Hugo de Sancto Caro

Capitulum 32

Numérotation du verset Is. 32,1 

Ecce in iustitia
regnabit rex
et principes
in iudicio
preerunt.
Numérotation du verset Is. 32,2 

et erit vir
sicut qui absconditur a vento
et celat se a tempestate
sicut rivi aquarum
in siti et umbra petre
prominentis in terra deserta
Numérotation du verset Is. 32,3 

non caligabunt oculi videntium
et aures
Audientium
diligenter auscultabunt
Numérotation du verset Is. 32,4 

et cor stultorum
intelliget scientiam
et lingua balborum
Velociter
Loquetur
et plane
Numérotation du verset Is. 32,5 

non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps
neque fraudulentus appellabitur
maior
Numérotation du verset Is. 32,6 

stultus enim
fatua loquetur
et cor eius faciet iniquitatem
ut perficiat simulationem
et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat
animam esurientis
et potum
sitienti auferat
Numérotation du verset Is. 32,7 

Fraudulenti
vasa pessima sunt
ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos
Mites
in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
Numérotation du verset Is. 32,8 

princeps vero
ea que digna sunt principe cogitavit
et ipse super duces
stabit
Numérotation du verset Is. 32,9 

mulieres opulente
Surgite
et audite
vocem meam
filie confidentes
percipite auribus eloquium meum
Numérotation du verset Is. 32,10 

post dies et annum
et vos conturbabimini confidentes consummata
est enim vindemia
collectio ultra non veniet
Numérotation du verset Is. 32,11 

Obstupescite
Opulente
conturbamini confidentes
exuite vos
et confundimini
Accingite
lumbos vestros
Numérotation du verset Is. 32,12 

super ubera
plangite super regione
desiderabili
super vinea fertili
Numérotation du verset Is. 32,13 

super humum populi mei
spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos
gaudii civitatis exultantis
Numérotation du verset Is. 32,14 

domus enim
dimissa est
Multitudo
urbis relicta est
tenebre
et palpatio
facte sunt super speluncas
usque in eternum
gaudium onagrorum pascua
gregum
Numérotation du verset Is. 32,15 

donec effundatur super nos spiritus de excelso
et erit
desertum in Chermel
et Chermel in saltum reputabitur
Numérotation du verset Is. 32,16 

et habitabit
in solitudine
Iudicium
et iustitia in Chermel sedebit
Numérotation du verset Is. 32,17 

et erit opus iustitie
Pax
et cultus iustitie silentium et
securitas usque in sempiternum
Numérotation du verset Is. 32,18 

et sedebit
populus meus
in pulchritudine pacis
et in tabernaculis fiducie
et in requie opulenta
Numérotation du verset Is. 32,19 

grando autem
in descensione saltus
et humilitate
Humiliabitur
civitas
Numérotation du verset Is. 32,20 

