Capitulum 45
Numérotation du verset
Is. 45,1
Hec dicit Dominus Christo
meo Cyro cuius apprehendi dexteram
ut subiciam ante faciem eius gentes
et dorsa regum vertam
et aperiam ante eum1
1 ante eum] coram eo
Weber
ianuas et porte non cludentur
Numérotation du verset
Is. 45,2
ego
ante te ibo et gloriosos terre
humiliabo portas ereas conteram
et vectes ferreos confringam
Numérotation du verset
Is. 45,3
et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israel
Numérotation du verset
Is. 45,4
propter servum meum
Iacob et Israel electum meum
et vocavi te in nomine tuo
assimilavi te et
non cognovisti me
Numérotation du verset
Is. 45,5
ego Dominus
et non est amplius
extra me non est deus accinxi te
et non cognovisti me
Numérotation du verset
Is. 45,6
ut sciant hii qui ab ortu solis
et qui ab occidente quoniam absque me non est
ego Dominus
et non est alter
Numérotation du verset
Is. 45,7
formans lucem
et creans tenebras
faciens pacem et creans malum ego Dominus
faciens omnia hec
Numérotation du verset
Is. 45,8
rorate celi desuper
et nubes pluant
Iustum
aperiatur terra
et germinet salvatorem
et iustitia
Oriatur
Simul
Ego
Dominus creavi eum
Numérotation du verset
Is. 45,9
ve qui
contradicit fictori suo
Testa
de samiis terre
numquid dicet lutum
figulo suo
quid facis et opus tuum absque manibus est
Numérotation du verset
Is. 45,10
ve qui dicit patri
quid generas
et mulieri
quid parturis
Numérotation du verset
Is. 45,11
hec dicit Dominus Sanctus Israel plastes eius
ventura
interrogate me
super filios meos
et super opus manuum mearum mandastis mihi
Numérotation du verset
Is. 45,12
ego feci terram
et hominem super eam
creavi ego
manus mee tetenderunt celos et omni militie eorum
mandavi
Numérotation du verset
Is. 45,13
ego suscitavi eum
ad iustitiam et omnes vias
Eius
dirigam ipse edificabit
civitatem meam
et captivitatem meam
Dimittet
non in pretio
neque in muneribus
dicit Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset
Is. 45,14
hec dicit Dominus labor Egypti
et negotiatio
Ethiopie
et Sabaim
viri sublimes
ad te
transibunt
et tui erunt
post te ambulabunt
vincti manicis
pergent
et te adorabunt
teque
Deprecabuntur
tantum in te est Deus
et non est absque te deus
Numérotation du verset
Is. 45,15
vere tu es Deus
Absconditus
Deus Israel salvator
Numérotation du verset
Is. 45,16
confusi sunt et erubuerunt
omnes simul abierunt
in confusione fabricatores errorum
Numérotation du verset
Is. 45,17
Israel
salvatus est
in Domino salute eterna non confundemini
et non erubescetis usque in seculum seculi
Numérotation du verset
Is. 45,18
quia hec dicit Dominus creans
celos ipse Deus formans terram
et faciens eam ipse plastes eius
non in vanum creavit eam
ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius
Numérotation du verset
Is. 45,19
non in abscondito locutus sum in loco
terre tenebroso non dixi semini Iacob frustra querite me
ego Dominus loquens iustitiam annuntians recta
Numérotation du verset
Is. 45,20
Congregamini
et venite
et accedite simul qui salvati estis
ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpture sue
et rogant deum non salvantem
Numérotation du verset
Is. 45,21
annuntiate et venite et consiliamini simul
quis
auditum fecit hoc ab initio ex tunc predixit
illud
numquid non ego Dominus et
non est ultra Deus absque me
Deus iustus et salvans non est preter me
Numérotation du verset
Is. 45,22
Convertimini
ad me et salvi eritis
omnes fines terre
quia ego Deus
et non est alius
Numérotation du verset
Is. 45,23
in memet ipso iuravi
egredietur de ore meo iustitie verbum
et non revertetur
quia mihi curvabunt
omnia genu
et iurabit omnis lingua
Numérotation du verset
Is. 45,24
ergo in Domino dicet
mee sunt
Iustitie
et imperium
ad eum
venient
et confundentur omnes
qui repugnant ei
Numérotation du verset
Is. 45,25
in Domino iustificabitur
et laudabitur omne semen Israel
Capitulum 45
Numérotation du verset
Is. 45,1
marg.|
Hec dicit Dominus Christo meo Cyro. Predicta in precedenti capitulo Iudeorum liberatione, hic ostendit Dominus, per quem fiet,scilicet per Cyrum, dividitur hoc capitulum in quatuor partes. In prima describit Cyri potestatem et nativitatem. In secunda arguit Iudeorum incredulitatem, ibi : Ve, qui contradicit factori suo. In tertia describit Iudeorum liberationem et prosperitatem, ibi : Ego suscitavi eum. In quarta tangit proselytorum conversionem, ibi : Congregamini et venite. Dicit ergo.
marg.|
{g}
Hec dicit Dominus Christo meo Cyro
id est Regi meo. Et loquitur Propheta in persona sua, vel populi, cuius Rex dicitur fuisse : quia sub dominio eius fuerunt Iudei, quando cepit Babylonem. Vel loquitur in persona Domini, cuius dicitur fuisse Rex, quia populum eius rexit et conduxit usque ad terram suam.
marg.|
{d}
Christo inqu
am, meo, scilicet
Cyro, cuius apprehendi dexteram
] {Δ}
tamquam
Numérotation du verset
Is. 45,mystice
marg.|
{d}
Hec dicit Dominus Christo meo Cyro
etc.
Hoc
capitulum mystice potest exponi de Christo et satis planum est. Ipse enim est, cuius pater apprehendit dexteram : quia in omnibus fuit cum illo, ante cuius faciem Regum dorsa vertit peccato et convertit facies ipsorum ad Christum : et cui Gentes subiecit Dominus per fidem : et portas inferi et celi aperuit et gloriosos terre humiliavit, dum colla iugo eius ferendo subiecerunt : ante quem portas ereas et vectes ferreos confregit, id est omnem potestatem diaboli : cui etiam arcana dedit et thesauros absconditos revelavit, quia omnia illi manifestavit Pater. Sed illud.
Accinxi te non cogno.
etc.
non
potest exponi de Christo, ut dicit Ier. et ideo de predicatore exponamus totum.
marg.|
{d}
Hec dicit Domino Christo meo Cyro
etc.
Predicator
marg.|
{Θ}
Christus
marg.|
{4.
