Hugo de Sancto Caro

Capitulum 49

Numérotation du verset Is. 49,1 

Audite insule
et attendite populi de longe.
Dominus ab utero vocavit me
de ventre matris mee
recordatus est nominis mei.
Numérotation du verset Is. 49,2 

Et posuit os meum
quasi gladium acutum
in umbra
manus sue
protexit me
et posuit me sicut sagittam electam.
In pharetra sua
abscondit me
Numérotation du verset Is. 49,3 

et dixit mihi : Servus meus
es tu Israel
quia in te gloriabor.
Numérotation du verset Is. 49,4 

Et ego dixi :
In vacuum
laboravi
sine causa et vane
fortitudinem meam consumpsi.
Ergo iudicium meum cum Domino et opus meum
cum
Deo meo.
Numérotation du verset Is. 49,5 

Et nunc hec1 dicit Dominus
1 hec] Weber
formans me ex utero servum sibi
ut reducam
Iacob
ad eum et Israel
non congregabitur.
Et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est
fortitudo mea
Numérotation du verset Is. 49,6 

et dixit :
Parum est
ut sis mihi servus ad suscitandas
tribus Iacob
et feces Israel
convertendas.
Dedi
te
in lucem gentium
ut sis salus mea
usque ad extremum terre
Numérotation du verset Is. 49,7 

Hec dicit Dominus
redemptor Israel :
Sanctus eius
ad contemptibilem
animam
ad abominatam gentem ad servum dominorum.
Reges videbunt
et consurgent
principes
et adorabunt
propter Dominum
quia fidelis est et Sanctum Israel qui elegit te.
Numérotation du verset Is. 49,8 

Hec dicit Dominus :
In tempore placito
exaudivi te
et in die salutis
auxiliatus sum tui.
Et servavi te
et dedi te in fedus
populi
ut suscitares
terram
et possideres hereditates
dissipatas
Numérotation du verset Is. 49,9 

ut diceres his qui vincti sunt
exite et his qui in tenebris
revelamini
super vias pascentur
et in omnibus planis pascua eorum.
Numérotation du verset Is. 49,10 

Non esurient
neque sitient
et non percutiet eos estus et sol
quia miserator eorum
reget eos et ad fontes
aquarum
portabit eos.
Numérotation du verset Is. 49,11 

Et ponam
omnes montes meos
in viam
et semite mee
exaltabuntur.
Numérotation du verset Is. 49,12 

Ecce isti
de longe venient
et ecce illi
ab aquilone et mari
et isti de terra australi.
Numérotation du verset Is. 49,13 

Laudate
celi
et exulta terra
iubilate
montes
laudem quia consolatus est
Dominus
populum suum
et pauperum suorum
miserebitur.
Numérotation du verset Is. 49,14 

Et dixit Sion :
Dereliquit me
Dominus et Dominus oblitus est mei.
Numérotation du verset Is. 49,15 

Numquid oblivisci potest mulier infantem suum
ut non misereatur filio uteri sui ?
Et
si illa oblita fuerit,
ego
tamen non obliviscar tui.
Numérotation du verset Is. 49,16 

Ecce in manibus meis
descripsi te
muri tui
coram oculis meis semper.
Numérotation du verset Is. 49,17 

Venerunt structores tui
destruentes te et dissipantes
a te exibunt.
Numérotation du verset Is. 49,18 

Leva in circuitu
oculos tuos
et vide. Omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego dicit Dominus
quia omnibus his velut ornamento vestieris
et circumdabis tibi eos quasi sponsa.
Numérotation du verset Is. 49,19 

Quia deserta tua
et solitudines tue
et terra ruine tue nunc
angusta erunt pre habitatoribus
et longe effugabuntur2
2 effugabuntur] fugabuntur Weber
qui
absorbebant te.
Numérotation du verset Is. 49,20 

Adhuc dicent in auribus tuis
filii sterilitatis tue.
Angustus est mihi3 locus
3 est mihi] inv. Weber
fac
spatium mihi ut habitem.
Numérotation du verset Is. 49,21 

Et dices in corde tuo :
Quis genuit mihi istos ?
Ego
sterilis et non pariens,
transmigrata et captiva
et istos
quis enutrivit ? Ego destituta et sola
et isti
ubi hic erant ?
Numérotation du verset Is. 49,22 

Hec dicit Dominus Deus.
Ecce levabo4 ad gentes manum meam
4 levabo] levo
et ad populos exaltabo signum meum
et
afferent filios
tuos
in ulnis
et filias tuas super humeros portabunt
Numérotation du verset Is. 49,23 

et erunt reges
nutricii tui
et regine nutrices tue. Vultu in terra5
5 terra Ω Ed1455 Rusch Weber ] terram ΦR ΩJ Clementina
demisso6 adorabunt te
6 demisso ΛL ΦR2P S² U Q* Ω Ed1455 Clementina ] dimisso Rusch Weber
et pulverem pedum7 tuorum lingent.
7 pedum] pedem Rusch (cacogr. )
Et scies
quia ego
Dominus
super quo
non confundentur
qui exspectant
eum.
Numérotation du verset Is. 49,24 

Numquid
tolletur a forti8
8 forti] forte Weber
preda
aut
quod captum fuerit
a robusto salvum esse poterit ?
Numérotation du verset Is. 49,25 

Quia hec dicit Dominus : Equidem et captivitas
a forti9
9 forti] forte Weber
tolletur et quod ablatum fuerit
a robusto
salvabitur.
Eos
vero qui iudicaverunt
te ego iudicabo
et filios tuos
ego salvabo.
Numérotation du verset Is. 49,26 

Et cibabo
hostes tuos
carnibus suis
et quasi musto sanguine suo inebriabuntur.
Et
sciet
omnis caro
quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus
fortis Iacob.

