Capitulum 62
Numérotation du verset
Is. 62,1
Propter Sion
non tacebo
et propter Hierusalem
non quiescam
donec egrediatur
ut splendor
iustus eius
et salvator
eius
ut lampas
accendatur
Numérotation du verset
Is. 62,2
et
videbunt gentes
iustum
tuum
et cuncti reges
inclitum tuum et
vocabitur tibi
nomen novum
quod os Domini nominavit1
1 nominavit] nominabit
Weber
Numérotation du verset
Is. 62,3
et eris corona glorie in manu Domini
et diadema
regni in manu Dei tui
Numérotation du verset
Is. 62,4
non vocaberis ultra Derelicta
et terra tua
non vocabitur amplius Desolata
sed vocaberis Voluntas mea in ea
et terra tua Inhabitata
quia complacuit Domino in te
et terra tua inhabitabitur
Numérotation du verset
Is. 62,5
habitabit enim iuvenis cum virgine
et habitabunt in te filii tui
et gaudebit sponsus
super sponsam
gaudebit super te
Deus tuus
Numérotation du verset
Is. 62,6
super muros tuos
Hierusalem
constitui custodes tota die
et tota nocte
perpetuo non tacebunt
qui reminiscimini
Domini
ne taceatis
Numérotation du verset
Is. 62,7
et ne detis silentium
ei
donec stabiliat
et donec ponat Hierusalem
laudem
in terra
Numérotation du verset
Is. 62,8
iuravit
Dominus
in dextera sua et in brachio fortitudinis sue si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni
vinum tuum in quo laborasti
Numérotation du verset
Is. 62,9
quia qui congregabunt
illud comedent
et laudabunt Dominum et qui comportant illud
bibent in atriis sanctis meis
Numérotation du verset
Is. 62,10
transite transite per portas
preparate
viam
populo planum facite iter
et eligite lapides
elevate
signum
ad populos
Numérotation du verset
Is. 62,11
ecce Dominus auditum
fecit in extremis terre
dicite
filie Sion
ecce salvator tuus venit
ecce merces eius
cum eo et opus eius coram illo
Numérotation du verset
Is. 62,12
et vocabunt eos
Populum sanctum redemptum2
2 redemptus] redempti
Weber
a .Domino.
Tu autem
vocaberis civitas Quesita3
3 civit. quesit.]
inv. Weber
et non Derelicta
Capitulum 62
marg.|
{4.
155ra}
Propter Sion non tacebo
etc.
Istu
d capitulum licet multi Iudeorum exponant de adventu sui Messie et liberatione eorum futura per eum, tamen etiam alio modo exponitur a quibusdam et totum fabulose et fallaciter. Et dividitur in septem partes. Primo secundum fabulam Propheta dicit, se non posse silere, cum evidens sit ei futura Chaldeorum destructio et sui populi liberatio, ibi :
Propter Sion
etc.
Secu
ndo predicit eis pristini nominis et honoris restitutionem, ibi :
Et vocabitur tibi nomen novum. Ter
tio, cohabitantium aptitudinem et fecunditatem ibi :
Habitabit enim iuvenis cum Virgine
etc.
Quar
to, bonorum custodum sedulitatem, ibi :
Super muros tuos
etc.
Quin
to, omnes invitat, maxime autem bonos et iustos ad orationem, ut Hierusalem restauretur, ibi :
Qui reminiscimini Domini
etc.
Sext
o, Dominum propitium fore affirmat et eum introducit iurantem se facturum hoc quod desiderant, ibi :
Iuravit Dominus. Sep
timo, Propheta ex promissione Domini confirmatus, populum ad reditum de Babylone invitat, ibi :
Transite, transite
etc.
Dici
t ergo.
marg.|
{a}
Propter Sion
id est amore Sion, quia, scilicet vehementer eius commodum desidero.
marg.|
{b}
Non tacebo a pr
ecibus, quin pro eius liberatione deprecer. Vel.
Non tacebo quin
ei annuntiem venturam prosperitatem.
marg.|
{c}
Et propter Hierusalem
id est amore eius.
marg.|
{d}
Non quiescam
id est a prece, vel predicatione non cessabo.
marg.|
{e}
Donec egrediatur ut splendor iustus eius
id est donec veniat ille, qui iustitiam ei faciat de suis hostibus, scilicet Cyrus.
marg.|
{f}
Et salvator eius ut lampas accendatur
id est donec Cyrus salvet eos, ita ut omnes videant salutem eorum et prosperitatem. Iustus dicitur quantum ad Chaldeos, quos destruxit ; salvator quantum ad Iudeos, quos de captivitate liberavit. Comparatur autem lapidi et splendori, quia manifesta fuit et Chaldeorum destructio et omnibus nota et similiter Iudeorum liberatio. Item lampas illuminando consumit oleum et consumendo illuminat ; sic Dominus, dum Chaldeos consumpsit, in lumine et honore posuit.
marg.|
{Δ} Sequitur. Et videbunt
Numérotation du verset
Is. 62,mystice
marg.|
{a}
Propter Sion
etc.
Istu
d capitulum secundum veritatem littere exponitur de Christo a Sanctis et etiam ab Andrea. Hieronymus autem sic continuat. Dixerat Dominus et Salvator noster. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me etc.
usqu
e ad illum locum ubi scriptum est. Omnes, qui viderint eos, cognoscent : quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. Postquam promissionem respondet Ecclesia gratias agens et dicens. Gaudens gaudebo in Domino etc.
Nunc
Prophete introducitur persona dicentis,
Propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam
id est propter amorem Ecclesie triumphantis, que dicitur Sion et militantis, que dicitur Hierusalem, quia, scilicet ipsius iucunditatem et reparationem desidero.
marg.|
{b}
Non tacebo
id est non silebo a precibus.
marg.|
{d}
Nec quiescam a ge
mitibus et desideriis.
marg.|
{e}
Donec egrediatur ut splendor iustus eius
id est donec in carnem apparenter veniat Dei filius. Unde infra 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes. Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Vel loquitur Propheta in persona omnium Prophetarum, dicens.
marg.|
{a}
Propter Sion
etc.
