Capitulum 37
Numérotation du verset
Is. 37,1
Et factum est cum audisset rex Ezechias
scidit vestimenta sua
et obvolutus est sacco
et intravit in domum Domini
Numérotation du verset
Is. 37,2
et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis
ad Isaiam filium Amos prophetam
Numérotation du verset
Is. 37,3
et dixerunt ad eum hec dicit Ezechias
dies tribulationis et angustie1
1 et angustie]
om. Weber
et correptionis
et blasphemie
dies hec quia venerunt filii usque ad partum
et virtus non est parienti
Numérotation du verset
Is. 37,4
si quo modo audiat
Dominus Deus tuus
verba Rapsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem
et
exprobrandum2
2 exprobrandum] obprobrandum
Weber
sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem
pro reliquiis que reperte sunt
Numérotation du verset
Is. 37,5
et venerunt servi regis Ezechie
ad Isaiam
Numérotation du verset
Is. 37,6
et dixit ad eos Isaias
hec dicetis domino vestro
hec dicit Dominus
ne timeas a facie
verborum que audisti quibus blasphemaverunt pueri
regis Assyriorum me
Numérotation du verset
Is. 37,7
ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium
et revertetur ad terram suam
et corruere eum faciam gladio in terra sua
Numérotation du verset
Is. 37,8
reversus est autem Rapsaces
et invenit regem Assyriorum3
3 Assyriorum] proeliantem
Weber
adversus Lobna audierat enim quia profectus esset
de Lachis
Numérotation du verset
Is. 37,9
et audivit
de Tharaca
rege Ethiopie dicentes
egressus est
ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios
ad Ezechiam dicens
Numérotation du verset
Is. 37,10
hec dicetis Ezechie regi Iude loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 37,11
ecce tu audisti omnia que fecerunt omnes reges4
4 omnes reges]
om. Weber
reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris
liberari
Numérotation du verset
Is. 37,12
numquid eruerunt eos dii gentium
quos subverterunt patres
Mei
Gozan et Aran5 et Reseph et
5 Aran
Rusch Weber
] Haram
Clementina
filios Eden
qui erant in Thalassar
Numérotation du verset
Is. 37,13
ubi est rex Emath et rex Arphat et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
Numérotation du verset
Is. 37,14
et tulit Ezechias libros
de manu nuntiorum et legit eos et ascendit
in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
Numérotation du verset
Is. 37,15
et oravit Ezechias
ad Dominum dicens
Numérotation du verset
Is. 37,16
Domine exercituum
Deus Israel qui sedes super cherubim tu es Deus solus omnium regnorum terre tu fecisti celum et terram
Numérotation du verset
Is. 37,17
Inclina
Domine aurem tuam et audi aperi
Domine oculos tuos et vide et audi
omnia verba Sennacherib que misit ad blasphemandum Deum viventem
Numérotation du verset
Is. 37,18
vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras
et regiones earum
Numérotation du verset
Is. 37,19
et dederunt
deos earum igni
non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum
et lapis et
comminuerunt eos
Numérotation du verset
Is. 37,20
et nunc
Domine Deus noster salva nos de manu eius
et cognoscant omnia regna terre
quia tu es Dominus solus
Numérotation du verset
Is. 37,21
et misit Isaias filius Amos
ad Ezechiam dicens
hec dicit Dominus Deus Israel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 37,22
hoc est verbum
quod locutus est Dominus super eum despexit te
subsannavit te virgo filia Sion
post te caput movit filia Hierusalem
Numérotation du verset
Is. 37,23
cui exprobrasti
et quem blasphemasti
et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum
ad Sanctum Israel
Numérotation du verset
Is. 37,24
in manu servorum tuorum
exprobrasti Domino
et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem
montium iuga Libani
et succidam excelsa
cedrorum eius electas abietes illius
et introibo altitudinem summitatis eius
Saltum
Carmeli eius
Numérotation du verset
Is. 37,25
ego fodi et bibi aquam
et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos
aggerum
Numérotation du verset
Is. 37,26
numquid non audisti
que olim fecerim ei
ex diebus antiquis
ego plasmavi illud
et nunc adduxi
et factum est
in eradicationem
Collium
Compugnantium
et civitatum munitarum
Numérotation du verset
Is. 37,27
habitatores earum breviata manu
Contremuerunt
et confusi sunt
facti sunt
sicut fenum agri
et gramen pascue
et herba tectorum que exaruit
antequam maturesceret
Numérotation du verset
Is. 37,28
Habitationem
tuam
et egressum tuum
et introitum tuum
cognovi
et insaniam tuam
contra me
Numérotation du verset
Is. 37,29
cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis
et frenum in labiis tuis
et reducam te
in viam per quam venisti
Numérotation du verset
Is. 37,30
tibi autem
hoc erit signum
comede hoc anno que sponte nascuntur
et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate
et metite et plantate vineas
et comedite fructum earum
Numérotation du verset
Is. 37,31
et mittet id quod salvatum fuerit
de domo Iuda et
quod reliquum est radicem deorsum
et faciet fructum sursum
Numérotation du verset
Is. 37,32
Quia
de Hierusalem exibunt reliquie et salvatio
de monte Sion zelus
Domini exercituum
faciet istud
Numérotation du verset
Is. 37,33
propterea hec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc
et non iaciet ibi sagittam
et non occupabit eam clipeus et non mittet in circuitu eius aggerem
Numérotation du verset
Is. 37,34
in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
Numérotation du verset
Is. 37,35
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me
et propter David
servum meum
Numérotation du verset
Is. 37,36
egressus est autem angelus Domini
et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia et surrexerunt mane
et ecce omnes cadavera mortuorum
Numérotation du verset
Is. 37,37
et egressus est
et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive
Numérotation du verset
Is. 37,38
et factum est cum adoraret
in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum
gladio fugeruntque in terram Ararath et regnavit Asoraddon
filius eius pro eo
Capitulum 37
Numérotation du verset
Is. 37,1
marg.|
Et factum est, cum audisset. In
hoc capitulo agitur de reditu Rapsacis ad Sennacherib post comminationem predictam. Et dividitur hoc capitulum in quinque partes. In prima continetur, quomodo Ezechias auditis comminationibus et blasphemiis Rapsacis, misit ad Isaiam, ut oraret pro ipso ad Dominum. In secunda ponitur responsum Isaie, ibi : Hec dicetis Domino vestro. In tertia qualiter Sennacherib dimisit obsidionem contra Lobnam et ivit contra Tharacem Regem Ethiopie, qui veniebat contra eum, ibi : Ecce ego dabo ei spiritum.
