Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Is. 15,1 

Onus Moab
quia nocte vastata est Ar
Moab
Conticuit
quia nocte vastatus est murus
Moab conticuit
Numérotation du verset Is. 15,2 

ascendit
Domus
et Dibon
ad excelsa
in planctum
super Nabo
et super Medaba
Moab
ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
Numérotation du verset Is. 15,3 

in triviis
eius accincti sunt sacco
super tecta eius et in plateis eius omnis
ululat descendit in fletum
Numérotation du verset Is. 15,4 

clamavit Esebon
et Eleale
usque Iasa audita est
vox eorum
super hoc
expediti Moab
ululabunt anima eius ululabit sibi
Numérotation du verset Is. 15,5 

cor meum
ad Moab clamabit vectes eius
usque ad Segor
vitulam conternantem
per ascensum enim Luith
flens ascendet et in via Oronaim
Clamorem
contritionis levabunt
Numérotation du verset Is. 15,6 

aque enim Nemrim
deserte erunt quia aruit herba defecit germen viror
omnis interiit
Numérotation du verset Is. 15,7 

secundum magnitudinem
Operis
et visitatio
eorum ad torrentem salicum
ducent eos
Numérotation du verset Is. 15,8 

quoniam circuiit clamor terminum
Moab usque ad Gallim
ululatus eius
et usque ad puteum Helim
clamor eius
Numérotation du verset Is. 15,9 

quia aque Dibon
replete sunt sanguine
ponam enim super Dibon
Additamenta
his qui fugerint de Moab leonem
et reliquiis terre