Capitulum 49

Numérotation du verset Is. 49,1 
marg.| {4. 110ra} Audite Insule etc.   Adhu c agit de reversione Iudeorum. Et dividitur capitulum hoc in duas partes. In prima parte Chirographus Cyri, quem ipse Iudeis dispersis ubique misit, ut ipsi redirent in Hierusalem. In secunda parte agitur de prosperitate reversorum, ibi :   super vias pascentur. Com prehenditur autem hec prosperitas in quatuor. Timebant enim Iudei vie difficultatem, revertentium paucitatem et vicinarum Gentium impugnationem, ideo promittitur eis vie levitas, ibi :   Super vias. Sec undo revertentium pluralitas, ibi :   Ecce isti de longe. Ter tio vicinarum Gentium auxilium, ibi :   Ecce levabo. Qua rto hostium rebellium destructio, ibi :   Numquid tolletur ? In p rincipio ergo ponit Chirographum Cyri. Cyrus enim audiens prophetatum fuisse de eo quod per ipsum debebat fieri liberatio Iudeorum, mandavit omnibus Iudeis, ut redirent in Hierusalem ad serviendum Domino. Et ecce Chirographus eius.
marg.| {a} Audite Insule dici t Cyrus in litteris suis, id est vos, qui habitatis in insulis.
marg.| {b} Et attendite populi id est vos longinqui populi, qui estis dispersi in longinquis regionibus.
marg.| {d} Dominus ab utero vocavit me id est antequam nascerer, imposuit mihi nomen, sup. 45.a. Hec dicit Dominus Christo meo Cyro.
marg.| {g} De ventre matris mee per Isaiam.
marg.| {i} Et posuit os meum, quasi   gladium id est verba mea comminatoria fecit timeri a Gentibus, sicut timetur gladius acutus.
marg.| {4. 110va} {Δ} {a} In umbra manus sue protexit me id est potentia sua servavit me a persecutione inimicorum : sicut umbra servat ab estu.
marg.| {c} Et posuit me sicut sagittam electam id est per me debellavit inimicos, etiam remotos : sicut per sagittam percutitur a longe.
marg.| {4. 111ra} {Δ} {a} In pharetra sua abscondit me. Tan git, quomodo fuit nutritus Cyrus : quia cum predictum fuisset avo Cyri quod de filia sua nasceretur puer, qui occideret eum, statim ut natus est Cyrus, proiectus est in nemus : et nutrivit eum quedam canicula, donec invenit eum quidam Pastor et posuit cum pueris suis : et post servivit avo suo : et post hec promotus est in regnum, quando tempus fuit. Et hoc est quod dicit :   In pharetra sua abscondit me id est custodivit me et absconditum servavit ab avo meo, sicut servatur sagitta in pharetra. Et eduxit me, quando opus fuit, sicut sagitta educitur tempore suo.
marg.| {b} Et dixit mihi non dirigendo sermonem ad me, sed de me ad Prophetas dixit : Quid ?
marg.| {c} Servus meus es tu etc. id est servus meus eris in liberando Israel.
marg.| {e} Quia in te gloriabor id est per te debellabo hostes, in quo gloriosus apparebo.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Et dixit mihi : Se rvus meus es tu, Israel, id est per Prophetas audire me fecit quod Israel esset servus suus.
marg.| {e} Quia in te gloriabor ut p rius in tua liberatione.
marg.| {f} Et ego dixi id est apud me cogitavi, dicit Cyrus.
marg.| {g} In vacuum laboravi Iude os liberando.
marg.| {h} Sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi pro subiectione eorum mihi pugnando, quia, supple, iterum propter peccata sua captivabuntur. Probabile est enim quod Cyrus multotiens cogitabat apud se quod frustra liberabat populum : quia propter peccata nova, que facerent, iterum captivarentur, tamen hoc voluit facere propter Deum. Et hoc est quod dicit.
marg.| {k} Ergo iudicium meum etc. quasi licet ita sit ; ego tamen faciam non propter eos, sed propter Deum. Vel possunt esse verba Prophete conquerentis de malitia Iudeorum et dicentis :
marg.| {f} Et ego dixi etc.   tot et tanta verba eis dicendo et predicando.
marg.| {h} Sine causa et vane fortitudinem etc.   tota die eis predicando et clamando, quia non sunt correcti.
marg.| {k} Ergo iudicium meum cum Domino id est ego exspectabo
marg.| {Δ} de hoc iudicium Domini
marg.|
marg.| {a} In umbra manus sue protexit me quia ab originali mundavit eum Dominus, in quo quasi ardorem carnalis concupiscentie refrigeravit.
marg.| {c} Et posuit me sicut sagittam electam id est ad vulnerandum corda inimicorum eius per comminationem pene. Mt. 3.c. Iam securis ad radicem arboris posita est etc.
marg.|
marg.| {a} In pharetra sua
marg.| {Θ} {a} In umbra manus sue protexit me quia Deus pater Christum in omnibus operibus suis custodivit. Licet enim exposuerit eum in passione, non tamen dereliquit.
marg.| {c} Et posuit me sicut sagittam electam. Sag itta electa reservatur usque, dum necesse sit ; ita Christus quasi reservatus est in sinu Patris, donec venit plenitudo temporis, ut dicitur Gal. 4.a. Et tunc missus est ad vulnerandum corda fidelium promissione bonorum et comminatione penarum.
marg.| {Θ} {a} In pharetra sua
marg.| {Λ} {a} In pharetra sua etc.   sicu t sagitta absconditur in pharetra.
marg.| {b} Et dixit mihi etc. id est specialiter servies mihi in cultu meo.
marg.| {e} Quia in te gloriabor te p rotegendo ut populum peculiarem : et quia in te vocabitur nomen meum.
marg.| {f} Et ego dixi dicu nt boni Iudei.
marg.| {g} In vacuum laboravi mitt endo ad alios Iudeos, ut redirent.
marg.| {h} Sine causa etc. quasi vexatus sum et afflictus pro nihilo, significando et monendo alios, ut redirent, cum redire noluerunt.
marg.| {k} Ergo iudicium meum cum Domino id est Dominus iudicabit
marg.| {Λ} inter me et inter eos
marg.|
marg.| {a} In pharetra sua etc. id est in deserto abscondit me a vento otiose locutionis et turbine perverse nationis.
marg.| {b} Et dixit mihi : Se rvus meus etc.   Unde Mt. 11.b. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista.
marg.| {Θ} {a} In pharetra sua etc. id est in carne latere me fecit. Hec est illa pharetra, a qua exeunt sagitte vulnerantes corda, id est beneficia incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis et huiusmodi.
marg.| {b} Et dixit mihi etc.   per omnimodam mihi obedientiam. Unde Phil. 2.a. Factus est obediens Patri usque ad mortem.
marg.| {d} Israel qui semper vides Deum per contemplationem.
marg.| {e} Quia in te gloriabor Unde Io. 17.b. Pater clarificavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi.
marg.| Secundum Andream autem verba sunt eorum, quibus dictum est sup. proximo. Annuntiate, auditum facite hoc, annuntiantium aliis beneficia Domini et dicentium.
marg.| {a} Audite insule id est vos, qui habitatis.
marg.| {b} Et attendite populi id est Gentes longe habitantes.
marg.| {d} Dominus ab utero dici t populus Iudeorum, id est a prima pene origine mea, scilicet in Abraham elegit me in populum sibi. Vel ab utero matris mee elegit me per Iacob, a quo descendi : quem in ventre matris elegit Dominus, Esau reprobato.
marg.| {g} De ventre matris mee. Ide m est.
marg.| {i} Et posuit os meum id est orationibus meis efficaciam dedit, quibus orante Moyse Amalech iugulatus interiit.
marg.| {Λ} {a} In umbra manus sue protexit me : id est fortitudine sua custodivit ab hostibus : sicut custoditur homo a Solis ardore per umbram. Vel,   In umbra manus sue protexit me in c olumna nubis per diem : Ex. 13.c.
marg.| {e} Et posuit me sicut sagittam electam quasi sicut sagittarius optimas sagittas abscondit, donec tempus veniat extrahendi : ita Dominus abscondit me, donec opportunitas manifestandi venit, scilicet in Egypto. Et hoc est quod sequitur :
marg.| {Λ} {a} In pharetra sua
Numérotation du verset Is. 49,mystice 
marg.| {a} Audite Insule etc.   verb a possunt esse Ioannis Baptiste, monentis, ut adventum Christi suscipiant. Et ut melius sibi credatur, proponit Propheta in persona eius quod a ventre matris sit electus a Deo et in utero sanctificatus, dicens :   Audite insule etc. id est vos Iudei habitantes procul et propinqui audite.
marg.| {d} Dominus ab utero id est ministrum et preconem sibi elegit.
marg.| {g} De ventre matris mee. Nom en Ioannis gratia est, Ioannes enim interpretatur gratia. Huius nominis recordatus est Dominus, quia in ventre matris sue Ioanni infudit gratiam et eum ab originali mundavit.
marg.| {i} Et posuit os meum, quasi   gladium quia Ioannes Scribis et Phariseis non parcebat, sed increpabat eos audacter dicens. Progenies viperarum, quis docuit vos fugere a ventura ira ? Mt. 3.b.
marg.|
marg.| {a} In umbra manus
marg.| Potest autem exponi de Christo.
marg.| {d} Dominus ab utero vocavit me dici t Christus, id est nomen Iesus imponi mihi fecit. Lc. 1.c. Vocabis nomen eius Iesum.
marg.| {g} De ventre matris mee pate r, quia per me salutem fieri Gentibus promisit quod significat nomen meum. Unde Mt. 1.d. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
marg.| {i} Et posuit os meum quia non venit Christus pacem mittere in terram, sed gladium, id est malos separare a bonis. Unde Apc. 1.d. et 19.c. dicitur quod ex ore eius exibat gladius ex utraque parte acutus, ut, scilicet spiritu oris sui interficiat impium. 2. Thessal. 2.b.
marg.| {Θ} {a} In umbra manus
marg.| Moraliter] autem ista verba Prelato conveniunt.
marg.| {a} Audite Insule id est Iusti fluctibus tribulationum concussi.
marg.| {b} Et attendite exem pla.
marg.| {c} Populi de longe id est peccatores, qui longe estis a Deo in regione dissimilitudinis. Hoc debet dicere Prelatus, sive Predicator, tam Iustis, quam peccatoribus, ut attendant ad verba et exempla eius. Rm. primo.4.110rb} b. Sapientibus et insipientibus debitor sum. Predicator enim debet ad minus hec duo subditis, verbum, scilicet et exemplum. Vel.
marg.| {a} Audite aure corporis.
marg.| {b} Et attendite aure cordis, sup. 48.d. Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset, quasi flumen pax tua. Eccles. 32.d. Qui credit Deo, attendit mandatis ; ergo qui non attendit, non credit. Subdit autem multa, que conveniunt Prelato, propter que audiendus est et attendendus. Primum est canonica electio, que notatur hic, cum dicitur   Dominus ab u tero etc.   Secu ndum est efficax predicatio et oratio : quod notatur, ibi :   Posuit os meum. Ter tium est bona operatio et sancta conversatio : quod notatur, ibi :   In umbra manus. Qua rtum est sui ad se reversio : quod notatur, ibi :   In pharetra sua. Qui ntum quod pertinet ad Deum, est testimonium, quo Deus testificatur spiritui nostro, quia filii eius sumus : quod notatur, ibi :   Et dixit mihi. Dic it ergo.
marg.| {d} Dominus ab utero. Dominus non Diabolus.
marg.| {f} Vocavit me non ingessi me.
marg.| {e} Ab utero id est de gremio Ecclesie canonice assumptus, non aliunde per violentas preces intrusus. Ps. 138. Suscepisti me de utero matris mee, id est approbasti promotionem meam, immo tu etiam eam fecisti. Unde Ps. 21. alibi. Tu es, qui extraxisti me de ventre : spes mea ab uberibus matris mee ; in te proiectus sum ex utero. Felix Prelatus, qui sic potest dicere quod extractus sit a Domino de ventre, id est de gremio Ecclesie assumptus in Prelatum, contra propriam voluntatem et coactus : Sed hodie non extrahuntur de utero a Domino, immo ex proprio appetitu tam impetuose exeunt de utero Ecclesie, ut matrem dirumpant per lites et schismata et appellationes : et ideo comparantur vipere : quia vipera vi paritur et matrem occidit in partu. Mt. 3.b. Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? Sed quid sunt multi in utero Ecclesie mortui, quorum vocatio perniciosa esset, ideo subdit.
marg.| {g} De ventre matris mee recordatus est nominis mei quasi dicat : et canonice de utero sum vocatus in prelationem : et cum essem in utero, id est subditus, dignus eram electione per bonam conversationem. Aliter enim non potest esse bonus Prelatus de facili, qui non fuerit bonus subditus. Chrysostomus : Bonus magister militum, nisi prius bonus miles fuerit, numquam erit. Et hoc est quod dicitur hic.   De ventre id est antequam nascerer in prelationem, dum eram, scilicet de ventre.
marg.| {h} Recordatus est id est dedit mihi bonam vitam, per quam habui bonum nomen, id est famam bonam. Prv. 22.a. Melius est nomen bonum, quam divitie multe. Item Eccles. 41.c. Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri magni et pretiosi Ps. 70. In te confirmatus sum ex utero, id est dum eram in utero, tibi adhesi. Item Ps. 21. De ventre matris mee Deus es tu, id est dum fui subditus, colui te et ideo ne discesseris a me in prelatione. Primum ergo est, ut canonicus sit introitus et a Deo vocatus sit tamquam dignus, sicut Aaron. Hbr. 5.a. Secundum est, ut positus in prelatione efficax sit in doctrina et in oratione assiduus. Unde subdit.