Et tunc misi
t Ezechie litteras comminatorias. In quarta qualiter Ezechias ascendit in templum cum illis litteris, ut faceret querimoniam coram Domino, ibi : Et ascendit etc.
In q
uinta quomodo Isaias mandavit qualiter eventurum erat Sennacherib et qualiter erueretur Ezechias de manibus eius : ibi : Et misit Isaias. Dicit ergo continuando dicta dicendis.
marg.|
{t}
Et factum est post
predicta.
marg.|
{u}
Cum audisset Rex Ezechias blas
phemias Rapsacis.
marg.|
{x}
Scidit vestimenta sua suo
irascens peccato, quo putabat affligi civitatem. Vel servans morem antiquorum, quorum mos erat audita blasphemia scindere vestimenta sua.
marg.|
{y}
Et obvolutus est sacco depo
sita regali veste et purpura ; ut sic placatiorem inveniret Dominum merito sue humilitatis.
marg.|
{Δ} {a} Et intravit in domum
marg.|
{t}
Et factum est).
]
$
moraliter.
marg.|
In hoc loco figuratur, qualis debeat esse status penitentis. Primo enim debet detestari et relinquere Diaboli pompas. Secundo bonis operibus anhelare. Tertio requiritur perseverantia, qua intratur domus Domini ad serviendum ei fideliter, ut sit homo in servitio Dei die, ac nocte. Unde cum puer accedit ad Baptismum : primo queritur ab eo. Abrenuntias Sathane et omnibus pompis eius ? Ecce primum. Secundo queritur. Credis in Deum Patrem omnipotentem etc.
Et t
ertio introducitur in Ecclesiam. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
{t}
Et factum est, cum audisset Rex Ezechias, scidit vestimenta sua. Hoc
est primum. De hoc dicitur 1Esr. 9.a. Scidi pallium meum novum, tunicam meam et evulsi pilos capitis et barbe. 4Rg. 5.b. et 6.f. Scidit Rex vestimenta sua Iona 3.c. Rex abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.
marg.|
{y}
Et obvolutus est sacco. Ecc
e secundum. Hoc est contra illos, qui pingunt se et ornant, ut vadant ad Ecclesiam habentes penitentiam in ore et luxuriam, vel superbiam in vestibus. Obvolutus dicit quod plus est, quam indui ad carnem, ut bona etiam signa sint exterius. De hoc etiam habetur Ioel. 1.c. Egredimini et cubate in sacco. Esth. 4.a. Mardocheus indutus est Sacco. Audiant hoc Clerici, qui tenentur orare pro subditis : qui pascuntur bonis, que veniunt de patrimonio Crucifixi, quomodo exaudietur eorum oratio in purpura et bysso. Reges et Principes et Prophete, quando volebant efficaciter
marg.|
* orare, currebant
marg.|
{b}
Et misit Eliachim, qui erat super domum et Sobnam scribam de i
stis predictum est.
marg.|
{c}
Et seniores de Sacerdotibus
quasi meliores eligens inter bonos.
marg.|
{d}
Opertos saccis non
stolis, sed in habitu miserabili. Et quo misit ?
marg.|
{e}
Ad Isaiam filium Amos Prophete. In
4Rg. 19.a. legitur quod misit ad Isaiam Prophetam : sed hic quod Isaias de se texit historiam, non Prophetam, sed filium prophete se nominat. Et venerunt servi Regis Ezechie ad Isaiam.
marg.|
{f}
Et dixerunt ad eum nunti
i ad Isaiam.
marg.|
{g}
Hec dicit Ezechias non
dicunt Rex, sed solum Ezechias, ut servent humilitatem in nuntio. Et sequitur conquestio, quam pro Ezechia fecerunt ante Isaiam, ut oraret pro illis.
marg.|
{h}
Dies tribulationis exte
rioris.
marg.|
{i}
Et angustie inte
rioris nostre, scilicet.
marg.|
{k}
Et correctionis divi
ne.
marg.|
{l}
Et blasphemie host
ium.
marg.|
{m}
Dies hec est
supple.
marg.|
{n}
Quia venerunt filii usque ad partum ; et virtus non est pariendi),
quasi dicat : tantus est dolor noster, quantus est dolor mulieris, que laborat in partu et non potest parere. Vel loquitur per similitudinem, consilia, que inter se tractaverunt vocans filios, quasi dicat : multa habuimus consilia, quomodo possemus rebellare contra Sennacherib ; sed non vidimus modum sicut mulier : que magnos dolores sustinet ; nec tamen potest parere, modo iterum accipe illam litteram.
marg.|
{y}
Leva ergo o tu
Isaias, dicunt nuntii.
marg.|
{z}
Orationem tuam
, quasi dicat : nostra oratio iacet propter peccata nostra, nec valet ascendere ad Deum : Sed tu leva tuam.
marg.|
{a}
Pro reliquiis, que reperte sunt Hoc
dicit propter decem Tribus, que iam captivate erant. Reperte, dicit, ut ostendat paucitatem et modicitatem. Modice enim res solent reperiri, quia magne res semper apparent, nec possunt latere. Modo resume litteram priorem, quasi , Leva ergo orationem,
marg.|
{o}
Si quo modo
id est si aliquo modo.
marg.|
{p}
Audiat Dominus
id est audire se ostendat.
marg.|
{q}
Deus tuus non
dicunt noster. Non enim audiebant, quia sentiebant eum iratum. Audiat, dico.
marg.|
{r}
Verba Rapsacis
etc. id est Sennacherib.
marg.|
{s}
Ad blasphemandum Deum viventem qui
vindicare potest.
marg.|
{t}
Et misi
t, resume ad, exprobrandum, nobis.
marg.|
{u}
Sermonibus
id est per sermones.
marg.|
{x}
Quos audivit Dominus Deus tuus non
noster.
marg.|
{b}
Et venerunt servi Regis Ezechie ad Isaiam et dixit ad eos Isaias
id est ad nuntios. Et nota quod non dicit se Prophetam ex humilitate.
marg.|
{c}
Hec dicetis Domino vestro
id est Ezechie.
marg.|
{d}
Hec dicit Dominus meus
et eius,
marg.|
{e}
Ne timeas a facie verborum, que audisti
id est a predictis verbis Rapsacis, que tantum sunt in apparentia, sicut facies.
marg.|
{f}
Quibus blasphemaverunt
etc. id est famuli eius, me. Ecce quod Dominus imputat sibi iniuriam, que facta est servis suis ; tamen etiam Rapsaces aperte blasphemaverat Dominum in hoc quod dixerat ipsum non posse liberare Hierusalem de, manu eius.