beati
qui seminatis
super omnes aquas
Immittentes
pedem bovis
et asini

Capitulum 32

Numérotation du verset Is. 32,1 
marg.| Ecce in iustitia regnabit Rex. In prima parte huius capituli agit Propheta de Iosia, vel Ezechia prophetans de religione ipsius, atque clementia. In secunda agit de Manasse filio Ezechie, prenuntians fatuitatem eius, atque perversitatem ibi : Stultus enim etc. In t ertia agit de destructione Hierusalem, que facta est, vel a Nabuzardan secundum unam expositionem, vel a Romanis secundum aliam, ibi :   Et habitabit in solitudine. Pre nuntians ergo equitatem Iosie, sive Ezechie, dicit.
marg.| {i} Ecce in iustitia regnabit Rex. Ios ias et Ezechias. In iustitia dicit, quia uterque {4. 68va} Δ Idola destruxit et bonos collaterales sibi substituit et populum Domini iuste iudicavit. Unde subdit.
marg.| {a} Et Principes collaterales utriusque.
marg.| {b} In Iudicio non iniquo.
marg.| {c} Preerunt subd itis, quasi Vicarii eius ad iudicandum populum.
marg.| {d} Et erit vir id est populus subditus istis.
marg.| {e} Sicut qui absconditur a vento id est sine turbatione ulla, sicut ille, qui in bona domo absconsus est propter ventum, securus est a turbatione venti.
marg.| {f} Et celat se a tempestate id est abscondit se a tempestivo, hoc est a tempestuoso aere. Et erit, resume, populus.
marg.| {g} Sicut rivi aquarum in siti id est sicut rivi aquarum grati sunt in siti : sic gratum erit populo subiici predictis.
marg.| {h} Et umbra petre prominentis in terra deserta id est sicut umbra petre prominentis, que bene prominens est et magnam reddit umbram, grata est, maxime in terra deserta, ubi non sunt domus : sic erit protectio predictorum populo suo.
marg.| Vel sic, ut totum exponatur de Iosia, vel Ezechia.
marg.| {d} Et erit vir id est Iosias et Ezechias, quorum uterque fuit vir et re et nomine.
marg.| {e} Sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate id est sicut ille, qui abscondit se propter ventum, aut tempestatem, stat in pace in civitate sua, aut in domo, nec vagatur per campos : ita stabunt predicti in civitatibus suis, oportebit eos egredi ad campos propter pugnam. Nec obstat quod Sennacherib legitur 2Par. 32. temporibus Ezechie obsedisse Hierusalem : quia cito liberavit eum Dominus, nec oportuit quod pugnaret. Item quod legitur 2Par. 35.c. Iosiam exiisse contra Pharaonem Nechao Regem Egypti, non obstat : quia ille non veniebat contra eum, nec oportuisset eum exiisse contra illum.
marg.| {g} Sicut rivi aquarum in siti erun t supradicti Reges populo suo, id est grati, necessarii et accepti.
marg.| {h} Et erun t sicut umbra petre prominentis in terra deserta, id est facient subditis umbram consolationis et defendent eos, sicut umbra talis petre defendit a calore.
marg.| {i} Non caligabunt oculi videntium quia Prophete, qui dicuntur videntes, tunc aperte futura predicent.
marg.| {l} Et aures audientium id est populorum.
marg.| {m} Diligenter auscultabunt. Hoc adimpletum est, quando lectum fuit volumen legis quod repertum fuit in domo Domini coram Rege et senioribus Israel in templo 4Rg. 23. Et 2Par. 34. Tunc enim diligenter audierunt populi comminationes ibi scriptas.4.69ra} Δ Rex et populus.
marg.| {a} Et cor stultorum id est eorum, qui prius erant stulti.
marg.| {b} Intelliget scientiam mund atum ab idololatria et peccatis.
marg.| {c} Et lingua balborum velociter loquetur et plane id est illi, qui tempore Achaz, quasi balbutiendo pre timore eius loquebantur : et illi, qui volentes adulari ei, loquebantur iniuste pro eo contra populum. ad litteram enim tales solent quasi balbutire venantes ex dolositate, quid dicant. Illi, inquam, loquentur plane de cetero non timentes et non opprimentes populum pro adulatione, ut prius : quia isti non permitterent. ad litteram autem et intellectum et loquelam aufert sepe Dominus propter peccata.
marg.| {d} Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, Principes quasi dicat : isti non constituent insipientes. Princeps populi pro pecunia, ut alii. Neque fraudulentus appellabitur maior, id est non preponent populo dolosos et iniquos ad opprimendum populum ; et predandum, ut alii pro implendis bursis suis.
marg.| {h} Stultus enim fatua loquetur quod non docet Principem, quasi dicat : ita bonus erit Iosias et Ezechias ; sed non erit talis filius Ezechie   Stultus enim Mana sses.
marg.| {i} Fatua loquetur quod non decet Principem in conspectu populi falsa vovens et faciens iuramenta ; hoc enim solebant facere, ut religiosi haberentur.
marg.| {k} Et cor eius faciet iniquitatem id est ipse ex corde faciet iniquitatem.
marg.| {m} Ut perficiat simulationem id est predicta vota faciet, ut simulet se esse bonum et colere Deum ; cum tamen coleret idola.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} Cor eius faciet iniquitatem. Et quasi quis dicat, quam magnam ? Respondet. Tantam.
marg.| {m} Ut perficiat simulationem id est ut fingat se colere Deum. Et accipitur ibi ; ut, pro quod, id est quod perficiat simulationem.
marg.| {n} Et loquatur ad Dominum fraudulenter et t antam supple quod loquatur ad Dominum fraudulenter vovendo quod non proponit reddere.
marg.| {o} Et vacuam faciet animam esurientis quia pauperibus auferebat bona sua.
marg.| {p} Et potum sitienti auferet quasi ita malus erit quod esurienti et sitienti auferet panem et vinum, unde sustentari debebat et quomodo faciet hoc ? Per ministros suos. Unde dicit.
marg.| {q} Fraudulenti id est Manasse, qui hic dicitur fraudulentus.
marg.| {r} Vasa pessima sunt id est ministri et Principes, qui auferunt res pauperum,
marg.| {Δ} et afferunt ei sicut
marg.| {i} Ecce in iustitia etc.
marg.| Moraliter autem in iustitia debet regnare Prelatus Ecclesie, ut omnibus reddat quod debet : Deo gloriam et honorem ; subditis indoctis instructionem, infirmis, et
marg.| * debilibus supportationem
Numérotation du verset Is. 32,mystice 
marg.| {i} Ecce in iustitia etc. mystice In hoc capitulo agitur de predicatione Christi et fidelium persecutione, de simulatione Antichristi et in fine de destructione Hierusalem per Romanos.
marg.| Moraliter autem de bono Prelato et malo. Competenter autem postquam actum est de oneribus, quia putrescit iugum a facie olei. Sup. 10.f. Consequenter de Christo agitur, qui oleum effusum dicitur. Unde Can. 1.a. Loquens Sponsa ad Patrem de Filio dicit : Oleum effusum nomen tuum, id est filius. Dicit ergo. Ecce in iustitia, id est sine personarum acceptione.
marg.| {k} Regnabit Rex id est Christus predicabit. Unde de ipso etiam adversarii confitentur. Magister, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces : et non est tibi cura de aliquo ; non enim respicis personam hominum. Mt. 22.b. Rex Christus dicitur, qui est Rex Regum et Dominus Dominantium Regum terre. Apc. 19.c. Quomodo autem predicaverit sine personarum acceptione, patet. Mt. 23. ubi sepe replicat. Ve vobis, Scribe et Pharisei hypocrite : qui tamen maiores erant inter Iudeos. Item.