102ra}
Δ tamquam Dux et auxiliator eius, nemo ei resistere queat.
marg.|
{a}
Ut subiiciam ante faciem eius Gentes Chal
deos et Babylonios, Medos et alios multos, dicit Interl. Secundum hoc videtur quod alii sint Babylonii, quam Chaldei. Et hoc verum est. Babylonii enim proprie sunt, qui habitant in terra Sennar. Sed quandoque pro eodem accipiuntur, quia idem erat Rex utrorumque.
marg.|
{b}
Et dorsa Regum vertam ante
eum in fugam.
marg.|
{c}
Et aperiam ante eum
id est aperiri faciam.
marg.|
{d}
Ianuas ad c
apiendum civitatem.
marg.|
{e}
E porte non claudentur ante
eum, id est
non permanebunt clause sed
aperientur.
marg.|
{f}
Ego ante te o Cy
re, ibo : usque huc suspensiva est constructio.
marg.|
{g}
Et gloriosos terre humiliabo
id est Babylonios et Chaldeos.
marg.|
{h}
Portas ereas conteram et vectes ferreos confringam
id est portas et vectes firmissimos Babylonicos conteram. Vel etiamsi essent eree porte, vel vectes ferrei, adhuc conteram eos.
marg.|
{k}
Et dabo tibi thesauros absconditos cunc
tarum urbium et Regum.
marg.|
{l}
Et arcana secretorum
id est secretissima Regum tibi ostendam.
marg.|
{m}
Ut scias, quia ego Dominus cum
hec tibi evenerint, que promitto.
marg.|
{n}
Qui voco nomen tuum
id est predico te servum vocandum Cyrum, antequam sis.
marg.|
{o}
Deus Israel popu
li Iudeorum.
marg.|
{p}
Propter servum meum Iacob et Israel electum meum
id est propter populum Iudeorum, supple, faciam tibi predicta non propter te.
marg.|
{q}
Et vocavi te nomine tuo quod
est Cyrus, quasi , hoc nomine vocavi te, antequam esses. Vocavi, Glossa ut vocavi Abraham, scilicet per familiaritatem, non quod familiaris ei fuerit ; sed quia per modum familiaris se habuit erga eum.
marg.|
{r}
Assimilavi te Andr
eas. Isaac, Iosie et aliis Sanctis, quorum nomina, antequam nascerentur, predixi. De Isaac habetur Gn. 17.c. De Iosia. 3Rg. 13.b. vel, assimilavi te, filio meo in multis, quia vocatus es Cyrus, qui interpretatur heres et ipse est verus heres : vocatus Christus, sicut ipse.
marg.|
{s}
Et tame
n ; non cognovisti me : id est non coluisti me, sed idola, licet tot et tanta bona tibi fecerim.
marg.|
{Δ} {a} Ego Dominus et non
marg.|
{Θ} Christus est, quia vincantus est oleo celestis gratie, per infusionem. Est autem Cyrus quod interpretatur heres : quia hereditatem celestem sibi acquirit per vite munditiam et aliis per Predicationem : Sed multi quod mirum est, se exheredant et alios ad hereditatem invitant, facientes se filios ancille et alios libere. Huius Cyri tenet Dominus dexteram, quando tantum pro celestibus predicat. Sed multi porrigunt Deo manum sinistram, quando, scilicet predicant, ut capiant terrena, nolentes teneri a dextera eius ; sed a sinistra, in qua sunt divitie et gloria, ut dicitur Prv. 3.b. Alii autem, quorum manus plene sunt sanguine, id est peccato sup. 1.d. Iob. 9.d. Si fulserint velut mundissime manus mee ; tamen sordibus impinges me. In talium persona dicit Ps. 73. Ut quid avertis manum dexteram tuam ?
marg.|
{a}
Ut subiiciam ante faciem eius Gentes
id est peccatores, qui predicatori debent esse subiecti per obedientiam, ut faciant quod docet. Debent enim esse ei subiecti per constantiam, ut ipse pro nullo taceat quod docendum videt. Sed turpissimum est, quando ipse se subiicit Gentibus per adulationem, aut propter cupiditatem, aut per timorem : quando, scilicet propter aliquod horum dimittit dicere veritatem. Ez. 3.b. ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam.
marg.|
{b}
Et dorsa Regum vertam tres
sunt Reges, quorum Dominus dorsa vertit ante faciem, vel verbum Predicatoris ; Diabolus, de quo Iob. 41.b. Ipse est Rex super omnes filios superbie. Item mors Rm. 5.c. regnavit mors ab Adam usque Moysen. Item peccatum. Rm. 6.b. non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Primus fugatur per resistentiam Iac. 4.b. Resistite Diabolo et fugiet a vobis. Tamen cum difficultate fugatur. Iob. 41.c. non fugabit eum vir sagittarius. Secundus et tertius sugantur
{4.
102rb} per vite munditiam. Hab. 3.a. Ante faciem eius ibit mors.
marg.|
{c}
Et aperiam ante eum ianuas : et porte non claudentur Domi
nus ante Predicationem aperit primo ianuas intellectus, quando intendunt auditores his, que ab ipso dicuntur. Deinde aperit portas affectus, quando ad implenda, que dicta sunt, accenduntur. 1Cor. 16.b. ostium mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi. Ecce primum ostium, quia nondum ibi est consensus. et Act. 13.d. retulerunt, quanta Dominus fecisset cum illis, quia aperuisset Gentibus ostium fidei.
marg.|
{f}
Ego ante te ibo. Dom
inus ante Predicatorem vadit, preparando cursum predicationis eius. Iob. 38.c. Quis dedit vehementissimo imbri cursum ? Unde Mt. 26.c. Precedam vos in Galileam. Mi. 2.d. Ascendit pandens iter ante eos : dividet et transibit Rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum.
marg.|
{g}
Et gloriosos terre humiliabo. Glo
riosi terre sunt Magistri, qui gloriantur de multitudine scholarium in hieme : sed Dominus humilias eos in estate. De hac gloria dicitur Prv. 14.d. In multitudine populi dignitas Regis. Eccl. 10.a. Gloria patris filius sapiens. Et 2Cor. 1.c. Gloria vestra sumus, sicut et vos nostra. De humiliatione, Iob. 19.b. Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo.
marg.|
{h}
Portas ereas conteram ante
eum. Porte eree sunt corda peccatorum dura et obstinata, quas Dominus conterit per contritionem. Unde Ps. 104. Dirupit petram, id est durum cor peccatoris : et fluxerunt aque compunctionis.