marg.| {i} Et posuit os meum ut s ermo predicationis sit penetrativus apud homines et sermo orationis apud Deum. De primo dicitur Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Et Za. 9.d. Ponam te, quasi gladium fortium, ut scilicet de oratione dicitur Eccles. 35.d. Oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec appropinquet, non consolabitur ; et non discedet, donec Altissimus aspiciat et Dominus non elongabit ; nisi oratio esset gladius, Moyses precibus non vicisset Amalech. Ex. 17.c. Ideo David dicitur tenerrimus ligni vermiculus, 2Rg. 23.a. Vermiculus enim, quamvis tener sit et mollis tangenti ; tamen durum lignum penetrat ore corrodendo. Similiter bonus Prelatus mollis debet esse tangenti, id est patiens convicianti et exprobranti, tamen in ore debet habere vim penetrandi, ut per predicationem duros emolliat et in putredinem penitentie convertat ; et per orationem Deum ad misericordiam flectat. Ideo dicitur supra 41.d. Noli timere, vermis Iacob, qui mortui estis ex Israel, ego auxiliatus sum tui, dicit Dominus. Et nota quod multe sunt proprietates gladii, propter quas per eum intelligitur predicatio. Gladius enim non nocet tenenti, si recte teneatur ; sed iuvat contra hostem : similiter predicatio, si manu operationis teneatur, iuvat contra mundum, carnem, Diabolum, * Sed qui tenet gladium in ore suo, gladio se perfodit. Ps. 58. Gladius in labiis eorum, quoniam quis audivit Mt. 23.a. Dicunt et non faciunt. Item gladius terret hostes ; sic predicatio Demones. Unde Idc. 7.f. Clamaverunt gladius Domini et Gedeonis, stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes, ululantesque fugerunt. Item gladius anceps est ex utraque parte scindens ; sic predicatio resecat tam vitia corporalia quam spiritualia. Apc. 1.d. et 19.c. De ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat. Item gladius micat et splendet, sic predicatio. Ez. 21.g. Mucro, mucro, evagina te ad occidendum : lima te, ut interficias et splendeas. Item in eod. b. Gladius, gladius exacutus est et limatus : ut cedat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est. Item gladius habet vaginam, ex qua extrahitur et in qua servatur ; sic predicatio debet habere vaginam, cor, scilicet Predicatoris, a quo non semper debet extrahi, ne ex nimietate vilescat : nec semper debet esse in vagina, ne omnino veritas ignota permaneat. Eccles. 3.b. Tempus tacendi et tempus loquendi. Iob. 12.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, pro defectu et raritate doctrine, si emiserit eas, pariter subvertent terram pre nimietate, scilicet. Item in gladio sculpitur littera ; similiter predicatio debet esse litterata, ut sit sine errore. Non enim idiota debet esse Predicator, sed eruditus in sacro eloquio. Unde Hieronymus Non credas mihi, nisi ea, que dixero, per novum et vetus testamentum tibi probavero. Item in gladio sculpitur crux ; similiter in predicatione non debet Crux Domini pretermitti, ut homines ad dolorem moveantur et ad compassionem Crucifixi. 1Cor. 2.d. Predicamus Christum Crucifixum : Iudeis quidem scandalum ; Gentibus autem stultitiam. Item magnus sculpitur in gladio ; similiter exempla Sanctorum debent in predicatione ostendi ; ut castitas et innocentia Abel, fides et obedientia Abrahe, mansuetudo Moysi, patientia Iob, misericordia David, strenuitas Prophetarum, caritas Apostolorum, constantia Martyrum ; prudentia Confessorum, candor Virginum. Iac. 5.b. Exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitatis, laboris et patientie, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini, ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt, sustinentiam Iob. audistis et finem Domini vidistis : quoniam misericors est Dominus et miserator. Hec tria, scilicet littera, Crux et manus sicut debent annuntiari in predicatione ; ita debent ostendi in ipso Predicante. Unde dicitur 3Rg. 6.d. Et sculpsit in eis picturam Cherubim, ecce littera ; et palmarum species, ecce manus ; et anaglypha, id est sculpturas passionum Christi, ecce Crux. Unde Apostolus dicit Gal. 6.d. Ego stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.
marg.| Vel littera est in ense, quando Predicator docet quid credendum : manus, {4.110vb} quando docet quid agendum : Crux, quando docet quid patiendum. Item gladius flectitur, preterea licet flexibilis sit, nihilominus efficax est contra ferrum et secat ; sic predicatio flecti debet ad penitentes. Ez. 18.g. Nolo mortem morientis : sed ut magis convertatur et vivat. Et debet esse dura contra rebelles. Mt. 7.c. Omnis arbor, que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Item homo accingit se ense suo ; similiter Predicator predicatione sua debet accingi et restringi, ut faciat quod dicit Ps. 44. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Sic faciebat Paulus, qui dicebat. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum et in servitutem redigo ; ne cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. Ideo Predicator comparatur gallo, quia gallus ante se percutit alis, quam sonum emittat. Iob. 38.d. Quis dedit gallo intelligentiam ? Gregorius Omne quod locuturi sunt Predicatores, operibus preclamant.
marg.| Item gladius acquiescit et lacrimatur ; sic predicatio debet esse lacrimosa, ut compatiatur Predicator peccatis hominum, sicut Paulus Phil. 3.d. Multi ambulant, quos sepe dicebam vobis ; nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi, quorum finis interitus etc. Item in ense fiunt auguria et divinationes, ut sciantur occulta. Unde quando aliquis damnum incurrit et nescit, a quo venit, recurrit ad divinum ; similiter peccator, qui amisit Deum per peccatum et omnia bona gratie ; et tamen nescit quantum damnum passus sit, nec intelligit a quo : debet cognoscere in predicatione, quid amisit et per quem damnum incurrit. De hoc dicit Os. 7.a. tibi ostendens furem tuum : Operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Prv. 16.b. Divinatio in labiis Regis, in iudicio non errabit os eius. Talis divinatio bona est. Sed alia divinatio est perniciosa et scelerata, que prohibetur. Dt. 18.b. Et supra 8.d. Cum dixerint vobis : querite a pythonibus et divinis, qui strident incantationibus suis, numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis et mortuis ? Ad legem magis et testimonium recurrite.
marg.| Item in gladio est vallis similiter predicatio debet habere vallem, id est humilitatem : ne homo magis se, quam Deum predicet : vel ne de sublimioribus, que non intelligit, inutiliter et inaniter predicet : sed de inferioribus, scilicet de peccatis vitandis et detestandis, ieiuniis et eleemosynis faciendis. Ps. 72. Posuerunt in celum os suum.
marg.| Ista breviter possunt perstringi quatuor versibus : Innocuus capulo, terrens, anceps, micat ensis. Adsunt vagina, littera, forma crucis. Flectitur, accingit, ferrum secat, ac lacrimatur Augurium, vallis, effigiata manus.
marg.| Sequitur de tertio quod requiritur in prelato, scilicet bona operatio.
marg.| {a} In umbra manus sue id est in imitatione operum suorum. Umbra enim manus, habet similitudinem manus.
marg.| {b} Protexit me. Qui enim sequitur Deum perfecte in bonis operibus, protegitur hic a culpa et in futuro ab omni pena : Maxime in amore protegit Dominus sub umbra manuum suarum in amore expansarum. Ct. secundo. a. Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi.
marg.| {c} Et posuit me sicut sagittam electam. Non dicit os meum, sed me, quia ipse predicator, qui imitatur opera Christi, totus est sagitta. Tota enim eius conversatio penetrat corda intuentium, non tantum lingua.
marg.| Et nota quod sermo predicationis comparatur gladio : quia gladius tantum propinquos percutit, sic predicatio audientes, qui presentes intersunt sermoni. Sed conversatio comparatur sagitte, quia ad longinquos attingit ; fama enim conversationis bone ad remota loca diffunditur : unde comparatur fulguri quod statim ubique apparet. Za. 9.d. Exibit, ut fulgur, iaculum eius. Mt. 24.c. Sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem ; ita erit adventus filii hominis. Item nota quod tria sunt in sagitta, que conveniunt Predicatori. Lignum rectum et ferrum acutum et tres pennule, que vehunt sagittam. Similiter Predicator debet habere rectitudinem verbi et acumen scientie : et tres pennulas circa ista, scilicet comminationem, promissionem, instructionem. Vel lignum flexibile, mansuetudo, ferrum, patientia : tres penne, fides, spes, caritas. Iustus dicitur sagitta propter novem proprietates sagitte, que notantur his versibus.
marg.| Missa tribus pennis, cava vertice, recta rotundo Ligno, barbato ferro late volat intrat.
Numérotation du verset Is. 49,moraliter 
marg.| *{a} In pharetra sua etc.   hoc est quartum quod requiritur in Prelato et Predicatore, secretum contemplationis. Gladius enim predicationis non debet semper percutere : nec sagitta semper debet emitti ; sed aliquando in pharetram abscondi, id est in secretum discussionis proprie et contemplationis divine. Unde Ez. 21.g. Revertere ad vaginam tuam in locum, in quo creatus es et in terram nativitatis tue. Debet enim Predicator considerare terrenitatem et fragilitatem suam. Na. 3.c. Intra in lutum et calca, subigens tene laterem.
marg.| {b} Et dixit mihi. Tal i loquitur Dominus, qui est sollicitus investigator sue conscientie et sue fragilitatis conscius. Unde Ier. 18.a. Vade ad domum figuli et ibi loquar ad te.
marg.| {c} Servus meus es tu. Hoc dicit Dominus conscientie boni Prelati, Rm. 8.c. Spiritus reddit testimonium spiritui nostro quod sumus filii Dei. Et dicuntur hic duo : Servus {4. 111rb} meus es tu, in operatione fideli et prudenti. Lc. 12.c. Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Eccl. 10.d. Servo sensato liberi servient.
marg.| {d} Israel in m editatione et contemplatione. Et competens est ordo. Prius est enim Iacob, quam Israel. Gn. 35.b. Non vocaberis ultra Iacob ; sed Israel erit nomen tuum. Item primo Lia assumitur, post Rachel. Gn. 29.e. Unde Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem. Hoc est primum et avis ad volatum.
marg.| {e} Quia in te gloriabor id est in tua recta intentione, per quam gloriam meam queris, non homini laudes. Prv. 10. Gloria Patris filius sapiens : quia filius sapiens quantum potest, querit gloriam et honorem patris.
marg.| Vel, In te gloriabor, id est in conversis per te laudabor et gloriosus apparebo. Prv. 14.d. In multitudine populi dignitas Regis. Eccles. 24.a. Sapientia in medio populi sui gloriabitur : et in multitudine Electorum habebit laudem. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum.
marg.| Sequitur secundum mysticam expositionem, de Christo.
marg.| {f} Et ego dixi pati ens in cruce. Dixi, dictione mentali, vel, dixi, id est dicere potui.
marg.| {g} In vacuum laboravi pati endo, quantum ad incredulos Iudeos, quibus non profuit passio eius, quasi dicat : quomodo te gloriose glorificavi, o Pater, qui magnam partem Iudeorum ad te revocare non potui. Mc. 6.a. Non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et dicit Beat. Bernard. quod Dominus tempore passionis flevit, ideo : quia cum eius passio esset omnibus sufficiens causa salutis ; tamen efficiens in paucis. Conquerens ergo Dominus dicit : In vacuum laboravi, quasi dicat : frustra conflavit flator : malitie eius non sunt consumpte. Ier. 6.g. Item Ez. 24.c. Multo labore sudatum est : et non exivit de ea nimia rubigo eius neque per ignem. Et postea subditur. Mundare te volui, sed non es mundata, sup. 43.d. Prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis, scilicet abluendis et tamen non es abluta.
marg.| {h} Sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Sin e causa, id est sine culpa mea, quasi dicat : penam non merui et vane : quia multis non profui.
marg.| {i} Fortitudinem meam consumpsi ad littera m, moriendo. Nota quod Dominus suam passionem et nostram ingratitudinem ostendit. Unde infra 57.a. Videte, quomodo iustus periit et nemo recogitat, corde. Eccles. 9.d. Civitas parva et pauci in ea viri : venit contra eam Rex magnus et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio : inventusque est in ea vir pauper et sapiens, qui liberavit urbem per sapientiam suam : et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Am.. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion bibentes vinum in phialis et optimo unguento delibuti : et nihil patiebantur super contritione Ioseph, id est Christi.
marg.| {k} Ergo iudicium meum cum Domino vel apud Dominum, quasi dicat : Dominus sit Iudex eorum, qui me contemnunt.
marg.| {l} Et opus meum cum Deo meo. Vel secundum  LXX. Et labor meus, vel dolor meus coram Deo meo, quasi dicat : ipse videat et iudicet pro labore et dolore meo, quem pro illis sustinui, quasi dicat : ego non sum accusabilis coram te, o Pater, de minori labore ; sed ipsi de ingratitudine. Ps. 9. vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras supra 5.b. Quid est quod ultra debui facere vinee mee et non feci ei ? An quod exspectavi, ut faceret uvas et fecit labruscas ? sup. 43.d. Reduc me in memoriam, ut iudicemur simul. Item. 41.f. Afferte, si quid habetis, dicit Rex Iacob. Iob. 9.a. Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere unum pro mille. Item Iob. 32.d. Si habes, quid loquaris, responde mihi. Item Iob. 34.a. Iudicium eligamus nobis. Mi. 6.a. Iudicem Domini cum populo et cum Israel diiudicabitur. Os. 4.a. Iudicium Domino cum habitatoribus terre. Bonum est ergo consilium Domini, ut disponat sermones suos in iudicio. Ille, qui compatitur Christo morienti, non accusabitur de ingratitudine beneficii sibi exhibiti. Ps. 111. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio. Vel sic potest legi.
marg.| {g} In vacuum laboravi etc. quasi dicat : multum laborem sustinui ; et tamen in labore meo proprium commodum non quesivi.
marg.| {k} Ergo iudicium meum cum Domino quasi dicat : propriam gloriam non quesivi, est qui querat et iudicet. Io. 8.f.
marg.| Vel sic : Ego iudicium etc. quasi dicat : quia beneficia mea contemnunt homines, iudicabo eos unus cum Patre meo Iudex existens.
marg.| {Θ} {a} Et opus
marg.| {4. 111va} Δ de hoc iudicium Domini, ut iudicet de hoc inter me et eos.
marg.| {a} Et opus meum cum Deo meo id est Deus reddet mihi mercedem de opere meo.
marg.| {Λ} inter me et inter eos.
marg.| {a} Et opus meum cum Deo meo id est nihilominus operabor in redeundo et templum reedificando : et hoc auxilio Dei. Sequitur secundum primam expositionem.
marg.| {b} Et nunc hec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi id est faciens me concipi ad servitium suum, dicit Cyrus.
marg.| {d} Ut reducam ad eum id est ad locum et ad cultum eius.
marg.| {e} Iacob id est duas Tribus, scilicet eas de captivitate liberando.
marg.| {f} Et Israel id est decem Tribus.
marg.| {g} Non congregabitur quia pauci de decem Tribubus redierunt.
marg.| {h} Et glorificatus sum in oculis Domini quasi in conspectu Domini gloriosum est quod feci, liberando Iudeos. Vel sic. Glorificatus sum, id est honoratus in oculis Domini : quia ipse dedit mihi Monarchiam.