Capitulum 15

Numérotation du verset Is. 15,1 
marg.| Onus Moab etc. prophetat Isaias onus Moabitarum eadem de causa, qua et Philisteorum, qui scilicet insultaverant populo Dei ab hostibus captivato. Immo peiores fuerant Moabite, quam Philistei : quia multi de Iuda tempore obsidionis confugerant ad eos, tamquam ad vicinos suos : et ipsi vel eos occiderunt, vel hostibus tradiderunt. Unde graviorem indignationem Dei contra se suscitaverunt. Ideo vastavit eos Dominus primo per Assyrios et postea per Chaldeos. Idcirco onus eorum predicit Isaias in solatium Iudeorum, dicens :
marg.| {f} Onus Moab hoc est quod sequitur, id est hec est visio Isaie de onere, id est de destructione Moab ; fuit enim Moab, filius Loth, {4. 38rb} cuius progenies Moabite et Provincia Moab vocata est, in qua est Ar, Civitas Metropolis Moabitarum, que modo dicitur Ariopolis, id est Civitas Ariorum, sive Atropolis, id est Civitas Artoniorum propter abundantiam frugum : et fluvius, qui preterfluit civitatem, dicitur Arnon. Et bene dicit onus Moab.
marg.| {g} Quia nocte vastata est Ar Civi tas Metropolis in Dei prescientia. Vel cito vastabitur Moab, id est tota Provincia Moabitarum.
marg.| {i} Continuit pre dolore non ausa loqui, vel rebellare, quia nocte, id est subito vastatus est murus, id est munitio Ar. Vel ideo dicit nocte vastari Ar et murum eius ; quia Moab de incestu filie nocte conceptus est, Gn. 19.g. Vel per hoc exprimit Propheta magnitudinem doloris Moabitarum de vastatione Ar.
marg.| {m} Ascendit id est ascendet.
marg.| {n} Domus regia, id est Civitas nobilis, ubi erat domus regia.
marg.| {o} Et Dibon alia civitas nobilis. Vel Dibon, civitas est nobilis, in qua erat domus regia : et est argumentum quod illi de civitate et de domo Regis ascenderunt ad idola ad plorandum.
marg.| {p} Ad excelsa id est ad phana idolorum, que erant in excelsis.
marg.| {q} In planctum id est ad plorandum et plangendum mala sua, ubi prius consueverunt ascendere ad immolandum. Unde Septuaginta ponunt hanc litteram : Ubi ara est, ibi ascendetis ad plorandum.
marg.| {r} Super Nabo et super Medaba Moab ululabit id est super eversione istarum nobilium civitatum, tota Provincia Moabitarum vehementer planget.
marg.| {u} In cunctis capitibus eius id est Moab.
marg.| {x} Calvitium et omnis barba radetur ad littera m, antiqui et maxime orientales, capita radebant et barbas in afflictione sua in signum doloris. Unde Iob. 1.d. Audita morte filiorum, tonso capite corruit in terram. Ier. 48.f. Omnes caput calvitium et omnis barba rasa erit.
marg.| {z} In triviis eius id est in publico, ubi solebant convenire vestiti vestibus pretiosis ad ostentationem.
marg.| {a} Accincti sunt sacco peni tentie, sicut Ninivite : Ione 3.c.
marg.| {Δ} {a} Super tecta
Numérotation du verset Is. 15,mystice 
marg.| {f} Onus Moab inte rpretatur ex patre, vel aqua paterna et significat Diabolum, vel hereticum, vel Philosophum, qui ex Deo Patre nati sunt. Ar, interpretatur adversarius ; et significat sapientiam secularem, que adversaria est Deo per abusum. Unde Rm. 8.b. Sapientia carnis inimica est Deo. Murus, Ar, sunt dialectica argumenta. Onus ergo Moab nihil aliud est, quam hereticorum, seu Philosophorum subversio in bono, sive in malo. Devastatio Ar, destructio secularis sapientie. Vastatio muri est evacuatio philosophice rationis, que vastata fuit, quando Virgo peperit. Ipsa enim sic arguit : Peperit, ergo cum viro concubuit. Unde Abdias c. Perdam sapientes de Iudea et prudentiam de monte Esau. 1Cor. 1.c. Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi. Infra 29.e. Peribit sapientia a sapientibus eius : et intellectus prudentiam eius abscondetur. Et hoc est.
marg.| {f} Onus Moab subv ersionis Philosophorum et hereticorum previsio.
marg.| {g} Quia nocte culp e, vel ignorantie.
marg.| {h} Vastata est Ar id est scientia secularis. Ideo.
marg.| {i} Conticuit Moab id est hereticus vel Philosophus, non ausus amplius rebellare contra Doctores Ecclesie.
marg.| {k} Quia nocte culp e, vel ignorantie.
marg.| {l} Vastatus est murus id est rationes Philosophice, quibus Sapientes huius mundi se muniunt. 1Rg. 2.b. Impii in tenebris conticescent, Ier. 8.e. Dominus Deus noster silere nos fecit   ] etc. {m}   Ascendit supe r se contemplando, vel bene operando.