marg.|
Et nota quod ter dicit portas : quia sunt porte celi, sunt porte inferi et sunt porte Ecclesie. Porta celi Christus. Io. 10.b. Ego sum ostium. Porte inferi, peccata. Mt. 16.c. Tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam et porte inferi non prevalebunt adversus eam, Porte Ecclesie, virtutes, vel Sacramenta sunt. Apc. 21.f. Singule porte erant ex singulis margaritis. Tb. 13.d. Porte Hierusalem ex saphiro et smaragdo. Porte etiam celi dicuntur Doctores, quorum doctrina et exemplo debent alii post ipsos intrare in celum. Sed quidam sunt porte auree per veram sapientiam, quidam sunt porte argentee per eloquentiam, quidam sunt porte eree per impatientiam. Es enim cum percutitur, resonat. Et has portas conterit Dominus : quia impatientia Doctoris effectum maculat ; sed patientia probat. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur.
marg.|
{i}
Et vectes ferreos confringam vect
es ferrei sunt diabolice suggestiones, sicut dicit Glossa super Ps. 106. Hos contrivit Dominus in die.
marg.|
{k}
Dabo tibi thesauros absconditos. Unu
s thesaurus Domini est timor, sup. 33.a. Timor Domini ipse est thesaurus eius. Alius penitentia. Dt. 33.c. Inundationes maris, quasi lac sugent et thesauros absconditos arenarum. Alius cor humanum. Prv. 8.b. In viis iustitie ambulo in medio semitarum, ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam, id est ingenium et affectum.
marg.|
{l}
Et arcana secretorum
id est intelligentiam Scripturarum. Unde Paulus audivit arcana verba, que non licet loqui. 2Cor. 12.a. Hec arcana multi recipiunt in intellectu, pauci in affectu. Ps. 16. de absconditis adimpletus est venter eorum.
marg.|
{m}
Ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum
id est sum tibi familiaris,
vocans te nomine tuo Deus
Israel Propter hoc enim Dominus redemit nos : et ianuas mortis confregit, ut liberemur a morte et sic liberati in eum crederemus et ei familiares essemus. Simile huius Eccl. 47.c. In nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel.
marg.|
{p}
Propter servum meum Iacob et Israel electum meum. Hoc
est propter plebes quod Presbyteri ordinantur, Predicatores mittuntur, Prelati instituuntur : ergo qui non exercet id, ad quod factus est, inutilis est.
marg.|
{q}
Et vocavi te nomine tuo supr
a 43.a. Redemi te et vocavi te nomine tuo.
marg.|
{r}
Assimilavi te : Do
minus quemlibet assimilavit filio suo, in eiusdem imaginis conformitate, in eiusdem regni participatione. Propter hec autem Predicatorem assimilavit filio suo, in eiusdem officii susceptione, de primo Romanorum 8.f. quos predestinavit et prescivit conformes fieri imaginis filii sui, de secundo Rm. 8.c. Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi : de tertio infra 11.a. Spiritus Domini super me : eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me.
marg.|
{s}
Et non cognovisti me. Hic
redarguitur Predicator de ingratitudine, per quam non agnoscit Deum, vel de inani gloria. Romanor. 1.c. Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt ; sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 1Cor. 1.c. Quia in Dei Sapientia, non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo
marg.|
{Θ} per stultitiam
marg.|
{b}
Extra me non est Deus. Ext
ra dicit quia Pater in filio et filius in patre et Spiritus Sanctus in utroque.
marg.|
{c}
Accinxi te virt
ute magna, quasi virum strenuum et bellatorem feci.
marg.|
{d}
Et non cognovisti me
id est cognoscere te non ostendisti. Et hoc, inquam, feci tibi.
marg.|
{e}
Ut sciant hi, qui ab ortu Solis et qui ab occidente
id est omnes, ex quacumque parte sint mundi.
marg.|
{f}
Quoniam absque me non est Deus Scia
nt hoc, scilicet per annuntiationem tuam. Unde Esdras dicit, Cyrum scripsisse omnibus Gentibus non esse Deum, nisi Deum Israel. Vel sciant hoc propter mirabilem populi liberationem.
marg.|
{g}
Ego Dominus et non est alter Deus. Alt
er in essentia, licet alter in persona.
marg.|
{h}
Formans lucem diem
, ad litteram, vel populi liberationem.
marg.|
{i}
Et creans tenebras
id est noctem, vel adversitatem.
marg.|
{k}
Faciens pacem
id est concordiam.
marg.|
{l}
Et creans malum
id est discordiam permissive. Vel, malum, pene in culpa quod nulla sua natura subsistit, ut dicit Gregorius hic in Glossa Ergo malum culpe non habet aliquam naturam. Ad idem facit illud Hieronymus super Os. 4. Iniquitas substantiam, vel naturam non habet. Sed contra dicit Augustinus quod malum non coalescit, nisi in bono ; ergo habet naturam, qua malum coalescit in bono nature et corruptio eius. Sed hoc non est natura mali, sed boni.
marg.|
{m}
Ego Dominus faciens omnia hec pred
icta.
marg.|
{n}
Rorate celi desuper. Hic
describit Cyri nativitatem, ostendens quod gratia Dei conceptus sit, secundum Iudaicam expositionem ; secundum veritatem vero prophetie describit Christi nativitatem. Unde dicit, Rorate celi desuper et
nubes pluant iustum
id est Cyrum, quia sicut ex rore desuper veniente et pluvia ex nubibus profluente terra fecundatur et germinat : sic dono celestis gratie concipiatur Cyrus et nascatur ad relaxandum captivitatem populi mei : qui iustus dicitur, quia fecit iustitiam de Chaldeis.
marg.|
{p}
Aperiatur terra. Hoc
dicit, ut non credatur, Cyrus esse Angelus, vel Deus ; sed homo purus.
marg.|
{q}
Et germinet Salvatorem
id est Cyrum producat, qui salvabit populum meum a captivitate.
marg.|
{r}
Et iustitia oriatur simul
id est orietur : quia tam gentibus, quam Iudeis iuste imperabit.
marg.|
{s}
Ego Dominus creavi eum Cyru
m.
marg.|
{t}
Ve qui contradicit factori suo. Sci
ebat Dominus quod Iudei non crederent predicta, scilicet quod de manu tantorum et tam potentium possent liberari per Cyrum : quod erat contradicere factori suo, id est que promittebantur a Deo. Que contradictio talis est, ac si testa fictilis fictori suo contradicat : ideo tales redarguit, dicens : Ve Iudeis, qui contradicunt factori suo, id est Deo dicentes predictam liberationem non posse fieri. Et illi, supple, qui contradicunt, sunt quasi .
marg.|
{u}
Testa de Samiis terre fact
a. Samos civitas est, ubi ars figulorum reperta est.
marg.|
{x}
Numquid dicit lutum figulo suo : quid facis o fi
gule ? Et numquid dicit.
marg.|
{y}
Opus tuum o fi
gule.
marg.|
{z}
Absque manibus est
id est tu hoc paras, ac si esses sine manibus, quasi eadem est contradictio eorum, qui contradicunt predicte liberationi, ac si figulo sic contradiceret lutum.
marg.|
{Δ} {a} Ve qui dicit patri
marg.|
{Θ} per stultitiam predicationis salvos facere credentes.
marg.|
{c}
Accinxit te ut m
ilitem novum gladio spiritus quod est verbum Dei. Eph. ultimo c.
marg.|
{d}
Et non cognovisti me quia
fructum predicationis studio, vel ingenio tuo, vel diligentie tue imputasti. Et Ideo Dominus recte talibus in tormento predicationis aufert auxilium suum, tamquam ingratis militibus. Ps. 88. Avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei
{4.