marg.|
{g}
Ecce ego dabo ei spiritum
quasi non dicam universa, que Assyrio faciam, ne meam videat iactare potentiam ; sed hoc unicum : Ecce ego dabo ei spiritum, id est indignationem de hoc quod Tharach Rex Ethiopie exibit contra eum. Sennacherib enim capta Lachis obsidebat Lobnam et ibi audivit quod Tharacha Rex Ethiopie veniebat contra eum : propter quod valde indignatus quod ille ausus fuerat exire contra eum, statim dimisit obsidionem et ivit contra eum, Quo occiso ; ut dicunt quidam, subiugavit sibi Egyptum et in alio anno rediit Hierusalem, ubi fuit exterminatus exercitus eius et ipse cum decem Principibus rediit in terram suam : ubi a propriis filiis interfectus est. Et hoc est quod dicit hic.
marg.|
{h}
Et audiet nuntium de T
haraca veniente contra se.
marg.|
{i}
Et revertetur ad terram suam a te
rra sancta recedens
{4.
80vb} et vadens contra eum et hoc in Chaldeam.
marg.|
{k}
Et corruere eum faciam gladio fili
orum.
marg.|
{l}
In terra sua in t
emplo, scilicet Dei sui adorantem. Duo dicit, que desiderabat audire, ipsum, scilicet a periculo liberandum et hostem suum in terra sua moriturum.
marg.|
{m}
Reversus est autem Rapsaces de Hierusalem
.
marg.|
{n}
Et invenit Regem. Assyriorum adversus Lobnam prel
iantem supple.
marg.|
{o}
Audierat etiam Raps
aces.
marg.|
{p}
Quia profectus esset Senn
acherib.
marg.|
{q}
De Lachis illa
capta, Ubi Rapsaces dimiserat eum.
marg.|
{Δ} {a} Et audi-
marg.|
* orare, currebant ad saccum : Clerici autem nostri ad argentum. De quibus So. 1.c. Disperierunt omnes involuti argento. Idt. 4.c. Induerunt se Sacerdotes ciliciis.
marg.|
{a}
Et intravit in domum Domini Ecce
tertium, Relicto enim peccato, post bonum opus inceptum, potest homo intrare in domum Domini tamquam reconciliatus ei.
marg.|
{b}
Et misit Eliachim, qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de Sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophete. Ecc
e qualis debet esse familia Prelatorum. Hoc est contra multos, qui cum boni velint vel esse, vel credi ; pessimam tamen habent familiam quod signum est ficte sanctitatis Dominorum. Unde Sen. Compositus miles compositam debet habere familiam.
marg.|
{h}
Dies tribulationis), in
corpore.
marg.|
{i}
Et angustie in a
nima.
marg.|
{k}
Et correctionis dure
increpationis a proximis.
marg.|
{l}
Et blasphemie ab e
mulis. Ecce optima allegatio ad impetrandum apud Deum. Quando enim homo tribulatur in corpore et angustiatur in anima et dure corripitur ab amicis et blasphematur ab emulis, tunc habet rectissimam causam clamandi ad Deum et cito exauditur. Unde Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tue letificaverunt animam meam. Hoc est quod dicebat. Iob. 30.c. Possederunt me dies afflictionis. Possederunt dicit, quasi per totum.
marg.|
{h}
Quia venerunt filii usque ad partum et non est virtus pariendi Hoc
est verbum omnium somniatorum, qui quandoque parturiunt per viginti annos propositum intrandi claustrum, vel tale aliquid ; numquam tamen habent virtutem pariendi et sepe moriuntur in partu corporaliter et spiritualiter cum Rachele, que mortua est in partu in Ephrata. Ephrata fructifera, vel fertilis interpretatur et significat abundantiam temporalem, pro qua et in qua multi hodie parturientes bonum propositum, moriuntur.
marg.|
{y}
Leva ergo orationem pro reliquiis, que reperte sunt. Lev
atur oratio per bonam operationem. Unde Lam. 3.e. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Levatur oratio etiam per humilitatem. Eccles. 35.d. Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Debet levari semper oratio, ut sit pro celestibus. Deprimit enim orationem, qui petit terrena.
marg.|
{e}
Ne timeas a facie verborum, que audisti, quibus blasphemaverunt pueri Regis Assyriorum me. Ecc
e quod Dominus iniuriam nobis factam, suam reputat. Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Lc. 10.c. Qui vos spernit, me spernit.
marg.|
{g}
Ecce ego dabo ei spiritum Domi
nus dat quandoque eis, qui comprimunt simplices, spiritum, id est audaciam insurgendi in potentes, ut tunc corruant : et sic pro pena simplicium puniuntur, sicut patet de Amasia Rege Iuda, qui mandavit Ioas Regi Israel. Veni et videamus nos : et contritus est ab eo 4Rg. 14.b. Hab. 1.c. Tunc mutabitur spiritus eius et pertransibit de simplicibus ad potentes : et corruet.
marg.|
{m}
Reversus est autem Rapsaces et invenit Regem Assyriorum adversus Lobnam Lobn
a, albor, aut candidatio et significant innocentes, contra quos Diabolus diu preliatur. Lachis autem, que
marg.|
* interpretatur
marg.|
{b}
De Tharacha Rege Ethiopie dicentes nunti
os, hoc, scilicet dicentes.
marg.|
{c}
Egressus est Thar
acha.
marg.|
{d}
Ut pugnet adversum te o Se
nnacherib.
marg.|
{e}
Quod cum audisset Senn
acherib.
marg.|
{f}
Misit nuntios ad Ezechiam ne f
orte Ezechias confortaretur propter recessum eius et ut eos, quos viribus non ceperat, sermone terreret,
dicens.
] {g}
Hec dicetis Ezechie Regi Iude, loquentes vel, dicentes
alia littera. Et sunt verba Sennacherib ad nuntios suos.
marg.|
{h}
Non te decipiat Deus tuus
id est fiducia, quam habes in Deum tuum, o tu Ezechia.
marg.|
{i}
In quo Deo tu confidis, dicens.