marg.| {i} Et Deus meus factus est fortitudo mea prot egendo et fortitudinem dando contra hostes meos.
marg.| {l} Et dixit mihi .
marg.| {m} Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas Tribus ? Inte rrogative, quasi dicat : non debes hoc habere pro parvo quod elegi te ad reducendum Iudeos ad terram meam. Feces autem vocat Iudeos : quia tunc Iudei erant pessimi, scilicet tempore Cyri. Boni enim fuerunt Iudei tempore Patriarcharum, mali tempore Iudicum, peiores tempore Regum, pessimi tempore Cyri et Isaie et Prophetarum.
marg.| {o} Dedi te in lucem Gentium quasi licet hoc non sit parum quod feci tibi ; tamen plus adhuc faciam : quia faciam pacem magnam in regno tuo et prosperitatem dabo subditis tuis. Et hoc est quod dicit : Dedi te in lucem Gentium, id est clarum Iudicem Gentium et sub quo erit pax magna, faciam.
marg.| {p} Ut sis salus mea id est meorum Iudeorum.
marg.| {q} Usque ad extremum terre habi tantium, supple. Vel possunt esse verba Isaie dicentis.
marg.| {b} Et nunc hec dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi id est qui formavit me in utero ad serviendum sibi. Dicit, inquam, mihi, id est inspirat.
marg.| {d} Ut reducam ad eum Iacob id est per admonitionem meam converti faciam duas Tribus ab idololatria ad cultum eius : vel reducendos ad terram suam pronuntiem.
marg.| {f} Et Israel non congregabitur quasi licet faciam posse meum, tamen non potero congregare Iudeos ad cultum Dei. Vel per Israel intelliguntur decem Tribus. Et est sensus. Israel non congregabitur, id est decem Tribus ad cultum Dei non revertentur, vel ad terram Domini non redibunt, nec decem Tribus ; nec due, id est aliqui de duabus.
marg.| {h} Et tamen quia feci quod potui, dicit Propheta : glorificatus sum in oculis Domini id est honoratus sum a Domino.
marg.| {i} Et Deus meus factus est fortitudo mea conf ortando me et roborando in predicatione, ut non timeam arguere delinquentes etiam usque ad mortem.
marg.| {l} Et dixit Domi nus consolando me super abiectione populi mei.
marg.| {m} Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas Tribus Iacob et feces Israel convertendas ? quasi parum est, ut reducas ad cultum meum peccatores Iudeos. Sed etiam.
marg.| {o} Dedi in lucem Gentium id est Prophetam et nuntium veritatis Gentibus.
marg.| {p} Ut sis salus mea id est annuntiator salutis mee, quam faciam in Iudeis.
marg.| {q} Usque ad extremum terre id est Gentibus etiam remotis. Isaias enim in hac prophetia, quam scripsit, salutem Domini usque ad extrema terre nuntiavit. Sequitur.
marg.| {4.112ra} {Λ} {a} Hec dicit Dominus Redemptor etc. id est redimens Israel a servitute captivitatis et mundans a sordibus idololatrie.
marg.| {d} Ad contemptibilem etc. id est Gentem Iudeorum, que ceteris Gentibus et numero paucior erat et viribus, propter cerimoniarum singularitatem et circumcisionis austeritatem, reputabatur ab aliis Gentibus abominabilis et contemnebatur.
marg.| {f} Ad servum Dominorum id est ad Gentem Iudeorum, que ad litteram multis Dominis serviebat.
marg.| {g} Reges videbunt libe rationem et reversionem tuam,
marg.| {h} Et consurgent Principes ad i mpediendum te, vel ad honorandum.
marg.| {k} Et adorabunt id est reverebuntur te : vel adorabunt Dominum, qui hoc fecit tibi, Adorabunt, dico, te.
marg.| {l} Propter Dominum id est propter illud quod faciet tibi Dominus.
marg.| {m} Quis fidelis est redd ens tibi fideliter promissam sepe liberationem.
marg.| {n} Et sanctum Israel etc. id est populum peculiarem.
marg.| {p} Hec dicit Dominus etc.   quo, scilicet mihi placuit. Vel, Tempore placito, id est tibi pacto, scilicet quo te promiseram liberare.
marg.| {r} Exaudivi te roga ntem pro liberatione tua.
marg.| {s} Et in die salutis id est quando venit dies apta salvationi tue.
marg.| {t} Auxiliatus sum tui dand o tibi gratiam in conspectu Cyri, ut daret tibi licentiam redeundi.
marg.| {u} Et servavi te etia m in captivitate manentem, ut scilicet non perires.
marg.| {x} Et dedi te in fedus populi id est confederatum te feci Gentibus vicinis et amicum, etsi primo rebellaverint.
marg.| {Λ} {a} Ut suscitares
marg.| {Θ} {a} Et opus meum cum Deo meo id est vindex ero {4. 111vb} cum Patre. Sequitur.   Et nunc hec dicit Dominus Pate r, qui respondet filio conquerenti. In vacuum laboravi etc.   hec predicta, scilicet quasi dicat : Pater dicitur mihi quod iudicabit pro me vel hec, que sequuntur, scilicet : Ut reducam ad eum Iacob etc.
marg.| {c} Formans me ex utero servum sibi, ut reducam ad eum Iacob : et Israel non congregabitur. Et nota quod dicit, ex utero, virginali scilicet : non enim ex uteris duorum parentum genitus est. Formans me servum sibi, id est formans me secundum naturam servi, quam ex Virgine suscepit : secundum enim formam Dei, non est formatus, sed formator, Vel ideo dicit : formans me ex utero servum sibi : quia ad hoc factus est homo, ut faceret voluntatem Dei Patris et serviret ei in redemptione humani generis : et etiam natus est filius Dei, cum nos e converso nascamur filii diaboli. Eph. 2.a. Omnes nascimur filii ire. Et hoc est quod subdit.
marg.| {d} Ut reducam ad eum Iacob id est Iudeos, quasi hoc mihi dixit Pater, vel ad hoc formavit me secundum naturam servi. Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel.
marg.| {f} Et Israel non congregabitur ad u nitatem fidei. Io. 1.a. In propria venit et sui eum non receperunt.
marg.| {h} Et glorificatus sum in oculis Domini quasi dicat : ego Iudeos perdidi ; sed glorificatus sum in Gentibus. Unde : Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Mt. ultimo d. Vel,   Glorificatus sum in oculis Domini quan do in passione vilis fui in oculis mundi : tunc enim in conspectu Patris pretiosus et gloriosus apparui. Ps. 21. Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis 2. Regum. 6.d. Ludam et vilior fiam plus, quam factus sum : et ero humilis in oculis meis : et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo. Duo dicit, vilior et gloriosios. Vilior in mundo, gloriosior in celo. Vilior, quia morte turpissima condemnatus in passione : gloriosior, quia tunc triumphavit de hoste. Similiter Sancti viles sunt in mundo ; sed gloriosi sunt in celo et Deo. Ps. 138. Nimis honorati sunt amici tui tui, Deus. Ps. 16. Funes ceciderunt mihi in preclaris : etenim hereditas mea preclara est mihi. Funes sunt fratres minores, qui sunt funibus ligati et qui mensuratores sunt patrie celestis. De quibus dicit Iob. 12.d. Baltheum Regum dissolvit et precingit fune renes eorum, quia nobiles vocat ad illum ordinem. Isti funes in mundo sunt abiecti ; sed apud Deum preclarissimi. Sequitur de mysterio.
marg.| {i} Et Deus meus. Hoc dicit secundum hominem Christus.
marg.| {k} Factus est fortitudo mea me r esuscitando, vel super abiectione populi mei, me consolando per vocationem Gentium. Unde subditur.
marg.| {l} Et dixit Pate r mihi.
marg.| {m} Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas Tribus Iacob id est Iudeos a morte anime.
marg.| {n} Et feces Israel convertendas id est carnales Iudaici populi reliquias. Parum enim fuit, ut filius Dei formam servi acciperet ad salvandum Iudeos, nisi etiam Gentes converteret. Nobilis enim avis non mittitur nisi ad magnam predam. Iudeos autem insinuat esse mortuos, cum dicit, ad suscitandas etc.   Et f etidos, cum dicit : et feces Israel etc.   Mort ui enim erant per infidelitatem, quia Iustus ex fide vivit. Hab. 2.a. Fetidi per malos mores et malam conversationem. Et nota quod in fundo remanent feces vino exhausto. Primitivi patres fuerunt feces, id est Iudei duri ad credendum. Vel, Feces Israel, vocat Apostolos : quia contemptibilia mundi elegit Deus, 1Cor. 1.d. ut fortia queque confundat.
marg.| {o} Dedi te in lucem Gentium quia parum est, te tantum esse illuminationem Iudeorum, ideo dedi te in lucem Gentium, ut eas illumines per doctrinam et predicationem.
marg.| {p} Ut sis salus mea id est meorum per gratie collationem et glorie promissionem.
marg.| {q} Usque ad extremum terre ad littera m, quia de omnibus partibus mundi conversi sunt ad fidem. Vel, usque ad extremum terre : quia illos saluat, quibus terra est extrema, sive posterior, quibus celestia prima sunt. Phil. 3.c. Posteriorum oblitus in anteriora me extendo. Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei etc.
marg.| Et nota quod hoc quod dictum est Christo specialiter, interpretatur Paulus et Barnabas dictum sibi : quia membra eius erant : et quia non per seipsum Christus ; sed per Apostolos predicavit Gentibus. Act. 13.g. Ecce convertimur ad Gentes ; sic enim precepit nobis Dominus. Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terre. Sequitur.
marg.| {Θ} {a} Hec dicit Dominus
marg.| Vel potest hoc totum exponi de Cyro,
marg.| {a} Hec dicit Dominus Redemptor etc. id est ad Cyrum, qui valde Contemptibilis fuit a principio, quando a canicula nutritus in nemore et post a pastore quodam in hospitio suo etiam nutritus est.
marg.| {e} Ad abominatam Gentem. id est ad Medos et Persas, qui prius erant viles, antequam regnum obtinerent Gentium.
marg.| {f} Ad servum Dominorum id est ad Cyrum, qui fuit primo servus pastoris, in hoc quod ille nutrivit eum : deinde avi, quando servivit in aula eius. Vel, Ad servum Dominorum, id est ad Gentem Medorum et Persarum, qui erant subditi dominio aliorum, antequam Monarchiam haberent.
marg.| {g} Reges videbunt Cyru m liberantem populum meum et regna obtinentem.
marg.| {h} Et consurgent Principes ad i uvandum Cyrum.
marg.| {k} Et adorabunt id est reverebuntur te, o Cyre : non tamen propter te ; sed {l}   Propter Dominum qui hec omnia facit.
marg.| {m} Quia fidelis est dand o tibi regnum, sicut promiserat.
marg.| {n} Et sanctum Israel id est Dominum.
marg.| {o} Qui elegit te ad i nimicorum suorum deiectionem et populi sui liberationem.
marg.| {p} Hec dicit Dominus ad C yrum,
marg.| {q} In tempore placito id est cum mihi placuit : vel quando tibi promiseram.
marg.| {r} Exaudivi te id est dedi tibi victoriam de hostibus tuis, ac si petiisses a me : et votum quod habebas, ut esses Monarcha, implendo.
marg.| {s} Et in die salutis quan do, scilicet volui salvare Iudeos.
marg.| {t} Auxiliatus sum tui expu gnando hostes tuos.
marg.| {u} Et servavi te cum esses adhuc parvus, ne morereris in nemore : Vel servavi te illesum ab hostibus tuis, licet in multis et magnis preliis fueris.
marg.| {x} Et dedi te in fedus populi id est amicabilem confederatum feci te cunctis Gentibus et precipue populo Iudeorum, qui dicitur populus Antonomastice. Vel, dedi te in fedus populi, implendum, id est ad hoc paravi te, ut fedus, id est promissionem, quam feceram Iudeis de reductione sua, impleres.
marg.| {Δ} {a} Ut suscitares terram Iude orum et habitatores eius. Terra enim quasi mortua erat propter solitudinem et habitantium paucitatem.
marg.| {b} Et possideres etc. id est hereditates Iudeorum, vel omnium regnorum, que dissipate erant in exercitibus pluribus et bellis. Vel, Possideres, id est possideri faceres.
marg.| {c} Ut diceres his, qui vincanti sunt : exite etc. id est Iudeis incarceratis et vincantis, dares licentiam redeundi ad terram suam.
marg.| {f} Super vias pascentur. Sec unda pars, in qua agit de prosperitate Iudeorum in reversione de captivitate Babylonica, promittens eis fertilitatem terre et securitatem. Unde dicit : Super vias pascentur greges populi mei, id est sine labore et periculo gradientur : sicut greges, qui secus viam et in planis campis pascuntur.
marg.| {g} Et in omnibus planis etc. id est gregum. In hoc autem quod promittit pascua in planis et viis, duo notat. Terre fertilitatem, quando promittit pascua futura in via, ubi non solent esse herbe : et preterea quod secure pascentur, quia non in locis periculosis, sed in planis et viis, sup. 8. habetur simile.
marg.| {h} Non esurient etc.   quia non habebunt terre siccitatem, immo habebunt et herbam et aquas. {4.113ra} Δ Et potest intelligi tam de hominibus, quam de pecoribus.
marg.| {a} Et non percutiet etc. scilicet homines, vel greges, quasi dicat : non affligentur calore nimio : quia habebunt domus homines et greges tabernacula. Et ostendit, quomodo hec habebunt.
marg.| {b} Quia miserator eorum qui potest eis omnia hec dare et vult.
marg.| {c} Reget eos id est custodiet et servabit.
marg.| {d} Et ad fontes etc. id est dabis eis fontes copiosos, quibus potabuntur sufficienter.
marg.| {e} Et ponam omnes etc. quasi dicat : montes et omnia ardua pervia faciam et plana.
marg.| {f} Et semite mee que prius erant depresse et quasi ceciderant.
marg.| {g} Exaltabuntur id est elevabuntur lapidibus novis, sicut fiunt in civitatibus platee, ut meliores sint ad eundum et minus lutose sint.
marg.| {h} Ecce isti de longe venient. Nota quod multi tempore captivitatis imminentis fugerunt et dispersi sunt in diversis partibus mundi, qui audita prosperitate Iudeorum redierunt statim. Et hoc est quod dicit :   Ecce isti de longe venient id est ab oriente, dicit Glossa non quia oriens remotior sit a Hierusalem, quam alie partes mundi ; sed quia nominat alias partes mundi, vel expresse, vel per circumlocutionem, ideo orientis pars, que non nominata est, intelligitur per hoc quod dicitur de longe, licet omnes longe sint.
marg.| {i} Et ecce illi ab Aquilone id est alii ab occidente.
marg.| {k} Et mari id est oriente venient alii.
marg.| {l} Et isti alii scilicet de terra australi, ad litteram, quasi dicat : multi redibunt audita prosperitate Iudeorum ex omnibus partibus mundi.
marg.| {m} Laudate celi. Pro phetata prosperitate populi Dei, apostrophat Propheta et convertit sermonem ad creaturas omnes, invitans eas ad laudandum Deum pro beneficiis : que fecit populo suo, dicens : Laudate celi, id est Sancti et Angeli.
