Hugo de Sancto Caro

Capitulum 47

Numérotation du verset Is. 47,1 

Descende1
1 Descende Rusch (Erfurt) Weber ] Aescende errore rubricatoris Rusch (facsim.)
sede
in pulvere2
2 pulvere] pulverem Weber
virgo filia Babylon,
sede in terra
non est solium
filie Chaldeorum
quia ultra non vocaberis mollis et tenera
Numérotation du verset Is. 47,2 

tolle molam
et mole farinam
denuda turpitudinem tuam
discoperi humerum
revela crus
transi flumina
Numérotation du verset Is. 47,3 

Revelabitur
ignominia tua et videbitur opprobrium tuum
ultionem capiam
et non resistet mihi homo
Numérotation du verset Is. 47,4 

redemptor noster
Dominus exercituum
nomen illius
Sanctus Israel
Numérotation du verset Is. 47,5 

sede tace
et intra in tenebras
filia Chaldeorum
quia non vocaberis
ultra domina regnorum
Numérotation du verset Is. 47,6 

iratus sum super populum meum
Contaminavi
hereditatem meam
et dedi eos in manu tua
non posuisti eis
misericordias super senem
Aggravasti
iugum tuum
Numérotation du verset Is. 47,7 

et dixisti in sempiternum
ero domina
non posuisti hec
super cor tuum
neque recordata es novissimi tui
Numérotation du verset Is. 47,8 

et
nunc audi hec
delicata
et habitans confidenter
que dicis in corde tuo ego sum
et non est
preter me amplius non sedebo vidua
et ignorabo sterilitatem
Numérotation du verset Is. 47,9 

venient tibi duo hec subito in die una sterilitas
et viduitas
universa venerunt super te
propter multitudinem
maleficiorum tuorum
et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem
Numérotation du verset Is. 47,10 

et fiduciam
habuisti in malitia tua
et dixisti non est qui videat me
sapientia tua
et scientia tua
hec decepit te et dixisti
in corde tuo ego sum
et preter me non est altera
Numérotation du verset Is. 47,11 

veniet super te malum
et nescies ortum
Eius
et irruet
super te calamitas quam non poteris expiare
veniet super te repente miseria quam nescies
Numérotation du verset Is. 47,12 

sta
cum incantatoribus tuis
et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti
ab adolescentia tua
si forte quid prosit tibi aut si possis fieri
fortior
Numérotation du verset Is. 47,13 

defecisti in multitudine consiliorum tuorum
stent
et salvent te augures celi
qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis annuntiarent ventura tibi
Numérotation du verset Is. 47,14 

ecce
facti sunt quasi stipula
Ignis
combussit eos
Non
liberabunt animam suam
de manu flamme non sunt prune
quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum
Numérotation du verset Is. 47,15 

sic facta sunt
tibi in quibuscumque laboraveras
Negotiatores
tui ab adolescentia tua
unusquisque in via sua
erraverunt non est
qui salvet te

