Hugo de Sancto Caro

Capitulum 66

Numérotation du verset Is. 66,1 

Hec dicit Dominus celum sedes1 mea
1 sedes] sedis Weber
et terra
scabellum pedum meorum que ista domus
quam edificabitis mihi et quis iste locus quietis mee
Numérotation du verset Is. 66,2 

omnia hec
manus mea fecit et facta sunt
universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam
nisi ad pauperculum et contritum spiritu
et trementem
sermones meos
Numérotation du verset Is. 66,3 

qui immolat
bovem
quasi qui interficiat virum
qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem
quasi qui sanguinem suillum
offerat qui recordatur thuris
quasi qui benedicat idolo
hec omnia
elegerunt
in viis suis
et in abominationibus suis
anima eorum
delectata est
Numérotation du verset Is. 66,4 

unde et ego eligam
illusiones eorum
et que timebant
adducam eis quia vocavi
et non erat
qui responderet
locutus sum
et non audierunt
feceruntque malum in oculis meis
et que nolui
elegerunt
Numérotation du verset Is. 66,5 

audite
verbum Domini qui tremetis
ad verbum eius dixerunt fratres vestri
odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus
et videbimus
in letitia vestra ipsi autem confundentur
Numérotation du verset Is. 66,6 

vox populi
de civitate
vox de templo
vox Domini reddentis
retributionem
inimicis suis
Numérotation du verset Is. 66,7 

antequam parturiret peperit
antequam
veniret partus eius
peperit
masculum
Numérotation du verset Is. 66,8 

quis audivit umquam tale
et quis vidit huic simile numquid parturiet terra
in die una
aut parietur gens
simul quia parturivit
et peperit Sion
filios suos
Numérotation du verset Is. 66,9 

numquid ego
qui alios parere facio
ipse non pariam
dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis
ero ait Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Is. 66,10 

letamini cum Hierusalem
et exultate
in ea omnes
qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio
universi qui lugetis
super eam
Numérotation du verset Is. 66,11 

ut sugatis et repleamini ab ubere
consolationis eius ut mulgeatis
et
deliciis affluatis ab omnimoda
gloria eius
Numérotation du verset Is. 66,12 

quia hec dicit Dominus ecce ego
declinabo
super eam
quasi fluvium pacis
et quasi torrentem
inundantem gloriam gentium quam sugetis
ad ubera portabimini
et super genua blandientur
vobis
Numérotation du verset Is. 66,13 

quomodo si cui mater blandiatur ita
ego consolabor vos
et in Hierusalem
consolabimini
Numérotation du verset Is. 66,14 

videbitis
et gaudebit
cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt
et cognoscetur
manus Domini
servis eius
et indignabitur inimicis suis
Numérotation du verset Is. 66,15 

quia ecce Dominus in igne
veniet
et quasi turbo quadrige eius
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam
in flamma ignis
Numérotation du verset Is. 66,16 

quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur
interfecti a Domino
Numérotation du verset Is. 66,17 

qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam
intrinsecus qui comedebant carnem suillam
et abominationem
et murem
simul consumentur
dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,18 

ego autem
opera eorum
et
cogitationes eorum
venio ut congregem
cum omnibus gentibus et linguis
et venient
et videbunt
gloriam meam
Numérotation du verset Is. 66,19 

et ponam in eis
signum
et mittam
ex eis
qui salvati fuerint
ad gentes
in mari in Africa
in Lydia
tenentes sagittam in Italiam et Greciam
ad insulas longe ad eos
qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam
et annuntiabunt
gloriam meam gentibus
Numérotation du verset Is. 66,20 

et adducent
omnes fratres
vestros
de cunctis gentibus donum Domino in equis
et in quadrigis
et in lecticis
et in mulis
et in carrucis
ad montem sanctum meum Hierusalem
dicit Dominus quomodo si inferant filii Israel
munus
in vase mundo
in domum Domini
Numérotation du verset Is. 66,21 

et assumam ex eis
in sacerdotes
et in Levitas
dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,22 

quia sicut celi
novi et terra nova
que ego facio stare
coram me dicit Dominus sic stabit semen
vestrum
et nomen vestrum
Numérotation du verset Is. 66,23 

et erit mensis
ex mense
et sabbatum
ex sabbato
veniet
omnis caro
ut adoret
coram facie mea dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,24 

et egredientur
et videbunt cadavera
virorum
qui prevaricati sunt
in me. Vermis eorum
non morietur
et ignis eorum
non extinguetur
et erunt
usque ad satietatem visionis omni carni2.
2 carni] + explicit liber Isaie prophete Weber