102vb} in bello.
marg.|
{g}
Ego Dominus et non est
etc.
Domi
nus format lucem : quia bonis dat gratiam et naturam ; sed creat tenebras : quia malis tantum dat naturam, Eccl. 24.a. Ego feci in celis, ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem carnem.
marg.|
{k}
Faciens pacem
etc.
pene
non culpe. Pax idem est quod lux : et malum quod tenebre. De malo pene. Idc. 6.c. Si Dominus nobiscum est, cur ergo apprehenderunt nos hec mala ? Iob. 2.c. Si bona suscepimus de manu Domini ; mala autem quare non sustineamus ? Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; sed cum recesserit, gloriabitur. Ps. 9. Non movebor a generatione in generationem sine malo. Et Ps. 39. Circumdederunt me mala, quorum non est numerus. Lc. 16.f. Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua : et Lazarus similiter mala.
marg.|
{m}
Ego Dominus faciens omnia hec. Ecc
l. 11.b. Bona et mala : vita et mors : paupertas et honestas a Deo sunt.
marg.|
{n}
Rorate celi desuper. Hic
orat Ecclesia adventum filii, qui solo rore celestis gratie non operatione nature, quasi furtim descendit in alvum Virginis. Unde Nm. 11.b. Cum descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et Man. Dt. 33.d. Oculus Iacob in terra frumenti et vini : celique caligabunt rore sup. 26.d. Ros lucis, ros tuus : et terram Gigantum detrahes in ruinam. Et infra 55.c. Quomodo descendit imber et nix de celo : et illuc ultra non revertitur ; sed inebriat et infundit terram et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum quod egredietur de rore meo, id est filius. Os. 14.c. Ero quasi ros : et Israel germinabit, sicut lilium.
marg.|
{o}
Et nubes pluant iustum. Ps.
71. Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram. Item Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tue. Iob. 38.c. Quis est pluvie pater, aut quis genuit stillam roris ?
marg.|
{p}
Aperiatur terra
id est Beata Virgo per consensum cordis, non per fractionem corporis.
marg.|
{q}
Et germinet Salvatorem
id est Christum, qui salvum fecit populum suum a peccatis eorum. Mt. 1.d. De hoc Dt. 28.a. Aperiat Dominus thesaurum suum optimum celum, ut pluviam tribuat terre tue. Ps. 84. Benedixisti, Domine, terram tuam, que maledicta scilicet erat. Gn. 3.c.
marg.|
{r}
Et iustitia oriatur simul. Dn.
9.f. Septuaginta Hebdomades abbreviate sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ; ut consummetur prevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetia et ungatur Sanctus sanctorum.
marg.|
{s}
Ego Dominus creavi eum secu
ndum humanitatem. Eccl. 1.a. Primo omnium creata est sapientia. Et infra b. Ipse creavit illam in Spiritu sancto.
marg.|
{t}
Ve qui contradicit factori suo Scri
ptura sepe ubi loquitur de primo adventu, statim contra rebelles invehitur. Unde Infra 58.c. Cum dixisset. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me, subiungitur. Stemus simul, Qui est adversarius meus ? Ideo etiam hic Propheta post filii incarnationem invehitur contra blasphemantes Iudeos et alios peccatores. Ve qui contradicit factori suo. Hoc facit quicumque negat filium venisse in carnem. Item.
Numérotation du verset
Is. 45,moraliter
marg.|
Hoc facit quicumque Prelato suo per inobedientiam contradicit. Tit. 1.c. Multi inobedientes, quos oportet redargui. 1Rg. 15.e. quasi peccatum hariolandi est repugnare : et quasi scelus idololatrie nolle acquiescere. Dt. 21.d. Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audierit patris, ac matris imperium et coercitus obedire contempserit : apprehendent eum et ducent eum seniores civitatis illius et ad portam iudicii, dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat et luxurie, atque conviviis : lapidibus eum obruet omnis populus civitatis et morietur.
marg.|
{u}
Testa de samiis terre. infra
64.c. Pater noster es tu ; nos, vero lutum. Eccl. 10.b. Quid superbis terra et cinis.
marg.|
{x}
Numquid dicit lutum figulo suo : quid facis), id
est homo Deo, vel subditus prelato ? Arguit quosdam, qui nolunt obedire Prelatis, nisi dicatur eis ratio iussionis : etsi faciant, iudicant tamen de Prelati iussione quod indiscreta, vel malitiosa sit. Sed verus obediens habet voluntatem Prelati pro ratione. Act. 9.a. Domine, quid me vis facere ? Sap. 12.b. Quis dicit tibi : quid fecisti, aut quis stabit contra iudicium tuum ?
marg.|
{y}
Et opus tuum absque manibus est
). Hoc dicunt Iudei, qui dicunt filium non esse eiusdem potentie cum Patre. Hoc etiam potest dici quibusdam Prelatis, qui tantum precipiunt et nihil faciunt : totum opus eorum est precipere : ore faciunt omnia, nihil manibus suis. De quibus dicitur Mt. 23.a. Dicunt et non faciunt. Sicut
marg.|
{Θ} magister la-
marg.|
{4.
103ra} {Δ} {a}
Ve qui dicit patri : quid generas ? et matri : quid parturis ? Nota
, antequam Cyrus conciperetur, multi harioli dicebant patri et matri quod multa mala facturus erat Cyrus et ideo melius esset, si non generaretur : quibus loquitur Dominus, vel Propheta, dicens :
marg.|
{a}
Ve ei,
qui dicit patri, Cyri.
marg.|
{b}
Quid generas
quasi dicat : ad quid generas Cyrum ?
marg.|
{c}
Et matri Cyri
.
marg.|
{d}
Quid parturis ?
id est ad quid parturis Cyrum ? quasi dicat : ve eis, qui prohibent patri et matri Cyri generare eum, cum ego predixerim hoc de eo.
marg.|
{e}
Hec dicit Dominus sanctus Israel
id est sanctificans Israel.
marg.|
{f}
Plastes eius
id est formator Cyri.
marg.|
{g}
Ventura interrogate me super filios meos o Iu
dei, non idola.
marg.|
{h}
Et super opus manuum mearum mandate mihi :
id est requirite per nuntios vestros Sacerdotes et Prophetas, que ventura sint vobis et que facturus sum pro vobis.
marg.|
{i}
Ego feci terram ad littera
m.
marg.|
{k}
Et hominem super eam tamq
uam Dominum.
marg.|
{l}
Creavi ego Gn.