Idem
autem significatur per Sion et Hierusalem, scilicet plebs fidelium, propter quam instruendam Isaias non tacuit, neque quievit, id est non cessavit prophetare.
marg.|
{e}
Donec ut splendor egrederetur iustus eius
id est Christus, quia omnes Prophete et lex usque ad Ioannem prophetaverunt, ut dicitur Mt. 11.b. Et nota quod dicit
donec egrediatur ut splendor iustus eius. Egrediatur
scilicet de sinu Patris in uterum Virginis et de utero Virginis in mundum tenebrosum,
ut splendor ad i
lluminandum tenebras nostre ignorantie quantum ad
intellectum dici
tur
iustus eius
id est Sion, id est qui iustificat Sion. De quo iusto dicitur Ier. 23.b. et 33.e. Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus iustus noster. Splendor autem dicitur. Hbr. 1.b. Qui cum sit splendor glorie et figure substantie eius
]
etc. {f}
Et salvator eius ut
{4.
155rb}
lampas accendatur ut i
pse accensus alios accendat quantum ad affectum. Lampas enim, Grece, idem est quod flamma Latine. Ad hoc ergo Christus venit in mundum, ut illuminaret intellectum ad cognitionem sui et accenderet affectum ad amorem sui. Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo, nisi ut ardeat ? Iustus autem dicitur Christus et Salvator, Iustus in retributione, Salvator in iustificatione. Vel iustus, malos puniendos Salvator, bonos remunerando. Et nota quod Christus bene comparatur lampadi. In lampade enim tria concurrunt, vitrum, oleum, ignis : et Christus habuit vitrum humanitatis et oleum gratie et veritatis et ignem Divinitatis : Caro enim Christi comparatur vitro propter munditiam : quia sine peccato fuit, peccatum enim non fecit, nec construxit : Et propter fragilitatem, vitrum enim fragile est et Christus infirmitates carnis assumpsit. Unde et contemptibilis inter homines apparuit, secundum illud Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Item cum vitrum aptatur ligno, fit speculum et potes ibi videre faciem tuam et quanto magis vitrum frangitur, tanto plures ibi resultant imagines : ita et caro Christi aptata ligno Crucis, formam, nobis monstrat et imaginem ostendit, pendens enim in Cruce dixit. Io. 19.e. Mulier ecce filius tuus. Item Christus habuit oleum gratie et pietatis, lene et mitigativum ad sanandum egros ; pingue et confortativum ad cibandum famelicos ; lucens et illuminativum ad illuminandum tenebrosos : Oleum enim sanat, cibat et illuminat. De hoc oleo dicitur supra 5.a. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Item supra 10.f. Computrescet iugum a facie olei. Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. Item ignem Divinitatis habuit. Deus enim fuit et homo. Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Baruch 5.a.a Deus ostendet splendorem suum in te, qui sub celo est. Aliter exponitur, ut Propheta loquatur in persona Apostolorum. Loquens igitur Chorus Apostolorum et Predicatorum in primitiva Ecclesia dicit.
a Bar. 5, 3.
marg.|
{a}
Propter Sion non tacebo a Pr
edicatione, quamvis, scilicet loqui prohibeat nos Sion et quamvis mortem minetur Sion, id est Reges et Principes. Sion enim est turris David.
marg.|
{c}
Et propter Hierusalem
id est propter Sacerdotes et Scribas.
marg.|
{d}
Non quiescam
id est non cessabo ab aperta predicatione. Act. 4.d. Si iustum est vos audire potius quam Deum, iudicate, non enim possumus, que vidimus et audivimus, non loqui. Item Act. 5.e.b Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Hoc est contra Predicatores, qui parcunt vitiis Magnatum, qui propter Reges Sion et Sacerdotes Hierusalem elingues et muti fiunt. Sed Propheta dicit.
b Act. 5, 29.
marg.|
{a}
Propter Sion non tacebo
id est propter Reges et milites non silebo a veritate predicationis.
marg.|
{c}
Et propter Hierusalem non quiescam
id est propter Sacerdotes invidentes et obloquentes, non cessabo a continuatione bone operationis, vel ab executione iuste animadversionis. Reges enim et Principes sepe volunt, ut taceatur veritas verbi Dei. Unde Ieremie 26.g. Audivit Rex Ioachim et omnes potentes et Principes eius verba Urie et quesivit Rex interficere eum, sup. 30.b. Populus ad iracundiam provocans est et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei, qui dicunt videntibus, nolite videre et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, que recta sunt, loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Similiter et Sacerdotes nolunt audire verbum Dei. Unde Am. 7.c. Dixit Amasias Sacerdos ad Amos : Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda et comede ibi panem et prophetabis et in Bethel non adiicies, ut ultra prophetes, quia sanctificatio Regis est et domus Regni est.
marg.|
{e}
Donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur
id est donec egressus iusti in Nativitate et accensio Salvatoris in Passione, per predicationem in cordibus hominum manifestetur. Iustus enim, id est Christus filius Dei, de utero Virginis egressus est in navitate sicut splendor, quia sicut sidus radium, profert Virgo Filium pari forma, neque sidus radio, neque mater Filio fit corrupta. Hoc est quod dicitur, ut splendor. Salvator autem accensus est ut lampas in Passione, tunc enim calorem, vel caminum sue caritatis longe, lateque diffudit, ut iam non sit, qui se abscondere valeat a calore eius. Tunc enim Sol iustitie in altum elevatus est, ut omnibus radios sui caloris effunderet. Apc. 1.d. Facies eius sicut Sol in virtute sua : Egressio autem eius et accensio manifestata sunt in Apostolorum predicatione et aliorum Doctorum. De his duobus simul dicitur in Ps. 18. A summo celo egressio eius ; et occursus eius usque ad summum eius, nec est, qui se abscondat a
marg.|
{Θ} calore eius. Et
marg.|
{4.