Capitulum 66

Numérotation du verset Is. 66,1 
marg.| {4.168va} Hec dicit Dominus : Celum sedes mea etc.   Hoc capitulum secundum Iudeos sic exponitur. Supra enim in precedenti capitulo, quid Dominus faceret de Iudeis determinavit, scilicet quod primo captivarentur et postea quidam eorum misericorditer visitarentur, quidam vero superbi de Templo et de suo iugi sacrificio et ritu legali confitentes, nullo modo hoc credere volebant, immo fratres suos hoc credentes deridebant. In prima ergo parte isti superbi Iudei de falsa confidentia reprehenduntur. In secunda boni credentes et captivitatem comminatam timentes, a Deo consolantur, ibi : Audite verbum Domini. In tertia penam incredulorum et gloriam credentium eorum, qui revertentur, diffusius prosequitur Propheta, ibi : Quia ecce Dominus in igne. Dicit ergo.
marg.| {f} Hec dicit Dominus, celum etc. id est ego impleo celum et terram, quasi dicat : Nolite gloriari in Templo vestro, {4.169rb} quasi ego in Templo vestro inclusus sim, quia ego, qui tantus sum quod celum et terram impleo, Templo vestro conclusus esse non possum. Iudei autem rudes et carnales Deum intelligunt ita magnum et sic localiter distendi, ut in celo sedens {4. 169va} Δ usque ad terram pedes extendat. Sed secundum hoc multum longas haberet tibias. Unde posset queri ab eis, quot ulne de buello sufficerent ei ad caligas faciendas. Sequitur.
marg.| {a} Que est ista domus, quam edificabitis mihi ? quasi dicat : putatis me localem et in Templo tantum manentem, sed que est ista domus,   quam edificabitis mihi ut i n ea includar ? quasi dicat : nulla potest esse tam magna, que me capiat, quia celum et terram ego impleo.
marg.| {b} Et quis est iste locus quietis mee id est in quo creditis me quiescere ? quasi nullus est, qui sufficiat ad hoc. In hoc ergo ad litteram elidit errorem eorum, qui Deum loco capi estimabant. Unde 3Rg. 8.c. Si celum et celi et celorum te capere non possunt, quanto magis domus hec, quam edificavi tibi. Item 2Par. secundo. b. Quis poterit prevalere, ut edificet ei dignam domum.
Numérotation du verset Is. 66,1 
mystice
marg.| {4.169rb} {f} Hec dicit Dominus. Celum sedes mea etc. Hoc capitulum in parte exponitur a Sanctis, sicut supra expositum est, in parte autem aliter. Primo autem ponit Propheta in persona Domini reprobationem Templi et legalium, manifestata et dilucidata veritate Evangelii. Secundo, incredulitatem Iudeorum quorumdam ostendit et contemptum in Deum et irrisiones eorum ad fratres suos conversos ad fidem, ibi : Hec omnia elegerunt etc. Tertio, Templi destructionem per Romanos ostendit, ibi : Vox populi de civitate etc. Quarto, Ecclesie multiplicationem et Gentium vocationem, ibi : Antequam parturiet etc. Quinto, omnes invitat ad gaudium pro multimodis prosperitatibus et consolationibus Ecclesie tam spiritualibus, quam temporalibus et tam in presenti seculo, quam in futuro conferendis, quas ibidem subiungit, ibi : Letamini cum Hierusalem. Sexto, adventum Domini ad Iudicium describit, ut timeatur, ibi : Quia ecce Dominus in igne veniet. Septimo, eius adventum in carnem ostendit, ut qui prius bonum conceperunt per timorem, nunc consument illud et perficiant per amorem, ibi : Et venient et videbunt gloriam meam ibidem etiam predicationem Apostolorum describit et Gentium conversionem et tandem ad Iudicii districtionem revertitur, quando celos novos et terram novam facturus est Dominus, quando et bonorum iugis erit solemnitas et malorum in penis perpetuis et in hoc liber iste terminatur. Hec est breviter continentia huius capituli.
marg.| {f} Dicit ergo Hec dicit Dominus Celum etc. Continuatur autem ad precedens sic secundum Hieronymum Dixerat enim in fine Precedentis capituli. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo. Ne ergo montem sanctum intelligeremus Sion et Iudaico caperemur errore, qui putant extruendam Hierusalem auream et omnia, que Dominus pollicetur ibi, explenda carnaliter, aufert nobis hanc suspicionem Dominus, ostendens altiori ratione se in parte rerum non localiter esse, quia omnia replet, nec in edificiis materialibus, sed in corde fidelium habitare per gratiam. Unde dicit.
marg.| {g} Celum sedes mea, terra etc. id est omnia excedo et omnia impleo et omnia subiecta habeo. Cum enim dicit celum esse sedem suam, terram vero scabellum pedum suorum ostendit se omnibus interiorem et superiorem. Et quia est ubique a summis usque ad novissima, celum quippe materiale excellit omnia, cui subest aer, cui et ignis et aqua, ultima vero terra est. Nam quarta pars distinctorum membrorum et inter ea novissima invenitur terra, ut a celo incipiens, aerem numeres secundum, aquam tertiam, terram quartam. Cum ergo dicit : Celum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, declarat se in omnibus elementis esse, secundum quod etiam dicit per Ier. 23.e. Nonne celum et terram ego impleo ? Et quia in universo mundi corpore maximam speciem celum habet et terra minimam, congrue Deus in celo sedere dicitur, terram vero calcare, quia celum sursum est, terra {Θ} {4.169va} vero deorsum, ut Scriptura loquitur. Unde Prv. 25.a. Celum sursum et terra deorsum et cor Regum inscrutabile. 3Rg. 8.c. Deus in celo desuper et super terram deorsum. Ps. 10. Deus in celo sedes eius, quia in nobiliori et excellentiori creatura magis relucet auctoris potentia, sapientia et bonitas. Mt. 5.f. Dico vobis, non iurare omnino, neque per celum, quia thronus Dei est. Hieronymus Per hoc quod dicit, Iudaicum convincit errorem, qui putant invisibilem Deum et incorporalem et incomprehensibilem posse comprehendi quod quidem et ipse Salomon extructor Templi in oratione sua ad Dominum prolixius profitetur. 3Rg. 8.c. Si celum et celi celorum te capere non possunt, quanto magis domus hec, quam edificavi tibi ? etc. Ac ne arbitraremur celo quoque et terra Dei magnitudinem metiendam, in alio loco de eo legimus : Qui tenet celum palmo et terram pugillo, supra 40.c. Per que ostenditur, Deus et forinsecus et intrinsecus et infusus et circumfusus, dum in solio ambiente non concluditur et pugillo claudit et palmo. Augustinus Deus est super omnia non elatus ; infra omnia non depressus ; extra omnia non exclusus ; intra omnia non inclusus.
Numérotation du verset Is. 66,1 
aliter
marg.| {4.169rb} Vel aliter {g} Celum sedes mea id est in celestibus viris et spiritibus Angelicis habito. Eccl. 24.a. Ego in altissimis habito et thronus meus in columna nubis, id est in beata Virgine. Ps. 79. Qui sedes super Cherubim etc. Sap. 7.d. In animas sanctas ipse se transfert ibi alia littera Anima iusti thronum est Dei.
marg.| {h} Terra autem scabellum pedum meorum id est terrenos homines mea potestate, atque recto iudicio comprimo et calco. Vel celum sunt contemplativi, in quibus quietam habet mansionem.   Terra autem sunt activi, qui dicuntur scabellum pedum eius, quia in illis imprimit vestigia suarum operationum. Vel pedes Christi sunt extremi in Ecclesia, id est pauperes, vel Predicatores. Horum scabella sunt divites terreni, qui sustentant et supportant eos, modicum de terra eis concedentes, ut possint Deo vacare. Dicit ergo ; Celum sedes mea etc. Gregorius Deus implendo omnia circumdat et circumdando omnia implet, presidendo omnia sustinet et sustinendo presidet et cum totus ubique sit per plenitudinem Divinitatis sue, dicitur tamen habitaculum et locus eius esse in his, que sanctiora sunt, secundum quod ipse dicit : Celum sedes mea. Et Ps. 2 : « Qui habitat, inquit, in celis, irridebit eos ». Ubicumque enim fit voluntas eius, ibi est habitaculum et domus Dei, precipue in Angelis, quorum conversatio in celis est et in sanctis * {4.169va} hominibus, qui manentes in terra corpore, celestia mente contemplantur.
marg.| Notandum autem quod celum multis modis dicitur. Celum dicitur Trinitas, supra 14.d. Ascendam in celum etc.id est ad equalitatem Trinitatis, iam enim erat in celo Empyreo. Item celum dicitur Deus Pater. Ps. 18. A summo celo egressio eius. Io. 3.d. Qui de celo venit, super omnes est. Item Filius dicitur celum. Ps. 113. Celum celi Domino. Item homo assumptus dicitur celum, ut hic : Celum sedes mea est. Et in Ps. 10. Dominus in celo sedes eius. Item celum dicuntur Angeli. Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum et terram, id est Angelicam naturam et terrenam. Item Ps. 8. Elevata est magnificentia tua super celos, id est humanitas Christi super Angelos. Item celum dicitur celestis conversatio. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Item celum dicitur Ecclesia. Mt. 13.f. Simile est regnum celorum {4. 169vb} sagene etc. Item celum dicitur Scriptura sacra, supra 34.a. Complicabuntur sicut liber celi. Item celum dicitur anima sancta, sup. 1.a. Audite celi et auribus percipe terra. Sap. 7.d. Anima iusti thronus est Dei. Item celum dicitur religio, de qua habetur, sup. 44.a. ubi dicitur : Extendens celos solus. Item firmamentum dicitur celum. Gn. 1. Appellavitque firmamentum celum. Item Apostoli dicuntur celi, Ps. 18. Celi enarrant etc. Item celum dicitur aer, vel superbia, Eph. 6.b. Spiritualia nequitie in celestibus. Item Mt. 13.a. Volucres celi comederent illud, sup. 34.a. Inebriatus est in celo gladius meus. Item celum dicitur predicatio Evangelii. Iob. 38.c. Gelu de celo, quis genuit ? Gregorius : Celum est eloquium Dei.
marg.| {a} Que est ista domus quam edificabitis mihi quasi dicat : cum tante magnitudinis sim, ut omnia impleam et excedam, quomodo tam rudes et stolidi estis, ut me in manufacto templo habitare credatis ?
marg.| {b} Et quis est iste locus quietis quasi dicat : Nullus est hic locus, ut in eo quiescere possim. Neque enim localiter alicubi quiescere possum. Haimo Iudei putabant et dicebant quod Deus omnipotens nullo in loco esset super terram, nisi in Templo quod erat Hierosolymis factum a Salomone, estimantes illum localem esse, non recordantes quod Salomon dixerat die dedicationis eiusdem Templi, 3Rg. 8. Ergone putandum quod Deus habitet super terram ? Si enim celum et celi celorum te capere non possunt, quanto magis domus hec, quam edificavi ; sed respice ad orationem servi tui. Item 2Par. 2.b. Quis poterit prevalere, ut edificet ei dignam domum.
Numérotation du verset Is. 66,2 
marg.| {c} Omnia hec etc. quasi dicat : . Bene dico, quis est iste locus quietis mee ? Nullus. Quia omnia hec, id est omnia visibilia et ostensibilia.
marg.| {d} Manus mea fecit et facta sunt a me universa ista, quasi dicat : omnia, sed etiam singula facta sunt a me, dicit Dominus et ex hoc sequitur quod non possum capi ab eis.
marg.| {f} Ad quem autem respiciam quasi dicat : non curo de Templo vestro, nisi sermones meos timeatis et humiles et penitentes sitis. Et hoc est quod dicit : Ad quem respiciam, oculo misericordie.
marg.| {g} Nisi ad pauperculum rebu s, vel humilem.
marg.| {h} Et contritum spiritu id est de peccatis intime penitentem.
marg.| {i} Et trementem sermones meos id est meas comminationes peccatoribus promulgatas formidantem, quasi dicat : ad nullum alium respiciam, nisi ad humilem penitentem trementem, non sacrificia legalia offerentem.
Numérotation du verset Is. 66,2 
aliter
marg.| {c} Omnia hec visibilia et invisibilia.
marg.| {d} Manus mea fecit id est potentia mea.
marg.| {e} Et facta sunt universa a me , scilicet dicit Dominus. Cum ergo facta sint a me, quomodo caperent me ? Ego enim in manufactis et in materialibus habitaculum non habeo, quia cum sim Spiritus, spiritualem domum quero. Ier. Hoc autem testimonio prophetali usus est Stephanus Act. 7.f. Salomon autem edificavit illi domum, sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut per Prophetam dicit : Celum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, quam domum edificabitis mihi, dicit Dominus ? Item Paulus in eodem 17.f. Deus, qui fecit mundum et que in eo sunt, nequaquam in templis manufactis habitat, Sed ut ostenderet Propheta, ubi esset locus quietis eius, quem spiritualiter per gratiam inhabitat, subiungit, dicens.
marg.| {f} Ad quem autem respiciam ut scilicet ad eum divertam et mansionem in eo faciam.
marg.| {g} Nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. Pauperculum dicit, id est valde, pauperem, contra divitias. Et contritum spiritu, id est spiritualiter, vel intime dolentem, contra delitias. Et trementem sermones meos, contra ambitiones et iactantias et presumptiones. Timor enim omnem tumorem superbie et presumptionem impugnat et fugat, secundum quod dicitur Sap. 17.c. Nihil est enim aliud timor, nisi presumptionis adiutorium. In talibus habitat sapientia et ad tales oculos misericordie sue dirigit pauperes mestos et in humilitate trementes, sup. 57.c. in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu, ut vivificet spiritum humilium et cor contritorum, Eccl. 15.d. Oculi Domini ad timentes eum. Item. Eccl. 34.c. Ad quem respicit et quis est fortitudo eius ? oculi Domini super timentes, eum, protector potentie, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum Meridiani, deprecatio offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem et vitam et benedictionem. Hec omnia confert Deus et efficit in illis, quos respicit et in quibus mansionem eligit.