1.a.
marg.|
{m}
Manus mee tetenderunt celos
id est ego feci celos tenues et subtiles, ac si eos manibus extendissem.
marg.|
{n}
Et omni militie eorum mandavi
id est stellis et Angelis precepi, quid agere debeant.
marg.|
{o}
Ego suscitavi eum : Te
rtia pars, in qua Dominus Iudeorum prosperitatem describit. Describitur autem hec prosperitas multipliciter. Primo in civitatum reedificatione, ibi : Ipse edificabit civitatem. Secundo, licet sit ordo preposterus, in populi liberatione, ibi : Et captivitatem meam. Tertio, in omnium bonorum multiplicatione, ibi : Labor Egypti. Quarto, in perpetua securitate, ibi : Israel salvatus est : dicit ergo.
marg.|
{o}
Ego suscitavi vel,
suscitabo eum, id est
Cyrum.
] {p}
Ad iustitiam faci
endam de Babyloniis et Chaldeis.
marg.|
{q}
Et omnes vias eius dirigam ut h
oc quod predixi de eo, contingat ei.
marg.|
{r}
Ipse edificabit civitatem Hierusalem
, que civitas dicitur antonomastice, id est reedificari precipiet.
marg.|
{s}
Et captivitatem meam
id est Iudeos meos, quos in captivitatem duci permiseram.
marg.|
{t}
Dimittet libe
ros redire in patriam.
marg.|
{u}
Non in pretio, neque in muneribus et i
ta apparebit quod non per munera sua dimittentur Iudei : sed propter meam voluntatem.
marg.|
{x}
Dicit Dominus exercituum qui
hoc potens est facere et cui credendum est.
marg.|
{y}
Hec dicit Dominus Deus hic
describit prosperitatem Iudeorum et dignitatem de captivitate reversorum, multi enim de Egypto et de aliis regionibus, in quibus fuerant Iudei dispersi, redierunt cum eis et facti sunt eis servi. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{z}
Labor Egypti et negociatio Ethiopie
id est negotiatores de Ethiopia.
marg.|
{a}
Et Sabaim viri sublimes
id est viri potentes et nobiles de Saba.
marg.|
{b}
Ad te transibunt ut t
ecum redeant Hierosolymam visa prosperitate tua.
marg.|
{c}
Et tui erunt servi et T
ributarii.
marg.|
{d}
Post te ambulabunt
quasi servi post Dominum suum.
marg.|
{Δ} {a} Vincanti
marg.|
{Θ} Magister latomorum chirothecas habens et virgam in manu, precipit et nihil facit : et tamen in vespere plus habet, quam alii ; sic Prelatus huiusmodi minus facit et plus expendit, quam dimidia pars conventus.
marg.|
{a}
Ve, qui dicit patri : quid generas ?
id est qui negat Deum patrem filium Christum genuisse secundum Divinitatem : et Beatam Virginem peperisse eum secundum humanitatem. Moraliter autem hoc est contra prohibentes predicationem.
marg.|
{a}
Qui patri spir
ituali, id est Predicatori.
marg.|
{b}
Et matri proh
ibent filios Deo generare. Quod pater sit Predicator, dicitur 1Cor. 4.d. Per Evangelium in Christo ego vos genui. Quod autem sit mater, dicitur Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest : si vales et ipse benefac.
marg.|
{e}
Hec dicit Dominus sanctus Israel
id est sanctificator fidelium per gratiam.
marg.|
{f}
Plastes eius
id est formator, sive reformator
{4.
103rb} configurans eos corpori claritatis sue per gloriam.
marg.|
{g}
Ventura interrogate me super filios vest
ros. Hoc dicitur mulieribus, que a vetulis et sortilegis querunt, que ventura sunt filiis suis, maxime cum infirmantur. De quibus dictum est, sup. 7.d. Cum dixerint vobis, querite a Pythonibus et Divinis : numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis et mortuis ? Ad legem magis et testimonium.
marg.|
{h}
Et super opera manuum mearum mandate mihi. Hoc
dicitur Predicatoribus, ut mandent Domino, id est requirant ab eo per nuntios orationum suarum, quomodo penitentes, qui sunt opera sua, quo, ipse facit in conversione sua, debeant regere et nutrire, scilicet sicut nutrix infantulum suum 1. Thess. 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat parvulos suos, subditis effundant.
marg.|
{i}
Ego feci terram
id est terram viventium, vel terram istam materialem.
marg.|
{k}
Et hominem super eam creavi ego ut e
sset super eam, ut Dominus et possessor utriusque : non in ea sepultus, ut sunt avari, qui solis temporalibus vacant, ut talpe. Mt. 5.a. Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
marg.|
{m}
Manus mee extenderunt celos. Man
us Domini, sunt benignitas et sapientia, que extendunt celos, id est celestes viros ad bonos per congratulationem, ad malos per compassionem, ad indoctos per instructionem, ad doctos per consultationem, ad pigros per excitationem, ad ferventes per moderamentum fervoris sui, ad divites per orationum instantiam, ad pauperes per misericordiam et eleemosynarum largitionem. 1Cor. 9.c. Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci : factus sum Iudeis, tamquam Iudeus ; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem : his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem : factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
marg.|
{n}
Et omni militie eorum mandavi. Mil
itia celorum sunt ministri et coadiutores Prelatorum, quibus mandavit Dominus, ut bonum erga Dominos suos semper augeant et malum diminuant : ut causas pupillorum et viduarum defendant, ut Dominos suos semper ad meliora commoveant. Sed hodie totum fit e contrario, supra 19.b. Sapientes Consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes habet ministros impios.
marg.|
{o}
Ego suscitavi eum ad iustitiam Fili
us Dei occisus est propter delenda peccata nostra, sed propter iustitiam nostram faciendam resuscitatus est. Rm. 4.d. Mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Item Prelatum suscitat Dominus ad iustitiam faciendam, non vendendam. Sepient. 1.a. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram.
marg.|
{q}
Et omnes vias eius dirigam. Omn
es vias filii direxit Dominus : quia in omnibus fecit bene et bonum ; sic et omnes vias boni Prelati dirigit Deus, nec aberrare permittit. Iosue 1.c. Noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quecumque perrexeris.