] {k}
Non dabitur Hierusalem in manu Regis Assyriorum. For
sitan Rapsaces retulerat ei, quomodo Ezechias confortabat populum. 2Par. 32.b. Locutus est Ezechias ad eos dicens : Viriliter agite et confortamini : nolite timere et ne paveatis Regem assyriorum.
marg.|
{l}
Ecce tu audisti omnia, que fecerunt Reges Assyriorum patr
es scilicet et antecessores mei.
marg.|
{m}
Omnibus terris, quas subverterunt terr
e, scilicet decem Tribuum et aliis.
marg.|
{n}
Et tu poteris liberari solu
s, cum alii non potuerint ? quasi dicat : non poteris. Si dicis quod liberaberis a Domino.
marg.|
{o}
Numquid eruerunt eos
scilicet cultores suos ? Eos, dico.
marg.|
{p}
Quos subverterunt
id est Reges Assyrum, scilicet.
marg.|
{q}
Gozam nome
n est civitatis.
marg.|
{r}
Aram nome
n est alterius.
marg.|
{s}
Et Reseph nome
n alterius.
marg.|
{t}
Et filios Eden orie
ntalis regionis.
marg.|
{u}
Qui erant in Thalasar nome
n est civitatis.
marg.|
{x}
Ubi est Rex Emach
id est Antiochie.
marg.|
{y}
Et Rex Arphat civi
tas est Damasci.
marg.|
{z}
Et Rex urbis Sepharvaim civi
tas est, ut dictum est primo.
marg.|
{a}
Ana et Ava Gent
es sunt, vel secundum alios civitates.
Septuaginta.
Anana
vel
Anagava
quasi dicat : sicut isti non potuerunt liberari per
Deos suos quin
patres mei caperent eos ; sic nec tu effugies manus meas.
marg.|
{b}
Et tulit Ezechias
id est Epistolas.
marg.|
{c}
Et ascendit in domum Domini cont
ra Sennacherib, solita arma arripiens.
marg.|
{d}
Et expandit eos coram Domino
scilicet libros predictos, quasi ostendens Domino opprobria et blasphemias, que scripta erant in illis.
marg.|
{e}
Et oravit ad Dominum. Ant
e hoc etiam ascenderat, sed non legitur orasse :
quia pro peccatis suis metuebat hoc fore dice
ns.
marg.|
{f}
Domine Deus
.
marg.|
{g}
Exercituum homi
num et Angelorum.
marg.|
{h}
Deus Israel
id est Iudaici populi, quem specialiter tibi in populum peculiarem elegisti.
marg.|
{i}
Qui sedes super Cherubim
quia inter Cherubim obumbrantia propitiatorium, id est tabulam, qua arca Domini tegebatur, dabat responsa : vel quia apparebat ibi gloria Domini, cum descenderet in templum.
marg.|
{k}
Tu es Deus solus omnium regnorum terre non
tantum Iude, ut credit Sennacherib.
marg.|
{l}
Tu fecisti celum et terram de n
ihilo, in quo apparet magna potentia tua. Ergo.
marg.|
{m}
Inclina, Domine, aurem tuam et audi exau
diendo.
marg.|
{n}
Aperi oculos tuos et vide mise
rendo.
marg.|
{o}
Et audi omnia verba Sennacherib vind
icando super eum. Verba, dico.
marg.|
{p}
Que misit ad blasphemandum Deum viventem
id est te, qui solus es Deus vivens.
marg.|
{q}
Vere enim, Domine, desertas fecerunt Reges Assyriorum terras pred
ictas.
marg.|
{r}
Et regiones earum
quasi similiter possunt facere nobis, nisi tu defendas nos.
marg.|
{s}
Et dederunt Deos earum igni
id est Deos predictarum terrarum igne combusserunt. Nec mirum, si hoc poterant.
marg.|
{t}
Non enim erant Dii, sed opera manuum hominum
scilicet.
marg.|
{u}
Lignum
id est idola lignea.
marg.|
{x}
Et lapides idol
a lapidea.
marg.|
{z}
Et tunc Domine Deus noster, salva nos de manu eius
id est Sennacherib.
marg.|
{a}
Et sic, cognoscant omnia regna terre, quia tu es Deus solus cum,
scilicet liberaveris nos de manu Regis Assyriorum.
marg.|
{Δ} quod omnes Dii.
marg.|
* interpretatur sibimet iam ceperat : quia singulares facile capiuntur.
marg.|
{o}
Numquid eruerunt eos. Goz
an interpretatur nux, vel amygdalum : et significat patientes : quia patientia extra amara est, intus dulcis, sicut Nux, Aran, laus frumenti : et significat Doctores ; et Predicatores,
quorum frumentum
id est doctrina laudatur. Unde Eccl. 44.c. Sapientiam eorum narrant populi Reseph, iniquitas mensure : et significat abstinentes, qui inequalis mensure et stricte sunt sibi. Eden, divitie, vel delicie : et significat in Epulis gloriantes. Thalasar, apprehensio Principis : et significat aliorum correctiones. Ana, donum, vel gratificatio : et significat gratias Deos agentes, id est contemplativos. Ava, iniquus, vel iniquitas : et significat activos. De quibus dicitur Eccl. 42.c. Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens. Emath, alta profunditas : et significat Logicos. Arphat, sanitas, vel salvatio : et significat Medicos. Sepharvaim, litterati ipsorum, vel libri ipsi : et significat Advocatos. Omnes istos se gloriatur diabolus decepisse. Patientes sepe devincit diabolus per nimiam remissionem : Doctores et Predicatores, vel per vanam gloriam, vel per ambitionem : abstinentes per avaritiam et nimiam tenacitatem : epulones per prodigalitatem et gulositatem : reprehensores et correctores aliorum per nimiam austeritatem : contemplativos multotiens per torporem : activos per curiositatem : logicos per questionum inutilium investigationem : Medicos per medicinarum incertarum exhibitionem : Advocatos per allegationum falsitatem et patrociniorum infidelitatem et salariorum superfluitatem et pauperum excoriationem. Mi. 3.a. Comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt.
marg.|
{h}
Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ceteros Libe
r diaboli, conscientia est peccatoris, quam debet homo auferre de potestate per peccati detestationem. Et tunc debet in domum Domini ascendere per boni desiderium et amorem et libros legere in conspectu Domini, id est conscientiam Sacerdoti detegere per confessionem et tandem orare per satisfactionem. Oratio enim pars est satisfactionis.
marg.|
{q}
Vere enim, Domine, desertas fecerunt Reges Assyriorum terras. Dem
ones desertos faciunt terrenos, non celestes. Ier. 8.f. Devoraverunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Ioel. 2.a. quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum, quasi solitudo deserti.
marg.|
{s}
Et dederunt Deos earum igni. Dem
ones dederunt Deos terrarum, id est Prelatos terrenos, qui terris et possessionibus vacant acquirendis et defendendis : non animabus, igne luxurie, cupiditatis, ambitionis, ire, gule : alios aliis et plures pluribus.
marg.|
{t}
Non enim erant Dii, sed opera manuum hominum. Cav
eant Prelati, qui non sunt vere Dii, id est qui non sunt vocati in Prelationem a Deo ; sed opera manuum hominum, qui, scilicet ab hominibus propter aliquam carnalitatem vocati sunt, quoniam tales comminuet Sennacherib, id est diabolus,
marg.|
* et comburet
marg.|
{4.