marg.| {n} Et exulta terra id est homines habitantes in terra.
marg.| {o} Iubilate montes laudem id est vos potentes et magni.
marg.| {p} Quia consolatus est Dominus populum suum. Iud aicum, id est consolabitur.
marg.| {q} Et pauperum suorum miserebitur redu cendo eos de captivitate ad litteram.
marg.| {r} Et dixit Sion id est populus Iudaicus in captivitate existens.
marg.| {s} Dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei. Hoc dicebant Iudei pro diuturnitate captivitatis quod, scilicet Dominus tradiderat eos oblivioni, nec amplius liberaturus erat eos. Et respondet Dominus.
marg.| {t} Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut misereatur filio uteri sui quasi dicat : Non.
marg.| {Δ} {a} Et si illa etc.
marg.| {Θ} {a} Hec dicit Dominus. ] {b}   Redemptor Israel id est fidelium, per filium.
marg.| {c} Sanctus eius id est sanctificans.
marg.| {d} Ad contemptibilem animam id est ad Christum. De quo infra 53.a. Vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum   ] etc. {e}   Ad abominatam Gentem id est ad Nazareos eius, Apostolos, scilicet. et discipulos eius, qui abominabiles erant mundo : sicut odor vinee abominabilis est botrace.4.112rb} Unde 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt : et in his, qui pereunt : aliis quidem odor mortis in mortem, scilicet bufonibus ; aliis odor vite in vitam. Ex. 5.d. Fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius.
marg.| Et nota quod competenter promisit de Christo, ad contemptibilem animam, subdens de Discipulis eius, ad abominatam Gentem. Qualis enim Rex talem habet familiam. Eccl. 10.a. Secundum Iudicem populi, sic et ministri eius : et qualis Rector civitatis tales et habitantes in ea. Sen. Compositus Rex compositam debet habere familiam. Similiter contemptibilis Rex contemptibilem familiam. Bernardus non decet membrum esse delicatum sub capite spinato. Ideo sicut Christus dicit de se : Ego sum vermis et non homo etc. Ita et de suis imitatoribus dicitur sup. 41. Noli timere vermis Iacob, qui mortui estis ex Israel. 1Cor. 4.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus   ] etc. {f}   Ad servum Dominorum Chri stum qui ante Pilatum et Caipham tamquam servus iudicatus est. Et quid est illud quod dicit Pater, subdit.
marg.| {g} Reges videbunt etc. quasi dicat : ignominia vertetur in gloriam et servitus in dominium, etiam super Reges. Vel secundum aliam litteram. Sic dicit Dominus, qui eruit te, Deus Israel, sanctifica eum, qui despicit animam suam, qui abominatio est Genti, qui servus est Principum. Christus despexit animam suam, id est vitam suam pro homine : sicut verus amicus, qui pro amico non solum damnum negligit, sed seipsum. Prv. 12.d. Qui negligit damnum propter amicum, iustus est. Sanctifica ergo eum, id est Christum in te, sancte et honeste vivendo, qui despexit animam suam pro te moriendo. Ier. 12.a. Dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius. Qui abominatio est Genti Iudeorum Ps. 87. Posuerunt abominationem sibi. Ab eo quod abominabile est, id est contra cor, avertitur facies et provocatur stomachus ad vomendum et ipsi Iudei de Christo dicebant. Sup. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum. Ier. 2.f. Verterunt ad me tergum et non faciem. Item ipsi in tanta abominatione habuerunt eum, ut vomerent in eum verba opprobriosa et sputa sua immunda. Iob. 30.b. Faciem meam conspuere non verentur. Unde Sybilla Erithrea. Dabunt Deo alapas manibus incestis et impurato ore expuent venenatos sputos. Qui servus est Principum, Anne et Caiphe, Herodis et Pilati. De quolibet etiam iusto plana est expositio. Sanctifica eum, id est honora, qui despicit animam suam pro Christo. Io. 12.c. Qui amat animam suam, perdet eam etc.   Qui abominatio est Genti, quia execratio peccatori cultura Dei. Eccl. 1.d. Prv. 20.d. Abominantur impii eos, qui in recta via sunt. Qui servus est Principum : quia iustus seruit cuilibet et subiicit se etiam minori ; et ita quilibet est ei Princeps. Vel principum, id est Prelatorum. Sequitur secundum mysterium de Christo.
marg.| {g} Reges videbunt per fidem. Reges ad litteram, vel quorum cor in manu Domini. Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum ; ita cor Regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.
marg.| {h} Et consurgent per bonam operationem.
marg.| {i} Principes ad littera m : vel qui animo suo dominantur. Senec. Vir, imperium magnum dabo : impera tibi. Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti : et qui dominatur animo expugnatore urbium.
marg.| {k} Et adorabunt te p er operum suorum rectam intentionem, omnia, s. in honorem tuum dirigendo.
marg.| {l} Propter Dominum Patr em.
marg.| {m} Quia fidelis est impl endo glorificationem tuam et Gentes ad fidem vocando.
marg.| {n} Et sanctum Israel id est qui sanctificat Israel.
marg.| {a} Qui elegit te in s alutem mundi. Elegit, i electum fecit ad hoc. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus   ] etc. {p}   Hec dicit Dominus Pate r ad filium.
marg.| {q} In tempore etc.   in t empore, s. passionis et resurrectionis, in quo complacuit Deo redimere humanum genus.
marg.| {r} Exaudivi te dice ntem : Pater, clarifica filium tuum, Io. 17.a. Gn. 30.e. Respondebit mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus venit coram te.
marg.| {s} Et in die salutis huma ne, quando in cruce operatus es salutem in medio terre.
marg.| {t} Auxiliatus tui dice ntis : Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti. Mt. 27.f. Vel tempus placitum est tempus gratie. De quo 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, etc ibi require.
marg.| {u} Et servavi te a co rruptione. Ps. 15. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
marg.| {x} Et dedi te in fedus populi id est concordiam faciendam inter homines et Deum. Idem dicitur sup. 42.b. Dedi te in fedus populi, in lucem Gentium, ut aperires oculos cecorum et educeres de conclusione vincantum, de domo carceris sedentes in tenebris.
marg.| Et nota quod fedus contrahebatur in lege quatuor modis, scilicet. Hostie immolatione, sanguinis aspersione, aque effusione, manuum coniunctione. In hostie immolatione et sanguinis effusione. Unde in Ex. 24.b. Obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas
marg.| {Θ} pacificas
marg.| {4. 112va} {Λ} {a} Ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas id est coleres terram promissionis et ad vitam, quasi reducens per culturam et fructuum seminationem, que prius mortua erat per solitudinem.
marg.| {c} Ut diceres his, qui vincanti sunt : exite : et his, qui in tenebris etc. id est ut moneres Iudeos confratres et concaptivos tuos, qui vincanti erant in tenebrosis carceribus : ad litteram, exite nobiscum et redite ad terram promissionis et illuminamini exeuntes ad lucem.
marg.| {Θ} pacificas Domino. Et postea subditur : Moyses vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait : Hic est sanguis federis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Et de hoc habetur Ier. 34.d. Non observaverunt verba federis, qui assensi sunt in conspectu meo, vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius. Item in contractu federis fiebat aque effusio aliquando, sicut habetur 1Rg. 7.b. Convenerunt in Masphat, hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini. Item fiebat manuum apertio et applicatio, vel dextrarum datio. Sicut Gal. 2.b. dicitur. Dextras dederunt mihi et Barnabe societatis. Et 2. Machab. 13.f. Rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dexteram dedit, accepit et abiit. His quatuor modis federati et iurati Domini sumus per hostie immolationem. Ipse enim se Patri in ara Crucis victimavit pro nobis, Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus, qui ductus est ad victimam. Si vis ergo fedus perficere ex parte tua, victima etiam te per carnis mortificationem, Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo. Item per sanguinis effusionem, vel aspersionem : Christus enim sanguinem suum effudit, quo nos aspersit. Hbr. 12.f. Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel : videte, ne recusetis loquentem. Perfice igitur fedus per tui similiter sanguinis effusionem, id est per confessionem peccati et evacuationem ; ut omne peccatum abneges et voluntatem peccandi. Nomine enim sanguinis peccatum intelligitur. Unde Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit. Tertium est aque effusio ; Christus enim non solum sanguinem effudit in redemptionem, sed etiam aquam in ablutionem. Io. 19.f. Unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua. Item Io. 11.e. flevit super Lazarum. Et Lc. 19.f. super civitatem. Et in passione, sicut dicitur. Hbr. 5.b. Cum clamore valido et lacrimis exauditus est pro sua reverentia. Nos ergo similiter debemus non solum sanguinem nostrum effundere per peccatorum confessionem, sed et aquam, id est lacrimas pro peccatis propriis et aliorum. Ier. 6.g. Luctum quasi unigeniti fac tibi planctum amarum valde. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum ? Quartum est manuum apertio et applicatio. Christus enim aperuit nobis manum bona gratie {4. 112vb} dando et bona glorie promittendo. Nos ergo debemus ei manus aperire et applicare sue manui, opera eius imitando ; et vicem ei rependendo et suis membris eleemosynas largiendo. Prv. ultimo c. Aperuit manus suas inopi et palmas suas extendit ad pauperem. Magnus enim Rex recipit pacem ab inferiori per manum intermediam : similiter Dominus noster facit fedus nobiscum ; et recipit manum fidei nostre et societatis, non in propria manu, sed per manum intermediam, scilicet per pauperes, quibus extendimus manus et applicamus eleemosynas eis largiendo : et ipsi sunt vice Domini. Unde Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Vel etiam per manum propriam fecit Deus Pater nobiscum fedus, quando filium suum, qui est manus eius, nobis extendit quod petebat. Ps. 143. Emitte manum tuam etc. Dici t ergo : Dedi te in fedus populi, ut sis federator et mediator mei et hominum, mihi obedientiam, hominibus misericordiam impendens : et ita verus mediator Deus mecum : homo cum eis : Iustus mecum et immortalis : miser cum eis et mortalis. De hoc mediatore habetur Gal. 3.c. 1Tim. 2.b. Hbr. 8.b. et 9.d. et 12.f.
marg.| Et nota quod fedus dicitur a fide, eo quod fidelitas debet servari inter federatos : vel dicitur a fedus, feda, fedum, eo quod violator federis, fede et viliter debeat detractari et puniri. Unde Hbr. 10.c. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est : et spiritui gratie contumeliam fecerit. Sequitur.
marg.| {a} Ut suscitares terram id est terrenos de morte in vitam. Mt. 3.b. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe.
marg.| {b} Et possideres hereditates dissipatas id est nationes distractas per varios errores unico iugo Evangelii supponeres, Ps. 2. Postula a me et dabo tibi Gentes hereditatem tuam etc.   Ez. 34.c. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum : sic visitabo oves meas.
marg.| {c} Ut diceres his, qui vincanti sunt : exite id est ut vincantos funibus peccatorum suorum dicto tuo solveres, id est predicatione tua, vel imperio tuo, vel ita facile, sicut verbum facile dicitur. Ps. 32. Dixit et facta sunt, id est sine difficultate omnia fecit. De his vinculis dicitur Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum quisque constringitur.
marg.| {d} Et his, qui in tenebris sunt ignorantie et infidelitatis diceres, hoc scilicet.
marg.| {e} Revelamini id est velamen infidelitatis abiicite.
marg.| {f} Super vias pascentur homi nes ipsi soluti a vinculis peccatorum et illuminati a tenebris ignorantie delectabuntur in exemplis sanctorum Patrum, vel in doctrinis Prophetarum et Apostolorum et reficientur. Ez. 54.d. Pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terre : in pascuis uberrimis pascam eas. De istis viis dicitur Ier. 6.d. State super vias et interrogate de semitis. Qui vult ire Romam, querit de via et quales ibi cibi sunt et qualis pax et similia. Similiter qui vult intrare claustrum, querit, quomodo ibi vivatur. Sed nos de celo nihil querimus, ideo patet quod ire illuc nolumus. Sed nota quod multi querunt viam in celum a talibus, qui numquam posuerunt pedem in ea. Iob. 21.d. Dicitis, ubi est domus Principis et ubi tabernacula impiorum ? interrogate quemlibet de viatoribus.
marg.| Et nota quod oves ibi inveniunt pascua, ubi alia animalia non inveniunt. In aridis enim sunt pascua Iustorum, ut in pisis et in fabis et in huiusmodi, que divites mundi contemnunt. sup. 30.c. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem. Item via pedibus conculcatur ; et tamen ibi pascuntur oves : sic iusti pascuntur in his, que mali contemnunt et conculCt. Mali enim execrantur ieiunia et vigilias et huiusmodi, que Iusti ardenter appetunt. Eccles. 1.c. Execratio peccatoribus sapientia. In eod. d. Execratio peccatori cultura Dei. Ex. 8.f. Abominationes Egyptiorum immolabimus Deo nostro. Sequitur.
marg.| {g} Et in omnibus planis pascua eorum erun t, scilicet et reficientur in doctrina plana et aperta. Hoc est, contra doctrinam subtilem et difficilem, que non satiat, sed evacuat, supra 19.b. Confundentur, qui operantur linum pectentes et texentes subtilia. Prv. 14.a. Doctrina prudentium facilis.
marg.| {h} Non esurient, neque sitient illi scilicet qui sic in planis pasti et potari fuerint pane doctrine et aqua sapientie salutaris. Eccles. 15.a. E contra alii, qui nolunt plana audire, esuriunt et sitiunt. Unde Io. 4.b. Qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum. Sed contra hoc quod
marg.| {Θ} dicitur hic. Non esurient, neque