marg.|
{r}
Ipse edificabit vel,
edificavit civitatem, id est Ecclesiam. Hec enim est civitas, que super montem posita non potest abscondi, ut dicitur Mt. 5.b. Quam edificabit filius ex duobus parietibus, id est ex Iudeis et Gentibus.
marg.|
{s}
Et captivitatem meam dimittet Cyru
s, scilicet id est Prelatus peccatores, quos captos tenet diabolus, dimitti faciet. Unde ei dicitur Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem etc.
marg.|
{u}
Non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus exercituum infra
52.a. Gratis venundati estis : et sine argento redimemini.
marg.|
{y}
Hec dicit Dominus Deus : Labor Egypti et negotiatio Ethiopie et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt. Per
hoc significatur diversitas peccatorum conversorum ad fidem. Per Egyptum intelliguntur luxuriosi. Egyptus enim interpretatur meror, vel tenebre et de luxurioso scriptum est. Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat : Ecce meror. Item Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem : Ecce tenebre. Et bene dicitur, labor : quia magnus labor est multis in querendo peccatum : Iuxta illud Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Per negotiationem Ethiopie intelliguntur avari : Negotiatio enim proprie avaris convenit : qui etiam animas suas venales habent, ut dicitur Eccl. 10.b. Ethiopie autem dicitur propter nigredinem : quia Sol avaritie exurit eos. Per Sabaim, vel Saba, que interpretatur captiva, significantur superbi, qui proprie captivati sunt sub iugo diaboli : Ipse enim est Rex super omnes filios superbie : Iob. 41.d.
marg.|
{d}
Post te ambulabunt de v
irtute in virtutem, donec
marg.|
{Θ} videant
marg.|
{4.
103va} {Δ} {a}
Vincanti manicis pergent
quasi dicat : ita erunt tui quod si etiam velis eos ligare manicis, sicut fit de captis in bello, poteris bene.
marg.|
{b}
Et te adorabunt
id est te adorarent, si velles, vel magnum honorem tibi exhibebunt.
marg.|
{c}
Teque deprecabuntur ut e
os in servos recipias, dicentes.
marg.|
{d}
Tantum in te est Deus veru
s.
marg.|
{e}
Et non est absque te Deus
id est non est Deus, nisi Deus vester. Dicentes etiam.
marg.|
{f}
Vere tu es Deus absconditus a no
bis usque huc.
marg.|
{g}
O Deus Israel Salvator
id est Deus, qui salvas Israel. Vel hec etiam omnia possunt intelligi de ipso populo, quasi dicat : Propheta, vel Dominus. In tanta reverentia habebunt te quod credent te esse Deum et non esse alium a te.
marg.|
{h}
Confusi sunt. Hic
loquitur Propheta, vel Dominus, vel etiam populus de Gentibus, quibus idola nihil profuerunt, dicens ; Confusi sunt et erubuerunt omnes simul, qui sperabant in idolis.
marg.|
{i}
Abierunt in confusionem fabricatores errorum
id est idolorum, in quibus erraverunt.
marg.|
{k}
Israel aute
m, salvatus est in Domino, id est per Dominum : vel in spe, quam de Domino habebat.
marg.|
{m}
Salute eterna
id est salute perpetua, que numquam deficiet.
marg.|
{n}
Non confundemini
quasi dicat : ita confundantur ; sed vos o Iudei non confundemini, quia Deus vester quod vobis promisit, implebit.
marg.|
{o}
Et non erubescetis usque in seculum seculi
quasi , etsi ad horam erubescatis propter captivitatem ; non tamen in eternum. Et ostendit, quasi duas causas, quibus securi possunt esse quod non confundentur, immo quod Dominus faciet eis quod promisit. Prima est, quia Dominus dedit eis terram optimam, quam sine habitatoribus non relinquet. Secunda est, quia ipse promisit hoc, qui verus est in promissis. Dicit ergo : Non confundemini, ut dixi.
marg.|
{p}
Quia hec dicit Dominus creans celos ex n
ihilo.
marg.|
{q}
Deus formans terram
id est creans terre formam, scilicet rotundam.
marg.|
{r}
Et faciens eam. Ord
o preposterus : prius enim est facere naturaliter, quam formare.
marg.|
{s}
Ipse Plastes eius
id est ipse est formator eius et plasmator.
marg.|
{t}
Non in vanum creavit eam
id est terram.
marg.|
{u}
Sed ut habitetur a po
pulo suo.
marg.|
{x}
Formavit eam
scilicet terram. Ecce prima causa.
marg.|
{y}
Ego Dominus et non est alius in e
ssentia.
marg.|
{z}
Non in abscondito locutus sum vobi
s de prosperitate predicta.
marg.|
{a}
In loco terre tenebroso sicu
t idola, que in locis occultis responsa dabant, quasi non promisi vobis hoc in abscondito : sicut faciunt homines, qui volunt celare promissa sua, vel qui volunt promissa solvere, vel non possunt.
marg.|
{b}
Non dixi semini Iacob frustra : querite me
id est non precepi Iudeis quod colant me pro nihilo ; sed multa bona promitto et faciam.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{b}
Non dixi semini Iacob frustra
id est in vanum.
marg.|
{c}
Querite me quia
ego non promisissem eis tot bona nisi vellem eis dare. Et ex hoc possent ipsi cognoscere quod non promisi eis in vanum predicta.
marg.|
{d}
Ego Dominus loquens iustitiam non
dolum.
marg.|
{e}
Annuntians recta unde
mihi credendum est. Ecce secunda causa.
marg.|
{f}
Congregamini et venite. Qua
rta pars, in qua tangit conversionem proselytorum, dicens, Congregamini, cum Iudeis revertentibus.
marg.|
{g}
Et venite in t
erram promissionis.
marg.|
{Δ} {a} Et accedite simul
marg.|
{f}
Congregamini
etc.
pote
st esse admonitio Iudeis, ut revertantur. Data etiam licentia redeundi a Cyro, alii nolebant redire, quia facti idololatre, quasi non credebant promissioni Domini : alii, quia nolebant dimittere magnas possessiones, quas habebant inter Gentes : unde admonet
{4.