155va}
Δ Sequitur.
marg.|
{a}
Et videbunt gentes iustum tuum o Si
on, id est Cyrum, qui iuste puniet hostes tuos.
marg.|
{c}
Et cuncti Reges inclitum tuum
id est gloriosum tuum, Cyrum, scilicet qui te gloriose liberabit. Vel.
marg.|
{b}
Iustum voca
t Iesum Sacerdotem magnum.
marg.|
{d}
Inclitum dici
t Zorobabel, ducem eorum.
marg.|
{e}
Et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominavit
id est renovabitur tibi nomen pristinum quod iam quasi extinctum et annihilatum erat, que dicebaris prius urbs fidelis, civitas iustitie et populus Domini peculiaris.
marg.|
{g}
Et eris corona glorie
id est coronata eris gloriose, quantum ad Pontifices. Et hoc.
marg.|
{i}
In manu Domini
id est de manu Domini, quia ipse Dominus dabit tibi coronam Sacerdotii. Vel.
In manu Domini
id est in protectione Domini.
marg.|
{k}
Et diadema Regni in manu Dei tui quan
tum ad Reges, quos Dominus proteget in dominio et honore Regio.
marg.|
{l}
Non vocaberis ultra derelicta a De
o, vel a multitudine filiorum et habitantium.
marg.|
{m}
Et terra tua
id est circumiacens tibi, o Hierusalem.
marg.|
{n}
Non vocabitur amplius desolata sicu
t fuit tempore captivitatis.
marg.|
{o}
Sed vocaberis hoc
nomine, scilicet.
marg.|
{p}
Voluntas mea in ea
id est dicetur de te, hec est civitas, que facit voluntatem Dei sui et hoc est nomen novum quod supra dixit.
marg.|
{q}
Et ideo
quia voluntatem Dei facies,
terra tua inhabitabitur a De
o protegente, vel a multitudine populosa ibi degente. Et hoc non meritis tuis faciet Dominus, sed.
marg.|
{r}
Quia complacuit Domino in te habi
tare, scilicet et protegere te.
marg.|
{s}
Et ideo terra tua inhabitabitur. Hoc
repetit ad maiorem confirmationem. Quidam tamen libri non habent, sed Hieronymus habet. Et bene dico quod inhabitatur terra tua.
marg.|
{t}
Habitabit enim iuvenis cum virgine. Et
hi non erunt de alienis geniti, sed de te. Unde subdit.
marg.|
{u}
Et habitabunt in te filii tui non
hostes tui, nec alieni.
marg.|
{y}
Et gaudebit sponsus super sponsam
quasi dicat : in te erunt iuvenes et virgines, coniugati et senes, ita ut multos habeas in te genitos et multos genitores et simul omnes gaudenter,
marg.|
{Δ} et concorditer
marg.|
{Θ} calore eius.
marg.|
{a}
Et videbunt gentes per
fidem.
marg.|
{b}
Iustum tuum
id est Christum.
marg.|
{c}
Et cuncti Reges quor
um cor in manu Dei. Prv. 21.a.
marg.|
{d}
Inclitum tuum
id est Christum, quia sicut lampas lucebit et ardebit, ut omnibus resplendeat, sup. 60.a. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et Reges in splendore ortus tui. Iustus dicitur Christus, quia iustificat in presenti per gratiam. Et inclitus, id est gloriosus, quia inclitos faciet suos in futuro per gloriam. Incliti autem et nobilis patris non debent esse filii rusticani et ignominiosi quod est contra illos, qui filios Dei se dicunt et tamen ignominiosa et vilia sectantur et diligunt, ut in Ps. 4. secundum aliam litteram dicitur. Filii viri incliti usquequo diligitis ignominiose vanitatem ? Et Lam. 4.a. Filii Sion incliti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli ?
marg.|
{e}
Et vocabitur tibi o Ec
clesia.
marg.|
{f}
Nomen novum quia
Christiana vocaberis et filii tui Christiani vocabuntur Act. 11.c. Cognominati sunt Antiochie primum discipuli Christiani. Et que prius Synagoga, modo dicitur Ecclesia et qui prius alieni a Deo, modo filii Dei nominantur. Hoc est nomen novum 1Io. 3.a. Videte qualem caritatem dedit nobis Deus, ut et filii eius nominemur et simus. Bar. 5.b. Nominabitur tibi nomen tuum a Deo in sempiternum pax iustitie et pietatis infra 65. Vocabit servos suos nomine alio. Io. 15.b. Iam non dicam vos servos. Apc. 2.e. Dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum quod nemo scit nisi, qui accipit. Nota Glossa Hai. Mos est Hebreis ex novis rebus nova nomina imponere. Ut enim aiunt, Abraham prius dictus est Ram. Quod inde coniiciunt. Heliu, Iob. 32.a. Filius Barachel Buzites de cognatione Ram. Deinde Abraham, id est pater excelsus. Gn. 11.d.4.155vb} Tandem Abraham. Gn. 17.a. Similiter prius Simon, postea, Petrus. Io. 1.f. Mc. 3.b. Mt. 16.c.
marg.|
{g}
Et eris o tu
Ecclesia.