81va}
Δ quod omnes Dii aliarum nationum facere nequierunt.
marg.|
{a}
Et misit Isaias filius per
nuntios.
marg.|
{b}
Hec dicit Dominus resp
ondens petitioni tue, o tu Ezechia.
marg.|
{c}
Pro quibus rogasti
id est contra eum et negotium eius.
marg.|
{d}
Hoc est verbum
id est sententiam contra eum, ut
(super
) accipiatur oppressive.
marg.|
{e}
Despexit te o Se
nnacherib.
marg.|
{f}
Subsannavit te nole
ns tibi aperire portas suas, ut cetere Gentes ; sed vilipendens minas tuas.
marg.|
{g}
Virgo filia Sion
id est Hierusalem, que dicitur filia Sion : quia ipsa defendebatur a monte Sion.
(Virgo), qu
ia a Domino diligebatur, sicut Sponsa virgo a Sponso.
marg.|
Subsannatio ista potest intelligi facta, quando nuntii Ezechie noluerunt respondere nuntiis eius, sup. 36.d.
marg.|
{h}
Post te fugi
entem.
Movebit caput quan
do cum paucis fugies, centum octogintaquinque millibus de exercitu tuo interfectis. Et accipitur hic pro eodem, filia Sion et filia Hierusalem. Vel virgo filia Hierusalem dicitur plebs inferioris civitatis, filia Sion plebs superioris.
marg.|
{k}
Cui exprobrasti o Se
nnacherib, quasi dicat : non mihi, sed Deo. Et sunt verba Ezechie, vel Prophete in persona eius.
marg.|
{l}
Et quem blasphemasti per
servos tuos.
marg.|
{m}
Et super quem clam
ando alte et comminando.
marg.|
{n}
Et elevasti altitudinem ex s
uperbia. Proprium enim est superbie supercilia erigere. Et respondet Ezechias, vel Propheta in persona eius.
marg.|
{o}
Ad sanctum Israel non
ad me, supple, elevasti oculos.
marg.|
{p}
In manu servorum tuorum non
mihi. Interl. Non tua propria manu, ut maior esset arrogantia. Secundum hoc videtur quod maius peccatum esset verberare, vel interficere hominem per alium, quam per seipsum quod falsum est. Sol. In opprobriis maior est arrogantia per alium facere, quam per seipsum ; in factis e contrario. Tamen in casu maius peccatum posset esse facere per alium, ut si aliquis faceret verberari aliquem per vilissimum garrionem
In manu
id est in potestate, modus est loquendi, sicut ibi : Vita et mors in manibus lingue.
marg.|
{q}
Et dixisti o Se
nnacherib, per te, vel per servos. Forsitan enim hec verba, que sequuntur, dixerat Rapsaces ; sed hucusque a Propheta reservata sunt.
marg.|
{r}
In multitudine quadrigarum mearum
quasi dicat : que aliis difficillima et impossibilia sunt, ego feci : quia curribus meis montana Iudee ascendi.
marg.|
{s}
Iuga Libani asce
ndi, supple, id est summitates silvarum. Libanus enim pro Nemore solet poni. Vel sic.
Iuga Libani dest
ruam, supple, id est colligationes et laquear templi quod erat de lignis Libani.
marg.|
{t}
Et succidam excelsa in S
ilvis, vel in templo, ad litteram. Vel sic.
Succidam excelsa
id est excelsa regna eius, vel potentes in sublimi dignitate constitutos.
marg.|
{u}
Et electas abietes ad l
itteram, vel potentes Reges Iudeis parentes.
marg.|
{x}
Et introibo
id est quod in ea summum est et altissimum, scilicet templum et domum regiam.
marg.|
{y}
Saltum Carmeli eius
id est populum, qui uberiora terre incolit. Et nota quod hic ubique ponit preteritum pro futuro.
marg.|
{Δ} presumens, quasi certus
marg.|
* et comburet.
marg.|
{e}
Despexit te, subsannavit te. Vir
go
{4.
81vb} ista anima fidelis est Sponsa Christi, que primo filia Sion per adeptionem eterne pacis in patria. Ista primo despicit Diabolum, eius suggestionem respuendo : deinde subsannat eum, secreta eius, atque consilia, per confessionem detegendo : post eum movet caput, bonis operibus insistendo, vel de tribulationibus, quas ille ingerit, mel sugendo et alios ad opera bona commonendo.
marg.|
{r}
In multitudine quadrigarum mearum. Ver
ba sunt Diaboli, qui gloriatur se subiecisse sibi altitudinem Prelatorum. Et nota quod sunt tres currus Diaboli, primus est malitie, secundus luxurie, tertius avaritie. Et habet unusquisque horum quatuor rotas. Primi currus rote sunt sevitia, impatientia, audacia, impudentia. Iste currus est valde velox ad effundendum sanguinem ; quia nec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore refrenatur, nec inhibetur pudore. Traditur autem duobus admodum pernicibus equis et ad omnem perniciem paratissimis terrena potentia et seculari pompa. Porro president duobus equis aurige duo timor et livor : Livor quidem potentiam, timor autem pompam agit, dicit Bernard. Item terrene quidem iumentum potentie, nonne invidia agitur et quasi quibusdam livoris, hinc inde calcaribus suspicione utique decedendi et metu succumbendi ? Item Bernard. Luxurie currus quadriga volvitur necessariorum ingluvie ventris, libidine coitus, mollitie vestium, otii, soporisque resolutione. Trahitur autem duobus equis, prosperitate vite et abundantia rerum. Equis istis president duo, ignavie torpor et infida securitas. Avaritia vero quatuor rotis vehitur vitiorum, que sunt pusillanimitas, inhumanitas, mortis oblivio, contemptus. Porro iumenta trahentia tenacitas et rapacitas : Et his ambobus unus auriga presidet, ardor habendi. Sola siquidem avaritia ; quoniam plures conducere non patitur, uno est contenta ductore et iste flagris utitur acerrimis, libidine acquirendi et metu amittendi. In primo curru sedebat Iezabel. 2Rg. 21.c. In secundo Sacerdotes. Dn. 13.b. In tertio Anania et Saphira uxor eius. Actorum 5.a. Est etiam triplex currus Domini. Primus patientie, secundus pudicitie, tertius Caritatis. Primi currus sunt rote, quatuor, scilicet benigna temporalium administratio, operosa infirmantium, compassio, tentatorum blanda consolatio, iniuriarum leta toleratio. Secundi currus rote sunt, abstinentia cibi corporalis, munditia mentis, asperitas vestis, assiduitas laboris. Tertii vero currus rote sunt, zelus Dei, amor proximi, maceratio carnis, devotio, vel liquefactio cordis. Primus currus duobus equis trahitur, qui sunt misericordia in hilaritate et sollicitudo de reddenda ratione. Unde Romanorum 12.b. Qui preest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Secundi currus equi sunt, infirmitas corporalis et inopia temporalis. Tertii currus equi sunt, beneficia Domini iam exhibita et adhuc exhibenda. Primi currus auriga est, fortitudo, secundi mortis assidua consideratio ; tertii mansuetudo. In curru patientie sedebat Iob, sicut patet in libro eius per totum. In curru pudicitie, Eunuchus. Actorum 8.g. In curru vero caritatis, Elias 3Rg.. 19.c. qui zelo zelatus est pro domo Domini.