marg.| Et nota quod contra hec tria, que hic dicuntur, dicuntur tria in Iob. 28.b. in quibus sapientia non quiescit. Non enim invenitur in terra suaviter viventium, id est in deliciosis. Abyssus dicit, non est in me, id est cor avari. Et mare loquitur, non est mecum, id est mens impii et superbi. Impii enim, quasi mare fervens et tumescens, sicut dicitur supra 57.d. Vel aliter : Ad pauperculum etc. Per hec tria significatur quomodo se homo debeat habere quantum ad presentia, preterita et futura. Pauperculus enim debet esse quantum ad presentia, ut non solum sit pauper, sed pauperculus, id est valde humilis et modicus in oculis suis, ita ut nihil horum ex se habere putet, sed totum ex gratia Dei, contritus spiritu, pro preteritis peccatis tremens, ad sermones Domini, pro penis futuris. Verba enim Domini debent audiri et proferri, ut tonitrua. * Ps. 76. Vox tonitrui tui in rota, id est in illis, qui circumeunt temporalia ambiendo et amando ea. Tales enim dure increpandi sunt. Eccl. 8.a. Sermo Domini potestate plenus est et ideo timendus est, nec dicere ei quisquam potest, cur ita facis ? Sequitur.
Numérotation du verset Is. 66,3 
marg.| {4.170ra} {Δ} Unde subdit : {a} Qui immolat bovem in s acrificio.
marg.| {b} quasi , qui interficiat virum quasi dicat : Mihi displicent oblationes vestre et sacrificia, quia cum sacrificiis iungitis homicidia. Nec vult dicere quod tantum peccet immolans bovem pro tempore illo, quantum interficiens hominem ; sed vult dicere quod immolatio bovis non est ei accepta, sicut nec interfectio hominis, nisi forte devotio offerentis, que pro tempore illo grata erat Deo. Vel, Qui immolat bovem, quasi , qui interficiat virum, id est Sacerdotes immolatores boum et latrones occisores hominum, socii sunt, sup. 1.f. Principes tui infideles, socii furum. Os. 7.c. Galaad civitas operantium idolum particeps Sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem.
marg.| {c} Qui mactat pecus etc. id est quasi sanguinem canis effundat super altare, cuius oblatio prohibita est, quia nec canis, nec pretium canis secundum legem offertur. Dt. 23.c. Non offeres in domo Domini Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis.
marg.| {e} Qui offert oblationem legalem.
marg.| {f} quasi qui sanguinem suillum offerat quod contra legem offertur, Lv. 11.a.
marg.| {g} Qui recordatur thuris ad offerendum etc. id est quasi laudet et veneretur idolum, quasi dicat : nulla sacrificia vestra legalia accepto, sed detestor, quia facitis cum homicidio, rapina et cum aliis vitiis, quibus pleni estis. Unde subdit.
marg.| {i} Hec omnia id est predicta sacrificia.
marg.| {k} Elegerunt id est ex proprio arbitrio et voluntate sua, non mea fecerunt. Ipsi dico, manentes.
marg.| {l} In viis suis id est in peccatis et concupiscentiis, que sunt vie eorum, non mee.
marg.| {m} Et in abominationibus suis id est in idololatriis et aliis peccatis et horrendis et detestabilibus.
marg.| {n} Anima eorum delectata est id est non ex surreptione, sed ex animo in talibus delectationes querunt.
Numérotation du verset Is. 66,3 
aliter
marg.| {a} Qui immolat bovem etc. Hieronymus Sublato altari, Temploque terreno quod construxerat manus, recte auferuntur et victime Iudeorum, ne forsitan dicerent : Non tam stulti sumus, ut Deum putemus loco posse concludi, sed in separato ad sacrificandum loco victimas Deo immolamus, que in lege precepte sunt. Ideo Dominus per Prophetam hic sacrificia eorum reprobat, que numquam, ei propter se placuerunt, sed propter devotionem offerentium et propter figuram rerum futurarum et ne ea idolis immolarent. Ostendens ergo illa veniente veritate reprobanda et detestanda dicit.
marg.| {a} Qui immolat bovem, quasi   qui interficiat virum quod in lege prohibetur. Ex. 20.b. Non occides, quasi dicat : uterque magna pena dignus est et bovem immolans et virum perimens.
marg.| {c} Qui mactat pecus id est capram vel ovem.
marg.| {d} quasi qui excerebret canem id est similem, vel equalem facit abominationem, at si super altare Dei cerebrum canis effunderet quod in lege prohibitum est. Dt. 23.c. Non offeres mercedem meretricis, nec pretium canis in domo Dei tui. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur.
marg.| {e} Qui offert oblationem quam libet legalem.
marg.| {f} quasi qui sanguinem suillum offerat {5.170rb} quod in lege prohibetur. Lv. undecimo. a.
marg.| {g} Qui recordatur thuris in s acrificio, scilicet ut offerat quod lex precipit. Lv. secundo. a. Pugillum plenum simile et olei, ac totum thus et ponat memoriale super altare.
marg.| {h} quasi qui benedicat idolo id est par committit sacrilegium, ac si benediceret idolo. Paria enim sunt hec sacrificia sacrificiis idolorum. Tantundem enim perditionis est servire carnalibus observantiis et salutem per eas querere, quam idola querere : Nam ponere sacrificia et querere spem salutis et iustificationis ubi non est, idololatria est. Si quis igitur in his sanctitatem et iustitiam putet esse, idololatra est, querens et credens salutem, ubi non est et umbram adhuc servare, negare est veritatem advenisse. Nam si adhuc servatur, aut significatur non fuisse promissus Christus, aut adhuc promittitur venturus et negatur venisse, crimen est par idololatrie. Simile habetur sup. 1.c. Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus ? Plenus sum : Holocausta Arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et Agnorum et Hircorum nolui. Glossa umquam. Item Ier. 6.e. Ut quid mihi thus de Saba offertis ? Et infra eodem : Holocaustomata vestra non sunt accepta, victime vestre non placebunt mihi. Item Ier. 7.e. Non precepi eis in die, qua eduxi eos de terra Egypti de verbo holocaustomatum et victimarum, sed hoc verbum precepi eis, dicens : Audite vocem meam et ero vobis Deus et vos mihi populus, Am. 5.f. Non capiam odorem cetuum vestrorum ; quod si obtuleritis mihi holocaustomata et munera, non suscipiam vota pinguium vestrorum. Et infra eodem. g. Numquid hostias et sacrificia obtulistis mihi in deserto quadraginta annis ? Mi. 6.b. Numquid placari potest Deus in millibus Arietum, aut in multis millibus Hircorum pinguium ? Os. 6.c. Misericordiam volo et non sacrificium. Ps. 39. Sacrificium et oblationem noluisti etc.   Item  : Numquid manducabo carnes taurorum etc.   Mal. 1.c. Munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim Solis usque ad occasum magnum est Nomen meum in Gentibus. De his autem, qui ritum legalem adhuc volunt tenere cum perfidis Iudeis, subiungitur.
marg.| {i} Hec omnia supradicta sacrificia.
marg.| {k} Elegerunt non mea voluntate, sed proprio arbitrio. Ipsi dico incedentes.
marg.| {l} In viis suis id est in propriis traditionibus, non in mandatis Dei.
marg.| {m} Et in abominationibus suis. Haimo : id est in peccatis, que abominari debuerant.
marg.| {n} Anima eorum delectata id est studiose et ex animo delectati sunt in talibus. Vel, vie malorum sunt operationes male, abominationes autem sunt adinventiones et peccatorum excogitationes. In his autem, que abominatur Deus, delectantur mali et exultant. Prv. 2 c. Qui letantur, cum malefecerint et exultant in rebus pessimis. Iob. 30.a. Esse sub sentibus delicias computabant. Sequitur.
Numérotation du verset Is. 66,4 
marg.| {o} Unde et ego eligam illusiones eorum id est quibus illudantur. Vel, id est illusiones illis competentes, que respondeant nequitie eorum, quasi dicat : ipsi eligunt ex proprio consilio ea, in quibus magis delectantur et ego eligam ex proprio iudicio illa tormenta et opprobria in quibus magis confundantur, ut sicut ipsi elegerunt culpam de culpa, ita ego eis eligam penam de pena.
marg.| Vel, ego eligam illusores eorum, secundum litteram Hieronymi, id est eligi permittam in Principes et Reges tales, qui illudant {4. 170va} Δ eis et qui adhuc etiam illudant, supra 28.d.a Audite viri illusores, qui dominamini super populum meum.
a Cf. Is. 28.
marg.| {a} Et que timebant adducam eis id est famem, pestem, gladium et captivitatem.
marg.| {b} Quia vocavi eos promissis et beneficiis.
marg.| {c} Et non erat, qui responderet ex amore mihi obediendo.
marg.| {d} Locutus sum comm inatoria et aspera.
marg.| {e} Et non audierunt saltem timore a peccatis cessando.
marg.| {f} Feceruntque malum in oculis meis id est me vidente, vel in Templo meo.
marg.| {g} Et que nolui, elegerunt ut sequerentur concupiscentias proprias et adinventiones suas in peccatis, sup. 65.b. Dicitur idem. Vocavi et non respondistis, locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et que nolui, elegistis.
Numérotation du verset Is. 66,4 
aliter
marg.| {o} Unde et ego eligam illusiones eorum id est quia elegerunt abominationes ; ideo ego eligam illusiones eorum, id est eis competentes. Et dicit, ego eligam, quasi de diversis generibus illusionum et tormentorum inferam eis graviora. Dicit ergo : Eligam illusiones eorum, id est eleganter illudam eis per Romanos secundum sua merita. Vel secundum Haimonem : Eligam illusiones eorum. Illusiones posuit pro eo quod est illusores. Et est simile 2Th. 2.c. Dabit eis operationem iniquitatis, id est operatorem, Diabolum, scilicet vel Antichristum. Illusores autem duobus modis possumus intelligere, vel pessimos Principes et Doctores, ut fuerunt Scribe et Pharisei ; et malos Sacerdotes, ut fuerunt filii Heli.
marg.| Vel alii dicunt illusores Demones, quibus illi traditi sunt. Est ergo sensus. Eligam illusiones eorum, id est permittam eis dominari malos Principes et Doctores, Scribas et Phariseos et Sacerdotes, vel Romanos et Demones. De quibus illusoribus dicit supra 28. d. Audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini in populo meo.
marg.| Similiter hodie multi illusores sunt in Ecclesia, scilicet Prelati, qui oculos intuentium deludunt. Videntur enim curam gerere animarum, cum curam gerant palearum, videntur dominari vitiis et omnibus succumbunt ; videntur viventia animalia et sunt idola mortua. 2Pt.3.a. Venient in novissimis diebus illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes. Bar. 3.b. Ubi sunt Principes gentium, {Θ} et qui dominantur super bestias, que sunt super terram ? qui in avibus celi ludunt, id est qui in oratione, vel predicatione Deum illudunt, qui deberent esse sicut Aquile volantes in celum et in predam volare. Deum enim videtur velle deridere, qui quando orat, vel legit, non attendit ; vel quando predicat, intentionem ad Deum non dirigit, sup. 29.d. Populus hic labiis me honorat etc. De t alibus illusoribus dicitur Prv. 19.d. Parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus. Item Prv. 3.d. Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam.
marg.| {a} Sequitur Et que timebant adducam eis id est Iudeis per Romanos, ita ut amittant locum et gentem, hoc enim timebant, Io. 11. sed si dimittimus eum sic, omnes credent in eum etc.
marg.| {b} Quia vocavi et n on erat, qui responderet, locutus sum et non audierunt, feceruntque malum in oculis meis et   que nolui, elegerunt. Hoc idem habetur sup. 65.b. Vocavi et non respondistis etc.   Et i deo hic non exponimus, quia ibi expositum est. Sequitur.
Numérotation du verset Is. 66,5 
marg.| {h} Audite verbum Domini etc. Secunda pars, in qua boni consolantur. Unde Propheta convertens se ad bonos, dicit :   Audite verbum Domini quasi dicat : alii nolunt audire Dominum, sed vos audite verbum Domini, aurem cordis apponendo et eius voci obediendo.
marg.| {i} Qui tremitis ad verbum eius reve rentes et venerantes verba Prophetarum. Sed quid audiant subdit.
marg.| {k} Dixerunt fratres vestri id est Iudei increduli voci mee dixerunt irridendo et illudendo vobis.
marg.| {l} Odientes vos quia dissimilis est eis vita vestra.
marg.| {m} Et abiicientes propter Nomen meum id est quia invocatis, vel timetis Nomen meum, ideo abiiciunt vos a consortio suo et despiciunt. Dicunt inquam hoc quod sequitur.
marg.| {o} Glorificetur Dominus et videbimus eum, vel gloriam eius.
marg.| {q} In letitia vestra quasi dicat : . Vos creditis quod impleantur ea, que isti prophetant vobis. Sed glorificetur Dominus, id est appareat gloriosus faciendo ea, que dicunt Prophete, ut sic videamus penam, quam nobis minatur et letitiam vestram, que vobis promittitur.
marg.| {r} Ipsi autem confundentur dici t Propheta, quasi dicat : Ita irrident vos, sed ipsi confundentur ad ultimum, quando vos exaltabimini. Quorum confusionem et destructionem ostendit, dicens.
Numérotation du verset Is. 66,5 
aliter
marg.| {h} Audite verbum Domini. Con vertit se Propheta ad Apostolos et fideles ex Iudeis, dicens : Audite verbum Domini, vobis consolatorium.
marg.| {i} Qui tremitis ad verbum eius reve rentes et venerantes illud. Vox Domini est sicut tonitruum, unde tremorem {4. 170vb} debet incutere. Sed multi verba Dei non timent, maxime qui assueti sunt audire, id est Theologi. Sed verba Magnatum et Principum timent. Unde Os. 13.a. Loquente Ephraim horror invasit Israel.
marg.| {k} Dixerunt fratres nostri. O v os Apostoli et alii credentes, fratres vestri Iudei secundum carnem dixerunt. Ipsi dico.
marg.| {l} Odientes vos cord e.
marg.| {m} Et abiicientes sua cohabitatione : Et hoc.
marg.| {n} Propter Nomen meum id est propter Nominis mei confessionem, vel propter Nominis mei denominationem, quia a Christo vocamini Christiani, secundum illud Ier. 14.b. Tu in nobis es, Domine et Nomen tuum sanctum invocatum est super nos. Hos ergo increduli Iudei odio habebant, quia de eis non erant. Io. 15.c. Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et nota quod simul iungit fratres et odientes, licet enim sint inimici, tamen fratres sunt reputandi. Pro tali enim odio promittitur beatitudo celestis. Unde Lc. 6.d. Beati eritis, cum vos oderint homines etc. Mt. 10.c. Et eritis odio omnibus hominibus propter Nomen meum. Quod autem dicit et abiicientes, habetur Io. 9.d. Iam enim conspiraverant Iudei, ut si quis confiteretur eum Christum, extra Synagogam fieret. Quid autem dixerunt illi exprobrando, subiungit.