marg.| {i} In iustitia ] {Θ} regnabit Rex, id est Christus regnum suum dandum, non mollitie, sed iustitia penitentie predicabit. Unde Mt. 4.c. Cepit Iesus predicare et dicere. Penitentiam agite : appropinquavit enim regnum celorum. Et cum pro cognatis eius filiis Zebedei, mater eorum peteret, ut sederent unus a dextris et alius a sinistris eius in regno eius, respondit eis : Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? quasi dicat : si regnum meum habere vultis, necesse est quod in iustitia penitentie habeatis. Mt. 20.c.   Item in iustitia regnabit Rex id est Christus in Iudicio regnum in iustitia distribuet unicuique secundum opera sua.
marg.| {a} Et Principes id est Apostoli. De quibus Ps. 46. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, id est Christo.
marg.| {b} In Iudicio preerunt id est ad populos cum discretione mittentur. Quod factum est, quando Paulus, ut homo litteratus valde, ad Gentiles, in quibus abundabat philosophica scientia, missus est ; Petrus vero, qui inter ceteros magis abundabat, miraculis, ad Iudeos, quia signa querebant et miracula, magis quam rationum ostensiones. Unde Mt. 12.c. Generatio prava et adultera signum querit. 1Cor. 1.d. Iudei signa querunt et auguria sequuntur. Item Principes in Iudicio preerunt in die Iudicii. Unde Mt. 19.d. Cum sederit filius hominis in sede Maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim indicantes duodecim Tribus Israel.
marg.| {d} {4. 68vb} Et erit vir id est Christus, qui dicitur vir singulariter. Ier. 31.d. Mulier Circumdabit virum. Is. 4.a. In die illa apprehendent septem mulieres virum unum.
marg.| {e} Sicut qui absconditur a vento fugi ens ventum inanis glorie, dicens. Io. 7.b. Verba, que ego loquor, a me ipso non loquor. Et iterum in eodem : Doctrina mea non est mea. Et iterum. Sermonem, quem audistis, non est meus. Io. 14.c. Sepe se nominans filium hominis, rarissime filium Dei.
marg.| {f} Et celat se a tempestate id est a mundi sollicitudine fugiens, quando Iudei voluerunt eum rapere in Regem. Io. 6.b. Item celavit se a tempestate, quando Iudei tulerunt lapides, ut iacerent in eum ; Iesus autem abscondit se et exivit de templo, Io. 8.g. Et erit, supple, vir ille.
marg.| {g} Sicut rivi aquarum in siti quia doctrinam predicationis copiose ministravit auditoribus et infirmitates curavit, ut aqua sitim. Unde Mt. 4.d. Circuibat Iesus totam Galileam, dicens in Synagogis eorum et predicans Evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.
marg.| {h} Et umbra petre prominentis in terra deserta id est Christus erit protectio Ecclesie magne collecte de Gentibus et Iudeis, que in terra deserta, id est in terra Gentilium olim deserta plus viget. De hac petra dicitur cuilibet volenti salvare se. Sap. 2.c. Ingredere in petram : quia extra Ecclesiam non est salus.
marg.| * debilibus supportationem, rebellibus et discholis increpationem, tristatis consolationem, deficientibus revelationem, egentibus etiam temporalis victus ministrationem, insuper et sibiipsi de his, quibus pascit ceteros, refectionem : ut quod aliis predicat, prius faciat, sicut Christus. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Et Paulus 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. Nunc vero destructa est Ecclesia, quia Prelati non regnant in iustitia, sed in potentia : unde Ez. 34.a. Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et statim sequitur. Et disperse sunt oves, eo quod non esset pastor et facte sunt in devorationem omnium bestiarum agri. Dolendum valde est quod non sunt tales Prelati, ut deberent : tunc enim boni essent seculares. Unde hic additur.
marg.| {a} Et Principes in Iudicio preerunt id est Principes seculares iusta Iudicia iudicabunt.
marg.| {d} Et erit vir, sicut qui absconditur a vento supe rbie.
marg.| {f} Et sicu t qui   celat se a tempestate id est ab avaritia, quia divitie huius mundi in magna tempestate et sollicitudine acquiruntur.
marg.| {g} Sicut rivi aquarum in siti per continentiam, que ardorem concupiscentie carnalis restringit.
marg.| {h} Et umbra petre prominentis in terra deserta per bonum exemplum aliis, id est laicis. Talis proprie debet esse Religiosus, absconsus a vento elationis et tempestate cupiditatis et ardore, vel siti voluptatis : hec quoad se et umbra per bonum exemplum aliis. De primo, id est vento elationis, dicitur Os. 12.a. Ephraim pascit ventum, id est divitie nutriunt superbiam, sive fastum. De secundo dicitur. Prv. 15.c. Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam. De tertio dicitur. Prv. 30.c. Ignis vero numquam dicit, sufficit : quia voluptas carnalis insatiabilis est. Umbra est Religiosus : quia formam gerit celestium et secularibus prestat refrigerium. Petra autem dicitur Religio : quia inaccessa debet esse Demonibus et etiam viris, ac mulieribus, nisi per hospitalitatem : constans et firma per perseverantiam : macra pastu per sobrietatem : a longe debet videri per bonam famam : ventos non sentire per humilitatem, leta pati per patientiam. Sequitur.
marg.| {i} Non caligabunt oculi videntium. Qui a Apostoli aperte predicabunt, non per enigmata. Sed numquid Petrus et alii omnes, preter quam Beata Virgo caligaverunt per infidelitatem ? Dicendum est quod mulier in brevi reversa non videtur divertisse : ideo nec ipsi caligasse dicuntur.
marg.| {l} Et aures audientium diligenter auscultabunt pred icante Domino. Unde Mc. 11.c. Universa turba admirabatur super doctrina eius. Θ   Et cor stultorum id est ministrorum Principum et Phariseorum, qui missi erant, ut comprehenderent Iesum.
marg.| {b} Intelliget scientiam Hoc factum est, quando dixerunt : Numquam sic locutus est homo, ut hic loquitur. Io. 7.g.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Cor stultorum id est cor Gentilium sapientum sapientia mundi, que stultitia est apud Deum. 1Cor. 4.d.   Intelliget scientiam vera m. Unde Dionysius in passione Domini videns eclipsim factam, sciens hoc non posse esse secundum naturam, cum esset Luna 14. intellexit quod Deus nature patiebatur.
marg.| {c} Et lingua balborum velociter loquetur et plane. Hoc factum est, quando Ioannes in utero nec dum natus adventum Domini predicavit : et quando pueri Hebreorum, qui balbi dicuntur, quia nesciunt pueri bene et perfecte loqui, clamabant. Osanna filio David : Benedictus qui venit in nomine Domini. Mt. 21.a. et Mc. 11.b. et Lc. 19.f.
marg.| {i} Non caligabunt oculi videntium ] etc. $moraliter
marg.| Moraliter sic. {k} Oculi videntium id est Clericorum, qui Deum vident quotidie in Scripturis. Non caligabunt.
marg.| {l} Et Reli giosi, qui toti debent esse aures, id est toti debent esse obedientes et totum facere ex obedientia.
marg.| {m} Diligenter auscultabunt. In regula et preceptis suis, ut faciant, que ibi scripta sunt.
marg.| *
marg.| {a} Et cor stultorum laicorum
marg.| *
marg.| {a} Et cor stultorum laic orum, scilicet qui simplices sunt.
marg.| {b} Intelliget scientiam id est bene vivent et predicationem eorum gratuito recipient.