marg.|
{h}
Corona glorie in manu Domini et diadema Regni in manu Dei tui quia
Christus accingitur et coronatur multitudine fidelium, qui sunt quasi corona eius et diadema. Prv. 12.a. Mulier diligens corona est viro suo, id est Ecclesia audiens verbum Dei et implens eius preceptum, corona est Christo. Ista autem corona, sive diadema in manu Dei est, quia Ecclesia Deum habet in honore et Deus habet Ecclesiam in protectione. Sap. 3.c. Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitie, sed tormentum pene tantum. Licet enim in manu Dei sint omnes terre, specialiter tamen Sancti in Dei protectione servantur. Unde Dt. 33.a. Omnes Sancti in manu Dei sunt et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina. Sicut autem Ecclesia corona est Christo, ita plebs obediens et devota corona est Prelato suo. Unde Phil. 4.a. Fratres carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, Gaudium in presenti ; corona in futuro. Simile dicitur 1. Thess. 2.d. Item 2Cor. 1.c. Gloria vestra sumus, sicut et vos nostra. Prv. 17.a. Corona senum filii eorum, gloria filiorum patres eorum ibi habet alia littera. Corona patrum gloria liberorum et profectus populi epule Sacerdotum. Za. 6.c. Sumes aurum et argentum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech Sacerdotis magni. Et postea subditur : Et corone erunt Helen et Tobie et Idaie et Hen filio Sophonie memoriale in templo Domini. Nota quod corone dantur, non tantum Iesu, sed etiam aliis. Similiter Christo debetur honor et Sanctis. Sancti autem coronas suas Christo offerunt : quia victoriam vitiorum Christo attribuunt. Ad quod significandum ramos palmarum Cruci affigimus in Ramis palmarum. Hoc est quod dicitur Apc. 4.d. Vigintiquatuor seniores mittebant coronas suas ante thronum, dicentes. Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia. Per quatuor autem, qui dicuntur in predicta auctoritate Zacharie, significatur quadruplex ordo Sanctorum, qui coronantur in celis. Apostolorum, Martyrum, Confessorum, atque Virginum. Helen interpretatur postes et significat Apostolos, qui fuerunt postes et columne Ecclesie, qui et liniti sunt sanguine Agni. Ex. 12. quia in memoria Passionis Christi molliti et intincti sunt per devotionem. Per Tobiam, qui interpretatur bonus Domini, significantur Martyres, de quibus cantatur. Victorum genus optimum, non bonum tantum, sed optimum. Per Idaiam, qui interpretatur notus Domini, significantur Confessores, qui per fidem infusam et per doctrinam notitiam Dei habuerunt. Per Hen, qui interpretatur gratia, significantur Virgines, que gratiam cumulatam a Deo acceperunt. Unde Eccl. 26.c. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Item de ipsis virginibus cantatur. Diffusa est gratia in labiis tuis. Sequitur.
marg.|
{l}
Non vocaberis ultra derelicta a De
o, scilicet in peccatis.
marg.|
{m}
Et terra tua
id est habitatio tua.
marg.|
{n}
Non vocabitur
etc. id est sine solatio in tribulationibus, scilicet et miseriis, quia, scilicet Christum semper habebis, qui dat gratiam contra culpam et consolationem contra tribulationem et miseriam. Mt. ultimo d. Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.
marg.|
{o}
Sed vocaberis
etc. quasi dicat : ex me nomen habebis : voluntatem enim meam facies et propter hoc dicetur de te : Hec est, que voluntatem Dei facit. 1. Thess. 4.a. Hec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. In loco autem sancto et in mundo hospitio Deus inhabitat, unde subditur.
marg.|
{q}
Et terra tua
etc.
a De
o.
marg.|
{r}
Quia complacuit
etc. id est quia in te placitam mansionem invenit. Io. 14.c. Si quis diligit me, sermonem meum servabit etc.
et m
ansionem apud eum faciemus. Vel,
Complacuit Domino in te. Dom
inus enim dicitur complacere sibi in homine, sicut pater in filio complacet sibi, quando eum imitatur et non degenerat a moribus paternis. Prv. 3.b. quasi pater in filio complacet sibi. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Vel,
Complacuit Domino in te
id est et per te placitum fieri constituit. Ex. 33.d. Clemens oro in quem mihi complacuerit.
marg.|
{s}
Et terra tua inhabitabitur : qu
ia habitatio Ecclesie numero fidelium repleta est. Et repetitio duplicem notat inhabitationem, scilicet mentis et corporis. Unde subditur.
marg.|
{t}
Habitabit enim in e
a
iuvenis,
scilicet
cum Virgine Iose
ph, vel Ioannes cum Maria, Chrysantus cum Daria.
marg.|
{u}
Et habitabunt in te nume
ro et merito.
marg.|
{x}
Filii tui spir
itualiter in Christo regenerati per lavacrum regenerationis Spiritus sancti. Et dicit,
ut notetur dilectionis unitas. Act.
4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.
marg.|
{y}
Et gaudebit sponsus super sponsam
id est Christus super Ecclesiam
marg.|
{Θ} pro multitudine
marg.|
{4.
156ra}
Δ
et concorditer habitabunt. Et quod plus est.
marg.|
{a}
Gaudebit super te Deus tuus
id est de concordia tua et prosperitate tua letabitur. Post multitudinem autem habitantium, subdit de securitate habitationis dicens.
marg.|
{c}
Super muros tuos
etc.
ad l
itteram, ut secure populus interior inhabitet.
marg.|
{e}
Tota die et tota nocte
etc.
sed
semper officium custodum complebunt, horis, scilicet et temporibus constitutis tam in die, quam in nocte, secundum quod erit necesse. Sequitur.
marg.|
{g}
Qui reminiscimini Domini. Hic
invitat Propheta Iudeos, propter beneficia predicta ad gratiarum actionem, vel ad orationem pro completione predictorum dicens :
Qui reminiscemini Domini. O v
os iusti de Iudeis.
marg.|
{h}
Ne taceatis a pr
ecibus et desideriis.
marg.|
{i}
Et ne detis silentium ei
id est non sileatis coram Domino, sed magis postulantes clametis.
marg.|
{k}
Donec stabiliat
etc. id est donec stabiliter ponat.
marg.|
{l}
Hierusalem laudem in terra
id est laudabilem, ut scilicet ipsa Hierusalem laudetur ab omnibus gentibus, vel ut ipsa sit laus ipsius Domini, in qua, scilicet et pro qua Dominus laudabilis ostendatur.
marg.|
{n}
Iuravit Dominus. Hic
dicit Propheta orationem eorum exauditam, Dominum iurantem introducens sic.
Iuravit Dominus
id est immobiliter statuit. Iuravit dico.
marg.|
{o}
In dextera sua
etc.