marg.| {o} Glorificetur Dominus etc.   Et n ota triplicem persecutionem Sanctorum a malis illatam Oris, ibi : Dixerunt. Cordis, ibi : Odientes. Operis, ibi : Abiicientes. Oris autem persecutionem prosequitur : Dixerunt inquam hoc : Glorificetur Dominus, id est appareat sublimis et gloriosus in Maiestate sua.
marg.| {p} Et videbimus in letitia vestra id est in Maiestate sua appareat, ita ut videamus et vos gaudeatis. Et loquitur ironice, quasi dicat : Quia vobis humilem introducitis Deum et predicatis crucifixum, volumus eum, ut dicitis, conspicere in sua Maiestate regnantem, ut et vos gaudeatis in conspectu eius. Simile Mt. 27.e. Si filius Dei est, descendat de Cruce et credimus ei. Propter tales insultationes malorum, dicit Am.. 5.e. Ve desiderantibus diem Domini, ad quid eam vobis ? Et nota quod Christum multi querunt glorificatum, sed non abiectum, ut isti, sed tamen oportet prius eum crucifixum invenire et sequi, quam gloriosum. Marci ultim. b. Iesum queritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic, quasi dicat : si queritis Nazarenum, prius querite crucifixum. Nunc autem quia primo queritis floridum, ordinem pervertitis et ideo non invenietis, surrexit enim, non est hic, ubi eum queritis. Sequitur de pena talium.
marg.| {r} Ipsi autem qui talia loquuntur.
marg.| {s} Confundentur in d ie Iudicii, cum filius hominis venerit in gloria sua cum potestate magna et virtute. Mt. 24.c. Tunc enim cum viderint gloriam Christi et Sanctorum suorum, dicent illud Sap. 5.a. Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum etc.   nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam etc.   Vel, confundentur, in presenti et peribunt per Romanos.
Numérotation du verset Is. 66,6 
marg.| {t} Vox populi de civitate audita est, supple, quasi dicat : populus clamat in civitate, Sacerdotes clamant et implorant in Templo. Et quare hoc subdit.
marg.| {y} Vox Domini reddentis retributionem etc. id est vox exercitus hostilis, qui clamat exultando pro victoria et captione {4.171ra} Δ vestre civitatis et Templi. Que vox dicitur Domini, quia Domino auxiliante eos vicerunt. Sic ergo mali confundentur per Chaldeos, sed boni non confundentur ad ultimum : immo revertentur et multiplicabuntur. Unde subdit.
marg.| {a} Antequam parturiret peperit. Loquitur de Sion, sive de Hierusalem, que dicitur peperisse ante parturitionem, id est antequam videretur dolores partus sustinuisse. Loquitur enim de Sion ad similitudinem matris, quasi dicat : citissime et insperate gerunt filios, sicut si mulier aliqua subito liberaretur a partu, posset dici peperisse ante parturitionem, id est antequam multos dolores sustinuisset, sicut alie mulieres solent sustinere. Vel, sicut aliquis, qui cito facit aliquid et subito complet, illud dicitur complesse, antequam inceperit, id est antequam videretur incepisse.
Numérotation du verset Is. 66,6 
aliter
marg.| {t} Unde subdit Vox populi de civitate audita est supple.
marg.| {u} Vox sacerdotum
marg.| {x} de Templo audita est, quasi dicat : in civitate est ploratus populi, in Templo clamor Sacerdotum. Adveniente enim Romano exercitu et circumdante civitatem Hierusalem, secundum Iosephum, divisi sunt Iudei in tres partes de Principatu contendentes. Una pars eligens istum, alia alium, tertia tertium. Una pars populi et Sacerdotum tenebant Templum. Arcem vero et Regiam domum, pars populi et Principum. Reliquam vero civitatem tertia pars ; maxime tamen vulgus pugnabat forinsecus contra hostes et intrinsecus contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus, audita est vox populi plagentis de civitate et vox Sacerdotum et qui cum ipsis erant de Templo. Vox autem Domini audita est in Romanis exultantibus, qui et nutu Dei venerunt. Et hoc est.
marg.| {y} Vox Domini reddentis retributionem inimicis suis id est Iudeis per Romanos.
Numérotation du verset Is. 66,6 
aliter
marg.| {t} Vox populi de civitate, vox de Templo, vox Domini etc.   Trip licem vocem determinat. Vocem populi aperte peccantis, secundum illud Gn. 18.c. Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est, peccatum eorum aggravatum est nimis. Item vocem Sacerdotis parcentis et peccata populi excusantis et linientis, secundum quod dicitur Ez. 28.b. Populus edificabat parietem, id est peccatorum congeriem, ipsi autem liniebant eum luto absque paleis. Tertia autem vox est Domini percutientis et reddentis retributionem inimicis suis. De qua voce dicitur So. primo. c. Vox diei Domini amara ; tribulabitur ibi fortis, quando dicetur. Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d. Item nota quod populus loquitur de civitate, id est de mundanis ; sed clericus debet loqui de Templo, id est de divinis.
Numérotation du verset Is. 66,7 
aliter
Numérotation du verset Is. 66,7 
marg.| {b} Antequam veniret partus eius id est tempus pariendi.
marg.| {c} Peperit masculum id est validum et fortem populum. Andreas <de Sancto Victore>. His verbis nihil aliud significatur quam subita et insperata gentis multiplicatio, velut si mulier subito pareret ? Admirans ergo Propheta tam subitam populi multiplicationem, subdit.
marg.| Sequitur {a} Antequam parturiret etc.   Post destructionem Iudeorum, loquitur de multiplicatione Gentium. Reprobata enim Synagoga, edificatur et multiplicatur Ecclesia. Et hoc est quod dicit.
marg.| {a} Antequam parturiret peperit, antequam veniret partus eius peperit masculum id est citissime et insperate multiplicati sunt filii Ecclesie, ut sicut mater sine dolore parturitionis videatur partum effudisse. Dicitur autem Ecclesia parere masculum et Beat. Virgo et Deus et Prelatus et subditus. Ecclesia enim in velocitate temporis.
marg.| {c} Peperit masculum id est populum fortem, quando una die crediderunt tria millia, Actuum 2.g. Et alia die quinque millia, Act. 4.a. Ecclesia ergo antequam parturiret peperit, quia antequam persecutionis multas angustias pateretur, multiplicem spiritualium filiorum sobolem edidit.
marg.| {b} Et antequam veniret partus eius id est antequam videretur posse generare filios.
marg.| {c} Peperit masculum id est fortem populum. Subito enim ad fidem multitudo conversa est Iudeorum et Gentilium fortium in fide et strenuorum in operatione. Sed contra Apc. 12.a. Mulier clamabat parturiens et cruciatur ut pariat, Ecclesia enim clamando parturit, quantum ad verba et cruciatur quantum ad exempla, quomodo ergo dicitur hic, antequam {4. 171rb} parturiret peperit ? Solutio : Triplex status Ecclesie : Primitivus, medius et ultimus. In primo statu sine parturitione peperit, quando sine difficultate et obstaculo multa millia ad fidem convertit. In secundo autem statu cum parturitione peperit, quando dura sustinuit in martyribus et alte clamavit in Confessoribus, ut filios Deo in fide generaret, ita ut recte dicatur de ea ; Mulier clamabat parturiens et cruciatur ut pariat. Et infra eodem dicitur : Parturivit et peperit Sion filios suos. In ultimo autem statu, qui nunc est, Ecclesia sine partu parturit. Multi enim sunt dolores Ecclesie, sed pauci filii multiplicantur, sup. 37.a. Venerunt filii usque ad partum et non virtus pariendi. Unde Ier. 4.e. Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo. Vel Ecclesia parturit masculum, quando de suo gremio eligit virilem Prelatum, Sed tales vult Pharao in flumine proiicere divitiarum, Ex. 1.d. Item de Beata Virgine exponitur.
marg.| {a} Antequam parturiret quia sine dolore peperit Beata Maria Christum. Unde in Antiph. Nesciens Mater Virgo virum   ] etc. {b}   Antequam veniret partus eius peperit masculum : No n enim per naturalem temporis successionem, sed per mirabilem gratie collationem peperit, licet tempus servaverit aliis mulieribus statutum pariendi post conceptum. Vel aliter secundum Haimonem. Antequam parturiret Virgo Maria et antequam veniret partus eius, genuit Deus Pater masculum sine tempore, Verbum, scilicet et filium suum fortissimum, per quem fecit et gubernat omnia, quem in tempore concepit et peperit Virgo Maria. De isto masculo dicitur Apc. 12.b. Peperit mulier filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea, id est in rectitudine vite et duritia penitentie. Item Filius parturiit et peperit filios in Cruce. Unde supra 46.a. Qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Item Prelatus est mater. Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Item quilibet debet parere masculum, id est bonum propositum in virile opus producere. Mt. 12.d. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in celis est, ille meus frater, soror et mater est. Non dicit Pater, quia boni operis matres sumus. Concepit enim liberum arbitrium a gratia tamquam a patre. Auctoritas enim boni operis est in Deo, vel in gratia, non in libero arbitrio.
Numérotation du verset Is. 66,8 
marg.| {d} Quis audivit umquam tale et quis vidit huic id est tali partui, simile ? quasi dicat : numquam visum est, vel auditum alias, ut in tam brevi spatio gignerentur tot hominum millia.
marg.| {o} Numquid parturiet terra in die una id est subito incolas suos omnes parturiet ? quasi dicat : non est hoc auditum.
marg.| {f} Aut parietur gens simul gens , scilicet tota, quasi dicat : non contingit hoc in terra. Quare autem hoc querat, subiungendo exponit.
marg.| {g} Quia parturivit et peperit Sion filios suos supp le simul et subito, quasi dicat : hoc ideo quero admirando, quia ita video in Sion contigisse quod in terra alias invisum est et inauditum contigisse. Posita autem questione, in qua quasi impossibile videbatur tam subita populi generatio et multiplicatio, respondet Propheta in persona Domini quod ita fiet per eius potentiam. Unde dicit.
Numérotation du verset Is. 66,8 
aliter
marg.| {d} Sequitur
prol.| Quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile ? Numq uam enim tale quid super terram accidit, ut in brevi tempore crederent omnes nationes et de universis gentibus una gens fieret Christianorum et compleretur dictum Apostoli 2Cor. 5.d. Vetera transierunt et ecce omnia facta sunt nova. Unde subditur adhuc.
marg.| {e} Numquid parturiet terra etc.   Apos toli enim filios suos tamquam una die et simul genuerunt, quia in Christo, qui lux est et dies, ut dicitur Io. 12.g. et 8.b. et in voluntate fidei eos converterunt. Et nota quod dicit, parturivit et peperit. Parturivit exhortando fatigata, peperit convertendo letificata. Ecclesia enim, que prius antequam parturiet, peperit postea ut pareret parturivit, quia ut filios Deo generare posset, multis conatibus enixa est et multis doloribus cruciata, verbum Dei, predicans et eos, quos intra uterum caritatis portabat, in fide, vel in bona conversatione genuit. Sed quia a Deo factum est istud, ideo pulchre subiungitur.
Numérotation du verset Is. 66,9 
marg.| {h} Numquid ego, qui alios parere facio id est qui alias nationes multiplico.
marg.| {i} Ipse non pariam, dicit Dominus id est filios meos speciales, scilicet Iudeos non multiplicabo ?
marg.| {k} Si Ego qui generationem ceteris vel cunctis tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus, quasi non ; immo ego multiplicabo filios, id est Iudeos. Audita ergo Domini promissione, Propheta convertit se ad consolationem Hierusalem, dicens :
Numérotation du verset Is. 66,9 
aliter
marg.| {h} Numquid ego, qui alios parere facio carn aliter omnes et communiter omnes creo.
marg.| {i} Ipse non pariam, dicit Dominus ? quasi dicat : immo, ego enim, qui omnes homines creavi ex nihilo, creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam, que edificatur de lapidibus vivis. 1Pt. 2.a. Unde subdit.
marg.| {k} Si ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus ? quasi dicat : non : immo filios spirituales mihi multiplicabo, qui ceteris do carnales. Vel, non sterilis ero a Filio coeterno, ego eternus, qui temporalibus do filios temporales.
marg.| {l} Letamini cum Hierusalem. Inv itat Angelos, vel Apostolos, vel quoslibet Ecclesie filios, ut gaudeant de bonis Hierusalem, quasi dicat : O Angeli et Apostoli tristes de perditione Iudeorum infidelium, letamini consolati de fide et salute Gentium, de quibus edificatur Ecclesia. Et hoc est.
Numérotation du verset Is. 66,10 
marg.| {l} Letamini cum Hierusalem id est corde gaude de sua prosperitate et multiplicatione.
marg.| {n} Et exultate in ea id est de ea, sive de eius profectu, vel in ea manentes et habitantes.
marg.| {o} Omnes, qui diligitis eam ] Δ {4. 171va}   gaudete cum ea gaudio de e ius prosperitate.
marg.| {b} Universi qui lugetis super eam pro eius captivitate et afflictione. Gaudete dico ita.
Numérotation du verset Is. 66,10 
aliter
marg.| {l} Letamini cord e, o Angeli, o Apostoli, o fideles filii.
marg.| {m} Cum Hierusalem matr e vestra celesti et cum Ecclesia presenti de Gentibus collecta.
marg.| {n} Et exultate voce et corpore pandentes signa letitie.
marg.| {o} In ea id est pro ea, id est pro fide conversorum, qui in ea numero habitant et merito.
marg.| {p} Omnes, qui diligitis eam. Soli enim habentes zelum et dilectionem animarum, gaudent et exultant {Θ} de conversione peccatorum. Caritas enim non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, 1Cor. 13.b. Ex hoc patet quod illi, qui dolent, quando socii sui, vel carnales amici intrant religionem, vel bona alia faciunt, non diligebant illos.
marg.| {a} Gaudete cum gaudio universi non solum omnes, sed singuli.
marg.| {b} Qui lugetis vel   lugebatis super eam vos, scilicet Apostoli, qui doletis de perfidia Iudeorum, gaudete de multitudine Gentium conversarum.