marg.| {n} Domus regi a, id est anima suos motus bene regens.
marg.| {o} Et Dibon suff iciens meror, id est anima penitens et pro peccatis suis merens.
marg.| {p} Ad excelsa virt utum,
marg.| {q} In planctum pro peccatis suis et alienis, ut iam non habeat solum irriguum inferius ; sed et superius. Et hic est bonus ascensus.
marg.| {r} Super Nabo quod interpretatur sessio, vel prophetia.
marg.| {s} Et super Medaba quod interpretatur de saltu.
marg.| {t} Moab ululabit id est super Magistris sedentibus otiosis et infructuosis peccatores clamabunt ad minus in die iudicii : quia per ipsos potuerunt converti, si fecissent officium suum. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Lc. 19.d. Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam ?
marg.| {u} In cunctis capitibus eius id est in Prelatis et Magistris eorum.
marg.| {x} Calvitium quia omnis ornatus eloquentie auferetur ab eis.
marg.| {y} Et omnis barba radetur id est quicquid virilitatis videbantur habere, falsum esse ostendetur. Am. 8.c. Inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput vestrum calvitium.
marg.| {z} In triviis id est pro diverticulis errorum, quos fingebant, vel in publico.
marg.| {a} Accincti sunt sacco peni tentie coram omnibus suum errorem fatentes et misericordiam facientes. Iob. 16.c. Saccum consui super cutem meam,
marg.| {Θ} et operui,
marg.| {4. 38va} {Δ} {a} Super tecta eius domo rum, que plana sunt in Palestina.
marg.| {b} Et in plateis civi tatum.
marg.| {c} Omnis ululatus id est omnimodus ululatus, descendit in fletum : alia littera. Super tecta eius et in plateis omnis ululat : Moab scilicet et sic descendit in fletum, quasi dicat : ascendit Moab ad excelsa, ut ante idola ploret ; sed ibi non inveniens auxilium, descendit ad fletum in terram, vel ad domum suam, ut ibi ploraret.
marg.| {e} Clamabit Esebon et Eleale civi tates Provincie Moab.
marg.| {g} Usque Iasa civi tatem, ubi finitur Provincia Moab.
marg.| {h} Audita est vox eorum quasi dicat : a principio Provincie quod est in Esebon usque ad terminum, qui est in Iasa, ubique clamor est, ubique luctus. Et posset aliquis dicere. Iste clamor non erit, nisi in mulieribus et parvulis ; qui pro modico clamant : immo dicit Propheta, in fortissimis bellatoribus, qui non consueverunt compati, vel dolere. Et hoc est.
marg.| {i} Super hoc malu m Moab.
marg.| {k} Expediti Moab id est Moabite fortes bellatores ab uxoribus et parvulis expediti.
marg.| {l} Ululabunt id est gement pre nimio dolore.
marg.| {m} Anima eius id est Moab.
marg.| {n} Ululabit sibi soli , non habens, cui exprimat dolorem suum causa consolationis habende : quia unusquisque non sufficiet sibi : vel ululabit sibi, id est pro damno suo, non pro alio.
marg.| {o} Cor meum ad Moab clamabit dici t Propheta ex compassione ; quia licet populum Dei afflixerit ; tamen quia creatura Dei, miserandus est etiam hostis.
marg.| {o} Vectes eius id est fortitudo Moab, vel termini eius deserti erunt.
marg.| {p} Usque ad Segor civi tatem parvulam, que est in fine Moab. Segor, dico.
marg.| {r} Vitulam conternantem id est luxuriosam et lascivam. Aliqui libri habent consternantem a consternor consternaris quod est pavesco, cis. Unde Quid, Consternantur equi. Sed Haimo dicit quod falsa est littera : et debet esse conternantem, id est ter se moventem, sic dictam, quia tertio terremotu corruit, ut dicunt Hebrei post subversionem aliarum quatuor civitatum : cui pepercerat Dominus, quandiu fuit ibi Loth. Sed dicit Hieronymus Loth timens frequentem terremotum illius terre, egressus de Segor mansit in monte : et tunc subversa est Segor tertio terremotu ; et ideo dicitur conternans, id est tertio se movens, vel tertio motu ruens. Vitula propter luxuriam. Vel dicitur vitula conternans, id est robusta, quasi trium annorum ; tunc enim bos fortis est, quando trium annorum est. Unde dicitur vitula trima, id est trium annorum. Et potest intelligi quod robusta non mansisset, si post liberationem suam non peccasset : sed peccavit per luxuriam et ideo dicitur vitula conternans. Vel forte dicitur vitula conternans, quasi movens se huc, atque illuc propter lasciviam et adipis abundantiam. Homines enim illius civitatis propter lasciviam et temporalium abundantiam per omnia illicita discurrebant ; et ideo corruerunt. Et hoc innuit Propheta, cum dicit, Segor vitulam conternantem. Deinde describit Propheta qualiter et per que loca ducti sunt Moabite captivi in terram Assyriorum.