Loqu
itur secundum morem hominum, in quo iurans levat manum suam. Sicut dicitur de Abraham, Gn. 14.d. Levo manum meam ad Dominum Deum, id est iuro. Vel per dexteram et per brachium Dei intelligitur potentia eius, per quam firma sunt, que ipse disponit facere. Unde signanter dicit :
Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis sue
id est per fortitudinem suam et potentiam, que significatur per dexteram eius et brachium, firmaturum se et completurum id quod sequitur. Hoc, scilicet.
marg.|
{p}
Si dedero triticum
etc. id est non dabo. Vel Aposiopesis est, quasi dicat : non credatis mihi de cetero, si hoc fecero ultra. Per hoc autem quod dicit
ultra innuit quod
aliquando triticum eius comederunt hostes eius. Leu. c. 26.c. Frustra seretis sementem,
marg.|
{Δ} que ab hostibus.
marg.|
{Θ} pro multitudine filiorum. Io. 3.d. Qui habet sponsam sponsus est. Ps. 18. Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
marg.|
{a}
Et gaudebit super te o Ec
clesia.
marg.|
{b}
Deus tuus
id est Deus Pater, id est gaudere te faciet etiam in tua prosperitate. Quia vero multitudo filiorum habitantium in Sion indiget custodia, ideo subditur in persona Dei Patris ad Hierusalem, id est Ecclesiam loquentis sic.
Super muros tuos o Hierusalem
, id est super choros Prelatorum. Prelati enim muri sunt Ecclesie, sicut dictum est sup. 60.d. Occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio. Et Ct. 8.c. Ego murus et ubera mea turris. Ecclesia dicitur murus quantum ad Prelatos, cuius ubera, id est Predicatores et Doctores sunt sicut turres, id est alti et duri et securi. Dicit ergo.
Super muros tuos o Hierusalem
id est super munitionem Prelatorum.
marg.|
{d}
Constitui custodes
] Angelorum. Bernardus Benignus es, Domine, qui non es contentus nostrorum fragilitate murorum, sed ipsis hominum custodibus Angelicam custodiam superponis. Hbr. 1.d. Omnes sunt administratorii spiritus missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Vel muri Ecclesiarum fuerunt ipsi discipuli Apostolorum, quorum custodes fuerunt Apostoli ; Vel muri Hierusalem sunt munitiones constitutionum et disciplinarum Ecclesie. Super quos muros Dominus constituit custodes, quia in congregationibus Religiosorum prepositos ordinavit ad custodiam murorum, id est regularium constitutionum, ut errata corrigant et emendent et pro loco et tempore ubi oportuerit dispensent, non pro voluntate dissipent. Sicut enim dicit Beatus Bernardus super fratrum transgressiones, non super Patrum traditiones constituitur, qui Abbas efficitur.
marg.|
{e}
Tota die
etc. id est semper horis et temporibus constitutis et opportunis exhortabuntur et predicabunt et hostium insidias manifestabunt civibus. Vel non tacebunt a precibus et piis desideriis. Vel.
Tota
{4.
156rb}
die et tota nocte perpetuo non tacebunt
id est nec in prosperitate, nec in adversitate cessabunt ab annuntiatione. Act. 4.d. Non possumus non eloqui, que audivimus sup. 58.a. Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Ez. 3.b. Ut Adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Debet enim facies Predicatoris esse dura, ut Adamas contra despectum, ut non sentiat si despiciatur. Debet etiam esse vilis, ut silex contra pretium et gloriam seculi, ut si putetur ab hominibus magnus et gloriosus, ipse se ipsum vilem reputet et nullum. Vel.
marg.|
{f}
Non tacebunt a la
ude Dei. Apc. 4.c. Requiem non habebant die ac nocte dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus. Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore etc.
Vel. Non tacebunt a co
nfessione peccati. Multi tamen sunt, qui quantum ad hoc valde strictum tenent silentium, celatores suorum peccatorum et iactatores meritorum. In quorum persona dicit † Ps. 31. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die. Tacui, scilicet peccata, dum clamarem merita Aug ibi in Glossa Phariseus tacuit peccata et clamavit merita, tacuit confessionem et clamavit de meritis presumptionem ; sana membra Medico ostendebat, vulnera tegebat. Lc. 18.b. Gratias tibi ago Domine, quia non sum sicut ceteri hominum etc.
cont
ra quod dicit Gregorius Si medicinam exspectas, oportet, ut vulnus detegas. Sen. Vulnera clausa plus cruciant, sed dum putredo, que intus fervet, eiicitur, ad salutem vulnus aperitur. Tale ergo silentium malum est. Sed est bonum silentium, de quo Eccl. 20.a. Est tacens et ipse inventus prudens. Sequitur.
marg.|
{g}
Qui reminiscimini Pred
ixit custodes semper clamaturos et numquam tacituros affirmavit : Hic Propheta convertens sermonem ad ipsos custodes, ad hoc idem invitat eos, scilicet ut non taceat. Predestinatio enim Dei precibus Sanctorum et exhortationibus adiuvatur. Dicit ergo.
Qui reminiscimini Domini ment
e, o vos custodes, id est Prelati, vel Predicatores.
marg.|
{h}
Ne taceatis ore.
marg.|
{i}
Et ne detis silentium ei
id est Domino cessantes a bona operatione, que efficacius loquitur, quam lingua. Vel.
marg.|
{h}
Ne taceatis ad p
opulum in predicatione, exemplo Michee, qui ait ut dicitur 3Rg. 22.c. Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. 2Tim. ultimo a. Insta opportune, importune. Ier. 20.b. Dixi, non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine ipsius et factus est sermo in corde meo quasi ignis estuans, claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens.
marg.|
{i}
Et ne detis
etc. id est Domino in oratione, quasi dicat : semper petatis ab eo et super eum invocetis, ut sic illum ad respondendum vobis quodammodo per instantiam vestre orationis compellatis. Hoc enim est non dare silentium ei, eum, scilicet ad loquendum et ad respondendum sibi provocare et compellere eum, secundum quod dicitur sup. 58.c. Tunc invocabis et Dominus exaudiet. Petrus non dabat silentium Christo, qui tot faciebat ei questiones, ut sic Dominus responderet ei : Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia etc.
quid
ergo erit nobis ; Item Io. 6.g. Domine, ad quem ibimus ? Lc. 11.b. Si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dederit ei surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem, tamen eius surget et dabit ei quotquot habet necessarios : Et ego dico vobis, petite etc. vel
Non detis silentium ei
id est non sileatis ei, sed mundo. Homo enim iustus, maxime Religiosus, mundo debet dare silentium, ne loquatur de his, que mundi sunt, sed Deo debet dare verba in oratione et gratiarum actione. Os. 14.a. Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum.
marg.|
{k}
Donec stabiliat
etc. id est donec stabiliter ponat.