marg.| Vel Gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam, id est qui lugetis damna, que patitur Ecclesia in quibusdam, gaudete in lucris, que adipiscitur in aliis. Vel, Gaudete, qui lugetis, quasi dicat : Continuate gaudium gratie usquequo perveniatis ad habitaculum celestis gaudii et letitie, de quo dicitur. Io. 17.e. Quod gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Quod gaudium lugentibus datur, quia illi participes sunt consolationum, qui socii sunt passionum, 2Cor. 1.b. Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Ideo iusti etiam in presenti gaudent in tribulationibus, sicut dicit Apostolus Coloss. 1.d. Gaudeo in tribulationibus meis etc. Et Iac. 1.a. Omne gaudium existimate, fratres etc.   Dici t ergo.
marg.| {a} Gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam id est gaudete o parvuli Ecclesie cum matre vestra in tribulationibus lugentes. Et loquitur, vel ad parvulos Ecclesie, vel ad Apostolos.
Numérotation du verset Is. 66,11 
marg.| {c} Ut sugatis et repleamini ab uberibus consolationis eius. Loq uitur de Hierusalem, quasi de matre pluribus filiis lac prebente et de populo loquitur quasi de filiis parvulis, qui delectantur in ubere. Unde adhuc subdit.
marg.| {d} Ut mulgeatis lac consolationis, vel prosperitatis. Vel abundantiam lactis significat in terra illa et mellis, per hoc quod dicit, sugatis et mulgeatis, secundum quod dicitur Dt. trigesimo-secundo. b. Ut sugerent mel de petra, oleumque de saxo durissimo, butyrum de armento et lac de ovibus etc.
marg.| {e} Et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius. Pro magnis enim deliciis reputabitis videre plenam et pristinam gloriam ipsius Hierusalem, sed hec gloria maior erit.
Numérotation du verset Is. 66,11 
aliter
marg.| Dupliciter enim potest legi : Gaudete dico, ita   ut sugatis et repleamini ab uberibus consolationis eius, id est   ut sugatis lac uberum, quo, vel quibus consolatur Hierusalem, id est Ecclesia. Ubera enim sunt duo Testamenta. Ab istis uberibus sugitur lac a parvulis et in parvulis sugitur a Prelatis, quia profectus subditorum consolatio est et refectio Prelatorum. Lac ergo trahitur ab uberibus, quia de Novo et Veteri Testamento trahuntur verba et exempla, quibus nutriuntur et consolantur parvuli, quando per verba simplicis et fidelis doctrine {4. 171vb} edificantur ad fidem et per exempla roborantur ad bonam operationem. Hec ubera etiam sugunt Prelati, quando in fide subditorum et bona operatione delectantur.
marg.| {d} Ut mulgeatis et deliciis affluatis hoc est, ut assumatis eorum simplicem fidem et perfectione eorum abundetis. Et hoc.
marg.| {f} Ab omnimoda gloria eius id est a scientia Divinitatis et humanitatis Christi, quam habet Ecclesia. Sancta enim Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, scilicet simplicem fidem et operationem ; in aliis autem affluit omnimoda gloria, scilicet charismatum abundantia et scientia Divinitatis et humanitatis Christi. Sancti enim Predicatores in omnibus delectantur, tamquam carpentes ab aliis. Sequitur.
Numérotation du verset Is. 66,12 
marg.| {g} Quia hec dicit Dominus etc. id est super Hierusalem.
marg.| {h} quasi flumen pacis id est dabo eis pacem quasi flumen, id est pacem copiosam et indeficientem, sicut exponit Andreas.
marg.| {i} Et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium decl inabo, scilicet super eam.
marg.| {k} Quam sugetis id est ego plures faciam proselytos de Gentibus, qui ad eos, sicut torrens inundans, in velocitate et multitudine convertentur quod erit ad gloriam Hierusalem et ad delectationem vestram. Vel, Gloriam Gentium, id est divitias, in quibus Gentes gloriabantur, dabo vobis, secundum quod exponit Andreas : Quam sugetis, id est ita in gloria eorum delectabimini, sicut pueri in sugendo lac delectantur.
marg.| {l} Ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis. Pro sequitur metaphoram parvulorum sugentium, quasi dicat : Sicut matres parvulos ad ubera portant : ut portando eos reficiant et super genua eos sustinendo consolantur et eis blandiuntur, ita Gentes et nationes et Reges etiam earum vobis divitiarum et deliciarum ministrabunt et vos sustentabunt, secundum etiam quod habetur supra 60.c. Et suges lac Gentium et mamilla Regum lactaberis. Ubi secundum litteram Sept. habetur : Divitias regum comedes. Uel, Ad ubera mea portabimini et super {4. 172ra} Δ genua blandientur vobis, id est ego lactabo vos et sustentabo, dicit Dominus, sicut mater filium parvulum. Unde subdit.
Numérotation du verset Is. 66,12 
aliter
marg.| {g} Quia hec dicit Dominus. Ecce ego declinabo super eam quasi   flumen pacis id est descendere faciam super eam plenam et perseverantem pacis affluentiam, id est Spiritus Sancti abundantiam, quo reconciliamur Deo et Angelis et quo quiete et pacifice inter proximos conversamur. Et dicit : Declinabo, id est a Iudeis superbis ad Gentes humiles declinare et descendere faciam. Humilibus enim datur gratia et ad valles declinat aquarum copia. Ps. 103. Inter medium montium, id est in vallibus pertransibunt aque, id est gratie.
marg.| {i} Et quasi   torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis id est multitudinem Gentium et fortitudinem earum ad fidem convertam abundanter et affluenter, ita ut in eis delectemini, quasi dicat : ; Duo dabo Ecclesie, copiam, scilicet charismatum et gratiarum, hoc est unum flumen ; et multitudinem conversorum, hoc est aliud. Vel fluvius unus est abundantia pacis, quantum ad proximos : alius est torrens glorie Gentium, id est timor, quoad Deum. Gloria enim Gentium est timor Domini, sicut dicitur Eccles. decimo. c. Gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est. De primo fluvio dicitur supra quadragesimo-octavo. d. Utinam attendisses mandata mea, facta fuisset quasi flumen pax tua. De secundo subditur : Et iustitia tua sicut gurgites maris. Iustitia enim refertur ad timorem, quia timor Domini iustificat. Peccatum enim expellit, ut dicitur Ecclesiastic. primo. c. Bar. tertio. b. Si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram, supra quinquagesimo-quarto. d. Ponam multitudinem pacis filiis tuis. Ecclesiastic. trigesimo-nono. c. Benedictio illius quasi fluvius inundabit. Vel primus fluvius est fluvius gratie, secundus est torrens doctrine. Primus dicitur fluvius pacis, quia per gratiam obtinemus peccatorum veniam. Secundus dicitur torrens glorie Gentium, quia in doctrina Ecclesie est gloria audientis turbe. De istis fluviis dicitur in Ps. 45. Fluminis impetus letificat civitatem Dei. Item Io. 7.f. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive. Sequitur.
marg.| {l} Ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis Loqu itur ad Gentes credituras, quibus triplex officium exhibendum est ab Apostolis et similiter subditis exhibendum est a Prelatis. Lactatio, portatio et blanditio. Debent enim lactando portare eos, id est docendo et instruendo eos supportare in infirmitatibus eorum. Vel portare debent eos, id est per bona exempla eos ad meliora provehere, ut non tantum verbo lactentur, sed exemplo ad bona provehantur. Ideo dicit. Ad ubera, consolatorie predicationis, portabimini, adiuncto exemplo bone conversationis. Vel, ad ubera portabimini, id est supportabimini, secundum illud. Gal. sexto. a. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc.   Sed quia frequenter onus gravat portantem et asperiorem reddit, sicut habetur exemplum de Moyse Nm. 11. c. Numquid ego concepi hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi, porta eos in sinu tuo, quemadmodum solet nutrix portare infantem etc.   ideo subdit.
marg.| {m} Et super genua blandientur vos quasi dicat : portando vos non exasperabunt vos, sed consolabuntur et blande vobis loquentur, sicut nutrix parvulo ploranti blanditur et frangit vocem suam, loquens et blandiens puero. Prelatus enim cum parvulis non debet {Θ} loqui plena voce, sed ficta et mansueta, quia sicut dicit Ps. 89. Supervenit mansuetudo et corripiemur. Parvulus terretur plena voce, qui ficta voce quiescit et placatur. Ad ubera portavit Apostolus illos quibus dicebat : Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, 1Cor. 2.a. Et super genua, id est super exempla bonorum operum suorum blandiebatur eis, quibus dicebat Phil. 4. Quecumque sunt vera, quecumque pudica, quecumque iusta, quecumque amabilia, quecumque bone fame, si qua virtus, si qua laus discipline, hec cogitate, que et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, hec agite et Deus pacis erit vobiscum. Item Rm. duodecimo. a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo etc.   Vox ista est blandientis. Item 1Pt. 2.c. Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos etc.   Item sicut nutrix, quando vult parvulo blandiri, dat ei quicquid habet, ut puer quiescat a fletu : ita Apostolus faciebat 1. Thessalon. 2. Tamquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed animas nostras. Similiter et ceteri sancti Doctores portaverunt et portant more matrum ad ubera doctrine parvulos suos et in exemplis bonorum operum velut in genibus fovendo eos sustentant, ac blandiuntur eis, ut proficiant. Nam quod in genibus opera designentur, ex historia Gedeonis cognoscimus, ubi trecenti viri qui recto genu aquam biberant, vicisse referuntur, Iudicium 7.b. Aqua enim sacra scientia, genu autem rectum, est operatio ad celum erecta : Recto autem genu aquam bibit, qui cum recta operatione sacram Scripturam addiscit, ut prius faciat sibi, quam doctrine intendat. Qui enim prius fecerit, facilius postmodum addiscit, quia intellectus bonus omnibus facientibus eum.
Numérotation du verset Is. 66,13 
marg.| {a} Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos lac prosperitatis copiose fundendo, lacrimas miserie et calamitatis abstergendo, super genua patientie mee supportando.
marg.| {c} Et in Hierusalem consolabimini quan do ad eam de captivitate prospere revertimini.
Numérotation du verset Is. 66,13 
aliter
marg.| {a} Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. Glossa Omnipotens Deus tamquam misericors et miserator, modo Aquile, modo Galline, modo matri blandienti se comparat, ut nos saltem blanditiis alliciat. Mater enim maximum habet affectum ad filios, Gallina et Aquila ad pullos. Aquila enim, ut dicit Glossa plus omnibus bestiis, iumentis, pecudibus, avibusque fetus diligit, ut aiunt, qui de animantium scripsere naturis. Dicit ergo : Quomodo si cui mater blandiatur etc. id est sicut mater parvulo flenti blanditur vocem frangendo et fingendo, lacrimas manibus propriis abstergendo, {4. 172rb} poma et alia amabilia ei tribuendo.
marg.| {b} Ita ego consolabor vos blanda locutione, lacrimarum abstersione, bonorum collatione. Non enim solum, sicut mater vestra, sed plusquam mater, supra quadragesimo nono. d. Numquid potest mater oblivisci infantem suum, ut non miseratur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerint, ergo tamen non obliviscar tui. Eccl. 4.b. Miserebitur tui magis, quam mater. Et nota quod dupliciter mater consolatur parvulum flentem. Primo enim dicit ei : Bone fili, quis fecit tibi hoc, quare fles, quare luges, dic mihi et tunc parvulus magis erumpit in fletum, quanto magis queritur a matre causa fletus ; et licet magis ploret, tamen est ei consolatio vox matris fletum inquirentis. Postea mater alio modo blanditur ei, dando ei aliquid et lacrimas abstergendo et ad ubera sublevando. Eodem modo Dominus parvulis suis lugentibus dat consolationem duplicem, unam in presenti, aliam in futuro. Primo enim querit a parvulo causam fletus, quando ei ostendit et revelat vallem miserie huius et lutum fecis et sic parvulum consolando, magis ad lugendum provocat. In futuro autem omnino absterget lacrimas Sanctorum ab oculis eorum, sicut dicitur Apc. 21.a. et supra 25.c. Tunc eos ad ubera sue consolatorie allocutionis et benedictionis sublevabit, quando dicet : Venite benedicti Patris mei etc.   Et p ortabit ad locum eterne et hereditarie mansionis. Unde subdit.
marg.| {c} Et in Hierusalem consolabimini id est in Ecclesia celesti mea presentia reficiemini et consolabimini, qui hic in Babylone consolationem noluistis : Sicut illi, de quibus dicitur Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram.
Numérotation du verset Is. 66,14 
marg.| {d} Videbitis impleta, que modo auditis promissa.
marg.| {e} Et gaudebit cor vestrum id est ex corde, non simulatorie gaudebitis.
marg.| {f} Et ossa vestra quasi   herba germinabunt id est vos, qui fuistis quasi ossa arida et mortua in captivitate, reviviscetis et florebitis ad humorem prosperitatis et liberationis de captivitate, sicut herba, que in hieme mortua est, in vere autem rediviva est. Unde hic Propheta duplicem servat metaphoram, ossium et herbarum. De ossibus simile habetur Ezechiel. 37.b. Ubi dicitur : Ossa arida audite verbum Domini : Hec dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego immittam in vos spiritum et vivetis etc.   De h erbis simile habetur supra 44.a. Germinabunt inter herbas quasi salices iuxta preterfluentes aquas.
marg.| {g} Et cognoscetur manus Domini servis eius id est potentia Domini, vel largitas eius cognoscetur in servorum liberatione et bonorum collatione.
marg.| {h} Et indignabitur inimicis suis quasi dicat : predicta bona faciet bonis Iudeis ; sed malos et incredulos voci Domini, destruet et vastabit. Unde subdit.
Numérotation du verset Is. 66,14 
aliter
marg.| {d} Videbitis et cetera In Hierusalem enim, que pacis visio interpretatur, videbitis sicuti est, gloriam creatoris, secundum quod dicit Apostolus : Tunc videbimus facie ad faciem 1Cor. 13.d. Mt. 5.a. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 1Io. 3.a. Tunc videbimus eum sicuti est.