marg.| {Θ} dicitur hic : Non esurient, neque sitient etc. vide tur esse illud Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esuriunt : et sitiunt iustitiam. Responsio. Esuries, vel sitis aliquando sumitur pro aviditate : sic esuriunt Iusti. Item sumitur pro defectu, sic nullo modo esurient Sancti in patria. Apc. 7.d. Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos Sol, neque ullus estus. Sanctis ergo nihil deficiet in patria, quin omnia habeant ad copiam ; in via autem non deficiet Iustis panis, quantum ad sufficientiam. Unde Eccles. 16.d. Non esurierunt, nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis. Ier. 31.b. Erit anima eorum, quasi ortus irriguus : et ultra non esurient.
marg.| {a} Et non percutiet eos estus et Sol id est estus Solis, id est ardor tentationis, vel tribulationis, quia Dominus dat cum tentatione proventum, ut dicitur 1Cor. 10.c. Ps. 139. Obumbrasti super caput meum in die belli. Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi, in via : et fructus eius dulcis gutturi meo, in patria. Primum in via, secundum in patria. Unde Gn. 15.a. Ego protector tuus et merces tua magna nimis. Protector in via, merces in patria. De quibus duobus subdit.
marg.| {b} Quia miserator eorum reget eos in v ia deducendo.
marg.| {d} Et ad fontes aquarum potabit eos in i nterna gloria {4. 113rb} omnibus bonis satiando. Ps. 16. Satiabor cum, apparuerit gloria tua. Apc. 7.d. Agnus, qui in medio throni est, reget eos et deducet eos ad vite fontes aquarum.
marg.| {e} Et ponam omnes montes in viam plan am, scilicet. Montes sunt impedimenta mundi, que Deus ponit in viam ; quia que adversa sunt quantum ad mundum, adiutoria sunt et adminicula eundi ad Deum. Gregorius Mala, que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt, supra 40.a. Erunt prava in directa et aspera in vias planas. Asperitas enim mundi dirigit ad Deum.
marg.| {f} Et semite mee id est per quas duco, vel que compendiose ducunt ad me.
marg.| {g} Exaltabuntur id est in arduitate consiliorum erunt. Iosue 2.c. Ad montana conscendite.
marg.| Vel sic. {e} Ponam omnes montes in viam id est superbos humiliabo et conculcabo.
marg.| {f} Et semite mee exaltabuntur id est humiles exaltabo, supra 40.a. Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur. Bar. 5.c. Constituit Dominus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere. Lc. 14.c. et 18.c. Qui se humiliavit, exaltabitur. Et e converso.
marg.| {e} Vel aliter Ponam omnes montes id est Predicatores in viam, Quondam non solebant montes ire ; graves enim erant possessionibus.
marg.| {f} Et semite mee id est regulares observantie.
marg.| {g} Exaltabuntur id est fient altiores.
marg.| {h}Sequitur secundum mysterium : Ecce isti de longe venient id est ab oriente multi venient parata via ad fidem.
marg.| {i} Et ecce illi ab Aquilone et mari id est occidente.
marg.| {l} Et isti de terra australi quasi dicat : de quatuor partibus mundi venient ad fidem. Mt. 8.b. Multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum, supra 43.a. Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te, dicam aquiloni da et austro noli prohibere. Bar. 5.b. Circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente Solis usque ad occidentem in verbo sancto gaudentes Dei memoria.
Numérotation du verset Is. 49,moraliter 
marg.| Per orientem intelligitur respectus ad vilitatem originis, per occidentem memoria mortis, per austrum recordatio beneficiorum Dei, per aquilonem memoria peccatorum. Istorum consideratio multos ad Deum convertit.
marg.| {m} Laudate celi id est o Angeli, laudate Deum de salute humani generis.
marg.| {n} Et exulta terra id est minores in Ecclesia militanti.
marg.| {o} Iubilate montes laudem id est vos preeminentes virtute in Ecclesia cum iubilo laudate Salvatorem. sup. 42.b. Laudate habitatores petre. Vel celi contemplativi, terra activi, montes Prelati.
marg.| {p} Quia consolatus est Dominus populum suum Pater per Filium, vel Filius per seipsum, visitando in hac miseria.
marg.| {q} Et pauperum suorum miserebitur perf ecte ditando eos in gloria. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum celorum. So. 3.c. Derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum : et sperabunt in nomine Domini. Sed quia quidam adversis pressi, fiunt pusillanimes, apte subiungitur.
marg.| {r} Et dixit Sion id est anima tribulationibus pressa, vel Ecclesia pro infirmis membris loquens.
marg.| {s} Dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei id est videtur quod oblitus sit : quia non eripit de adversis. Simile Ez. 9.d. Dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt. Item Ez. 8.e. Dereliquit Dominus terram etc. Apc. 6. Usquequo, Domine, sanctus et verus non iudicas sanguinem nostrum et non vindicas de his, qui habitant in terra. Huic ergo estimationi, qua se infirmi putant oblivioni traditos, respondet Dominus dicens.
marg.| {t} Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? quasi dicat : . Non potest. Ego autem plus dico tibi : quia etsi illa oblita fuerit ; ego tamen non obliviscar tui : quia plus quam mater : Non ergo oblitus sum tui, sicut estimas ; sed ad modicum dereliqui te, ut postea dulcius consoler te : sicut mater aliquantulum dimittit aliquando flere filium, ut dulcius postea consoletur et deosculetur eum et amplexetur ; et ut ipse puer ubera sugat avidius, infra 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. Item supra 26.d. Ascondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio mea. Ier. 2.a. Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, infra 66.d. Quomodo si cui mater blandiatur ; ita et ego consolabor vos, supra 46.a. Qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Dt. 1.e. Et portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via, per quam ambulasti. Dominus ergo non solum mater est ; sed plus quam mater. Est enim pater creando sine labore, ut pater generat sine labore.
marg.| {Θ} Ps.
marg.| {4. 113va} {Δ} {a} Et si illa etc.   puer i sui, supple.
marg.| {b} Ego tamen non etc. quasi dicat : plus diligo te, quam mater infantem.
marg.| {c} Ecce in manibus meis. Ost endit affectum amoris sui ad populum ; et loquitur ad modum illius, qui facit nodum in corrigia sua, ut habeat memoriam alicuius rei, quando videt corrigiam, vel nodum, sentit. Unde dicit :   Ecce in manibus meis descripsi te quasi dicat : sic memorie mee impressa es, o Sion, ac si in manibus meis esses descripta. De manibus autem potius dicit, quam de alio membro : quia ille sepius veniunt ante oculos, quam aliud membrum, quasi dicat : sepissime es in memoria mea.
marg.| {e} Muri tui coram etc. quasi dicat : ego sepe cogito de reparatione murorum tuorum.
marg.| {f} Venerunt structores tui id est cito venient ad reedificandam civitatem tuam : Iesus, scilicet et Neemias et Zorobabel.
marg.| {g} Destruentes et dissipantes id est coloni, quos ibi dimiserat Nabuzardan, qui terram destruebant, possessores occidendo et dissipant possessiones eorum, inter se dividendo.
marg.| {i} A te exibunt id est de terra tua exient, vel recedent.
marg.| {k} Leva in circuitu etc. id est ex omni parte mundi. Et vide, Quid ?
marg.| {m} Omnes isti qui revertentur ex omni parte mundi, ut dictum est sup. eod.
marg.| {n} Congregati sunt ad r edeundum in Hierusalem.
marg.| {o} Venerunt tibi id est ad honorem tuum et utilitatem, id est ad
marg.| {Δ} reedificandum te, et
marg.| {Θ} Ps. 32. dixit et facta sunt. Item mater est in redimendo cum difficultate et labore : In Cruce enim nos cum anxietate parturivit : Item frater est nostram naturam participando. Et etiam Sponsus est, nos bonis operibus fecundando. Plus ergo est, quam mater. Unde Eccl. 4.b. Eris tu velut filius Altissimi obediens et miserebitur tui magis, quam mater. Dicit ergo.
marg.| {a} Et si illa oblita etc.   Habe o enim firmum memoriale de te. Quia.
marg.| {c} Ecce in manibus etc. id est memoriale tui habeo scriptum in manibus. Sicut faciunt aliquando homines, quando volunt habere memoriam de aliqua re : tunc faciunt foramen, vel nodum in corrigia sua : ita Dominus fecit ; ipse enim voluit perforari manus suas et nodos, sive cicatrices vulnerum in propria corrigia, sive in propria cute suarum manuum et pedum reservat, ut memoriale nostri coram Patre. Vel aliter.
marg.| {c} In manibus meis id est in exemplo manuum, id est operum meorum.
marg.| {d} Descripsi te id est docui te, qualiter viveres bona operando et mala equanimiter tolerando. 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum   ] etc. {e}   Muri tui coram etc. quasi dicat : ego respectu misericordie mee conservo muros tuos, id est virtutes tuas, ne decidant et frangantur. Vel.
marg.| {c} In manibus meis id est merito operum meorum.
marg.| {d} Descripsi te id est obtinui tibi gratiam, per quam scriptus es in libro vite. In libro enim vite scribitur aliquis dupliciter, per prescientiam, vel per presentem iustitiam. Et nota quod pulchre littere sunt in pulchro libro, miseri in libro misericordie scripti sunt. Iac. 4.c. Miseri estote et lugete. Infirmi et debiles in libro potentie, pauperes in libro largitatis et abundantie. Lugentes in libro consolationis. Grati in libro gratie.
marg.| {e} Muri tui etc. id est firmam et securam et bene munitam mansionem tibi preparavi, scilicet in patria celesti, in qua ipse Deus est loco murorum, supra 26.a. Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Vel secundum aliam litteram.
marg.| {c} Ecce super manus meas. Mur i Ecclesie sunt Prelati, qui debent esse bene fundati per fidem : recti, non angulosi per paupertatis Christi imitationem, quia Christus debet esse regula eorum : recti in altum, non depressi per celestium desiderium : iuncti cum cemento per fraternam caritatem : lapidei per constantiam et stabilitatem : loriculati per fidei defensionem. Unde Ct. 8.c. Si murus est, edificemus super eum propugnacula argentea.
marg.| Hec notantur per hos duos versus: « Erectum, rectum perpendit regula murum : Iunctum, fundatum, de saxis loriculatum ».
marg.| Isti muri debent se opponere pro domo Domini, quam Circumdant. Ez. 40.a. Ecce murus forinsecus in circuitu {4.113vb} domus. Sed e contra dicitur Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis murum pro domo Israel. Isti muri non sunt lapidei ; sed lutei et opera manuum hominum. Sed boni Prelati sunt opera manuum Domini. De quibus dicit : In manibus meis etc. vel super manus meas descripsi, vel depinxi muros tuos, quasi dicat : per manus meas extensas in Cruce dedi formam Prelatis, quid facere debeant. Nota ergo quod manus Domini fuerunt extense in Cruce, affixe, perforate, sanguine irrigate. Tales debent esse manus Prelatorum, ut sint extente ad peccatores misericorditer recipiendum, perforate ad dandum : Manus enim perforata non retinet, nisi solida ; labilia autem transeunt per eam : sic Prelatus aquam temporalium retinere non debet, sed aliis ministrare : solida, id est spiritualia et celestia in se debet conservare ; sic Dominus, qui perforatas habens manus in Cruce, adeo largus fuit quod etiam seipsum dedit. Item affixe debent esse Cruci manus Prelati per macerationem carnis, ut nulli noceat. Item irrigate sanguine, ut exempla passionis Christi habeant pre manibus. Unde Ct. ultimo b. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signa culum super brachium tuum.
marg.| Manus Domini dicitur.
marg.| Filius. Ps. 143. Emitte manum tuam de alto.
marg.| Potentia. Ps. 135. In manu potenti et brachio extento.
marg.| Largitas. Ps. 144. Aperis tu manuum tuam et imples omne animal benedictione. Item Ps. 103. Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
marg.| Consolatio. Ez. 3.d. Manus Domini erat mecum confortans me.
marg.| Gratia. Ps. 117. Dextera Domini fecit virtutem supra 40.c.
marg.| Celos palmo ponderavit, id est Sanctos gratia stabilivit.
marg.| Donum prophetie, Ez. 8.a. Cecidit ibi super me manus Domini.
marg.| Misericordia. Ps. 36. Cum ceciderit, non collidetur : quia Dominus supponit manum suam.
marg.| Protectio. Ps. 30. In manibus tuis sortes mee, vel tempora mea.
marg.| Auxilium. Neh. 2.b. Iuxta manum Dei bonam mecum. Ps. 73. Ut quid avertis manum tuam.
marg.| Vindicta. Ps. eod. Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Iob. 19.c. Manus Domini tetigit me.
marg.| Creatio. Ps. 101. Opera manuum tuarum sunt celi.
marg.| Gubernatio. Ps. 94. In manu eius sunt omnes fines terre.
marg.| Sequitur.
marg.| {f} Venerunt structores tui id est Apostoli et sancti Predicatores, quorum unus dicit 1Cor. 3.b. Ut sapiens Architectus fundamentum posui. Mi. ultimo c. Dies, ut edificentur macerie tue, in die illa longe fiet lex.
marg.| {g} Destruentes te etc. id est procul expellentur a finibus tuis, vel cessabunt. Destruentes te, per violentiam et terrenorum incussionem, ut Tyranni.
marg.| {h} Et dissipantes per schismata et astutiam, ut heretici.
marg.| {i} A te exibunt id est expellentur. Vel, a te exibunt, secundum quod dicitur 1Io. 2.c. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Item nota quod hoc exponitur ex superabundanti, ut fiat punctum sic. Venerunt structores etc.   quia qui debent construere Ecclesiam, illi eam destruunt. Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus : Pastores eorum seduxerunt eos. Sed secundum veritatem littere, non debet sic punctari. Sequitur secundum mysterium.
marg.| {k} Leva in etc.   Loqu itur Ecclesie primitive.
marg.| {m} Omnes isti etc. quasi dicat : o Ecclesia, attende, quomodo ex omnibus partibus mundi tibi filios collegi. Idem dicitur infra 60.a. Et est planum mysterium,
Numérotation du verset Is. 49,moraliter 
marg.| O anima, vel o homo iuste, leva oculos ad superna, non deprimas ad terrena. Eccl. 2.c. Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat. Prv. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre. Ex hoc patet quod boni elevant oculos ad Deum, sicut dicit. Ps. 122. Ad te levavi oculos meos etc. Mali autem eos deprimunt, sicut idem. Ps. 16. dicit : Oculos suos statuerunt declinare in terram. Item Dn. 13.a.