marg.| {s} Per ascensum enim Luith coll is, sive montis in Moab.
marg.| {t} Flens ascendit Moab captivus.
marg.| {u} Et in via Oronaim civi tatis iuxta illum montem.
marg.| {x} Clamorem contritionis levabunt Moab ite tracti in captivitatem, quasi dicat : Propheta, flentes et per ardua loca trahentur in captivitatem in terram Assyriorum, sive Chaldeorum : et cum venerint ad Oronaim, ibi multum clamabunt.
marg.| {y} Aque enim Nemrim deserte erunt id est steriles, id est tota Moabita sterilis erit, sicut est terra iuxta Nemrim. Est autem Nemrim oppidum supra mare habens fontes multos et aquas multas ; sed salsas et amaras : et ideo terra sterilis est ibi : Et revera sterilis erit Moab.
marg.| {a} Quia aruit Pret eritum pro futuro, arescet :
marg.| {b} Herba in t ota terra Moab.
marg.| {c} Defecit id est deficiet.
marg.| {d} Germen id est quicquid germinando terra solet erumpere.
marg.| {e} Viror omnis arbo rum, vinearum, pratorum et huiusmodi.
marg.| {f} Interiit pre nimia siccitate, que mater {4. 38vb} est sterilitatis.
marg.| {g} Secundum magnitudinem operis id est peccati Moabitarum.
marg.| {h} Et visitatio id est ultio eorum, quasi dicat : Propheta, non erit hoc credulitas quod ita affligentur Moabite, sed potius executio iustitie : quia secundum quantitatem peccati erit afflictio eorum, ut dicitur de Babylone Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.
marg.| {i} Ad torrentem salicum etc.   Hucu sque dixit Propheta de captivitate Moabitarum per Assyrios ; modo incipit de illa, que per Chaldeos postea facta suit. Torrentem salicum vocat Propheta Euphratem abundantem salicibus : per quem ducti fuerunt Moabite captivi in Babylonem. Vel forte flumen Babylonis vocat torrentem salicum ; quia ibi abundant salices. Unde Ps. 136. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion. In salicibus etc.   Et h oc est. Ad torrentem salicum, id est in Babylonem, cuius torrens abundat salicibus.
marg.| {k} ducent Baby lonii.
marg.| {l} Eum id est Moab captivum. Et vere ita erit,
marg.| {Δ} {a} Quoniam circui-
marg.| {Θ} et operui cinere carnem meam.
marg.| {a} Super tecta id est super dogmata errorum, in quibus se sublimes putabant.
marg.| {b} Et in plateis id est in lata via inferni, qua incedebant.
marg.| {c} Omnis ululatus descendit per humilitatem.
marg.| {d} In fletum comp unctionis : quia plorabunt et compungentur pro falsa doctrina sua et mala vita. Ier. 48.f. Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus.
marg.| {e} Clamabit Esebon cogi tatio.
marg.| {f} Et Eleale asce nsio, id est ipsi cogitationem suam et ascensionem fuisse vanam clamabunt in confessione.
marg.| {g} Usque Iasa quod interpretatur factum, vel mandatum.
marg.| {h} Audita est vox eorum id est confitebuntur se errasse in facto et contra mandatum Domini.   Super hoc expediti Moab .
marg.| {l} Ululabunt id est fortes expediti ab omnibus impedimentis seculi plorabunt pro erroribus suis preteritis.
marg.| {m} Anima eius non solum oculus corporis.
marg.| {n} Ululabit sibi non mundo, id est ad utilitatem suam, non ad mundi gloriam. Iob. 14.d. Caro eius, dum vivet, dolebit : et anima illius super semetipso lugebit. Ct. 4.b. alia littera : Ibimus ad montem myrrhe.
marg.| {o} Cor meum ad Moab clamabit comp atiendo, docendo, corrigendo, ad penitentiam provocando. infra 16.c. Venter meus ad Moab, quasi cithara, sonabit.
marg.| {p} Vectes eius id est illi, qui fortes et robusti erant in Moab, intelligentes suum errorem, pervenien {t} {q}   Usque ad Segor parv ulam scientia.id est se nihil, aut modicum scire fatebuntur. Vel.
marg.| {p} Vectes eius) id est fortes Moab pervenient.
marg.| {q} Usque ad Segor parv ulam, id est humiliabunt se ad penitentiam, ut non robusti, sed fragiles sibi videantur ; et inde ad bonam fortitudinem pervenient quod per vitulam conternantem, id est trium annorum significatur. Unde Abraham precipitur vitulum, hircum, arietem trium annorum immolare, id est perfectum sacrificium facere.