103vb} eos Propheta, vel Dominus, dicens.
marg.|
{f}
Congregamini in u
num, ut securius redeatis.
marg.|
{g}
Et venite in t
erram promissionis. Venite, dicit Dominus,
marg.|
{Λ} ut ostendat, se
marg.|
{Θ} videant Deum Deorum in Sion. Oportet enim Prelatum precedere ; alioquin quomodo ambulabunt post ipsum. Io. 10.a. Bonus pastor oves proprias vocat nominatim et educit eas : et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit et oves illum sequuntur.
marg.|
{a}
Vincanti manicis pergent
scilicet vincanti vinculis preceptorum Dei. Ps. 149. Ad alligandos Reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis Eccl. 6.c. Ne acidieris in vinculis eius : Tamen vincula ista stultis sunt quasi compedes : quia gravia sunt eis. Eccl. 21.c. Compedes in pedibus stulto doctrina. Item vincanti tribulationibus ad Christum transeunt. Unde 1Rg. 22.a. Convenerunt ad David omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno et amaro animo. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis ; et ego reficiam vos.
marg.|
{b}
Et te adorabunt dice
ntes.
marg.|
{d}
Tantum in te est Deus
) quia Filius in Patre et Pater in filio : sicut ipse dicit. Io. 14.b.
marg.|
{e}
Et non est absque te Deus : qu
ia ego et Pater unum sumus dicit, Filius. Io. 10.f.
marg.|
{f}
Vere tu es Deus absconditus. O F
ili, tu es Deus in Divinitate : sed absconditus in humanitate. Et precipue in passione, ubi tota eius potentia et Divinitas eius latuit : quia expositus est inimicis. Hab. 3.a. Splendor eius ut lux erit, quoad Divinitatem, cornua, scilicet Crucis in manibus eius, ibi, abscondita est fortitudo eius, quoad humanitatem et passionem. In passione abscondit Dominus potentiam suam, dans exemplum patientie et humilitatis. 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur.
marg.|
{g}
Deus Israel Salvator.
Salvator actu, habitu et officio. Actu. Unde Mt. 1.d. Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Habitu. Unde hoc nomen Iesus quod interpretatur Salvator, impositum est ei, antequam in utero conciperetur, ut dicitur Lc. 2.c. Immo ab eterno. Ab officio. Unde Lc. 19.b. Venit filius hominis querere et salvum facere quod perierat.
marg.|
{h}
Confusi sunt et erubuerunt omnes simul, abierunt in confusionem fabricatores errorum
id est Scribe et Pharisei, qui finxerunt ab Apostolis Christum furtim sublatum. Mt. 28.c. Qui crucifixerunt Iesum, ne perderent locum et Gentem quod specialiter propter hoc perdiderunt. Unde Io. 11.f. Quid facimus : quia hic homo multa signa facit ? si dimittimus eum sic, omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum locum et Gentem.
marg.|
{k}
Israel)
id est populus Christianus.
marg.|
{l}
Salvatus est in Domino salute eterna ad q
uam maxime via est confessio. Iob. 13.c. Vias meas in conspectu eius arguam : et ipse erit Salvator meus.
marg.|
{n}
Non confundemini et non erubescetis usque in seculum seculi
). Ioel 2.f. Non confundetur populus meus usque in sempiternum.
marg.|
{p}
Quia hec dicit Dominus creans celos. Ipse Deus formans terram et faciens eam. Cel
is, id est Sanctis sufficit creatio : sed terra, id est peccator indiget forma et factura. Eph. 6.b. Ipsius sumus factura, creati in Christo Iesu. Rm. 6.c. Obedistis ex corde in eam formam doctrine, in qua eruditi estis.
marg.|
{s}
Ipse Plastes eius
id est terre, ad litteram, vel humani generis, vel Ecclesie, vel Beat. Virginis. De prima terra. Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum et terram. De secunda. Gn. 2.b. Formavit Deus hominem de limo terre. De tertia. Ps. 73. Operatus est salutem in medio terre, id est communiter toti Ecclesie. De quarta Ps. 84. Terra nostra dabit fructum suum.
marg.|
{t}
Non in vanum creavit eam. Deu
s, id est terram viventium, vel Ecclesiam, vel Beat. Virginem.
marg.|
{u}
Sed ut habitetur ab A
ngelis et Sanctis glorificatis, vel a filio Dei pro ultima terra.
marg.|
{y}
Ego Dominus et non est alius. Non
in abscondito locutus sum, in loco terre tenebroso. Io. 18.d. Ego palam locutus sum : et in occulto locutus sum nihil. Sic et sui. Mt. 10.c. Quod in aure auditis, predicate super tecta.
marg.|
{b}
Non dixi semini Iacob frustra : querite me quia
regnum celorum promitto. Et tamen si nihil promitteretur, nihilominus essem querendus. Frustra, dicitur, quando eius finis est extra ipsum ; sed ipse est et in ipso. Os. 5.b. In gregibus suis vadent ad querendum Dominum ; et non invenient.
marg.|
{d}
Ego Dominus loquens iustitiam
id est promittens bonis premia et malis penam.
marg.|
{e}
Annuntians recta me
scilicet redditurum unicuique secundum opera sua. Ps. 32. Rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide.
marg.|
{f}
Congregamini et venite o vo
s Gentes : quia Iudei nolunt venire.
marg.|
{Θ} {a} Et accedite
marg.|
{b}
Qui salvati estis de Gentibus
id est vos Gentiles, qui Iudaismum recepistis quod erit vobis causa salutis.
marg.|
{c}
Nescierunt, qui levant signum sculpture sue
id est illi, qui simulacra sculpta levabant in altum, ut adorarent ea, nesciebant, quid faciebant prius.
marg.|
{e}
Et rogabant Deum non salvantem
id est qui rogant idolum quod non salvat, nec salvare potest. Illi, inquam, nescierunt, quid faciebant.
marg.|
{Λ} ut ostendat se iturum cum eis.
marg.|
{a}
Et accedite simul unus
quisque ad locum suum, vel ad templum reedificandum. Vos, inquam.
marg.|
{b}
Qui salvati estis de manibus Gentium in q
uibus quasi perieratis.
marg.|
{c}
Nescierunt
id est non intellexerunt, vel scire noluerunt, scilicet promissionem meam implendam esse.
marg.|
{d}
Qui levant signum sculpture sue et rogant Deum non salvantem idol
olatre, quasi dicat : illi, qui colunt idola, nolunt credere mee promissioni.
marg.|
{f}
Annuntiate vos
Iudei, aliis liberationem.
marg.|
{g}
Et venite et consiliamini simul
id est accipite consilium, quid facturi estis.
marg.|
{i}
Quis auditum fecit hoc ab initio
scilicet conversionem Gentium ad Iudaismum : vel reversionem Iudeorum de captivitate.
marg.|
{k}
Extunc
id est ab antiquo.
marg.|
{l}
Predixi illud ore
Prophetarum.
marg.|
{m}
Numquid non ego Dominus qui
sic predico futura, antequam fiant.
marg.|
{n}
Et non est ultra Deus absque me
id est non est alius.
marg.|
{o}
Deus aliq
uis, preterquam ego.
marg.|
{p}
Iustus in p
eccatorum punitione.