marg.|
Et nota quod currus Diaboli contrarii sunt curribus Domini. Currui enim caritatis opponitur currus avaritie : currui pudicitie, currus luxurie : currui patientie, currus malitie. Item quadriga Diaboli est suggestio, delectatio, consensus, opus. Vel cogitatio, locutio, opus, consuetudo. Istis quadrigis comminatur Dominus. Na. 2.d. Succendam usque ad summum quadrigas tuas.
marg.|
{s}
Iuga Libani. Lib
anus, id est candidatio, unde iuga Libani significant collegia innocentum, que valde nititur Diabolus subvertere.
marg.|
{t}
Et succidam excelsa cedrorum eius. Ced
rus alta arbor est et significat Prelatos, quos hodie Diabolus succidit, dum per securim litigiorum et causarum separat eos a foliis predicationum et fructibus animarum.
marg.|
{u}
Et electas abietes illius. Pav
imentum templi de tabulis abietinis erat, unde abies potest significare subditos.
marg.|
Hodie enim Diabolus et Prelatos et subditos et fere omnes trahit et etiam continentes.
marg.|
{x}
Et introibo altitudinem summitatis eius. Sum
mitas Ecclesie Prelati sunt ; sed altitudo summitatis curia Romana, quam utrum hodie Diabolus intraverit, a fructibus ipsis potestis cognoscere.
marg.|
{y}
Saltum Carmeli eius. Car
melus interpretatur scientia circumcisionis et significat Clericos, maxime autem Theologos
marg.|
* quorum saltum, id est
marg.|
{4.
82ra}
Δ presumens, quasi certus esset quod omnia ista faceret, sicut Prophete ponebant preteritum pro futuro, prophetali certitudine.
marg.|
{a}
Ego fodi pute
os,
(et bibi aquam)
quasi dicat : ego proposui facere puteos, quando ero in obsidione, ut bibam aquam de eis, quia tantus erit exercitus, ut fluentia exsiccent et ideo puteos aque inopia facient.
marg.|
{b}
Et exsiccavi vestigio pedis mei
) quasi exercitus, qui mecum est et meus est.
marg.|
{c}
Omnes rivos aggerum
id est populos, villarum circa Hierusalem, vel ad litteram, fluvios camporum.
marg.|
{d}
Numquid non audistis. Mod
o convertit Dominus sermonem ad Prophetas et precipue ad Isaiam, quasi non miremini, si populus meus, scilicet decem Tribus, captivatus est : quia istud nequaquam factum est viribus Sennacherib ; sed mea voluntate, qui tanto tempore per Prophetam Amos futurum hoc predixit quod scilicet Israel captivus migraret de terra sua Am. 7.c. quod iste Sennacherib factum suis viribus inaniter gloriatur. Unde dicit.
(Numquid non audistis
) in spiritu, o vos Prophete.
marg.|
{e}
Que olim
id est ab eterno.
marg.|
{f}
Fecerim
id est predestinaverim ei futurum.
marg.|
{g}
Ex diebus antiquis
id est ab initio.
marg.|
{h}
Ego plasmavi illud
id est facere disposui et previdi malum, scilicet quod per Sennacherib infertur, non in hoc quod malum ; sed in hoc quod iustum est, id est non in quantum a Sennacherib male illatum ; sed in quantum populo pro peccatis iuste inflictum.
marg.|
{i}
Et tunc
id est paulo ante.
marg.|
{k}
Adduxi comm
inatam captivitatem super decem Tribus. Solum enim octo anni transierunt, postquam captivate fuerant decem Tribus usque ad tempus illud.
marg.|
{l}
Et factum est
id est Principum qui inter se discordabant et pugnabant. Alii enim volebant se reddere, alii rebellare et de hoc discordia inter eos.
marg.|
{m}
Et in e
radicationem,
civitatum munitarum.
] {n}
Habitatores earum
id est civitatum munitarum.
marg.|
{o}
Breviata manu
id est retracta manu mea, id est defensione ab auxilio eorum.
marg.|
{p}
Contremuerunt nimi
a civium multitudine et virtute et Assyrio veniente.
marg.|
{q}
Et confusi sunt trem
ore.
marg.|
{r}
Facti sunt
] Facti sunt, sicut id est cito consumpti, sicut fenum.
marg.|
{s}
Et gramen pascue
id est herba, que messem impedit ; segetibus se circumvolvendo et impediendo, ne crescant et vocatur temna.
marg.|
Et nota quod non comparat decem Tribus vinee, vel olive, sed infructuosis : ut notet per hec quod erant inutiles.
marg.|
{t}
Et facti sunt velut, herba tectorum que
crescit super tecta.
marg.|
{u}
Que exaruit, antequam maturesceret pre
defectu humoris, ad litteram. Et convertit Dominus sermonem suum ad Sennacherib.
marg.|
{x}
Habitationem tuam
id est Babilonem, dicit Interl. Sed contra Ipse erat Rex Assyrie, cuius Metropolis erat Ninive. Sol. Revera Metropolis Assyrie erat Ninive ; sed ipse erat Monarcha Assyriorum et Chaldeorum : et ideo quandoque habitabat in Babylone, que erat de regno eius ; postea tamen translata est Monarchia ad Chaldeos ;
marg.|
{z}
Et introitum in terram Iudeorum.