marg.| {d} Et non vocabitur ultra is, qui insipiens est, Princeps id est de populo insipienti, cui non sapit Christus, nullus postmodum regnabit, id est de Iudeis usque ad adventum Christi non est ablatum sceptrum de genere Iudeorum ; sed tunc ablatum est. Unde Gn. 49.b. Non auferetur sceptrum de Iuda et Dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est : et ipse erit exspectatio Gentium.
marg.| {f} Neque fraudulentus id est populus Iudaicus, qui queri faciebat a {4. 69rb} Christo, utrum liceret censum dari Cesari, annon, ut caperent eum in sermone. Mt. 22.b. Mc. 12.b. et Lc. 20.d.
marg.| {g} Appellabitur maior popu lo gentili. Usque ad adventum enim Christi primogenituram tenuit populus Iudaicus, cum tamen esset de iuniori filio Isaac, scilicet de Iacob : sed propter peccata eorum ablatum est eis ius Primogeniture et redditum est Esau, qui nativitate prior erat, id est populo gentili de ipso nato et per ipsum significato Unde ad Esau cum eiularet, dictum est Gn. 27.f. Tempus veniet, cum excuties iugum eius de cervicibus tuis.
Numérotation du verset Is. 32,moraliter 
marg.| {e} Qui insipiens est id est cui bene sapiunt temporalia et qui fraudat animam suam bonis operibus, quibus deberet eam reficere, vel fraudat eam non reficiendo eam, ut ambiat maioritatem et prelationem, perdet in futuro et servituti perpetue mancipabitur. De primo dicitur Eccl. 4.c. Cui laboro, scilicet temporalia aggregando et fraudo animam meam bonis bona opera omittendo ? De secundo dicitur Mt. 5.c. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, ecce defraudatio anime proprie : et docuerit sic homines, ecce refectio aliene ; minimus vocabitur in regno celorum, id est nullus.
marg.| {h} Stultus enim fatuo loquetur Stul tus dicitur populus Iudaicus, qui stans altus per superbiam, de genere suo confidens se omnibus aliis preferebat, dicens : Semen Abrahe sumus : et nemini servivimus umquam : Io. 8.d. Numquid non hic locutus est fatua, cum dixit de Christo : Demonium habes ? Et iterum : Numquid tu maior es patre nostro Abraham ? Io. 8.g.
marg.| {k} Et cor eius faciet id est cogitabit.
marg.| {l} Iniquitatem ut f aciat Christum capi ab Herodianis, si possit.
marg.| {m} Ut perficiat simulationem Mt. 22.b. Magister, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces.
marg.| {n} Et loquatur ad Dominum fraudulenter. Und e Lc. 20.d. Miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone et traderent eum principatui et potestati Presidis. Et intelligitur specialiter de Scribis et Phariseis :
marg.| Unde sequitur
marg.| {o} Et vacuam faciet animam esurientis id est populi desiderantis verbum Dei, avertens eum a predicatione Christi, Vel,   Vacuam faciet animam esurientis et potum sitienti auferet quia comedebant domos viduarum in oratione longa orantes, ut dicitur Mt. 23.b. Et quia talis est Discipulus, qualis est Magister, Ideo subditur.
marg.| {q} Fraudulenti enim vasa pessima sunt id est pessimi auditores, vel ministri Doctores, id est Scribe et Pharisei sedentes super cathedram Moysi.
marg.| {Θ} {a} Ipse enim
marg.| Posset etiam hoc exponi de Antichristo, qu {i} {h} Stultus dici tur singulariter, id est stans altus. Qu {i} {i}   Fatua loquetur dice ns se Deum esse. Unde 2Th. 2.a. dicitur de eo : Qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam ipse sit Deus.
marg.| {k} Et cor eius faciet iniquitatem quia in Sanctos ex magna iniquitate seviet.
marg.| {m} Ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter quia ad litteram erit hypocrita.
marg.| {o} Et vacuam faciet animam esurientis id est populi a pane verbi Dei.
marg.| {p} Et potum doct rine et sapientie salutaris auferet.
marg.| {q} Fraudulenti enim vasa pessima sunt id est ministri pessimi, quos ipse, ubi non poterit personaliter accedere, mittet.
marg.| {Λ} {a} Ipse enim
Numérotation du verset Is. 32,moraliter 
marg.| Moraliter autem vita mali Predicatoris, vel Prelati hic determinatur, cum dicitur :
marg.| {g} Stultus enim cui sapiunt temporalia et desipiunt spiritualia.
marg.| {i} Fatua loquetur id est insipida, licet bona multa predicet. Quare ? Quia infatuatum est sal sapientie eius. Mt. 5.b. Si sal evanuerit, in quo salietur ?
marg.| {k} Et cor eius faciet iniquitatem in o cculto.
marg.| {m} Ut perficiat simulationem eam inanis glorie, vel prosperitatis mundane.
marg.| {n} Et loquatur ad Dominum fraudulenter Predicator , labiis eum honorans et corde persequens : devote predicans et pessime vivens.
marg.| {o} Et vacuam faciet animam esurientis et potum sitienti auferet quia etsi aures populi esurientis pane verbi Dei et sitientis potum Sapientie salutaris pascat per verbum predicationis ; corda tamen eorum evacuat ab omnibus bonis per malum exemplum. Ite {m} {n}   Loquatur ad Dominum fraudulenter Prel atus in promotione sua se erga Deum subditis obligans et eorum depredationem intendens.
marg.| {o} Et vacuam faciet animam esurientis et potum sitienti auferet. Und e Ier. 22.a. Ve Pastoribus, qui dispergunt et dilacerant gregem pascue mee. Ad litteram autem multi Prelati hodie auferunt subditis panem doctrine, quia non permittunt in suis Episcopatibus predicari.
marg.| {q} Fraudulenti enim vasa pessima sunt id est mali Prelati,
marg.| * pessimi
marg.| {4. 69va} Δ et afferunt ei, sicut portantur cibaria in vasis. Et ostendit, quomodo spoliatus sit pauper, scilicet per circumventionem et dolum. Unde dicit.
marg.| {a} Ipse enim Mana sses.
marg.| {b} Cogitationes dolo sas.
marg.| {c} Concinnavit id est composuit. Cinnus enim genus est compositionis ex diversis compositum mixturis ; unde accipitur hic, concinnavit, pro composuit.
marg.| {d} Ad perdendos mites in sermone mendacii id est ad capiendos mansuetos et simplices in verbo, ut sic emungat eorum marsupia. Et quando ? Cum agitur causa coram eo. Unde subdit.
marg.| {e} Cum loqueretur pauper qui tamen non esset gravandus, cum sit miserabilis persona.
marg.| {f} Iudicium id est iustam causam profert. Hic arguitur iniquitas Manasse conditione cause ; prius autem conditione persone, cum dicit, pauper.
marg.| {g} Princeps vero id est Ezechias et Iosias, quorum uterque Princeps fuit re et nomine.
marg.| {h} Ea, que digna sunt Principe, cogitabit ; ipse super Duces stabit id est cultus divini restitutionem, subditorum debitam defensionem et iusti iudicii executionem.
marg.| {k} Mulieres opulente etc.   Prenunti ato de Ezechia et Iosia et de Manasse, convertit se ad destructionem Hierusalem, principaliter ad mulieres opulentas : quia ipse et opulentia earum fuerunt causa destructionis Hierusalem. Vel mulieres vocat despective illos, qui post mortem Ezechie et Iosie cum utiles extitissent prius, conversi sunt retrorsum, id est quasi effeminati effecti sunt. Dicit ergo.   Mulieres opulente ad littera m, vel os effeminati.
marg.| {l} Surgite qui iacetis et accumbitis in divitiis et deliciis quasi mulieres.
marg.| {m} Et audite vocem etc. id est intelligite quod dicturus sum.
marg.| {n} Filie confidentes, percipite auribus etc. id est attente considerate. Et replicat hoc Propheta, quia locuturus erat de captivitate ipsius. Unusquisque autem audiat invitus quod sibi adversum est. Confidentes