marg.|
{q}
Et salvans in b
onorum retributione.
marg.|
{r}
Non est preter me Deus
, scilicet.
marg.|
{s}
Convertimini ad me et s
alvi eritis, id est convertimini ad me colendum, o vos Gentes et salvabo vos.
marg.|
{u}
Omnes fines terre
id est qui habitatis in omnibus partibus mundi.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{s}
Convertimini ad me
id est revertimini ad terram meam et templum.
marg.|
{t}
Et salvi eritis ab h
ostium impugnatione.
marg.|
{u}
Omnes fines terre
id est o vos Iudei, qui in omnibus finibus mundi dispersi estis.
marg.|
{y}
In memetipso iuravi
id est immobiliter statui.
marg.|
{z}
Egredietur in ore meo iustitie verbum. Quo
d est : Sicut servistis Gentibus in terra sua ; ita ipsi servient vobis in terra vestra.
marg.|
{a}
Et non revertetur ad m
e vacuum.
marg.|
{b}
Quia mihi curvabitur omne genu
id est aliqui de omni genere hominum convertentur ad Iudaismum et adorabunt me flexis genibus.
marg.|
{c}
Et iurabit omnis lingua mihi
in nomine meo, quasi dicat : mihi reddet iuramenta sua.
marg.|
{d}
Ergo in Domino dicent
id est a Domino, vel in persona Domini.
marg.|
{o}
Mee sunt iustitie et imperium
id est ei iustitia est a Domino, qui ita facit permutatim servire Gentes Iudeis, qui prius servierant ipsis. Vel dicunt hoc Iudei in persona propria. Mee sunt iustitie et imperium, id est cultus legis meus est et ius regni meum est.
marg.|
{g}
Ad eum
id est ad Deum colendum.
marg.|
{h}
Venient pros
elyti. Vel {g}
Ad eum
id est ad populum Iudeorum,
marg.|
{h}
Venient Gent
es ad eundum cum eis in terram suam et serviendum eis.
marg.|
{i}
Et confundentur omnes, qui repugnant ei
id est omnes, qui repugnant Domino nolentes adherere cultui eius : vel qui repugnant Israeli impedientes templi edificationem.
marg.|
{k}
In Domino iustificabitur
id est a Domino iustificabitur, vel in cultu Domini iustus predicabitur.
marg.|
{l}
Et laudabitur omne semen Israel
id est omnes Iudei laudabuntur a vicinis suis.
marg.|
{Θ} {a}
Et accedite simul, qui salvati estis de Gentibus. Con
gregamini per fidem et venite per spem : accedite per caritatem, qui salvati estis per filii passionem.
marg.|
{c}
Nescierunt, qui levant signum sculpture sue et rogant Deum non salvantem. Mul
ti de idololatris noluerunt scire vocationem Christi.
Numérotation du verset
Is. 45,moraliter
marg.|
Iactatores levant signa, sive vexilla sua per iactantiam.
marg.|
{e}
Et rogant Deum non salvantem
id est humanum favorem.
marg.|
{f}
Annuntiate o Predicator
es.
marg.|
{g}
Et venite pecc
atores.
marg.|
{h}
Et consiliamini simul per
unanimitatem 1Cor. 1.b. Idipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata.4.104rb}
Phil. 2.a. Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes id ipsum sentientes.
marg.|
{i}
Quis auditum fecit hoc ab initio
id est conversionem Gentium futuram in fide filii ?
marg.|
{k}
Ex tunc predixi illud Gn.
49.b. Ipse erit exspectatio Gentium.
marg.|
{m}
Numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me ? Ier.
10.b. Dominus Deus verus est, ipse Deus vivens et Rex sempiternus. Et 16.d. Ostendam eis manum meam et virtutem meam, id est filium : et scient : quia nomen mihi Dominus.
marg.|
{o}
Deus iustus
id est iustitia terrens.
marg.|
{q}
Et salvans
id est misericordia mulcens.
marg.|
{r}
Non est preter me aliu
s.
marg.|
{s}
Convertimini ad me et salvi eritis. Qui
dam habent faciem corporis ad altare ; sed faciem cordis ad fenestram. Quidam manus ad celum ; sed pedes ad pabulum : quorum Deus venter est et gloriam in confusione. Phil. 3.d.
marg.|
{x}
Quia ego Deus et non est alius ut m
entiuntur Heretici, qui dicunt animam creatam esse a bono Deo ; corpus a malo Deo. Ez. 8.f. In ostio templi Domini inter vestibulum et altare, quasi vigintiquinque viri dorsa habentes contra templum Domini, facies ad orientem et adorabant ad ortum Solis.
marg.|
{y}
In memetipso iuravi. Hbr
. 6.d. Volens Deus ostendere heredibus suis immobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum.
marg.|
{z}
Egredietur de ore meo iustitie verbum
id est filius, qui verbum est Patris et iustus, immo iustitia est. Eccl. 25.a. Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturarum Vel verbum iustitie, dicit sententiam reproborum. Ite maledicti etc.
Mt.
25.d. In primo adventu exivit verbum misericordie : agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. Mt. 4.c.
marg.|
{a}
Et non revertetur done
c obedientiam compleverit et cursus predicationis completus fuerit.
marg.|
{b}
Quia mihi curvabitur omne genu
etc.
Rm.
14. Vivo ego, dicit Dominus : quia mihi curvabitur omne genu et omnis lingua confitebitur Domino. Dt. 6.c. Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies, ac per nomen eius iurabis in nomine illius, quia ipse est laus tua. Iste est mos Christianorum ; genua flectere quod Iudei omnino non faciunt quod est signum superbie.
marg.|
{d}
Ergo in Domino dicent Chri
stiani.
marg.|
{e}
Mee sunt iustitie qui
punio delinquentes.
marg.|
{f}
Et imperium qui
rego et remunero bene militantes.
marg.|
{g}
Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei. Ier
. 20.c. Qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt et confundentur vehementer : quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur. Mi. 7.d. Videbunt Gentes et confundentur super omni fortitudine sua.
marg.|
{k}
In Domino iustificabitur per
fidem. Act. 15.b. Fide purificans corda eorum, per Baptismum. Mc. 16.d. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, per penitentiam. Ez. 18.f. Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor.
marg.|
{l}
Et laudabitur non
ad gloriam suam, sed Domini. Unde Mt. 5.b. Videant opera vestra bona : et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est.
marg.|
{m}
Omne semen Israel
id est Christiani, qui sunt semen Israel per eiusdem fidei vanitatem et promissionis eiusdem exspectationem. Gal. 3.d. Si vos unum estis in Christo Iesu, ergo semen Abrahe estis secundum promissionem heredes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_45)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_45)
Notes :