marg.| {s} Per ascensum enim Luith flens ascendit ad m ontem Dei Oreb, id est per hoc quod lacrime descendunt ad genas, ascendit penitens ad Deum. Unde Eccl. 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque in celum. Ier. 31.b. In fletu venient : et in misericordia reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta : et non impingent.
marg.| {u} Et in via Oronaim id est in foramine meroris quod est confessio.
marg.| {x} Clamorem contritionis levabunt id est cordis contriti, dicentes : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Et hoc fiet ideo.
marg.| {y} Aque enim Nemrim quod interpretatur pardi, vel prevaricatores.
marg.| {z} Deserte erunt id est doctrine hereticorum, vel Philosophorum, qui similes sunt pardis et prevaricatoribus derelinquentur ab omnibus. Ier. 48.f. Aque Nemrim pessime erunt et auferam de Moab, ait Dominus.
marg.| {a} Quia aruit herba, defecit germen et omnis viror interiit id est quicquid in eorum doctrina, vel sermone pulchrum, vel viride videbatur, totum exaruit per doctrine Ecclesiastice calorem. Ier. 14.a. Cerva in agro peperit et reliquit : quia non erat herba, Ioel 1.d. Omnes bestie agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti. Apc. 8.b. Omne fenum viride combustum est.
marg.| {g} Secundum magnitudinem operis et visitatio eorum), id est secundum quantitatem peccati, erit et quantitas ultionis. Dt. 25.a. pro mensura peccati erit et plagarum modus. infra 27.b. In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabit eam.
marg.| {i} Ad torrentem salicum ducent eum pecc atorem Chaldei, id est Demones. Torrens turbidus est et raptim fluit et lutum trahit, id est ad mare ducit ; sic mundi pompa.
marg.| {Θ} Salices
marg.| {4. 39ra} {Δ} {a} Quoniam circuivit clamor eunt ium in captivitatem.
marg.| {b} Terminum Moab id est totum Moab a termino usque ad terminum. Et hic ascendit.
marg.| {c} Usque ad Gallim oppi dum.
marg.| {d} Ululatus eius id est Moab euntis in captivitatem.
marg.| {e} Et usque ad puteum Elim qui est alius terminus.
marg.| {f} Clamor eius id est Moab. Et merito ululabit Moab.
marg.| {g} Quia aque Dibon civi tatis nobilis, ubi primum fuit luxus et delectatio magna propter amenitatem fontium.
marg.| {h} Replete sunt sanguine Moab itarum interfectorum ibi. Et possent aliqui querere, quomodo erit hoc ? Et respondet Propheta in persona Domini. Ita erit sine dubio.
marg.| {i} Ponam enim super Dibon additamenta dolo ris et miserie.
marg.| {l} His, qui fugerint de Moab ad D ibon : quia ibi fugerunt multi credentes ibi salvari, sed ibi interfecti sunt ; quod fuit cumulus et additamentum doloris.
marg.| {m} Leonem id est hostem sevientem, vel bestiam devorantem immittam his, qui fugerint ad Dibon, vel in deserta.
marg.| {n} Et reliquiis terre id est qui remanserunt, Assyriis, immittam Chaldeos, quasi dicat : quos non destruxerunt Assyrii, destruent Chaldei, vel bestie devorabunt.
marg.| {Θ} Salices sunt amatores mundi steriles et palustres, qui in fine mundi, dicturi sunt illud Sap. 5.b. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Transierunt illa omnia tamquam umbra.
marg.| {a} Quoniam circuivit clamor pred icationis.
marg.| {b} Terminum Moab id est omnes fines mundi.
marg.| {c} Usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Elim clamor eius Gall im interpretatur vituli, vel arenarum cumuli, unde significant luxuriam et avaritiam. Elim, interpretatur arietes, sive fortes et significant superbiam. Ululatus igitur penitentium et clamor Predicantium debet circuire Gallim, id est luxurie et avaritie terminos et puteum Elim, id est superbie profunditatem.
marg.| {g} Quia aque Dibon id est lacrime sufficienter merentium peccata sua.
marg.| {h} Replete sunt sanguine id est memoria peccatorum suorum, vel recordatione Dominice passionis.
marg.| {i} Ponam etiam super Dibon id est super penitentes sufficienter peccata sua merentes.
marg.| {k} Additamenta virt utum.
marg.| {l} His, qui fugerint de Moab id est de mundo in claustrum.
marg.| {m} Leonem de T ribu Iuda tutorem eorum et Principem, ut non timeant alium leonem, qui circuit rugiens querens, quem devoret. 1Pt. 5.b. Et non solum claustralibus dabitur leo Princeps ; Sed.
marg.| {n} Et reliquiis terre id est bonis secularibus, qui si non corpore, tamen mente seculum reliquerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_15)

Notes :