marg.| {Δ} dicit, ut notetur quod
marg.| {Θ} {a} Ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii id est Scriba, vel Phariseus hypocrita argumenta composuit, quibus probaret, Christum non esse veracem. Unde ad Nicodemum. Scrutare scripturas : quia Propheta a Galilea non surgit. Io. 8.g. De hac concinnatione dicitur Prv. 13.c. Qui testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
marg.| {e} Cum loqueretur pauper iudicium id est cum Christus, qui factus est pro nobis pauper, de futuro iudicio in parabolis predicaret. Mt. 20. et 21. et 22. et 23. et 24. et 25. et 26. Mc. 13. Lc. 21.
marg.| {g} Princeps vero ea, que digna sunt Principe, cogitabit id est audacter, que debet facere, faciet et docebit. Unde sciens eos scandalizandos ; nihilominus hominem, qui triginta octo annis infirmus fuerat, Sabbatho curavit. Io. 5.a. Et multa similia. Unde. Ego et Pater unum sumus. Io. 10.f. Item. Et si mihi non vultis credere, operibus credite. In eod. g.
marg.| {i} Et ipse super Duces stabit id est Apostolos dignitate, ministrans tamen eis et lavans pedes. Item Christus digna Principe cogitavit in primo adventu suo a captivitate liberando. Cogitat nunc, que digna sunt Principe, Electos suos ab impugnationibus Demonum protegendo. In futuro adventu, que digna sunt Principe, cogitabit, rebelles et adversarios in infernum prosternendo.
marg.| {Λ} {a} Ipse enim cogitationes concinnavit etc.   qui Eliam et Enoch occidet. Apc. 11.b. Mal. ultimo b.
marg.| {g} Princeps vero ea, que digna sunt Principe, cogitabit id est Christus faciens de eo vindictam et interficiens eum spiritu oris sui 2Th. 2.b.
marg.| {i} Et ipse super Duces stabit quia Christus ad iudicandum veniens sedens super tribunal, ut Iudex, duodecim Apostolos secum statuet, tamquam duodecim Assessores et Duces. Nota sunt vasa bona et mala. Bona vasa sunt arma. De quibus Ier. 21.a. Ecce ego convertam vasa belli, que in manibus vestris sunt : in quibus vos pugnatis adversus Regem Babylonis. Item Christus. Hbr. 9.a. Post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur Sanctasanctorum aureum habens thuribulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte {4. 69vb} auro, in qua urna aurea habens manna. Ex. 16.g. Sume vas unum et mitte in illud manna. Item Sancti. Iob. 28.c. Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, dicit de Sapientia, id est nulli Sancti pro Christo. Item Beata Virgo, Eccl. 43.a. Vas admirabile, opus Excelsi. Et 4Rg. 2.d. Afferte mihi vas novum : et mittite in illud sal. In utero enim Beate Virginis missum fuit sal, id est Sapientia Dei Patris. Item Martyres. Ier. 25.g. Cadetis, sicut vasa pretiosa. Item anime sancte infra 52.d. Mundamini, qui fertis vasa Domini. Et 4Rg. 4.a. Illi offerebant vasa ; et ille infundebat oleum. Item gloria. Mt. 13.g. Bonos elegerunt in vasa sua ; malos autem foras miserunt. Item Paulus Act. 9.c. Vas electiones mihi est iste, ut portet nomen meum coram Gentibus et Regibus et filiis Israel. Item Predicatores. 2Tim. 2.c. In magna autem domo sunt non solum vasa aurea et argentea : sed et lignea et fictilia. Item perseverantes in penitentia, Ex. 27.a. Omnia vasa ex aere fabricabis. Per es enim quod durabile est, notatur constantia perseverantie. Item diversa officia Ecclesie. 3Rg. 7.g. Omnia vasa, que fecit Hiram Regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant sonoro et durabili, scilicet Hiram, vigilans populo, vel vigilie populi, Prelatus est : Salomon autem Christus. Item corpus hominis. 2Cor. 4.b. Habemus thesaurum in vasis fictilibus. Et 1Rg. 21.b. dixit Abimelech ad David. Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent. Et respondit ; Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus ab heri et nudiustertius, quando egrediebantur : et fuerunt vasa puerorum sancta. Item uxor. 1. Thess. 4.a. Ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificationem. 1Pt. 3.b. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem. Item vindicta. Ez. 9.a. Unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. Et post parum. Uniuscuiusque vas interitus in manu eius. Item mala vasa. Hereticus. Ps. 7. In eo paravit vasa mortis. Item opera Antichristi. Unde Za. 11.d. Sume tibi vasa pastoris stulti. Item corda peccatorum, Eccl. 21.c. Cor fatui, quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit : Item ipse peccator. Ps. 2. Tamquam vas figuli confringes eos. Item homo otiosus. Ps. 30. Factus sum tamquam vas perditum. Item damnandi. Rm. 9.e. Sustinuit in multa patientia vasa ire apta in interitum. Item garruli. Nm. 19.c. vas quod non habet operculum et ligaturam desuper, immundum erit. Item hypocrita, sup. 18.a. ve terre cymbalo alarum, que est trans flumen Ethiopie, que mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas, id est ve Ecclesie, cuius ale, id est Prelati, sub quibus debent quiescere pueri Ecclesie, vacui sunt interius a bonis operibus et sic ab humore gratie ; et tamen extra sonori per bone conversationis ostentationem : unde recte comparantur papyris : quia licet papyrus sit infructuosus in se ; valet tamen ad ligandas segetes : sic ipsi hypocrite licet sibi ipsis infructuosi sint ; per eorum tamen predicationem et exemplum multi sepe in messem Ecclesie colliguntur.
marg.| * Pessimi Officiales, Ostiarii, Clerici et ministri, unde Eccles. 10.a. Qualis Rector civitatis, tales habitantes in ea.
marg.| {a} Ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper iudicium. ] Tales sunt Decani, Archidiaconi et Episcopi nostri temporis : qui per excommunicationes iniustas, per circumventiones dolosas in causis pauperes circumveniunt, ut bursas eorum emungant.
marg.| {g} Princeps ea, que digna sunt Principe, cogitabit scilicet proprii corporis honestatem et fame bone conversationem, subditorum suorum diligentem agnitionem et quomodo de eis in die iudicii reddat rationem.
marg.| {i} Et ipse super Duces stabit id est super impios Prelatos, eos in iudicio conculcando. Unde Mal. ultimo a. Egrediemini et salietis, sicut vitulus de armento et conculcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.
marg.| {k} Mulieres opulente id est Prelati, divites, molles et effeminati etiam de bonis.
marg.| {l} Surgite ad s ubditorum instructionem.
marg.| {m} Et audite vocem meam dice ntem. 4Rg. 20.g. Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit de manu tua, erit anima tua pro anima eius. Prv. 6.a. Fili, si spoponderis pro amico tuo ; apud extraneum defixisti manum tuam : illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus. Fac igitur quod dico, fili mi : et temetipsum libera, quia incidistis in manus proximi tui : discurre, festina, suscita amicum tuum.
marg.| {n} Filie confidentes id est effeminati Principes divitias congregantes.
marg.| {o} Percipite auribus eloquium meum quo dico.
marg.| * Ez.
marg.| {4. 70ra} Δ dicit, ut notetur quod non reprehendit eas de opulentia, sed de confidentia in divitiis.