marg.| {e} Et gaudebit cor vestrum id est ex corde et intime gaudebitis, non superficialiter, sed veraciter, quia medulle cordis in Domino exultabunt in eius aspectu, Io. 16.e. Iterum videbo vos, id est faciam vos me videre et gaudebit cor vestrum etc.   Et nota quod visionem sequitur gaudium. Ideo autem nos non gaudemus in spiritualibus, quia non videmus, id est nolumus videre. Tb. 5.b. Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ? Et non tantum gaudium habebunt cordis, sed et corporis gloriam. Unde subdit.
marg.| {f} Et ossa vestra quasi   herba germinabunt id est de pulvere reviviscent, atque virescent et immarcessibili gloria vernabunt, sicut herba, que hieme mortua est, in vere autem rediviva, supra 26.d. Expergiscimini et laudate qui iacetis in pulvere. Dn. 12.a. Qui dormiunt in pulvere terre, evigilabunt. Iob. decimo nono. d. Rursum circumdabor pelle mea etc.   Ez. 37.b. Ossa arida audite verbum Domini. Hec dicit Dominus ossibus his, ecce ego intromittam spiritum in vos et succrescere faciam super vos carnes etc.   Hec autem ita debere intelligi, sequentia declarant, cum protinus subditur.
marg.| {g} Et cognoscetur manus Domini servi eius et indignabitur inimicis suis. Quia ecce Dominus in igne veniet etc.   Manu s Domini dicitur filius, vel potentia eius et operatio, sine vindicta, vel munificentia. Cognoscetur autem manus Domini in iudicio servis eius, id est ad utilitatem servorum suorum, quia dextera sue potentie liberabit eos et munificentia sua coronabit eos, quando dicit eis. Venite benedicti Patris mei etc.
marg.| {h} Et indignabitur inimicis suis id est omnibus, qui eum corde non amaverunt, quibus dicet : Ite maledicti in ignem eternum.
Numérotation du verset Is. 66,15 
marg.| {i} Quia ecce Dominus in igne veniet quod factum est, quando exercitus Babylonis civitates Iude destruxit et combussit et etiam Hierusalem et sepius etiam pro peccatis suis combuste sunt civitates eorum et edificia.
marg.| {4. 172va} {Δ} {a} Et quasi   turbo quadrige eius id est currus eius. Loquitur enim de Domino sub metaphora bellantis, vel triumphantis Imperatoris. Vel quadrigas Domini vocat ipsos currus Chaldeorum et aliorum hostium Iudaici populi, qui in tanta multitudine et celeritate venient, ut quasi turbo dicantur quadrige eorum.
marg.| {b} Reddet in indignatione furorem suum. Vel secundum Iero. et alios : Reddere in indignatione, id est ad reddendum cum indignatione malis Iudeis.
marg.| {c} Furorem suum id est vindictam secundum merita eorum.
marg.| {d} Et increpationem suam in flamma ignis id est cum indignatione puniet malos Iudeos et per combustionem civitatum suarum eos increpabit. Unde subdit.
Numérotation du verset Is. 66,15 
aliter
marg.| {i} Quia ecce Dominus in igne veniet ad iudicium. In primo adventu venit in rore. In secundo in igne. Primis adventus fuit gratie et venie. Secundus erit vindicte et pene. Ipse autem in igne veniet, quia ignis ante ipsum precedet et inflammabit in circuitu inimicos eius et purgabit, supple {Θ} electos. Mal. 4.a. Dies Domini veniet, succensa quasi caminus. Ier. 15.c. Ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit. Dt. 32.c. Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad Inferni novissima. Na. 1.b. Indignatio eius effusa est quasi ignis et petre dissolute sunt ab eo.
marg.| {a} Et quasi turbo quadrige eius Modus loquendi est. Dicitur enim : venite, venite in curribus et quadrigis, quia veniet tunc triumphaturus et adversarios debellaturus et dispersurus, sicut turbo omnia dispergit.
marg.| Vel quadrigas vocat virtutes Angelicas. Dicit ergo : Et quasi turbo quadrige eius, id est virtutes Angelice, in quibus sedet, venient sicut turbo, ut reprobos omnes subruant et quasi paleas de mundo tormentis exagitantes exagitent. Na. 1.a. Dominus in tempestate et turbine vie eius. Ier. 30.d. Ecce turbo Domini furor egrediens, procella ingens in capite impiorum conquiescet. Sed ad quid veniat in igne et turbine, subdit.
marg.| {b} Reddere id est ut reddat.
marg.| {c} In indignatione furorem suum quan do cum indignatione dicet : Ite maledicti in ignem etc.
marg.| {d} Et increpationem suam in flamma ignis Iust is enim sublevatis in altum ; et peccatoribus in medio ignis illius, qui spatium huius aeris occupaturus est, in immo derelictis, {4. 172vb} reddet Dominus eisdem peccatoribus, in flamma ignis increpationem suam, dicens : Esurivi et non dedistis mihi manducare etc.
Numérotation du verset Is. 66,16 
marg.| {e} Quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo ad omnem carnem id est multos eorum gladio hostium suorum cadere faciet in bello et edificia et civitates eorum comburi. Vel secundum Hieronymum et Haimonem littera est : In igne Dominus diiudicabitur etc. id est eius potentia et iustitia, sive iusta, in igne approbabitur, quia comburendo hostes suos, iustus iudex ostendetur et gladio eos occidendo. Quod autem dixerat : Ad omnem carnem exponit subdens.
marg.| {g} Et multiplicabuntur interfecti a Domino id est multi erunt interfecti, Domino eis iuxta merita retribuente. Pro quibus autem peccatis interfecti erunt, subdit dicens.
Numérotation du verset Is. 66,16 
aliter
marg.| {e} Quia in igne Dominus diiudicabit vel verius, diiudicabitur, secundum Hieronymum et alios Expositores.
marg.| {f} Et in gladio suo ad omnem carnem id est contra omnem carnalem, qui hic carnalia desideria secutus est et qui gloriam incorruptionis non fuerit adeptus. De qua carne dicitur 1Cor. 15.f. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Hec igitur caro igni et gladio tradetur. Igni ardenti et gladio, id est illi sententie iudiciali : Ite maledicti etc. In illo ergo igne et gladio Dominus diiudicabitur ad omnem carnem, quia quando Dominus reddet unicuique quod meretur, tunc omnes cognoscent illum et laudabunt eius iudicium et tunc comprobabitur, quam iuste erga impios in omnibus ipse egerit ; immo quam pie et ediverso, quam iniuste illi erga illum semper egerint. De hoc autem gladio dicitur Am.nono. c. Gladio Domini peribunt omnes peccatores, supra 27.a. In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, forti et grandi super Leviathan serpentem vectem et super cetum, qui in mari est. Post predicta autem, sententia valde formidanda subiungitur.
Numérotation du verset Is. 66,17 
marg.| {h} Qui sanctificabantur et mundos se putabant ablu ti in fontibus, vel in baptismatibus, que, sibi in locis amenis parabant, ubi et luxuriabantur libentius, ut statim se mundarent et abluerent, tamquam si mundari potuissent. Et hoc est quod dicit.
marg.| {i} In hortis post ianuam intrinsecus. Sic construe. Ipsi dico luxuriantes in hortis, id est in locis amenis cum masculis et feminis more canum. Et hoc est.
marg.| {k} Post ianuam intrinsecus id est non in porta naturali actum illum libidinis exercentes, sed post ianuam, id est retro intrinsecus in ipso corpore. Quod turpe est dicere, sed tamen dicatur ad confusionem eorum, qui nec erubescunt facere : Que enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere, ut dicitur Eph. 5.c. Vel sic puncta.
marg.| {k} Post ianuam intrinsecus qui comedebant carnem suillam. Ut sit sensus.
marg.| {l} Qui comedebant carnem suillam retro ostium intra domum ad honorem simulachri tutele. Huic sensui Septuaginta concordant, dicentes sic : In liminibus comedentes carnem porcinam etc. vel secundum quod quidam habent : Post unam intrinsecus. Post, id est retro. Unam, rem supple. Verecundie enim causa tacet tam {4. 173ra} Δ fedum rei nomen, id est post vulvam retro in posterioribus, quia etiam ipsis mulieribus abutuntur. Utinam tacere liceret. Intrinsecus, id est in ipso earum corpore, ut dicit Haimo Vel, Post unam intrinsecus, id est agentes post, id est retro unam rem, scilicet turpem, nec nominat quam rem pro abominatione illius peccati. Vel, Post unam, rem turpem agentes aliam. Vel, Post unam arborem, scilicet ut dicit Hebreus, id est sub ulmo, ubi sacrificabant idolis propter umbram. Unde Iosias legitur precepisse deleri ulmos. Qui comedebant carnem suillam, contra legem : Lv. 11.a.
marg.| {a} Et abominationem et murem id est murem, que est abominatio. Non autem omne genus muris dicit, sed quod nos glirem dicimus ; ut dicunt Hieronymus et Haimo et Andreas. Est autem gliris animal quod semper dormit in die, cuius pellis pulchra est in pennulis, sed fragilis. Dicit ergo de talibus. Qui comedebant   ] etc. {b}   Simul consumentur, dicit Dominus id est omnes destruentur pro peccatis malarum operationum et novarum excogitationum et adinventionum. Unde subdit.
Numérotation du verset Is. 66,17 
aliter
marg.| {g} [v. 16] Et multiplicabuntur interfecti a Domino, [v. 17]   qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post ianuam intrinsecus. Multi enim, qui se mundos putant a peccatis, digni morte invenientur in districti iudicis examine. Quid enim per ianuam interiorem, nisi ingressus religiosioris et secretioris conversationis intelligitur, ut eorum, qui seculo renuntiant, vel qui ad altaris officium accedunt : Et quid hortorum nomine, nisi conversationes talium designantur, adornate virtutum floribus et bonorum operum virore vernantes, in quibus significatur, quia sanctitatis actiones faciunt et mundos se putant, quia iam se purgatos a peccatorum sordibus putant, atque munditiam sanctitatis sibi arrogant, cum tamen scriptum sit : De propitiatu peccatorum noli esse sine metu : Ecclesiastic. quinto. b. Et quia de suis meritis presumunt, idcirco veniente eo, qui omnem Superbiam percutit, interficientur. Hinc namque est quod unicuique talium dicitur Ez. 32.d. Quo pulchrior es ? descende et dormi cum incircumcisis. Omnis enim, qui feditatem sue infirmitatis considerare negligit, sed per elationis fastum virtutis sue gloriam attendit, que pulchrior est, inde descendit, quia extollendo se de suis meritis, inde deterius in ima corruit, unde gloriosum se esse putavit ; qui descendens cum incircumcisis dormit, qui in eterna morte cum ceteris peccatoribus deficiet. Bene ergo dicitur quod multiplicabuntur interfecti a Domino, quia multi erunt damnati, qui sanctificabantur et mundos se esse putabant.
marg.| {i} In hortis id est in excultis virtutum plantariis.
marg.| {k} Post ianuam intrinsecus id est post ingressum sanctioris vite, quia multi, qui nunc religiosiores et Deo viciniores esse videntur, in illa die gladio animadversionis eius interficientur. Ad litteram tamen Iudei in hoc verbo notantur, immo scribe et Pharisei, qui iuxta Domini sententiam mundantes quod foris erat calicis et paropsidis, intus pleni erant immunditia. Preceperat enim Deus per Moysen, Numero decimo-nono. b. Ut si quis preventus fuisset in peccato, vacce rufe aspersus cinere et aliis expiationum modis, per sacrificia et victimas rediret ad Templum. Quod illi negligentes, in locis deliciarum et voluptatum, id est in hortis amenissimis, vel baptisteria extruebant, vel piscinas ad areolas irrigandas : adulteria et omnium libidinum turpitudinem, simplicibus aquis abluere se putantes. Dum enim et scortis horrerent, in modum canum et masculi, in masculos turpitudinem exercerent, sanctificabantur in hortis, id est abluebantur et mundos se putabant, sed in adventu eterni iudicis damnabuntur. Illi quoque Iudei his verbis arguuntur, qui latenter in hortis suis colebant idola et ibi sanctificabantur, id est laudabantur et mundos se esse putabant.
marg.| Quod autem dicitur, post ianuam intrinsecus, id est absconsis locis hortorum, vel sicut in prima lectura litterali exposuimus.
marg.| {l} Qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. Non mutantur a prima lectura.
Numérotation du verset Is. 66,17 
moraliter
marg.| * {4.173ra} Moraliter. Per suem intelliguntur luxuriosi, qui sunt sicut sus lota in volutabro luti. 2Pt. 2.c. Per abominationem, superbi : quia abominatio Domini omnis arrogans : Prv. 16.a. Per murem autem, qui gliris dicitur, intelliguntur divites et avari, qui semper dormiunt in die, sed in nocte vigiles sunt, quia segnes sunt ad spiritualia, sed strenui et astuti ad nocturna, id est ad temporalia. Et habet pulchras pennulas, sed fragiles, quia superbia et fastus eorum cito corruet. Suem ergo et abominationem et murem comedit, qui superbum quemlibet et luxuriosum et avarum imitatur et in exemplis talium delectatur et ideo simul cum talibus consumetur, ut simul pereant et qui prebent exemplum iniquitatis et qui suscipiunt.
marg.| Vel simul, id est omnes, vel simul cum eis, qui se putant mundos in hortis suis.
Numérotation du verset Is. 66,18 
marg.| {c} Ego autem opera eorum et cogitationes eorum, venio, ut congregem id est in unum accumulata puniam et vindicem. Venio dico.
marg.| {d} Cum omnibus gentibus et linguis id est cum multitudine exercitus Chaldeorum, in quo erunt multi de omnibus nationibus et linguis, quasi dicat : Ideo venio cum omnibus gentibus et linguis, ut puniam ipsos, scilicet malos Iudeos pro peccatis male operationis et perverse cogitationis. De bonis autem subdit.
marg.| {f} Et venient quasi dicat : Mali ita consumentur et destruentur in captivitate, sed boni venient de captivitate.
marg.| {g} Et videbunt gloriam meam id est gloriosam liberationem suam, quam faciam ad gloriam meam et laudem nominis mei.
Numérotation du verset Is. 66,18 
moraliter
