provocatus punit. Lam. 3.d. Non enim ex corde suo humiliavit et abiecit filios hominum. Item modo est tempus misericordie ; in futuro erit tempus iustitie. Sap. 19.a. Impiis in novissimo ira sine misericordia superveniet Iac. 2.c. Iudicium sine misericordia fiet his, qui non fecerunt misericordiam.
marg.| {g} Et nunc nolite illudere vosm etipsos.
marg.| {i} Ne forte constringantur vincula vestra id est augeantur peccata vestra. Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum constringetur impius.
marg.| {k} Consummationem etc.   id est cito veniet dies iudicii. So. 1.d. Consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram supra 10.f. Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio terre, id est Deum hominem Contemptus illius abbreviationis est causa istius consummationis. Illa facta est in medio terre ; ista fiet super universam terram.
marg.| {l} Auribus percipite etc.   Post minas addit exhortationem Ioel. 2.c. Quis scit, si convertatur : et ignoscat Deus : et relinquat post se benedictionem.
marg.| {q} Numquid tota die arabit arans, ut serat ? Os. 10.c. Arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob etc.   Chri stus arat, predicando.
marg.| {s} Proscindet pena m temporalem infligendo.
marg.| {t} Sarrit penam eternam comminando.
marg.| {y} Serit beneficia conferendo.
marg.| {z} Pone triticum per ordinem et hordeum et milium Sanctos in gloria collocando.
marg.| {a} Triticum rube um, id est Martyres in suo ordine.
marg.| {b} Hordeum id est Confessores in suo ordine.
marg.| {c} Milium cand idum, id est Virgines in suo ordine.
marg.| {d} Viciam id est vitiatos.
marg.| {e} In finibus suis id est in inferno. Item Prelatus debet arare predicando, proscindere arguendo, sarrire consolando, serere necessaria ministrando, ponere triticum et hordeum et milium per ordinem : quia unumquemque secundum statum et meritum debet corripere. arguere et docere.
marg.| {k} Gith debet serere quod panem dulcorat, id est memoriam dominice passionis debet in cordibus peccatorum imprimere : quod penitentiam dulcem facit. Ex. 25.d. Clamavit Moyses ad Dominum, qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas, in dulcedinem verse sunt.
marg.| {Θ} Et cyminum
marg.| {4. 61va} Δ vel feniculus, sed seorsum singula.
marg.| {a} Sed in virga etc.   ad h oc preparato.
marg.| {b} Panis autem id est triticum, vel hordeum et huiusmodi, de quo fit panis.
marg.| {c} Comminuetur id est excutietur serris et plaustris.
marg.| {d} Verum non in perpetuum etc.   pane m,
marg.| {e} Neque vexabit eum rota plaustri semp er.
marg.| {f} Nec ungulis suis id est ferrarum summitatibus.
marg.| {g} Comminuet eum rota plaustri semper, quasi dicat : cum agricola triturat messem suam, aliter excutit hoc, aliter illud : nec semper excutit, sed post excussionem panem facit de grano et paleam comminutam escam animalibus tradit ; ita Dominus aliter hos, aliter illos puniendo vexabit : et cum puniat, semper vexabit, si inter flagella penituerit flagellatus.
marg.| {h} Et hoc vel   hec diss ipatio, vel satio, secundum Gloss {a} {i}   A Domino Deo etc. id est ut faceret vos mirari dispensationem alti consilii sui.
marg.| {k} Et magnificaret iustitiam etc.   secu ndum quam plus exigit ab eis, qui plus acceperant, ut dicitur Mt. 16.d. Et reddet unicuique iuxta meritum suum.
marg.| {Θ} Et cyminum debe t spargere, id est carnis mortificationem predicare, verbo et exemplo. Col. 3.a. Mortificate membra vestra, que sunt super terram.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_28)

Notes :