] {y}
Et egressum tuum de t
erra Iuda.
marg.|
{a}
Ego cognovi
id est Prophetas cognoscere feci et annuntiare.
marg.|
{b}
Et cogn
ovi, ad litteram,
(insaniam tuam
) quando dixisti : Quis Deus poterit vos liberare de manu mea ? sup. 36.d.
marg.|
{c}
Superbia tua ascendit
) quando dixisti : Ascendam
{4.
82rb} in celum supra astra celi : et ero similis Altissimo, sup. 14.d.
marg.|
{d}
Ponam ergo circulum
quasi dicat : sicut bubalus in naribus annulo et equus in labiis freno domatur ; sic te indomitum et infrenem domabo, quasi dicat : te amplius sustinebo : ut scias, te hoc non viribus tuis potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impie Gentes et infructuose arbores, ut per te, quasi per securim succiderentur.
marg.|
{e}
Et reducam te quia
omnes, per quos venerat, depredatus fuerat : per alios, quos similiter spoliare proposuerat, redire non potuit, sed quoniam cum solis decem evasit : ideo, per loca vasta et inusitata rediit, ut nullus eum fugientem persequi potuisset. Et tradunt hebrei caput et barbam illi rasam in ignominiam et ideo ignominiose legitur reversus in terram suam, secundum quod de eo prophetaverat Isaias, sup. 7.d. In die illa radet Dominus in novacula acuta in his, qui sunt trans flumen in Rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam.
Tibi autem verb
a sunt prophete ad Ezechiam.
marg.|
{g}
Hoc erit signum libe
rationis tue, quasi dicat : tertio anno recedet a te Sennacherib in terram suam, non rediturus. Ego autem predico tibi, quid facies hoc anno et quid secundo, ut cum videris hec impleta, scias verum esse quod predixi de tertio.
marg.|
{h}
Comede hoc anno)
id est primo anno, quo Sennacherib ivit in Egyptum.
marg.|
{i}
Que sponte nascuntur).
Septuaginta autem que prius severas, 4Rg. 19.f. dicitur quod repereris et totum ini dem redit. Imminente enim messe irruerant Assyrii et vastaverant segetes, vineas et quedam oliveta : sed quedam inter ungulas equorum conculcantium evaserant, que collegerunt Iudei post recessum Rapsacis. De quibus dicunt Septuaginta. Comede hoc anno, que prius severas. Item Ezechias prescivit adventum Assyriorum : ideo undecumque congregaverat victualia et reposuerat in Hierusalem. Et de istis dicitur in libro Reg. Comede hoc anno quod repereris. Item de conculcatis in terram, quedam sponte et sine labore hominum germinaverat. Et de his dicitur hic,
Comede hoc anno.
] {k}
Et in anno secundo)
vel secundum librum Regum. Comede, que sponte nascuntur quod idem est. Secundo enim anno, dum Sennacherib moraretur in Egypto vastans eam, quia Iudeis iam defuerant predicta victualia, Dominus valde abundanter multiplicavit eis, que sponte gignit humus et hec vocat communi nomine poma. Et de istis vixerunt secundo anno.
marg.|
{l}
In anno autem occi
so exercitu Sennacherib et ipso fugato.
marg.|
{m}
Seminate et metite)
eodem anno.
marg.|
{n}
Et plantate vineas que
vastate sunt ab Assyriis.
marg.|
{o}
Et comedite fructum earum
] id est vinearum.
marg.|
{Δ} {a} Et mittet id quod
marg.|
* quorum saltum, id est infructuosos, qui multi sunt, intravit Diabolus.
marg.|
{a}
Ego fodi
etc.
Fodi
t Diabolus terrenos per temporalium cupiditatem, ut ebibat aquas gratie. Unde Gn. 26.c. legitur quod Abraham mortuo, obstruxerunt Palestini puteos eius, implentes humo et de hoc dicitur Iud. 7.b. Pone custodes fontium, ut non hauriant ex eis : et sine gladio interficies eos.
marg.|
{b}
Et exsiccavi vestigio. Ist
ud intendit Diabolus valde siccare rivos Scripturarum, rivos lacrimarum, rivos etiam gratiarum. Sequitur.
marg.|
{r}
Facti sunt quod
cito marcescit quoad concupiscentiam vite carnis, Unde infra 40.b. Omnis caro fenum.
marg.|
{s}
Et gramen quoa
d concupiscentiam oculorum, que pascit cupidos, nec tamen satiat.
marg.|
{t}
Et herba que
in alto crescit et numquam fructum facit, quoad superbiam vite.
marg.|
{d}
Ponam ergo circulum.
Circulus iste Dei potentia significat, que nec habet principium, neque finem. Frenum quod de ferro fit, significat hominis patientiam : quia sicut ferrum omnia domat metalla ; sic patientia omnia superat ; nares Diaboli, que concave sunt ; significant suggestiones occultas. Labia eius significant suggestiones apertas. In naribus ergo Diaboli ponit Dominus circulum, quando potentia sua, que eterna est, non habens principium, neque finem, cohibet eius astutiam seducendi. In labiis autem eius frenum ponit, quando dat homini patientiam et fortitudinem, eius tentationibus resistendi.
marg.|
{h}
Comede hoc anno, que sponte nascuntur.
Primus annus hominis est culpe, secundus gratie, tertius glorie. In primo ergo anno comedit homo, que sponte nascuntur, id est mala opera, que ultro se offerunt. In secundo pomis, que sunt odorifera, vescitur, id est bonis operibus delectatur. In tertio autem, que prius severat, sicut dicitur, 4Rg. 19.f. quia tunc redditur immensitas gaudiorum secundum exigentiam meritorum.
marg.|
*
marg.|
{a} Et mittet
marg.|
{b}
Et quod relictum est in A
gris, vel seminibus.
marg.|
{c}
Mittet radices deorsum
etc. id est abundanter faciet fructum, sicut arbor, que quanto profundius mittit radices, tanto altius facit fructum. Vel sic
Et mittet quod
salvatum fuerit etc.id est paucitas illa, que relicta erit de Tribu Iuda, valde postea multiplicabitur et redibit ad loca et populabit terram suam, que propter metum hostium confugerat in Hierusalem. Unde subdit.
marg.|
{d}
Quia de Hierusalem
id est predicti, qui confugerant, de Hierusalem, exibunt et redibunt ad loca sua.
marg.|
{e}
Et salvatio de monte Sion
id est illi, qui salvati fuerunt in Hierusalem exibunt ad possessiones suas.