Hierusalem
id est Ecclesie.
marg.|
{m}
Laudem in terra
id est in hoc mundo, id est donec Ecclesia in hac peregrinatione posita firmetur et longe, lateque diffusa ubique laudetur et ubique laudet Creatorem suum. Hoc fecerunt Apostoli et primitivi Ecclesie custodes, qui in continuo clamore predicationis et orationis perduraverunt, donec Christus stabilivit Ecclesiam post persecutionum fluctuationem et posuit eam laudem in terra post ignominiam et confusionem. Vel aliter.
marg.|
{g}
Qui reminiscimini Domini
id est o vos omnes fideles si Dominum pio desiderio recolitis.
marg.|
{h}
Ne taceatis
etc.
sed
indefessis precibus semper clametis.
marg.|
{k}
Donec stabiliat
etc. id est donec Ecclesiam fluctuantem in pelago huius seculi stabiliat in terra beate soliditatis et ponat ibi eam in laudem et gloriam, ut dicat : Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero, id est semper, quia semper ero.
marg.|
{n}
Iuravit Dominus
etc.
Post
preces sequitur securitas de auditione.
Unde dicit : Iu
ravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis sue, id est Deus Pater immobiliter et immutabiliter statuit et sanxit Christo, qui est eius virtus et fortitudo, ut dicitur. 1Cor. 1.d. In quo omnia fecit et recreavit, sicut dicit Ps. 103. Omnia in sapientia fecisti. Item Io. 1.a. Omnia per ipsum facta sunt. Quid autem statuerit, subdit.
marg.|
{p}
Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis
id est non dabo.
marg.|
{Θ} {a} Et si biberint
marg.|
{4.
156va}
Δ
que ab hostibus devorabitur.
marg.|
{a}
Et si biberint
etc. id est alienarum gentium.
marg.|
{b}
Vinum tuum
etc. id est non bibent. Vel Aposiopesis est. Et bene dico quod non bibent alieni vinum tuum, nec comedent triticum tuum.
marg.|
{c}
Quia et cetera trit
icum, scilicet
comedent. Et
est illud Diasyrmicum.
marg.|
{e}
Et laudabunt Dominum pro
beneficio saturationis.
marg.|
{f}
Et qui comportant illud
scilicet vinum.
marg.|
{g}
Bibent in atriis sanctis meis
id est in habitationibus et civitatibus suis sibi a me collatis. Quas vocat atria, per dilatationes et sancta, pro ipsius Domini cultu et veneratione, quia ubique solum Deum timebunt et venerabuntur. Vel tangit illud quod dicitur Dt. 14.c. Quod in Hierusalem offerebant primitias frugum terre et epulabantur coram Domino de bonis suis.
marg.|
{h}
Transite. Hic
invitat eos ad redeundum de captivitate dicens ;
Transite per portas
id est cito revertimini de Babylone, o vos Iudei, quia porte vobis aperte sunt ad redeundum. Et o vos gentes per quas transituri sunt.
marg.|
{l}
Preparate viam populo Isra
el, scilicet.
marg.|
{m}
Planum facite iter et eligite lapides
quasi omnia impedimenta removete.
marg.|
{Δ} Ier. 50.d.
marg.|
{Θ} {a}
Et si biberint
etc. id est non bibent. Triticum Ecclesie et vinum, est sacra Scriptura : Que triticum est ubi confortat et dicitur vinum ubi letificat. Confortat enim laborantes et letificat merentes. Vel triticum dicitur, ubi difficilis est et cum labore intelligitur ; vinum ubi cum facilitate sumitur. Za. 9.d. Quid est bonum eius, quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, id est quod comedunt et vinum germinans Virgines, id est germinare faciens castas mentes que tamen erant ante steriles. Vel dicitur triticum, quantum ad amicos ; vinum quantum ad carissimos. Ct. 3.a. Comedite amici et bibete et inebriamini carissimi. Istud triticum et illud vinum sacre Scripture non datur inimicis in cibum, nec filiis alienis in potum, id est Iudeis Mt. 21.d. Auferetur a vobis Regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Item triticum et vinum Ecclesie est Corpus et Sanguis Christi, Io. 6.f. Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Quod non debet dari inimicis, id est peccatoribus notoriis. 1Cor. 11.g. Probet seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Item triticum Ecclesie sunt virtutes et bone operationes ; vinum autem sunt spirituales consolationes et delectationes, que non debent converti ad extraneos, per malam intentionem, quia tunc in talibus delectantur inimici et alieni, id est Demones. Tales miserrimi sunt, qui de labore suo pascunt et potant Demones, cum bonam operationem convertunt in inanem gloriam. Lv. 26.c. Frustra seretis sementem, que ab hostibus devorabitur. Item Dt. 28.d. Vineam plantabis et fodies et non bibes vinum, Am.. 5.c. Vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum. Michee 6.d. Calcabis mustum et non bibes vinum. So. 1.c. Plantabunt vineas et non bibent vinum earum. Tales sunt Magistri, vel auditores, vel Predicatores illi, qui triticum et vinum Theologie dant inimicis, cum pro divitiis, vel vitiis, vel laudibus hominum predicant, vel docent, vel audiunt. Inimica enim est divitiis scientia illa, que docet paupertatem. Item superbie, que docet humilitatem. Item luxurie et gule, que docet castitatem et sobrietatem. Sed veri filii Ecclesie tritico et vino suo pascuntur. Unde subditur.
marg.|
{c}
Quia qui
etc.
trit
icum, scilicet.
marg.|
{d}
Comedent
id est in nutrimentum suum et augmentum spirituale triticum sacre Scripture convertent. Quod est contra multos, qui sacre Scripture diversas auctoritates quasi diversas spicas congregant et alienis distribuunt, nihil inde gustantes, qui, id quod sciunt, vel dicunt, ad bene vivendum non convertunt, sed alios inde pascunt et fructum tribuunt. De quibus Iob. 24.b. Esurientibus tulerunt spicas, inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt, sicut nutrix et sicut Columba. Os. 8.b. Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam ; quod etsi fecerit, alieni comedent eam. Item Aggei 1.b. Seminastis multum, id est multum predicastis, vel studuistis et intulistis parum, id est parum
{4.