marg.| {c} Sequitur Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio, ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis id est ideo venio ad iudicium cum omnibus gentibus et linguis, ut iudicem simul opera eorum et cogitationes et reddam eis omnia, que merentur. Et nota quod dicit, ut congregem. Dominus enim non solum congregabit omnes gentes et linguas, sed etiam omnes cogitationes et opera simul accumulata diiudicabit, ut nullus iudicium eius evadat, nec in nullo sine iudicio discedat, omnes enim et omnia iudicabuntur. Am. 2.c. Contrivi fructum eius desuper, id est opera et radices eius subter, id est cogitationes, Ecclesiast. decimo. b. Radices gentium superbarum arefaciet {4.173rb} Dominus. Ideo bonum est modo in confessione congregare omnes cogitationes et operationes et simul omnia confitendo per ostium oris expellere, ne tunc contra nos congregentur et accusent nos. Ieremie quinquagesimo. d. Tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam, nec sit quicquam reliquum. Nisi enim hoc modo congregentur in confessione salubriter, tunc congregabuntur in iudicio damnabiliter. Rm. secundo. a. Tu autem secundum duritiam cordis tui et impenitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique iuxta opera eius, Tunc ex multis minimis magnus acervus erit. Augustin. Vitasti grandia, cave ne obruaris arena. Tunc enim districtus iudex omnia iudicabit. Ecclesiastic. ultim. d. Cuncta adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum sit.
marg.| {d} Cum omnibus gentibus] Unde Mt. 25.c. Congregabuntur ante eum omnes gentes etc.
marg.| {e} Et linguis que secundum Apostolum, non solum hominum sunt, sed Angelorum 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum etc.   Unde per hoc intelligimus omnes creaturas a Domino iudicandas, non solum super terram, sed etiam in mari et in celestibus, id est Demones in his locis morantes, scilicet in mari, vel in aere. Unde supra trigesimo quarto. a. Inebriatus est in celo gladius meus, id est contra Demones et usque ad terram descendet contra homines. 1Cor. 6.a. Nescitis quoniam Angelos iudicabimus ? Dn. septimo. d. Omnes populi, tribus et lingue servient ei. Apc. 7.c. Post hec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat etc.   Dici t ergo : Ego autem opera et cogitationes etc.   De e lectis vero subiungit.
marg.| {f} Et venient iust i in Regnum eternum, peracto iudicio.
marg.| {g} Et videbunt gloriam meam quia tunc illis manifestabit seipsum et videbimus eum sicuti est, ut dicitur Prima Ioannis 3.b
b 1Io. 3, 2.
Numérotation du verset Is. 66,19 
marg.| {h} Et ponam in eis signum quo meus esse populus cognoscentur et quo a me benedicti esse apparebunt.
marg.| {i} Et mittam ex eis, qui salvati fuerint ad Gentes id est aliquos de Iudeis a captivitate liberatis, mittam ad reducendos fratres suos in diversis regionibus captivatos. Postea autem determinat ad quas regiones missurus sit dicens.
marg.| {l} In mare id est ad Insulas, que in mari sunt.
marg.| {4.173va} {Δ} {a} In Africam et Lydiam tenentes sagittam, in Italiam et Greciam etc.   Per has regiones, omnes partes mundi significantur, quasi dicat : In omnes partes mittam ad reducendos Iudeos, qui ibi sunt captivi. Africa enim est pars mundi Meridiana. Lydia autem in superiori parte est. Italia autem in Occidente. Grecia vero versus Aquilonem sita est. Ideo ergo has regiones nominat, ac si dicat. Ab Oriente et Occidente, a Meridie et ab Aquilone congregabo vos.
marg.| Vel ideo has regiones nominat, quia principaliores sunt partes mundi et plures in eis Iudei captivati sunt.
marg.| {i}Dicit ergo Et mittam ex eis, qui salvati fuerint id est aliquos ex Iudeis.
marg.| {k} Ad gentes id est ad diversas gentium regiones pro fratribus suis captivis reducendis. Et non solum mittam ad regiones terrarum, sed.
marg.| {l} In mare id est ad Insulas marinas. Quod autem dixerat ad gentes, exponit subdens.
marg.| {Δ} {a} In Africam Meridianam, scilicet plagam, in qua Africa est, pro quo 70. transtulerunt Phuth, sive Phul, que est Lybies, omnisque Africa usque ad Mare Mauritanie, in qua fluvius etiam hodie Phuth dicitur et cuncta circa eum regio Phutensis appellatur.
marg.| {b} Et Lydiam tenentes sagittam. Lydi enim periti sagittarii sunt,
marg.| {c} In Italiam que est in Occidente, in Hebreo habetur Thubal, sive Thobel quod interpretatur Italia, aut Hiberia, id est Hispania, ab Ibero flumine.
marg.| {d} Et Greciam que versus Aquilonem sita est.
marg.| {e} Ad insulas longe expo sitio eius est quod dixerat in mare.
marg.| {f} Ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam quasi dicat : Ego mittam ad predictas regiones, non solum ut ex eis captivi de populo meo reducantur, sed etiam ut Nomen meum et gloria mea in eis manifestetur, qui ante nihil de me sciverunt, nec per visum, nec per auditum. Quia ad tam longinquas partes mittam quod fama mee potentie, que illuc nondum pervenit, modo perveniet per illos, quos mittam. Unde subdit.
marg.| {g} Et annuntiabunt Iude i scilicet missi ad nationes.
marg.| {h} Gloriam meam Gentibus ad quas pervenerint.
Numérotation du verset Is. 66,19 
mystice
marg.| {h} Et ponam in eis signum quia Nomen Domini habebunt scriptum in frontibus suis, ut dicitur Apc. 14.a. Vel aliter. Hec pertinent ad primum adventum. Postquam enim superius secundum adventum predixit, ad interiorem convertit se Propheta ad primi adventus ostensionem dicens.
marg.| {f} Et venient id est multe gentes et lingue, convertentur ad fidem. Hec enim pertinent secundum Hieronymum ad primum adventum et ad fidem Gentium.
marg.| {g} Et videbunt gloriam meam per fidem, id est divinitatem meam et humanitatem credent, vel gloriam resurrectionis terre.
marg.| {h} Et ponam in eis signum id est expressionem mee Passionis. Vel signum Christianitatis et salutis, id est Crucem, quo signati Ez. 9.c. Non interficiuntur, quo in Egypto postes signantur et Israelite salvantur. Ex. 12.b, Gal. ultimo. d. Stigmata Domini Iesu Christi in corpore meo porto. Vel signum dilectionis, de quo Io. decimo tertio. d. In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli etc.
marg.| {i} Et mittam ex eis, qui salvati fuerint ad Gentes id est Apostolos, qui salvati fuerunt de Iudeis : Reliquie enim salve facte sunt, ut dicitur supra 10.e. et Rm. 9.f. Mittam ad gentes convertendas. Et nota quod salvati mittuntur. Tales enim debent mitti ad alios salvandos, qui prius suam salutem cum timore et tremore operati sunt. Nunc autem, quia perditi mittuntur, ideo alii non salvantur.
marg.| {l} In mare id est in mundum, qui spumat luxuria, tumet superbia, livet invidia. Vel, In mare, id est ad Insulas, que sunt in mari ad litteram.
marg.| {4.173va}*{a} In Africam et Lydiam tenentes sagittam id est in Lydiam, in qua sunt viri periti in arte sagittandi, ad litteram.
marg.| {c} In Italiam et Greciam. Per has enim omnes partes Mundi designat, sicut in prima lectura expositum est, quasi dicat : ego mittam ad omnes gentes. Mt. ultim. d. Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
marg.| {e} Ad Insulas longe ad littera m.
marg.| {f} Ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt etc.   Non audierunt verba, nec viderunt exempla. {4.173vb} sup. 65.a. Invenerunt, qui ante non quesierunt me. Dixi : Ecce ego ad gentes, que nesciebant me et que non invocabant Nomen meum.
Numérotation du verset Is. 66,19 
aliter
marg.| {4.173rb}Vel aliter fit constructio sic : {i} Et mittam ex eis, qui salvati fuerint. Mittam dico tenentes sagittam, id est acutos et efficaces Predicatores, qui argentum non querant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient, sicut habetur supra 13.d. Ieremie 5.c. Qui intenditis arcum, debellate eam, non parcatis iaculis etc.   Quid am nolunt expendere sagittas pulchras, id est auctoritates in sermone, ubi non sunt multi homines, quasi scripture pharetra posset exhauriri, sed tales fatui sunt. Et nota quod dicit, tenentes sagittam. Aliter non ledit sagitta acuti sermonis, nec vulnerat cor auditoris, nisi fortiter eiiciatur a manu operantis predicatoris. Et nota quod dicit.
marg.| {k} In mare in Africam et Lydiam etc. {4.173vb} {Θ} Per que designantur diversa genera hominum, ad quos mittuntur Predicatores. Per mare enim vita mercatorum significatur, que in tumultu est. Per Africam, que interpretatur fertilis, vel augmentata, vita agricolarum. Per Lydiam, que interpretatur edificatio eius, vita artificum. Per Italiam, que interpretatur mens excedens, vel mentis excessus, vita scholarium. Per Greciam, que interpretatur incolatus vel ruminatio, vita Monachorum, qui Psalmos et alia, que sunt Dei, iugiter debent ruminare. Per insulas autem longe, vita Heremitarum designatur.
marg.| {g}Sequitur Et annuntiabunt gloriam meam gentibus : Iudei, scilicet fideles missi ad nationes.
Numérotation du verset Is. 66,20 
marg.| {i} Et adducent omnes fratres vestros, de cunctis gentibus in quibus captivi tenentur.
marg.| {k} Donum Domino id est in oblationem Domino. Adducent dico.
marg.| {l} In equis et in quadrigis et lecticis et in mulis et in carrucis, ad montem sanctum meum Hierusalem, dicit Dominus qui non mentitur, quasi dicat : . In diversis vehiculorum generibus et diversis animalium ferentium generibus adducentur de diversis regionibus. Diversa animalium genera sunt equi et muli ; diversa vehiculorum genera sunt quadrige et lectice. Lectica enim lectus est portatilis, in qua feruntur egri, que currus dominarum dicitur. Item lectica dicitur cathedra iuxta lectum. Unde Ovidius c : « Dominam lectica tenebat ». Quadriga autem dicitur quasi quadriiuga, ubi scilicet sunt quatuor iugales, id est equi vel asini. Carruca autem habet quatuor rotas et trahitur a duobus. In quibusdam tamen partibus tantum duas habet rotas et trahitur ab equis, nec est instrumentum vehendi, sed arandi. Unde quod hic dicitur et in carrucis, intelligitur, id est in animalibus, quibus carruca trahitur, ut bobus, asinis, vel equis, quasi dicat : ita libenter iuvabunt vos quod etiam carrucas suas dimittent et parabunt vobis equos carrucarum suarum, vel boves, sive asinos.
c Ovidius, Remedia amoris, 663.
marg.| {m} Quomodo si inferant etc. quasi dicat : Adducent vos, sicut dictum est, quomodo si inferant filii   Israel munus in vase mundo in domum Domini id est in adductione eorum sic exultabunt, quomodo exultari solet a filiis Israel, quando munus inferunt in domum Domini in vase mundo et honesto. Vel sic, supple placebunt mihi illi, qui adducentur,   quomodo si inferant etc.
Numérotation du verset Is. 66,20 
mystice
marg.| {i} Et adducent omnes fratres vestros id est fideles quoscumque conversos, de cunctis Gentibus donum Domino. Hoc est enim donum Deo acceptum, scilicet oblatio animarum : ideo dicitur quod nullum sacrificium tantum placet sicut zelus animarum. Dominus enim tantum querit animas, Sap. 11.d. Tua sunt omnia Domine, qui amas animas. Gn. 14.d. Da mihi animas, cetera tolle tibi. Adducent dico, sed quomodo ? Respondet.
marg.| {l} In equis et in quadrigis etc. id est ad Ecclesiam prius, scilicet ad presentem, postmodum ad celestem, id est in equis et mulis adducentur, qui trahent eos et portabunt super quadrigas et lecticas et carrucas. Equi enim et muli sunt Predicatores, quos converterunt Apostoli de Gentibus. Fortes ut equi ad operationem ; steriles autem ut muli per sanctimoniam et castitatem. Isti equi et muli ferunt alios ad fidem in quadrigis, alios in lecticis, alios in carrucis. In quadrugis feruntur laboriosi, ut Martha, qui per doctrinam quatuor Evangeliorum, quasi per quatuor rotas feruntur. In lecticis vehuntur infirmi, ut Lazarus, qui consolandi sunt et leniter tractandi et in lenitate predicationis instruendi ; Lectica enim lectus est infirmorum. In carrucis autem vehuntur contemplativi, ut Maria. Carruce enim nobilia sunt vehicula, ut dicunt, que a carro nomen acceperunt, que bene competunt filiis et filiabus summi Regis, id est contemplativis. Per hec ergo tria vehicula, diversitas predicationum intelligitur. Dicitur enim quadriga propter quatuor Evangelia : Dicitur etiam lectica propter verba consolatoria. Dicitur carruca propter verba ad perfectionem exhortantia. In equis ergo et in quadrigis et in lecticis, atque mulis et carrucis, adducunt fratres vestri de cunctis gentibus, ad montem sanctum Dei Hierusalem, dum per sanctos Predicatores, ac per ministerium doctrine eorum et actionis, adducuntur undique credentes ad Ecclesiam.
marg.| {m} Quomodo si inferant etc. quasi dicat : Cum tanta letitia adducent ad fidem fratres vestros. Quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini. Ter enim in anno secundum legem Dt. 16.c. Inferebant cum magno gaudio et letitia munus in domum Domini, in Pascha, scilicet et in Pentecoste et Festivitate Tabernaculorum. Unde Ex. 23.b. Non apparebit in conspectu meo vacuus. Item Dt. 26.a. Tolles de cunctis fructibus tuis primitias et pones in cartallo, pergesque ad locum, quem Dominus elegerit etc.   Eode m modo dicit hic quod offerent filii Israel spiritualiter munus in vase mundo ad domum Domini, quia conversi per eos sunt acceptabile munus Deo, atque in sancto vase predicationis et doctrine in Ecclesiam inferuntur, vel munus in vase mundo sunt, sicut dicit Haimo, spirituales fructus anime in corde et corpore immaculato, ut sit Templum Dei sanctum, ut dicitur 1Cor. 3.c. Munera enim Deo accepta sunt, Fides, Spes, Caritas, quomodo munda bona opera etc.   Vasa autem sunt corda pura et corpora immaculata. Multi sunt qui offerunt Deo munera sicut Cain, qui orationes, vel eleemosynas, vel operationes bonas faciunt ut studium et scholas satis sequantur, sed non offerunt in vase mundo, nec possunt dicere cum David illud. 1Rg. 21.b. Sunt vasa puerorum sancta. Vel aliter. Qui veloces sunt in fide, qui scilicet cito credunt et cito ad fidem currunt, equis vehuntur ; qui vero lente in quadrigis, qui consolatione indigent in lecticis, id est in lectis tectis et umbraculis, ut audire mereantur. Per diem Sol non uret te, neque Luna per noctem. In mulis adducuntur continentes et steriles. Sap. 3.c. Felix sterilis et incoinquinata etc.   Carr uce vero nomine illi intelligendi sunt, quibus dicit Apostolus Gal. 5.a. Invicem onera vestra portate. Et sic in vase mundo casti corporis adduntur Domino in munus fratres vestri de gentibus conversi.