marg.| Declinaverunt oculos suos ] etc.
marg.| {l} In circuitu ut s is circumspectus in omnibus et providus respiciens ad orientem, id est utilitatem ortus tui, occidentem mortis, austrum mundane prosperitatis, quam vana, quam caduca, quam deceptoria, Aquilonem adversitatis seculi, quam levis et brevis Gn. 13.d. Leva oculos tuos in directum et vide a loco, in quo nunc es : ad Aquilonem et meridiem : ad orientem et occidentem : et vide bona omnium proximorum oculo congratulationis et mala oculo compassionis : et sic totum, quicquid videbis, cedet tibi in profectum. Unde subdit.
marg.| {m} Omnes isti congregati sunt ]  * v enerunt tibi
marg.| {4. 114ra} Δ reedificandum te et inhabitandum.
marg.| {a} Vivo ego, dicit Dominus id est per vitam meam tibi promitto.
marg.| {b} Quia omnibus his velut ornamento vestieris id est ornaberis predictorum nobilitate et strenuitate, quasi dicat : illi, qui redibunt, erunt strenui et nobiles : ita quod honorabitur populus Israel propter eos et circumdabunt eum et ornabunt, sicut vestimentum circumdat hominem et hoc quod sequitur.
marg.| {c} Et circumdabis tibi eos id est circumdaberis eis.
marg.| {d} quasi sponsa circ umdatur vestimentis pulchris et honestis.
marg.| {e} Quia deserta tua et solitudines tue id est loca terre tue, que prius deserta erant.
marg.| {f} Et terra ruine tue id est que prius ruerat et destructa erat.
marg.| {g} Nunc angusta erunt pre habitatoribus quasi dicat : tot erunt habitatores in terra, que prius deserta erat quod ipsa terra erit angusta eis ad manendum. Et ex hoc patet quod valde fertilis erit : quia ita libenter inhabitabitur et coletur.
marg.| {h} Et longe effugabuntur, qui absorbebunt te scilicet coloni, quos ibi ponebat Nabuzardan, vel Tobias et Saraballa : qui eos infestabant et impediebant opus templi.
marg.| {i} Adhuc dicent in auribus tuis id est in aperto populo audiente.
marg.| {k} Filii sterilitatis tue id est filii tui, que diu sterilis fuisti : quia non multiplicasti civitates, nec oppida. Et quid dicturi sint, subdit.
marg.| {l} Angustus est mihi locus ad h abitandum.
marg.| {m} Fac spatium mihi, ut habitem quasi a Principibus tuis petent terram ad manendum. Hoc maxime fuit tempore Machabeorum.
marg.| {o} Et dices in corde tuo pre gaudio, scilicet et admiratione.
marg.| {p} Quis genuit mihi istos ? quasi miraberis, unde venerunt.
marg.| {q} Ego sterilis in c aptivitate.
marg.| {r} Et non pariens ad l itteram filios, nisi forte paucos.
marg.| {s} Transmigrata sub Ioachin. 4Rg.. 24.d.
marg.| {t} Et captiva sub Sedechia. 4Rg. 25.c.
marg.| {u} Et istos quis enutrivit quasi dicat : mirum est, unde orti sint et nutriti.
marg.| {x} Ego destituta a te rra mea, vel a Deo.
marg.| {y} Et sola sine solatio amicorum et possessionum.
marg.| {z} Et isti ] {Δ} ubi erant ? quasi dicat : mirum
marg.| * venerunt tibi id est cedent in profectum tuum, sicut e contrario omnia bona, que videt invidus, cedunt ei in detrimentum. Unde Sen. Utinam invidus in omni civitate oculos haberet, ut bonis omnium torqueretur, secundum mysterium.
marg.| {a} Vivo ego, dicit Dominus : quia omnibus his velut ornamento vestieris id est ornaberis, o Ecclesia fidelibus conversis tam de Iudeis, quam de Gentibus.
marg.| {c} Et circumdabis tibi eos, quasi   Sponsa. Hoc dicit : quia mulier magis se ornat, quando desponsata est et debet venire ad nuptias infra 61.d. Induit me Dominus vestimentis salutis et indumento iustitie circumdedit me, quasi Sponsum decoratum corona et quasi Sponsam ornatam monilibus suis. Ier. 2.f. Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui et Sponsa fascie pectoralis sue ? Vel hoc dicitur cuilibet fideli : quia omnes electi erunt, quasi ornamenta cuiuslibet electi. Sicut dicitur de Lucifero. Ez. 28.c. Omnis lapis preciosus operimentum tuum.
marg.| {e} Quia deserta tua et solitudines tue et terra ruine tue, nunc angusta erunt habitatoribus. In hoc designatur multitudo conversorum ad Ecclesiam. Quia deserta et solitudines, id est loca, in quibus nullus fidelis habitaverat et terra ruine, id est terra, in qua multi prius ruebant per idololatriam et cetera peccata : nunc hec loca plena sunt fidelibus et angusta sunt eis. Sepe enim videmus quod loca, in quibus multi ruunt per peccatum, convertuntur in domo Religiosorum. Et tanta est multitudo Religiosorum quod loca eis angusta sunt. Za. 10.d. Adducam eos et non invenietur in eis locus. Sequitur.
marg.| {h} Et longe effugabuntur, qui absorbebant te pers ecutores, vel heretici, vel Demones. Iob. 40.c. Absorbebit fluvium et non mirabitur. Fluvium vocat eos, qui defluunt in cursu labilium rerum, quibus innituntur. De his non miratur diabolus, si eos absorbet et sibi incorporat ; {4. 114rb} sed non sufficit ei hoc ; immo habet fiduciam quod Iordanis influat in os eius, id est quod absorbere possit etiam Sanctos et humiles. Os diaboli sunt adulatores et detractores. Per istud os multi Sancti absorpti sunt. Ier. 51.d. Reddidit me, quasi vas inane : absorbuit me, quasi draco.
marg.| {i} Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tue id est tui, que prius eras sterilis. Et loquitur Ecclesie primitive congratulando ei de multitudine conversorum.
marg.| {l} Angustus est mihi locus in I udea, in Synagogis.
marg.| {m} Fac spatium mihi in toto mundo. ] {n}   Ut habitem id est mitte Predicatores per totum mundum, ut sic credentes multiplicentur et ubique dilatentur, infra 54.a. Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende. Item simile debetur. 4Rg. 6.a. Dixerunt filii Prophetarum ad Eliseum. Ecce locus, in quo habitabimus coram te, angustus est nobis : eamus usque ad Iordanem : et tollant singuli de silva materias. Item locus angustus est conscientia peccatoris. Cupiditas enim angustat, sed caritas dilatat. Ps. 118. Latum mandatum tuum nimis. Mandatum, scilicet caritatis quod dicitur latum ab effectu : quia dilatat animam. 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad vos, o Corinthi : cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis ; angustiamini autem in visceribus vestris. Item totus mundus angustus est habitatoribus eius : quia quilibet vult habere res mundi : et mundus, nec unius solius desiderio sufficit. Ideo dicit Ioannes Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra, id est quia non est ibi, nisi angustia. Terra est deserta, solitaria, terra ruine, ut dicitur in textu precedenti. Terra, que devorat habitatores suos. Nm. 13.d. Non enim sufficit eis. Unde supra eod. Nunc angusta erunt pre habitatoribus. Gn. 13.a. Non poterat eos capere terra, ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa : et non quibant habitare communiter. Angustiam mundi docuit Dominus Discipulos, cum dicit. Io. 16.g. In me pacem ; in mundo autem pressuram habebitis. Felix, qui agnoscens huius mundi angustiam et arctitudinem, clamat matri sue, id est Ecclesie triumphanti, que est mater nostra, ut dicitur Gal. 4.d. Felix filius, qui ei dicit invocando eius preces et auxilium.
marg.| {l} Angustus est mihi locus id est angustia est mihi in hoc exilio.
marg.| {m} Fac spatium mihi, ut habitem id est tuis meritis et precibus obtine mihi locum et mansionem eterne quietis, ubi est amplitudo, pulchritudo, quies, fiducia, securitas, omnium bonorum opulentia. De qua domo dicit Bernardus 3.c. O Israel, quam magna est domus Domini et ingens locus possessionis eius magnus et immensus, supra 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta. Sequitur secundum mysterium.
marg.| {o} Et dices in corde tuo admi rando et applaudendo.
marg.| {p} Quis genuit mihi istos ? quasi dicat : mirum est de tanta et subita conversione Gentium.
marg.| {q} Ego sterilis in I udei, vel tempore Martyrum primitivorum, quando non audebant converti ad fidem.
marg.| {r} Et non pariens Deo filios per fidem.
marg.| {s} Transmigrata de c ivitate in civitatem, secundum quod dicitur Mt. 10.c. Si vos persecuti fecerint in civitate una, fugite in aliam.
marg.| {t} Et captiva. ad litteram, servilibus operibus mancipabantur fideles.
marg.| {u} Et istos quis enutrivit ? quasi dicat : Dominus solus hoc potuit tam subito facere et eos, scilicet generare et eos enutrire.
marg.| {x} Ego destituta ab h umano auxilio.
marg.| {y} Et sola ab a lieno solatio.
marg.| {z} Et isti fili i.
marg.| {a} Ubi erant quasi dicat : in prescientia Dei, qui eos, ut previdit, adduxit.
Numérotation du verset Is. 49,moraliter 
marg.| Hoc Predicator debet dicere.
marg.| {p} Quis genuit mihi istos ? Non enim sibi, sed Deo debent attribuere, si quos in predicatione convertunt. Nm. 11.d. Numquid ego concepi omnem multitudinem, vel genui eam ? quasi dicat : non, sed Deus.
marg.| {q} Ego sterilis a bo na cogitatione.
marg.| {r} Et non pariens bonu m opus.
marg.| {s} Transmigrata per diversa vitia. Ier. 2.g. Quod vilis facta es nimis iterans vias tuas.
marg.| {t} Et captiva pond ere consuetudinis compedita.
marg.| {u} Et istos etc. quasi dicat : ex meis meritis et exemplis potius destructi sunt, quam enutriti.
marg.| {x} Ego destituta per peccatum etiam a bonis nature, que minorantur per peccatum.
marg.| {y} Et sola id est spoliata bonis
marg.| {Θ} gratie, sicut ille, qui
marg.| {4. 114va} Δ ubi erant ? quasi dicat : mirum est, ubi erant.
marg.| {a} Hec dicit etc. id est ostendam Gentibus potentiam meam.
marg.| {c} Et exaltabo ad populos etc. id est signum meorum, scilicet Medorum et Persarum, exaltabo in altum contra Chaldeos. Vel sic :   Exaltabo ad populos signum meum id est litteras signatas et sigillatas per Cyrum mittam ad omnes populos, ut Iudei mei redeant.
marg.| {d} Et afferent filios tuos in ulnis etc.   Hoc non legitur factum ad litteram, sed per hoc intelligitur gratia data Iudeis a Domino in conspectu Gentium in reditu suo : que tanta fuit, ut darent eis multa munera, quibus ipsi comparaverunt equos et cetera necessaria.
marg.| {h} Et erunt Reges nutricii tui et Regine nutrices tue. ad litteram, tempore liberationis Rex Cyrus et Regina fovebant eos et multa dederunt eis, quibus nutriti sunt.
marg.| {k} Vultu in terra dimisso adorabunt te id est magnam reverentiam exhibebunt tibi.
marg.| {m} Et pulverem pedum tuorum lingent id est valde commendabunt
marg.| {Δ} te et adorabunt :
marg.| {Θ} gratie, sicut ille, qui incidit in latrones, Lc. 10.e. Sequitur secundum mysterium.
marg.| {a} Hec dicit Dominus Deus. Res pondet ei quod admirando quesierat Ecclesia, quomodo et unde tot filios habebat et docet, quomodo converse sint Gentes. Unde subdit.
marg.| {b} Ecce levabo etc.id est eas vocabo per extensionem manuum mearum in Cruce, vel per largitionem beneficiorum, vel comminationem penarum, vel per assecurationem premiorum eternorum. De primo dicit Ps. 140. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, infra 65.a. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum : qui ambulat in via non bona post cogitationes suas. De secundo dicitur Prv. 1.c. Vocavi et renuistis, expandi manum meam ; et non fuit, qui aspiceret. De tertio, supra 9.c. In omnibus his non est aversus furor eius ; sed adhuc manus eius extenta : et populus non est reversus ad percutientem se. Dominus ergo levavit manum suam, id est filium in ascensione et ideo non restat nisi ictus, id est adventus ad iudicium. Item Dominus quarto modo elevat manum suam, ut dictum est, quando assecurat nos de premiis eternis. Levare enim manum est iurare. Simile Gn. 14.d. Levo manum meam ad Dominum, id est iuro per Deum quod filo subtegminis usque ad corrigiam calige non incipiam ex omnibus, que tua sunt. Sequitur.
marg.| {c} Exaltabo ad populos etc.   Hoc fit, quando predicatur Crux Christi. Et nota quod duobus modis trahit nos Dominos, timore et amore. Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis. Respectus iudicii incutit timorem quod notatur, ibi :   Ecce levabo etc.   Resp ectus passionis Christi gignit amorem. Unde Bernard. Hoc est quod plus me movet, plus me urget, plus accendit, calix tuus, Domine, quem bibisti, opus nostre redemptionis, hoc facile nostrum amorem tuum vendicat sibi. De hoc dicitur hic.   Et exaltabo ad etc. id est vexillum Crucis, supra 11.c. Levabit Dominus signum in nationes procul et congregabit profugos Israel : etc.   Exal tatur autem Crux quinque modis. Primo exaltata est cum attactu membrorum Christi et eius sanguinis respersione. Unde cantatur in hymno.
marg.| Arbor decora et fulgida, Ornata Regis purpura Electa digno stipite Tam sancta membra tangere.
marg.| Serpens enim exaltatus est in palo. Nm. 21.c. Io. 21.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Secundo exaltatur Crux veneratione fidelium. Eccl. 24.b. quasi palma exaltata sum in Cades, id est in Sanctis. Tertio virtute miraculorum, que facta sunt per Crucem, sicut legitur de inventione sancte Crucis quod etiam mortui suscitati sunt. Ps. 45. Exaltabor in Gentibus et exaltabor in terra. Quarto exaltatur voce et laude predicantium, sup. 13.a. Super montem caliginosum levate signum. Unde in Prosa.
marg.| Laudes Crucis attollamus etc.
marg.| Quinto exaltatur deiectione hostium corporalium et {4. 114vb} spiritualium. Unde : Fusi Thraces, Cesi Perse etc. Item Sap. 14.a. Benedictum lignum, per quod fit iustitia. Item Chrysost. Diabolus timet Crucem, in qua lethale vulnus accepit. Unde versus.
marg.| Attactu, cultu, signis, Crucis, laudibus alta est.
marg.| Sequitur.