marg.|
{f}
Zelus Domini exercituum faciet istud
id est dilectio et misericordia, quam Dominus habet erga vos, non merita vestra.
marg.|
Et notat quod propter hoc predicit hec Propheta, quia ipsi valde timebant de fame. Propter hoc autem ita vicinum signum ostendit, ut postquam viderint propinquum credant et remotum.
marg.|
{g}
Propterea quia
Dominus tantum vos zelat et diligit.
marg.|
{h}
Hec dicit Dominus de Rege
scilicet Sennacherib.
marg.|
{i}
Non intrabit civitatem hanc
id est Hierusalem quamvis obsideat eam.
marg.|
{k}
Et non iaciet ibi sagittam unde
quenquam occidat.
marg.|
{l}
Et non occupabit eam clypeus
id est non ponet clypeum suum super muros, sicut fit in civitatibus, que capte sunt.
marg.|
{m}
Et non mittet
id est non implebit fossata, quamvis diu obsideat eam.
marg.|
{n}
In via, qua venit, per eam revertetur
etc.
cui
credendum est.
marg.|
{o}
Et protegam civitatem istam
quasi dicat : Dominus, istud faciam propter clementiam meam, non propter merita vestra ; sed propter honorem meum, ne videar iniustus, tradendo fidelem Regem et civitatem, quam elegi.
marg.|
{p}
Et propter David
id est meritis et precibus David, vel propter promissionem factam David. Et per hoc notat aliquos ibi fuisse fide et opere heredes David.
marg.|
{q}
Egressus est autem Angelus Domini de P
aradiso ad hoc forte faciendum. Vel.
Egressus : qu
ia apparuit, ubi prius non apparebat esse.
marg.|
{r}
Et percussit in castris Assyriorum quos
Dei potentia sine vulnere occidit et in pulverem redegit.
marg.|
{s}
Et surrexerunt mane), Se
nnacherib et pauci de exercitu suo scilicet tantum decem, ut dicunt Hebrei.
marg.|
{t}
Et ecce omnes
id est fere totus exercitus.
marg.|
{u}
Cadavera mortuorum
id est mortui erant.
marg.|
{x}
Et egressus est
etc.
extr
a Iudeam.
marg.|
{y}
Et reversus est in t
erram suam.
marg.|
{z}
Et habitavit in Ninive in q
ua erat habitatio eius et sedes regni.
marg.|
{a}
Et factum est. For
te quia per tres annos non fuerat in terra, prius iverat ad templum Dei sui, sicut solent facere peregrini, quando veniunt de peregrinatione : et Monachi, quando veniunt de via, tamquam forte gratias redditurus Deo suo de hoc quod non erat mortuus cum aliis de exercitu, credens se liberatum per eum a morte et cucurrerat ibi populus ad videndum Regem.
marg.|
{b}
Adramelech et Sarasar filii eius in i
llo tumultu,
percusserunt eum gladio. Mat
re istorum mortua, duxerat Sennacherib aliam uxorem, ex qua filium habebat Asaraddon. Et quia magis diligebat secundam, ideo voluit filium eius Asaraddon substituere in regnum : super quo indignati isti duo, ad quos pertinebat regnum, occiderunt patrem. Vel secundum alios conquerebatur Sennacherib, quare Deus suus non iuverat eum : et credens eum offensum sibi, volens ipsum placare, promittebat quod predictos filios ipsi offerret, si ipse hoc ratum velle habere. Quod illi audientes, timebant interfici ab eo, ideo occiderunt eum.
marg.|
{c}
Fugeruntque timo
re Asaraddon fratris sui, qui iam ceperat regnare.
marg.|
{e}
Et regnavit Asaraddon filius eius pro eo. Ist
e fuit Asaraddon, qui misit cultores in Samariam, ne inculta remaneret. 4Rg. 17.d.
marg.|
*
marg.|
{a}
Et mittet id quod salvatum fuerit. Sol
a humilitas salvat hominem. Unde hic, dicitur.
Quod salvatum fuerit, mittet radices deor
sum,
per humilitatem. Et
faciet fructum sursum, per exaltationem. Unde Lc. 18.c. Qui se exaltat, humiliabitur ; et qui se humiliat, exaltabitur. Prv. 15.d. Gloriam precedet humilitas.
marg.|
{g}
Propterea hec dicit Dominus de Rege Assyriorum. Non intrabit civitatem hanc per
male cogitationis immissionem.
marg.|
{k}
Et non iaciet ibi sagittam unde
vulneretur anima per malum consensum, vel delectationem.
marg.|
{l}
Et non occupabit eam clypeus
id est non ponet ibi signum tamquam ceperit eam per mali operis perpetrationem.
Et non mittet in circuitu eius aggerem unde
captam teneat animam per malam consuetudinem.
marg.|
{n}
In via, qua venit, per eam revertetur. Hoc
fit, quando homo suggestionibus Diaboli non consentit, tunc enim revertitur Diabolus per viam, qua venit. Quando autem consentit homo ; tunc transit per medium hominem, Unde. Is. 51.g. Incurvare, ut transeamus.
marg.|
{q}
Egressus est Angelus Domini et percussit in castris Assyriorum, centum octoginta quinque millia. Ang
elus iste significat Christum, qui est Angelus magni consilii, sup. 9.b. secundum Septuaginta. Qui in iudicio egredietur ad iudicandum et percutiet Diabolum et omnes malos virga oris sui, quando dicet. Ite, maledicti, in ignem eternum. Mt. 25.d.
marg.|
{s}
Et surrexerunt mane. Bon
i semper erant in mane iucunditatis, in mane prosperitatis, in mane eternitatis.
marg.|
{t}
Et ecce omnes cadavera mortuorum. Hoc
est quod dicitur in fine huius libri Egredientur et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me.
marg.|
{a}
Et factum est, cum adoraret in templo Nesrach Deum suum. Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio. Nes
rach interpretatur tenera tentatio. Tunc facile occiditur Diabolus, quando tenera est tentatio.
marg.|
Et nota quod duo filii sui occidunt eum, Adramelech, scilicet stola Regis, vel decor regni, sive indutus, aut regnator decorus et Sarasar Princeps tribulationis, vel elatio angustie. Hi sunt filii Diaboli. Primo enim habuit unum per naturam, quando decorem regni celestis habuit in sua creatione. Consequenter habuit secundum per culpam, quando factus est Princeps tribulationis et inferni, in sua precipitatione, occiditur autem ab istis : quia a nobis effugatur per contemplationem decoris celi et tribulationis inferni. Hec duo occidunt eum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_37)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_37)
Notes :