156vb} ad vestrum profectum convertistis. De talibus non fuit Iob. qui ait 31.a. Si secutus est oculus meus cor meum et si manibus meis adhesit macula, seram et alius comedat et progenies mea eradicetur.
marg.|
{e}
Et laudabunt Dominum omni
a illi attribuendo. Vel.
marg.|
{c}
Qui congregant illud stud
endo.
marg.|
{d}
Comedent sane
et spiritualiter ipsam Scripturam intelligendo.
marg.|
{e}
Et laudabunt Dominum dice
ntes : Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum. Vel.
marg.|
{c}
Qui congregant illud in p
resenti laborando.
marg.|
{d}
Comedent in f
uturo Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Prv. 12.b. et 28.c. Qui operatur terram suam, saturabitur panibus, id est qui carnem edomat disciplinis, vel animam exercet spiritualibus studiis, vel plebem subditam excolit vomere predicationis, satiabitur panibus virtutum in presenti et eternorum premiorum in futuro. Ps. 127. Labores manuum tuarum quia manducabis etc.
Eccl
. 20.d. Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, id est altum faciet. In quo notantur duo, copiositas, scilicet frugum et sublimitas.
marg.|
{e}
Et laudabunt Dominum de s
aturitate adepta. Ps. 21. Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum.
marg.|
{f}
Et qui comportant illud
scilicet vinum sacre Scripture, id est qui diversas sententias, vel auctoritates Scripture, quasi diversos botros comportantes in predicatione, vel lectione adiiciunt.
marg.|
{g}
Bibent
etc. id est in Ecclesie conventiculis et distinctis fidelium ordinibus sua predicatione iucundabuntur et reficientur in presenti, vel in futuro in atriis eternarum mansionum saturabuntur. Za. 9.b. Bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur phiale et quasi cornua altaris.
marg.|
{h}
Transite, transite. Hic
Propheta eos, qui foris, sunt alloquitur et invitat ad intrandum in civitatem taliter munitam et abundantem, ubi fideles custodes sunt, sicut predictum est dicens :
Transite, transite per portas
id est exite de portis mortis et de portis Babylonis, que due sunt : amor, scilicet male accendens et timor male humilians. Que duo dicuntur in Ps. 9. Incensa igni et suffossa etc.
Per
has portas transire debemus de Babylone eas conculcando, ut relinquamus. Per alias portas intrandum est in Hierusalem, id est per doctrinam Apostolorum, vel per virtutes, que ducunt in celum, vel per Sacramenta Ecclesie, que nos congregant in numero fidelium. Porte enim convenienter dicuntur Sacramenta ; que porte sunt quatuor secundum quatuor partes Orbis. Porta ad Orientem sunt Sacramenta intrantium, ut Baptismus. Ad Occidentem, Sacramenta exeuntium, ut Extrema unctio. Ad Austrum, Sacramenta itinerantium, ut Eucharistia. Ad Aquilonem, Sacramenta pugnantium, ut Matrimonium, Ordo, Penitentia. Dicit ergo omnibus.
marg.|
{h}
Transite pecc
ata relinquentes.
marg.|
{i}
Transite terr
ena contemnentes,
marg.|
{k}
Per portas Sacr
amenta, scilicet Ecclesie fideliter suscipientes et sic in Ecclesiam merito et numero convenientes. Sed quia cortina cortinam debet trahere et qui iam intravit, alios similiter debet introducere. Ideo subdit.
marg.|
{l}
Preparate viam
etc.
verb
o, scilicet et exemplo alios provocantes. Vel porte due sunt, nativitas et mors. Per has portas debemus transire, nostre navitatis vilitatem considerando et nostre mortis celeritatem, dubietatem, periculum expavescendo : Ideo bis dicit
Transite, transite per portas
id est portam nativitatis et portam mortis considerate. Vel porte nostre sunt quinque sensus, per quos debemus transire sollicite disquirendo, ne in aliqua earum lateat inimicus, ne mors subintret per fenestras nostras. Ier. 9.f. Intravit mors per fenestras. Ex. 32.f. Hec dicit Dominus Deus Israel : Ponat vir gladium suum super femur suum, ite et redite de porta usque ad portam, id est de consideratione unius sensus transite ad considerationem alterius. Multi enim pro se securitate et certitudine temeraria, custodiam sensuum negligunt et sic hostes eis non advertentibus omnia subvertunt. Lam. 4.b. Non crediderunt Reges terre et universi habitatores urbis, vel orbis quod ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem ; secundum Glossa aliter exponitur. Loquitur enim Propheta ad custodes murorum, de quibus predixerat dicens, O vos Episcopi et maiores Ecclesie vigilanter considerate subministros vestros, quos ad alios introducendum in Ecclesiam statuistis, ne cadant in terram, vel somno torpescant Et dicit.
marg.|
{h}
Transite, transite. Tra
nsite, scilicet per sollicitudinem mentis. Item transite per officium correctionis et presentie vestre visitationis.
marg.|
{l}
Preparate
etc.
peni
tentiam predicando.
marg.|
{m}
Planum facite iter bene
operando. Tunc enim planum est iter, quando quod homo predicat verbo, non confundit, vel impedit pravo exemplo, sup. 49.a. Erunt prava in directa et aspera in vias planas.
marg.|
{n}
Et eligite lapides de v
ia, peccata, vel scandala a subditorum cordibus vestris orationibus amovendo, ut sic sine offendiculo per viam mandutorum
marg.|
{Θ}
Dei incedat,
marg.|
{4.