marg.| {a} Post dies et annum et vos conturbabimini id est post paucos dies. Et secundum hoc totum exponitur de captivitate Babylonica et planum est totum.
marg.| {c} Vos conturbabimini dolo re captivitatis et angustia.
marg.| {d} Confidentes qui modo confiditis in divitiis. Et ostendit causam conturbationis, cum subdit.
marg.| {e} Consummata est enim vindemia id est finita est, quoad vos : quia de cetero usque ad septuaginta annos non habebitis aliam.
marg.| {f} Collectio vine arum.
marg.| {g} Ultra non veniet etc.   vobi s, licet veniat in terra illa ; quia aliis erit. Si autem non legitur de ultima vastatione, tunc legendum est.
marg.| {f} Collectio ultra non veniet vobi s, scilicet usque ad magnum tempus.
marg.| {h} Obstupescite, opulente quasi tanta vastitas erit, ut obstupescere vos compellat.
marg.| {i} Conturbamini, confidentes id est conturbamini, que prius confidebatis.
marg.| {k} Exuite vos orna mentis pretiosis pre dolore et timore hostium, ne rapiant ea. Vel,   Exuite vos quasi dicat : vos exuemini ab hostibus.
marg.| {l} Et confundimini id est confundemini pre dolore et pudore. Alia translatio habet, Nudamini.
marg.| {m} Accingite lumbos etc.   ne i gnominia nuditatis vestre et pudenda vestra aspicientibus vos pudorem ingerant et confusionem,   super ubera quasi dicat : accingite etiam super ubera, quasi dicat : Propheta, vos nudabimini, ita ut non habeatis unde tegatis lumbos et ubera. Ista enim duo sunt, que mulieres plus erubescunt, cum videntur ab hominibus.
marg.| {o} Plangite super regione etc. id est Iudea, que vastata est. Vel distingue sic.
marg.| {n} Super verba plangite id est percutite ubera vestra more plangentium feminarum. Et plangite, resume.
marg.| {p} Super regione desiderabili flue nte lac et mel, ut dicitur Dt. 6.a.
marg.| {q} Super vinea fertili que destruetur. De qua habetur sup. 5.b. Et intelligitur per hanc Iudea, que dicitur vinea Domini specialis. Vinea enim Domini exercituum domus Israel est : et viri Iuda germen delectabile eius. Et quia tantum comminatus est duabus Tribubus, ne videantur alie impunite, subdit.
marg.| {r} Super humum populi mei id est super Tribum Iuda et Beniamin, que mihi specialiter adhesit.
marg.| {s} Spine et vepres ascendent id est diverse tribulationes. Vel,   Spine et vepres ad littera m pre nimia vastitate : quia non est, qui excolat terram.
marg.| {t} Quanto magis super omnes domos gaudii id est super alias Tribus, que semper fuerunt in gaudio, non curantes de me, nec plangentes quod me offenderunt. Domos dico.
marg.| {u} Civitatis exultantis in m alis operibus.
marg.| {x} Domus enim dimissa est ad littera m, id est domus vestre in proximo dimittentur vacue. Vel,   Domus dimissa est id est templum relinquetur desolatum.
marg.| {y} Multitudo urbis relicta est. Leg e sic,   Multitudo domo rum.
marg.| {z} Urbis relicta est ab h abitatoribus suis.
marg.| {a} Tenebre et palpatio id est tenebre palpabiles, id est valde spisse pre multitudine veprium et spinarum.
marg.| {b} Facte sunt super speluncas id est super domos subterraneas : que tamen quamdiu habitabantur, ornabantur aliqua luce. Et hoc durabit.
marg.| {c} Usque in eternum id est valde diu. Vel palpitationem dicit, quia tot erunt lapides et spine quod nesciat homo, ubi debeat ponere pedem ; immo oportebit quod vadat palpando.
marg.| {d} Gaudium onagrorum pascua gregum est, que solebant esse pascua gregum, erunt gaudia onagrorum : quia ibi pascentur onagri et gaudebunt inde, ut de pascuis fertilibus, qui solum prius habitabant in solitudine. Et quamdiu durat ista captivitas ? Respondet ?
marg.| {4. 70rb} {e} Donec effundatur super vos Spiritus id est misericordia : quia benignitas appropriatur Spiritui sancto.
marg.| {f} De excelso id est de celorum sublimitate.
marg.| {g} Et erit post effusionem Spiritus.
marg.| {h} Desertum id est regio prius deserta.
marg.| {i} In Chermel id est sicut Chermel, qui est mons valde fertilis, quasi dicat : valde fertilis erit terra.
marg.| {k} Et Chermel id est terra Idumeorum et aliorum, qui adversantur Iudeis, que modo fertilis est, ut mons ille.
marg.| {l} In saltum reputabitur id est erit sterilis, sicut saltus.
marg.| {Δ} {a} Et habita-
marg.| * Ez. 3.e. Si dicente me, ad impium : morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia et vivat : ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
marg.| {a} Post dies pres entis prosperitatis.
marg.| {b} Et annum iudi ciarie dignitatis.
marg.| {c} Vos conturbabimini, confidentes sent entia damnationis, qui modo fatue de nimia Dei misericordia presumitis.
marg.| {e} Consummata est enim vindemia id est transiit vindemia misericordie Dei, quoad peccatorum omnimodam liberationem.
marg.| {f} Collectio ultra non veniet quia ultra subditos non predabimini ; sed potius vos eritis preda diaboli. infra 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis ?
marg.| {h} Obstupescite opulente conturbamini confidentes hoc dicit bis : quia ipsi in corpore et anima punientur et pro duabus confidentiis, sive presumptionibus, una in divitiis, alia de nimia Dei misericordia.
marg.| {k} Exuite vos vest imentis pulchris pontificalibus.
marg.| {l} Et confundimini conf usione eterna.
marg.| {m} Accingite lumbos vestros quia vilibus in morte induuntur, respectu vestimentorum presentis vite.
marg.| {n} Super ubera plangite Maxi mus est dolor uberum, in quo notatur vehementia punitionis Prelatorum. Unde Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur : et fortioribus fortior instat cruciatio.
marg.| {r} Super humum populi mei id est bonos.
marg.| {s} Spine et vepres ascendent id est diverse tribulationes in presenti.
marg.| {t} Quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis ? Qui etiam letantur, cum male fecerint : et exultant in rebus pessimis. Prv. 2.c. Hoc est quod dicitur Prv. 11.d. Si iustus in terra recipit : quanto magis impius et iniquus et persecutor ? 1Pt. 4.d. Si primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Evangelio ? Lc. 23.e. Si in viridi hoc faciunt ; in arido quid fiet ? Ier. 49.c. Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem : bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris.
marg.| {x} Domus enim dimissa est et multitudo urbis relicta est id est vos dimisistis domos vestras et civitates sedis Episcopalis.
marg.| {a} Tenebre et palpatio facte sunt super speluncas usque in eternum id est vos, qui eratis receptores usurariorum et Advocatorum : qui omnes latrones sunt : et ideo proiiciemini in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium : Mt. 2.b.
marg.| {d} Gaudium onagrorum pascua gregum id est in terra ubi prius habitaverunt oves domus Israel, exultabunt Gentiles silvestres et indomiti : quia ibi diu diversa portenta coluerunt.
marg.| {e} Donec effundatur super vos Spiritus de excelso id est donec predicante Elia et Enoch Spiritus Sanctus descendat super filios Israel, quando reliquie salve fient, supra 10.e.