marg.| {d} Et afferent filios tuos in ulnis. Ecc e cum de Cruce premisisset, statim subiungit de multitudine conversorum : et hoc fit fere ubique in Scripturis : quia multum edificat audientes predicatio Crucis Christi, vel passionis. Unde etiam plures maiorem devotionem habent in Parasceve, quam in alio tempore. Dt. 32.f. Inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes. Dicit ergo : Et afferent et Predicatores et Doctores.
marg.| {e} Filios tuos in ulnis id est per exempla bonorum operum eos convertent.
marg.| {f} Et filias tuas id est animas fecundas. Vel filias, ad litteram, vel infirmos et pusillanimes.
marg.| {g} Super humeros pati entie, portabunt. Filii quasi chariores portantur ante pectus in ulnis, filie retro super humeros. Filii sunt fortiores, qui exemplo bonorum operum prevehuntur : filie sunt imbecilles et tenere, que super humeros patientie et compassionis sunt portande. Eph. 4.a. Supportantes invicem in caritate. His duobus modis debet Predicator portare prolem suam, ut offerat eam Deo : bona, scilicet operando, ecce ulne, sive manus : mala tolerando, ecce humeri, supra 40.e. In brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit : fetas ipse portabit. Nm. 11.c. Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum. Vel filii sunt spirituales motus, qui in ulnis portandi sunt, id est in opere ostendendi : filie sunt carnales motus, qui super humeros portantur, quando in onus penitentie convertuntur. Sequitur.
marg.| {h} Et erunt Reges nutricii tui etc. ad litteram potentes seculi in temporalibus nutrierunt Ecclesiam, ut Constantinus et aliis. Et quia adhuc infans Ecclesia, nimis sumpsit de hoc cibo, ideo nocet ei. Vel, Reges, id est bene se regentes et alios, quorum cor in manu Dei, ut dicitur Prv. 21.a. Unde Abrahe dicitur Gn. 23.a. Rex ad Deum tuum nobis es : ubi habemus secundum nostram litteram, Princeps Dei es apud nos. Boni ergo Rectores sunt nutricii Ecclesie, sicut Mardocheus fuit nutricius Esther, id est Ecclesie, vel cuiuslibet anime, infra 60.c. Suges lac Gentium et mammilla Regum lactaberis. Gregorius Sancti viri Reges vocantur, quia Prelati cunctis motibus carnis, modo appetitum luxurie frenant, modo estum avaritie temperant, modo gloriam elevationis inclinant, modo suggestiones livoris obruunt, modo ignem furoris extinguunt. Reges ergo sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo preesse noverunt.
marg.| {i} Et Regine nutrices tue. Eos dem, quos dixit Reges, modo vocat Reginas, id est Predicatores pro devotione et sollicitudine et fecunditate. Mulier enim magis devote et sollicite assistit egrotos. Unde Eccl. 36.d. Ubi non est mulier, ingemiscit eger. Nutrix sollicita fuit Paulus qui ait. 2Cor. 11. Preter illa, que extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non infirmor ? etc.   1. T hess. 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos ibi require de hoc. Istius nutricis fuerunt duo ubera ; congratulatio et compassio. Rm. 12.c. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Ct. 1.a. Meliora sunt ubera tua vino fragrantia unguentis optimis.
marg.| Et nota quod non sunt nutrices, nisi parvulorum. Unde 1Cor. 1.a. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Mt. 18.a. Nisi efficiamini sicut parvuli : non intrabitis in regnum celorum. Item Regine non nutriunt filios rusticorum, id est Demonum.
marg.| {k} Vultu in terra demisso adorabunt te id est Christum in te suppliciter adorabunt, etiam potentes seculi conversi ad fidem.
marg.| {m} Et pulverem pedum tuorum lingent. Nom ina enim Sanctorum habentur in veneratione magna, etiam a potentibus seculi ad litteram. Etiam hoc adimpletum est, quando pagani venientes ad Ecclesiam proiiciebant se ad pedes Sanctorum, osculantes eos et rogantes, ut peccatorum suorum indulgentiam consequerentur et Baptismi gratiam. Vel potest exponi de Prelatis, quos supra vocavit Reges, quia preesse et dominari debent. Hic autem dicit de eis.
marg.| {k} Vultu in terra demisso id est suam terrenitatem et fragilitatem considerantes.
marg.| {l} Adorabunt te id est honorabunt et sibi preferent in cordibus suis et se inferiores omnibus reputabunt. Eccl. 3.c. Quarto maiores, humilia te in omnibus. Augustin. Honore coram vobis Prelatus sit vobis ; timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Unde subdit.
marg.| {m} Et pulverem pedum tuorum lingent. ad litteram bonus Prelatus debet esse paratus in corde suo ad tergendum pedes subditorum
marg.| {Θ} suorum.
marg.| {4. 115ra} Δ te et honorabunt, sicut dicitur de aliquo vulgariter, iste dignus esset, ut oscularetur terram, super quam calcat.
marg.| {a} Et scies, quia ego Dominus cum expertus fueris me posse implere quod promitto, Dominus, supple, talis.
marg.| {b} Super quo non etc.   quia facit omnia, que promittit. Sed difficillimum videbatur Iudeis quod aliquis posset superare Nabuchodonosor, ideo Propheta hoc quasi sub interrogatione ponens asserit quod fiet dicens.
marg.| {c} Numquid tolletur a forti preda id est a Balthasar.
marg.| {d} Aut quod captum fuerit etc. id est a Nabuchodonosor, salvum esse poterit ? Et respondet Propheta quod sic.
marg.| {e} Quia hec dicit Dominus qui, scilicet hoc potest facere.
marg.| {f} Equidem id est certe.
marg.| {g} Et captivitas id est Iudeus captivatus.
marg.| {h} A forti tolletur id est a Balthasar.
marg.| {i} Et quod ablatum fuerit a robusto id est a Nabuchodonosor.
marg.| {k} Salvabitur per Cyrum.
marg.| {l} Eos vero, qui iudicaverunt te id est destruxerunt.
marg.| {m} Ego iudicabo id est puniam.
marg.| {n} Et filios tuos id est Iudeos.
marg.| {o} Ego salvabo a ca ptivitate eos liberando.
marg.| {p} Et cibabo etc. id est vertam eos in insaniam, adeo ut carnes proprias comedant et sanguinem suum bibant, vel obsidione ita arctabo eos, ut comedat unus carnem alterius, vel etiam suam et sanguinem bibat. Hoc tamen nusquam de Babyloniis legitur esse factum ; sed potuit esse ad litteram. Potuit enim contingere quod aliqui habitantes in fortissimis castris, quia nobiles erant, nolebant se reddere : et fame coacti comedebant carnes suas. Vel potest dici quod tanta erat strages hominum capta Babylone quod unus cadebat super alium : ita quod os unius cadebat super carnes alterius : ita quod quasi videbatur quod vellet comedere eum, sicut dicit Ribaldus. alii : Ego te faciam comedere lutum, id est ego proiiciam te in lutum, ore verso ad terram. Vel, Cibabo hostes tuos carnibus suis, id est carnibus suorum. Sic enim potuit esse de Chaldeis, sicut de Iudeis, qui comederunt carnes filiorum suorum et filiarum in obsidione, sicut comminatur eis Dominus. Deuteronom. 28.f. Obsideberis
marg.| {Δ} intra portas tuas
marg.| {Θ} suorum. Vel pulverem pedum lingere est exempla humilitatis suorum subditorum ad nutrimentum suum devote sumere. Vel pulverem lingunt, qui lingua predicationis et orationis a subditis omnem terrenitatem tergunt. Mt. 10.b. Excutite pulverem de pedibus vestris. Sequitur.
marg.| {a} Et scies, quia ego Dominus etc.   Quan do enim facta sunt predicta omnia, tunc pro certo cognovit Ecclesia, que se prius derelictam et oblivioni traditam putavit : quia quicumque Deum in tribulationibus exspectant, non confundentur, id est non frustrabuntur auxilio opportuno. Rm. 5.a. Spes non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris. Et Ps. 24. Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur. E contra dicitur Ier. 17.a. Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum. Tales enim confundentur, supra 30.a. Erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia Egypti in ignominiam. Quare autem non confundentur, qui exspectant Deum, subdit.
marg.| {c} Numquid tolletur etc. id est genus humanum a diabolo, qui fortis dicitur. Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, que possidet. Iob. 41.d. Non est potestas super terram, que videat comparari.
marg.| {d} Aut quod captum fuerat etc. quasi dicat : diabolus multa cepit et diripuit, que ab homine puro tolli et salvari non possunt. Os. 13.d. Ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. Et nota quod dicit tolletur, per gratiam, scilicet et postea salvum esse poterit, in gloria, scilicet. Sed quia quod apud homines est impossibile, apud Deum facile est : subdit Propheta inducens Dominum respondentem predicte questioni.
marg.| {e} Quia hec dicit Dominus : Equidem et captivitas a forti tolletur id est genus humanum a diabolo per gratiam eripietur.
marg.| {4. 115rb} {i} Et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur in g loria. Ps. 67. Captivam duxit captivitatem, dedit bona hominibus. Item. Speciei domus dividere spolia. Na. 2.d. Exterminabo de terra predam tuam. Sed quia Ecclesia Gentium a diabolo erepta, persecutiones et tentationes passa est, postquam in Christo pie vivere cepit et similiter quelibet anima post conversionem magis tentatur, quia Pharao contemptus surgit in scandala : ideo apte subiungitur.
marg.| {l} Eos vero, qui iudicaverunt te in p resenti, id est Demones, vel Tyrannos et hereticos.
marg.| {m} Ego iudicabo in f uturo. Ier. 30.c. Cunctos Predicatores tuos ego dabo in predam. So. 3.d. Ego interficiam omnes, qui afflixerunt te. Lc. 6.f. Nolite iudicare et non iudicabimini.
marg.| {n} Et filios tuos id est imitatores fidei tue et morum.
marg.| {o} Ego salvabo non te, sed ego, a quo omne auxilium. Os. 13.c. Perditio tua, Israel, tantummodo ; ex me auxilium tuum.
marg.| {o} Et cibabo hostes tuos carnibus suis id est pena carnalitatis sue saturabo eos in inferno. Tot enim fercula habebit homo in penis, quot habuit hic in deliciis. Unde Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Dt. 25.a. Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Supra 27.b. In mensura contra mensuram etc. Mt. 7.a. Eadem mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Apc. 16.b. Commendaverunt linguas suas pre dolore et blasphemaverunt Deum celi pre doloribus et vulneribus suis.
marg.| Et nota quod iusta est retributio Dei : ut mali in inferno saturentur morte propria, qui hic pascuntur aliena. Iob. 16.b. Saturati sunt penis meis, quasi dicat : e converso saturabuntur suis et cibabuntur carnibus suis, qui hic cibantur alienis. Detractores enim alios corrodunt dentibus detractionis. Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum et in comessationibus eorum, qui carnes conferunt ad vescendum, facientes succinum diabolicum : in quo, qui detrahit, apponit linguam : qui libenter audit, apponit aurem : salsam dat, qui de hoc gaudet. Sup. 9.d. Unusquisque carnem brachii sui vorabit. Manasses Ephraim et Ephraim Manassem et simul ipsi contra Iudam. Gal. 5.c. quasi invicem mordetis et comeditis, videte, ne ab invicem consumamini. Iob. 31.d. Si non dixerunt viri tabernaculi mei, quis det de carnibus eius, ut saturemur ? Dn. 7. Et ecce alia bestia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei : surge, comede carnes plurimas. Detractor comparatur urso pro crudelitate et voracitate : qui habet in ore tres ordines dentium : quia tres sunt modi detractionis. Veri mali diffamatio, veri boni denigratio, falsi criminis impositio. Sequitur de eodem.
marg.| {q} Et quasi   musto sanguine suo inebriabuntur id est pena sanguinis, quem effuderunt, ad litteram, ut homicide, vel detrahendo aliis et sic sanguinem, id est peccata aliorum effundendo et propalando. Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem, id est ut peccata aliorum diffamando propalent. Tales modo bibunt sanguinem alienum ; sed in futuro bibent suum. Sapient. 11.a. Pro fonte sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis. Apc. 16.b. Iustus es, Domine, qui es et qui eras sanctus, qui hoc iudicasti : quia sanguinem Sanctorum et Prophetarum effuderunt et sanguinem dedisti eis bibere, ut digni sunt. Vel generaliter potest legi de quolibet peccatore. Et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, id est replebuntur pena peccatorum suorum, que sanguini comparantur propter tenacitatem et turpitudinem. Nulla enim macula turpior est, quam sanguinis. Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit. Et dicit : quasi musto. Mustum enim habet novitatem et punctionem, sic pena inferni semper pungit et semper est nova : Iuxta illud :
marg.| Sic inconsumptum Titii, semperque renascens, Non perit, ut possit sepe perire, iecur.
marg.| Ps. 48. Mors depascet eos, Herba enim, que depascitur, semper renascitur. Supra 38.f. Spiritus eius sicut torrens inundans usque ad medium colli, quasi dicat : semper erunt in articulo suffocationis, nec tamen suffocabuntur.
marg.| {Θ} {a} Et sciet omnis
marg.| {4. 115va} Δ intra portas tuas in omni terra, quam dabit tibi Dominus Deus tuus et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum tuorum, ac filiarum tuarum.
marg.| {a} Et sciet omnis caro id est omnis homo.
marg.| {b} Quia ego Dominus cum fecero hec predicta. Dominus, dico.
marg.| {c} Salvans te a ca ptivitate.
marg.| {d} Et Redemptor tuus a se rvitute.
marg.| {e} Fortis id est a quo est fortitudo Iacob, sicut dicitur de aliquo, iste est tota fortitudo illius, id est ab isto habet fortitudinem suam.
marg.| {Θ} {a} Et sciet omnis caro, quia ego Dominus. Ps. nono Cognoscetur Dominus iudicia faciens et Beatus Bernardus addit : Qui nunc ignoratur iniuriam patiens.
marg.| {c} Salvans te Redemptor tuus fortis Iacob. Hoc sciet omnis caro, quia ego sum Dominus puniens malos et salvans bonos. Et notantur hic tria beneficia.
marg.| {c} Salvans te ab o mnimoda corruptione culpe.
marg.| {d} Et Redemptor tuus ab o mni servitute miserie. Hec duo erunt in futuro.
marg.| {e} Fortis Iacob id est dans fortitudinem luctantibus in hac peregrinatione. Vel salvans pervenientes, redimens incipientes, roborans proficientes et luctantes, sicut Iacob dedi fortitudinem luctandi cum Angelo. Genesis 32.f.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 49), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_49)

Notes :