Numérotation du verset Is. 66,21 
marg.| {4. 174ra} {Δ} {a} Sequitur Et assumam ex eis id est Iudeis.
marg.| {b} In Sacerdotes et Levitas mini stros, scilicet quasi ex eis reducam Sacerdotes et Levitas.
marg.| {d} Dicit Dominus qui non mentitur.
Numérotation du verset Is. 66,21 
mystice
marg.| {Θ} {a} Sequitur : Et assumam ex eis id est ex Gentibus reprobato Sacerdotio Iudeorum.
marg.| {b} In Sacerdotes et Levitas dicit Dominus quia non iam de sola tribu Levi, sed etiam de cunctis nationibus Sacerdotes et Levite digni Deo eliguntur, ad litteram. Vel, assumam ex eis, id est ex Iudeis, vel ex utrisque scilicet Iudeis et Gentibus.
marg.| Vel, Assumam ex eis, id est quosdam eorum assumam de mundo, de negotiis mundi, de affectu carnali.
marg.| {b} In Sacerdotes se scilicet et alios sanctificantes.
marg.| {c} Et Levitas id est ministros.   Dominus enim illos, quos elegit, facit Sacerdotes devotos in oratione, sedulos in carnis maceratione. Hec est duplex oblatio Sacerdotis, thuris, scilicet et carnis. Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra etc.   Apc. 1.b. Fecit nos Deo nostro Regnum et Sacerdotes. sup. 61.b. Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri, dicetur vobis etc. Facit etiam eos Levitas, id est ministros, per cordis humilitatem et operis strenuitatem. Tale assumit Deus et eligit de mundo et affectu carnali et cura seculi. Io. 15.c. Ego elegi vos de mundo. Dt. 33.a. Qui dixerunt patri et matri, nescio vos et fratribus, ignoro illos etc.   Unde etiam Simon, qui tulit Crucem Domini, de villa veniebat : Mc. 15.b. De illa, scilicet villa de qua dicitur Lc. 14.d. Villam emi et necesse habeo exire et videre illam, quia curam seculi et negotia mundi debet relinquere, qui Crucem Domini, id est penitentiam assumit. Sic ergo fideles per Predicatores, per Apostolos et Apostolicos viros, ad Deum adducuntur et a Deo assumuntur, ut dictum est. Sed quia hi quos sancti Predicatores adducunt ad Ecclesiam, Deo in eternum placent et cum eo in perpetuum regnant, pulchre subiungit.
Numérotation du verset Is. 66,22 
marg.| {e} Quia sicut celi novi et terra nova, que ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum id est sicut celum et terra in eternum stabilia sunt et immutabiliter ante me perseverabunt, nec vetustate consumentur, sed semper stabunt, ac si modo creata essent nova, sic et vestra prosperitas et nomen vestrum perseverabit. Iudei tamen quidam ad auream Hierusalem referunt, quando dicunt Solem novum et terram novam Deum sibi facturum. Sequitur.
Numérotation du verset Is. 66,22 
mystice
marg.| {4. 174rb} {e} Quia sicut celi novi et terra nova, que ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum id est Sicut celi aerei et terra innovata secundum formam et figuram, in eternum manebunt immobilia et stabunt ante me perseverantia et stabilia.
marg.| {f} Sic stabit semen vestrum coram me id est filii spirituales, quos vos, o Predicatores, per Evangelium genuistis, qui secundum quod celi sunt, id est secundum naturam spiritualem et celestem, id est secundum animam et secundum quod terra sunt, id est secundum corporalem naturam, innovabuntur et omnino innovati in novitate permanebunt glorie, si fuerint innovati per gratiam a vetustate culpe. De qua novitate dicitur Eph. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre et induite novum hominem etc.   Rm. 6.a. Quemadmodum Christus mortuus est et resurrexit, ita et nos in novitate vite ambulemus.
marg.| {g} Et nomen vestrum supple stabit in libro vite scriptum. Vel secundum quosdam, Nomen vestrum, id est filiorum vestrorum, scilicet Christianum, cui aliud non succedit, vel nomen filiationis et adoptionis.
Numérotation du verset Is. 66,23 
marg.| {h} Et erit mensis ex mense. Mene Grece, Luna Latine. In quolibet autem mense erat festum Neomenie, id est nove Lune, sive festum calendarum. Dicit ergo : Erit mensis ex mense, id est post Neomeniam veniet alia, ita quod iugiter sua festa observabunt sine aliquo impedimento.
marg.| {i} Et sabbatum erit , ex sabbato, id est continue sicut venient sabbata ea observabunt, quasi dicat : optime celebrabunt sua sabbata et suas festivitates alias. Per hec enim duo genera festivitatum, omnes alias festivitates volunt intelligere, Vel.
Numérotation du verset Is. 66,23 
mystice
marg.| {h} Et erit mensis ex mense id est Ecclesia celestis constructa ex presenti. Mene enim Grece, Luna Latine, inde Neomenia, id est nova Luna. Per mensem ergo Lunam intellige, per Lunam Ecclesiam. Dicit ergo. Et erit mensis ex mense, id est Ecclesia triumphans de militanti.
marg.| Vel Mensis erit ex mense etc. sicut exponit Gregorius mensis pro perfectione positus est. Quid etiam est mensis, nisi perfectio dierum ? Quid vero sabbatum, nisi requies, in qua fieri opus servile non licet ? Erit, ergo, mensis ex mense, quia qui hic perfecte vixerunt in gratia, illic ad perfectionem adducentur in gloria.
marg.| {i} Et sabbatum erit ex sabbato quia qui hic cessaverunt a perverso opere, illic quiescent in celesti retributione, ut sabbatum temporis sequatur sabbatum eternitatis. De hoc sabbato Hbr. 4.c. Itaque relinquetur sabbatismus populo Dei, qui enim ingressus est in requiem eius et ipse requievit ab operibus suis etc. sup. 58.d. Et vocaberis sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum.
marg.| Vel sic {h} Erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato id est iugiter et continue solemnizabunt. Unde in prosa d :"Hec est illa civitas in qua iugis solemnitas".
d Cf. Sequentia Superne matris gaudia representet ecclesia (in solemnitate omnium sanctorum, vel pro quolibet sancto, etc.), Analecta Hymnica 55, 37.11 : « Quam felix illa civitas | In qua iugis sollemnitas »
marg.| Vel {h} Erit mensis ex mense id est defectus sequetur defectum, quantum ad malos, qui deficient in premio, quia defecerunt in merito.
marg.| {i} Et sabbatum ex sabbato quan tum ad bonos, quia quietem gratie sequetur quies eterne glorie. Et quia Dominus in die resurrectionis et corpora iustorum in illam viventium patriam introducet, congrue, subditur.
marg.| {k} Veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus id est omnes electi receptis corporibus ingredientur aulam perpetui Regni et ante sedem Maiestatis eius venientes procident in faciem suam leti gratias Deo agentes, sicut dicitur Apc. 5.d., supra quadragesimo. b. Videbit omnis caro salutare Dei. Sancti autem mox, ut circumscriptum lumen Dei viderint, quam angusta sint omnia, que creata sunt, deprehendent et quid agatur in omni creatura facile videbunt :
Numérotation du verset Is. 66,23 
aliter
marg.| {h} Erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato id est continue post unam festivitatem erit alia, ita ut sit solemnitas inter vos ; quod dicunt Iudei futurum in aurea Hierusalem.
marg.| {k} Veniet omnis caro id est omnis homo, id est de omni genere hominum aliqui.
marg.| {l} Ut adoret coram facie mea, dicit Dominus id est multi proselyti de Gentibus et Iudei de captivitate redeuntes,   venient, ut adorent me coram facie mea, dicit Dominus id est in Templo Hierusalem, ubi specialiter oculos mee misericordie habeo.
Numérotation du verset Is. 66,24 
marg.| {4.174ra} {m} Et egredientur id est omnes venientes, ut adorent coram me, egredientur de civitate Hierusalem.
marg.| {n} Et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me id est videbunt locum illum, in quo proiecta fuerunt cadavera mortuorum, in valle, scilicet Tophet, ubi prius solebant idolis immolare. Et hoc est quod dicit, Virorum qui prevaricati sunt in me, id est qui a rectitudine cultus mei et legis mee, ad idololatriam incurvati sunt.
marg.| {4.174va} {Δ} {a} Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur quasi dicat : Penam eorum temporalem secutura est pena eterna. Vermes enim, qui ex putrescentibus eorum carnibus scaturient, usque in eternum non deficient. Et ignis, qui etiam ossa eorum consumet, non extinguetur, quia illum sequitur ignis eternus, qui animas et corpora simul comburit : Penam enim eorum temporalem sequitur eterna. In cuius etiam figura, in valle Tophet erat iugis ignis, inde dicitur Gehennon, id est terra Hennon ; unde gehenna dicitur.
marg.| {d} Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni id est omnis homo, qui viderit istos temporaliter punitos et cadavera eorum viderit proiecta in locis illis, in quibus prevaricati fuerant in cultum Dei, saturabitur de penis eorum. Saturitas enim et quasi refectio est iustis, iusta Dei vindicta de inimicis. Vel in   saturitatem visionis omni carni id est in abominationem videndi : Quicumque enim viderit eos, abominabitur eos, nec curabit eos videre, sed avertet visum sicut a putrido cadavere. Hoc autem in secunda expositione plenius exponemus.
Numérotation du verset Is. 66,24 
mystice
marg.| {m} Unde subditur Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me. Egredientur, non loci mutatione, sed visionis magnitudine, quia mentis eorum latitudinem, celi latitudo non poterit concludere, sed visus eorum limites patrie celestis excedet, ut non solum ea, que intus, sed ea, que foris fuerint, manifeste conspiciant. Unde non loci mutatione, sed latioris et purioris visus assumptionis dicuntur egressuri, ut videant cadavera virorum prevaricatorum, id est corpora peccantium, in suppliciis ardentia. Iusti enim in tormentis semper intuentur iniustos, ut inde eorum gaudium crescat, qui ad bonum conspiciunt quod misericorditer evaserunt. Quid autem mirum, si iusti iniustorum tormenta conspiciant, ut et hoc eis eveniat in obsequium gaudiorum, quando et in pictura niger color substernitur, ut albus, vel rubeus clarior videatur ? Cadavera, autem appellat corpora reproborum, quia sunt fetentia et interna et eterna morte deficiunt, quia mandata Dei prevaricati sunt. Ps. centesimo decimo octavo. Prevaricantes reputavi omnes peccatores terre ibi : Glossa Omnes enim habent legem naturalem quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Tb. quarto. c. Rm. 4.c. Ubi non est lex, nec prevaricatio. De istis autem prevaricatoribus adhuc subiungitur.
marg.| {4.174va} {Θ} {a} Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur illud verbum ter dicit Dominus Mc. 9.g. Propter ternarium peccatorum, luxuriam, avaritiam et superbiam, que ibi punientur. Ignis enim ille gehennalis numquam extinguetur, sicut et Ioannes asserit, dicens Mt. 3.c. Paleas autem comburet igni inextinguibili. In quo et vermes immortales esse credendi sunt, qui carnes impiorum sine fine comedent, ut non solum ab igne perpetualiter crucientur, sed et a vermibus devorentur. Unde Idt. 15.c. Dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant mala usque in eternum. Eccl. 7.b. Vindicta carnis impii et ignis et vermes. Eccl. 10.b. Cum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. Iob. 21.c. In pulvere dormient et vermes operient eos supra 14.c. Subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes. Sicut autem corporeus est ille ignis ; {4.174vb} sic et vermes corporei sunt, quia et ignis corpora reproborum concremat et vermes ea dilacerant. Vel vermis dicitur sera scelerum penitudo, que numquam in tormentis conscientiam afflictorum mordere cessabit, ut ignis si sit pena exterius seviens, vermis dolor interius accusans.
marg.| {a} Dicit ergo Vermis eorum materialis, vel conscientie.
marg.| {b} Non morietur sed semper mordebit.
marg.| {c} Et ignis eorum non extinguetur sicut nec materia eius : Semper enim habebit quod consumat. Hieronymus Ignis quoque iuxta, id est accipiendus quod et vermis, qui tamdiu succenditur, quamdiu habeat materiam, qua vorax flamma pascatur : Si quis igitur habet in conscientia sua consumptibilia zizania, que inimicus homo dormiente patrefamilias superseminavit, hec ignis exuret, hec vorabit incendium et omnium Sanctorum oculis eorum supplicia monstrabuntur, qui pro auro et argento et lapide pretioso edificaverunt super fundamentum Domini lignum, fenum, stipulam, ignis pabulum sempiternum. Ioannes Chrysostom. Ignis hic, qui in presenti vita est, absumit cuncta, que recipit ; ignis vero eternus quos susceperit, semper cruciat et pene sue semper integros servat. Propterea etenim inextinguibilis dicitur, non solum, quia ipse non extinguetur, sed quia nec eos, quos susceperit, extinguit nec perimit. Ignis ille sicut naturam non consumendi habet, ita nec illuminandi, sed est ignis obscurus et flamma tenebrosa. Morte immortali morientur impii. Unde supra 8.b. Pena impiorum dicitur, quasi torrens inundans usque ad modium colli, quia semper cruciabit, sed numquam extinguet. Unde nec ultra collum dicitur transire ad suffocandum, sed usque ad medium colli, ut semper in cruciatibus vivant.
marg.| {d} Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni quia de malorum visione in tormentis satiabuntur omnes electi, secundum illud Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam. Nam omnem carnem vocat omnes electos post resurrectionem corporum gloria incorruptionis vestitos, sicut Ez. 11.d. caro in bono accipitur. Auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Mal. 4.a. Egrediemini et salietis, sicut vitulus de armento et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
<Explicit postilla Hugonis de Sancto Charo super Isaiam>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 66), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_66)

Notes :