marg.| {g} Et erit desertum in Chermel id est Gentilitas, que usque ad adventum Christi deserta fuit, fertilis erit et scientia circumcisionis spiritualis abundabit.
marg.| {k} Et Chermel in saltum reputabitur id est Iudei, qui prius scientia
marg.| {Θ} circumcisionis
marg.| {d} Gaudium onagrorum pascua gregum. Ona gri sunt asini silvestres et significant Clericos, qui deberent portare onera populi, qui deberent esse pascua gregum active, id est pascere greges, non falcones, non parentes, non divites, non milites, non histriones. Unde Bar. 3.b. ubi sunt Principes Gentium : et qui dominantur super bestias, que sunt super terram : qui in avibus celi ludunt ? Respondet postea. Exterminati sunt et ad infernos descenderunt : et alii loco eorum exurrexerunt, Modo autem gaudium nostrorum onagrorum est pascua gregum, non active, sed passive, id est pasci a gregibus non pascere greges. Unde Ez. 34.a. Nonne greges a Pastoribus pascuntur ? Sed aliquando liberabuntur oves a Pastoribus istis. Unde hic subditur.
marg.| {e} Donec effundatur super vos Spiritus de excelso id est donec visitet Dominus oves suas. Hoc est quod dicitur Ez. 34.c. Pastores, audite verbum Domini. Hec dicit Dominus Deus : Ecce ego super Pastores requiram de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius semetipsos.
marg.| {g} Et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur. ]  * H oc
marg.| {4. 70va} {Δ} {a} Et habitabit in solitudine iudicium id est in terra mea, que prius erat solitudo, erit iudicium per totum.
marg.| {b} Et iustitia id est recta sententia.
marg.| {c} In Chermel sedebit id est erit in terra mea, que nunc erit valde fertilis. Refertur autem iudicium ad discretionem, sive rectitudinem iudicantis : iustitia vero ad rei iudicate rectitudinem.
marg.| {d} Et erit opus Iustitie pax quasi dicat : illa rectitudo iustitie non erit incassum, ut, scilicet propter rebellionem litigantium non faciat pacem, immo   erit opus iustitie pax id est predicta recta sententia faciet pacem.
marg.| {f} Et cultus iustitie id est exercitium iustitie.
marg.| {g} Silentium id est in silentio, quasi dicat : sine tumultu et clamore exercebunt iustitiam ; ut nullus sequatur clamor et murmur oppressorum.
marg.| {h} Et securitas erit populo meo.
marg.| {i} Usque in sempiternum id est valde diu, secundum quod exponitur de captivitate Babylonica.
marg.| {k} Et sedebit populus meus Iuda icus.
marg.| {l} In pulchritudine pacis id est quietis sine servitute. Pax enim, sive quies cum servitute turpis est.
marg.| {m} Et in tabernaculis fiducie id est in mansionibus munitissimis, in quibus potuerunt confidere. Et quia parum esset esse in pace et in locis munitis, nisi haberent, ex quibus possent sustentari. Ideo sequitur.
marg.| {n} Et in requie opulenta id est abundanti omnibus bonis.
marg.| {o} Grando autem quasi dicat : ita erit in illo tempore ; tamen prius destruetur Hierusalem. Unde   Grando autem id est tempestas captivitatis.
marg.| {p} In descensione saltus. ] {Δ} prius erit supple
marg.| Secundum Andream autem istud.
marg.| {o} Grando autem etc.   de I dumea, vel Babylone potest exponi sic   Grando autem id est captivitatis tempestas.
marg.| {p} In descensione saltus id est in deiectione Idumee, vel Babylonis, in quibus habitabant crudeles homines
marg.| {Λ} ut fere in saltu.
marg.| {Θ} circumcisionis legalis abundabant, erunt infructuosi, derelicti et inculti, ut saltus. Chermel enim interpretatur scientia circumcisionis.
marg.| {a} Et habitabit in solitudine iudicium id est Christus, cui omne iudicium dedit Pater. Io. 5.d. in Gentibus habitabit per fidem et gratiam.
marg.| {b} Et iustitia in Charmel sedebit id est filius. De quo scriptum est in Ps. 84. Iustitia de celo prospexit, in Iudeis conversis habitabit per fidem. Dicit autem CANTUARIENSIS quod quidam codices non habeant hanc litteram.
marg.| {d} Et erit opus iustitie id est filii.
marg.| {e} Pax id est reconciliatio ad Deum. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Eph. 2.c.
marg.| {f} Et erit ,   cultus iustitie silentium fili i, qui docebit Discipulos orare in silentio, non in strepitu labiorum. Unde Mt. 6.a. dicit Discipulis suis. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum : et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito.
marg.| {h} Et securitas usque in sempiternum id est spes firma erit conversis ad Christum. Unde Rm. 8.g. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, que est in Christo Iesu Domino Nostro.
marg.| {k} Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis id est in pane, sive sine servitute : quia in futuro cessabit omnis prelatio. 1Cor. 15.
marg.| {m} In tabernaculis fiducie qui modo non potest esse securus : quia veretur omnia opera sua. Iob. 9.d.
marg.| {n} Et in requie opulenta quon iam modo oportet operari terram suam, ut satietur panibus. Prv. 12.b. Sed tunc satiabitur plene. Unde Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
marg.| {o} Grando autem in descensione saltus id est sententia eterne damnationis super superbos, qui ex superbia sunt inhabitabiles, ut saltus. Isti sunt superbi divites. Unde de Nabal legitur quod possessio eius erat magna. Et post legitur. Et ipse est filius Belial : ita ut nemo audeat ei loqui. 1Rg. 25.
marg.| {4. 70vb} {Θ} {a} Et humilitate
marg.| * Hoc hodie adimpletum est : quia laici fructuosi sunt bonis operibus, Clerici autem vacui sunt et inanes. Unde Mt. 20.b. Erunt primi novissimi ; et novissimi primi. Et in Ps. 131. Audivimus eum in Ephrata, id est Dominum audivimus in Prelati divitibus et Clericis per predicationem ; sed invenimus eum in campis silve, id est in rusticis simplicibus per sanctam conversationem.
marg.| {a} Et habitabit in solitudine iudicium quia in claustro acquiritur sapientia, qua res, prout sunt, sapiunt : et secundum proprium valorem iudicantur. Unde Eccles. 38.c. Qui minoratur actu, percipiet sapientiam, id est qui cessat a multis operibus, scientiam sapidam acquiret per contemplationem.
marg.| {b} Et iustitia in Chermel sedebit. In Clericis sedet iustitia, ut gemma in auro ; sed ipsi pleni sunt iniustitia et rapina.
marg.| {d} Et erit opus iustitie pax. Ius titia enim cum omnibus reddit quod suum est, proprie facit pacem. Unde Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| {f} Et. eri t   cultus iustitie silentium. Hoc proprie pertinet ad Religiosos, qui non solum debent habere iustitiam, sed eam colere et exercere : unde monentur ad silentium quod colit iustitiam et de peccato oris sumit vindictam. Unde super Lv. 25. in fin. dicit Glossa Quod gula peccavit, ieiunium corrigat : quod garrulitas admisit, silentium deleat.
marg.| {h} Et securitas usque in sempiternum ut s ecurus et firmus sit, nec leviter moveatur : securitas enim pascit animam. Unde Prv. 15.b. Secura mens, quasi iuge convivium. Ecce refectio.
marg.| {k} Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis per fidem. Pulchritudo enim pacis est, quando aliquis pacem obtinet per victoriam inimici. Victoriam autem proprie acquirit fides. Hbr. 11.f. Sancti per fidem vicerunt regna : operati sunt iustitiam. Et 1Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra.