157ra}
Δ
Ier. 50.d. Tollite de via lapides.
marg.|
{a}
Et levate
etc.
ut o
mnes videant et in unum conveniant, sicut ad signum convenitur et sic congregati secure veniant.
marg.|
{b}
Ecce Dominus
etc. id est auditum faciet.
marg.|
{c}
In extremis terre
id est predictam Iudeorum liberationem omnibus manifestabit. Cum ergo ita futurum sit.
marg.|
{d}
Dicite filie Sion. Loq
uitur vel Dominus ad Prophetas, vel Propheta ad populum, vel ad suos comprophetas.
marg.|
{e}
Ecce Salvator tuus venit
scilicet Cyrus.
marg.|
{f}
Ecce merces eius
etc. id est ipse in adventu suo in Chaldeam, mercedem retribuet et Chaldeis et Iudeis secundum merita eorum illos destruens, istos salvans. Et ne hoc credatur indiscrete acturus, subdit.
marg.|
{g}
Et opus illius
etc. id est ante opus previdebit et considerabit, quid sit acturus.
marg.|
{h}
Et vocabunt eos
id est filios tuos, de quibus predictum est, de captivitate revertens.
marg.|
{i}
Populus sanctus
etc. quasi dicat : alie nationes, quando videbunt prosperitatem eorum et liberationem dicent : Vos estis populus sanctus : vos estis redempti a Domino.
marg.|
{k}
Tu autem o Hierusalem
.
marg.|
{l}
Vocaberis civitas quesita
id est famosa eris et frequentata. Civitas enim requisita dicitur, que frequentatur.
marg.|
{n}
Et non
etc.
a De
o, vel a multo populo.
marg.|
{Θ} Dei incedat, ut fiat, secundum quod scriptum est Prv. 15.e. Via iustorum absque offendiculo supra 57.c. Viam facite, prebete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. Ier. 50.d. Tollite de via lapides, id est peccata, vel offendicula.
marg.|
{a}
Et levate
etc. id est Passionem et Crucem Domini predicate et sic in altum levetis, ut non ad terrena lucra per corruptam intentionem declinetis supra 13.a. Super montem caliginosum levate signum. Si signifer in prelio deprimeret signum, sive vexillum Domini sui, argueretur proditionis. Ex. 17.c. Moyse elevante manus, vincebatur Amalech et deprimente vincebat Israel. Iosue 8.d. Leva clypeum, quem tenes in manu tua contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam. Clypeus est sermo Dei. Prv. 30.a. Omnis sermo Dei ignitus clypeus est omnibus sperantibus in se. Sacerdotes et Predicatores sunt signiferi Domini : Unde si in prelio Domini deprimant vexillum male vivendo et se ad temporalia convertendo, condemnabuntur de proditione, sicut Iudas, in iudicio. Tales autem multi sunt, qui deprimunt signum Domini et propria signa erigunt. Ps. 73. Posuerunt signa sua signa etc.
supr
a 45.d. Nescierunt, qui levant signum sculpture sue. Deinde Propheta, ita futurum esse, sicut monuerat esse faciendum, subdit dicens.
marg.|
{b}
Ecce Dominus
etc.
per
Apostolos.
marg.|
{c}
In extremis terre
id est in gentibus, que sunt in finibus terre, id est Nomen suum et fidem Passionis sue ubique terrarum predicari fecit, id est faciet per Apostolos et alios Predicatores et custodes murorum, ut scilicet Nomen Domini annuntient in Gentibus, ut eas ad longanimitatem animent. Et ad hoc ipsum invitat ipsos dicens.
marg.|
{d}
Dicite filie Sion
id est o vos Predicatores dicite Ecclesie de Gentibus, que est filia Sion, id est primitive Ecclesie. Vel secundum Glossa
Dicite filie Sion
id est primitive Ecclesie, que est filia mea per fidem et imitationem.
marg.|
{e}
Ecce Salvator
etc. quasi dicat : noli timere, noli deficere, quia venit tibi Salvator in secundo adventu, ut te liberet de miseria et salvet in eterna gloria. Za. 9.c. Exulta satis filia Sion : Iubila filia Hierusalem, ecce Rex tuus venit tibi iustus et Salvator. Iac. ultimo b. Ecce iudex ante ianuam assistit.
marg.|
{f}
Ecce merces
etc.
quia
in adventu suo mercedem bonis et malis tribuet.
marg.|
{g}
Et opus
etc. id est homo, quem creavit, ante tribunal eius astabit iudicandus. Rm. 14.b. Omnes stabimus ante tribunal Christi. Item 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Vel.
Opus illius coram eo quia
tunc apparebit Filius hominis et cicatrices vulnerum suorum ostendet in testimonium damnationis contra malos. Apc. 1.b. Videbunt in
{4.
157rb} quem pupugerunt supra 40.c. Idem : Ecce merces eius cum eo et opus illius coram illo. Septuaginta autem habent sic : Habens mercedem suam secum et opus suum ante faciem suam. Sequitur.
marg.|
{h}
Et vocabunt eos
etc. id est conversos ad fidem vocabunt Sanctos per gratie infusionem et redemptos a Domino propter precii solutionem 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, Regale Sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. 1. Thess. 5.b. Non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis. Hbr. 10.g. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem anime.
marg.|
{k}
Tu autem o Ec
clesia.
marg.|
{m}
Civitas quesita a De
o, sicut ovis errabunda requisita est a pastore. Lc. 15.a. Item Lc. 19.b. Venit filius hominis querere et salvum facere quod perierat.
marg.|
{n}
Et non derelicta. Chr
istus enim, qui eam requisivit, eam non dereliquit, sed cum ea erit usque ad consummationem seculi, Mt. ultimo d.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 62), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_62)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 62), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_62)
Notes :