marg.| {m} In tabernaculis fiducie per spem.
marg.| {n} In requie opulenta per caritatem. Caritas enim dulcem facit requiem, vel convivium, de quantumcumque amaris sit. Unde Prv. 17.a. Melior est buccella sicca cum gaudio, quam plena domus victimis cum iurgio. Item Prv. 15.b. Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Modo possumus dicere quod Religiosi non sunt in pulchritudine pacis ; immo in servitute sunt, dum oportet eos toti fere mundo propter infelices divitias suas esse subiectos et Clericis et secularibus. Unde miratur Dominus per Ier. 2.c. Numquid servus est Israel, id est Religiosi, quos ego liberaveram a servitio secularium potestatum et timore exercituum, ab exactione etiam tributorum ? Servus factus est sine dubio, dum rediit ad vomitum : et alia, que abdicaverat et reliquerat, magis sollicite quam ante et quam secularis aliquis congregando. Unde Gn. 49.c. Isachar asinus fortis habitans inter terminos, quasi Religiosus, qui continue debet portare crucem super humeros, accubans inter terminos spei et timoris : vel accubans in religione, que est media inter terram et celum : vidit requiem quod esset bona, id est consideravit quod bonum esset tantum acquirere quod posset esse in requie : et terram vicini sui quod esset optima, id est fertilis et vicina sibi : et supposuit humeros ad portandum, immo manus ad rapiendum, si ille non velit vendere : factusque est tributis serviens. Ecce predicta servitus. Item pauci sunt Religiosi, qui modo habitent in tabernaculis fiducie : quia terret eos sonitus folii volantis, ne perdant possessiones suas ; quia modo ab omnibus vicinis deplumantur. Unde Ier. 2.c. Quare ergo factus est in predam ? Responsio. Quia factus est Religiosus, de silva venatorum mundi ad lucra secularia et ad nundinas discurrendo. Licet autem multi, immo fere omnes Religiosi sint modo in opulentia ; pauci tamen in requie propter discursus causarum, dissensiones conventuum, appellationes Monachorum. Unde Ier. 2.e. Onager assuetus in solitudine, id est . Monachus fastidio affectus in religione, in desiderio anime sue attraxit ventum, inanis appellationis, vel amoris sui ad faciendum quod cupit.
marg.| {o} Grando autem in descensione saltus id est adversitas, paupertas et miseria in deiectione religionis, ubi habitant predicti onagri.
marg.| *
marg.| {a} Et humilitate
marg.| {4. 71ra} Δ prius erit supple, id est in Hierusalem, que est in declivi loco sita, que per grandinem fiet sterilis, quasi saltus.
marg.| {a} Et humilitate humiliabitur id est valde humiliabitur.
marg.| {b} Civitas Hierusalem , quia ex toto destruetur. Sed in reditu de captivitate.
marg.| {c} Beati erit is.
marg.| {d} Qui seminatis super omnes aquas id est seminabitis, unde tantam reperietis copiam, ac si terra semper habeat aquam. Hoc autem dicit, quia illa terra raro habet aquas, unde sepe deficiebant segetes propter siccitatem.
marg.| {f} Innectentes id est iungentes carrucas, super.
marg.| {g} Pedem bovis et asini id est super boves et asinos, non quod iungatur bos cum asino, cum hoc sit prohibitum in lege. Dt. 22.b. Non arabis in bove simul et asino ; sed in bobus per se et in asinis per se, quasi dicat : tot habebitis possessiones quod non poteritis totum arare in bobus, immo oportebit addere asinos. Vel.
marg.| {f} Innectentes super pedem bovis id est super boves ad arandum.
marg.| {h} Et asini ad p ortandum domum.
marg.| {Λ} ut fere in saltu.
marg.| {a} Et in humilitate humiliabitur id est valde humiliabitur.
marg.| {b} Civitas Idum eorum et Babylonis. Reliqua autem, ut prius, sive supra leguntur, nec mutatur sensus.
marg.| {Θ} {a} Et humilitate humiliabitur civitas id est iudicabitur et deiicitur usque in infernum congregatio superborum, que per civitatem intelligitur, quia civitates magne sunt et pompose : et in ipsis principatus sunt et potestates ; sic in cordibus superborum, qui magni sunt in oculis propriis et pomposi : in quibus habitant prelationes et dignitates per desiderium : et si non secundum actum ; tamen secundum habitum. De hac civitate dicitur per Prophetam. Ego Deus et non homo et civitatem non ingrediar. Os. 11.c.
marg.| {c} Beati, qui seminatis super omnes aquas. Hoc dicitur de Apostolis, qui super omnes aquas, id est super populos Iudeorum et Gentilium seminaverunt verbum Dei. De his aquis dicitur Apc. 17.d. Aque multe, populi multi.
marg.| {f} Innectentes pedem bovis et asini id est Iudeorum et Gentilium affectus in compedibus preceptorum Evangelii adunantes. Per bovem, qui ruminat et est animal mundum et ungulam scindit, significatur populus Iudaicus, qui diu scientiam legis ruminaverat : et discretionem habebat aliquam boni et mali per legem ; et mundus erat munditia quadam per observantias legales. Per asinum autem, qui est animal immundum et simplex, significatur populus Gentilis, idiota et immundus per idololatriam. Super Ecclesiasten dicit Hieronymus . Ille Magister dignus beatitudine habetur, qui super irriguum pectus seminat audientium, tam de Iudeis, quam de Gentibus populo congregato.
marg.| *
marg.| {a} Et humilitate humiliabitur civitas id est ad utilitatem magnam redigetur pomposa Religio, ita, ut quandoque oporteat Monachos victum et vestitum a parentibus mendicare, conventum dispergere, crurias, cruces invadiare et calices et libros vendere.a
a Cf. thème de la pauvreté de saint Dominique qui vendit ses livres pour les pauvres en période de famine.
marg.| {c} Beati, qui seminatis super omnes aquas, innectentes pedem bovis et asini. ] Hoc potest exponi de omnibus facientibus eleemosynam et maxime de Cisterciensibus, qui omnibus peregrinis, qui ad litteram sepe transeunt aquas, seminant eleemosynas notis et ignotis. Unde Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, id est super peregrinos ad litteram. Item.
marg.| {c} Beati vos ] Predicatores.
marg.| {d} Qui seminatis ] verbum Dei.
marg.| {e} Super omnes aquas id est omnibus populis.
marg.| {f} Innectentes pedem bovis et asini id est sapientibus et insipientibus predicantes. Item.
marg.| {c} Beati vos tentati.
marg.| {d} Qui seminatis ] semina bonorum operum et virtutum.
marg.| {4. 71rb} {e} Super omnes aquas ] tribulationum, que cito defluent.
marg.| {f} Innectentes pedem bovis et asini id est affectum spiritus, qui bos est scindens ungulam per discretionem.
marg.| {h} Et asini id est carnis, que bruta animalis est et fatua. Concordantie. De primo dicitur Mt. 5.a. Beati misericordes ; quoniam ipsi misericordiam consequentur. De secundo dicitur Prv. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur : et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Et post, qui abscondit frumenta, maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium. De tertio dicitur in Ps. 125. Euntes ibant et flebant mittentes semina sua : venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_32)

Notes :