Capitulum 47

Numérotation du verset Is. 47,1 
marg.| Descende, sede in pulvere, virgo, filia Babylon. Adh uc in hoc capitulo immoratur Propheta circa destructionem Babylonis. Et dividitur hoc capitulum in duas partes. In prima destructionem Babyloniorum et ignorantiam eorum predicit, In secunda causas predicte destructionis subiungit. Dicit ergo.
marg.| {m} Descende de s olio regni.
marg.| {n} Sede in pulvere quasi vilis ancilla.
marg.| {o} Virgo filia Babylon id est plebs Babylonis que es filia per creationem, vel filia Babylonis per habitationem. Plebem autem illam Virginem vocat propter bonorum operum sterilitatem, vel propter nobilitatem virginitatis secundum suam opinionem.
marg.| {q} Sede in terra ut a ncilla et vilis. Quia.
marg.| {r} Non est solium id est dignitas regni.
marg.| {s} Filie Chaldeorum id est Babylonis, que condita est a Chaldeis.
marg.| {t} Quia ultra non vocaberis mollis et tenera. Loq uitur de ea sub metaphora Reginarum, que mollibus solent indui et tenere solent esse, quasi dicat : non eris amplius in mollitie deliciarum et teneritudine, sicut olim.
marg.| {u} Tolle molam et mole farinam quod est officium ancillarum et captivarum, quasi que modo es regia civitas, redigeris in ancillam. Vel, ut dicit Hieronymus hoc officium ad coitum referri potest, secundum quod legitur de Samsone : quod Philistei erutis oculis fecerunt eum ad molam molere, id est cum mulieribus fecerunt eum concumbere, ut ex eo fortes homines haberent, quasi dicat : coitum prebebis Medis et Persis, qui in hoc
marg.| {Δ} sunt ferventissimi.
Numérotation du verset Is. 47,mystice 
marg.| {m} Descende, sede in pulvere virgo filia Babylon. Ver ba sunt Domini ad animam peccatricem, cui dicitur, ut descendat humiliter confitendo, ut sedeat a peccatis cessando : et hoc in pulvere per utilitatem penitentie. Dicit ergo.
marg.| {o} Virgo ster ilis a bono per peccata omissionis.
marg.| {p} Filia Babylon id est confusionis per peccata commissionis,   (Descende ) a tum ore superbie. Ier. 13.c. Dic Regi et Dominatrici : humiliamini, sedete in pulvere : quoniam de capite vestro decidit corona glorie. Gn. 24.g. Rebecca conspecto Isaac descendit de camelo.
marg.| {n} Sede in pulvere id est tuam considerans vilitatem a peccatis quiesce. In virgine duo sunt, sterilitas et integritas. In matre duo sunt, feditas et fecunditas. Unde Beata Virgo de virginitate accepit integritatem et sterilitatem reliquit ; de matre fecunditatem et feditatem reliquit : et facta est mater integra et virgo fecunda : mater sine feditate, virgo sine sterilitate : vocatur ergo anima peccatrix virgo, non propter integritatem, sed propter sterilitatem : Unde filia Iepte plangebat virginitatem suam, id est sterilitatem suam. Idc. 11.g.
marg.| {q} Sede in terra per penitentie asperitatem.
marg.| {r} Non est solium filie Chaldeorum id est non est gaudium anime peccatrici, supra 23.b. Transi terram tuam, quasi fluvium filia maris, non est cingulum ultra tibi. Chaldei interpretantur feroces : Utinam filiis Chaldeorum, id est oppressoribus pauperum non esset solium regni, vel prelationis, qui regunt subditos in virga ferrea, ut dicitur in Ps. 2. Qui cum austeritate imperant et cum potentia. Ez. 34.a. Ier. 13.c. Dic Regi et Dominatrici : humiliamini et sedete in pulvere : quoniam de capite vestro decidit corona Glorie.
marg.| {t} Quia ultra non vocaberis mollis et tenera. Hoc potest dici vetulis lascivis, que ungunt facies suas, ut tenere videantur et molles ; sed senium non potest mentiri. supra 33.d. sic erit desertum in Chermel ; et Chermel, id est molle, vel tenerum in saltum reputabitur. Deuteronom. 28.f. Tenera mulier et delicata, que super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius.
marg.| {u} Tolle molam spei et timoris.
marg.| {x} Et mole farinam. Per molam spei, mole farinam misericordie Dei ; ut inde tibi facias panem confidentie. Per molam timoris, mole farinam iustitie Dei ; ut inde tibi facias panem terroris, atque angustie. Dt. 24.b. Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, id est tantum spem, vel tantum timorem. Gregorius. In cassum metuit, qui non confidit. Mt. 24.d. Due erunt molentes in mola ; una assumetur et altera relinquetur.
marg.| {Θ} {a} Denuda turpitudinem
marg.| {4. 106ra} Δ sunt ferventissimi.
marg.| {a} Denuda turpitudinem tuam id est inferiora membra corporis tui.
marg.| {b} Discooperi humerum, revela crus quasi dicat : ita facient te discooperire hostes, ut provocentur ad libidinem : vel ita nudam ducent te in captivitatem ; acceptis spoliis tuis. Vel sic.   Revela crus id est leva vestes usque ad crura. Et sic.
marg.| {c} Transi flumina quasi dicat : in captivitatem ibis non in equo, nec in navi, nec ponte transibis, sed pedibus tuis ; ita quod oportebit te revelare crura. Et sic.
marg.| {d} Revelabitur ignominia tua id est turpitudo corporis tui.
marg.| {e} Et videbitur opprobrium tuum id est pudenda tua, cum scilicet pedibus nudis transibis per flumina : vel cum hostes te discooperient ad suam libidinem exercendam.
marg.| {f} Ultionem capiam de t e. Nunc loquitur Propheta in persona Domini.
marg.| {g} Et non resistet mihi homo id est Angelus custos tuus, sicut Moyses restitit mihi volenti delere filios Israel. Ex. 32.
marg.| {h} Redemptor noster. Hic loquitur in persona sua, vel populi, quasi dicat : ita destruetur Babylon : sed {i}   Dominus exercituum ipse erit Redemptor noster : et sic est vox Prophete. Vel potest esse vox populi redeuntis de captivitate et dicentis : Redemptor noster Dominus exercituum, est supple.
marg.| {k} Nomen illius sanctus Israel id est sanctificans Israel.
marg.| {m} Sede, tace Adhu c prosequitur de destructione Babylonis sub metaphora nobilis mulieris dicens.
marg.| {m} Sede pre confusione et non audeas de cetero exire de domo, que prius eras erecta per superbiam.
marg.| {n} Tace ut n on audeas loqui de cetero, sicut prius grandiloqua per iactantiam.
marg.| {o} Et intra in tenebras pre confusione lucem fere non sustinens. Vel,   Intra in tenebras id est carceres tenebrosos intrabis.
marg.| {p} Filia Chaldeorum id est Babylon, que constructa es a Chaldeis.
marg.| {q} Quia non vocaberis ultra Domina regnorum id est non tenebis amplius Monarchiam Egyptiorum et Assyriorum et aliorum, sicut ante.
marg.| {r} Iratus sum super populum meum. Sec unda pars, in qua Dominus exponit causam, quare eam destruet, ne sine causa videatur hoc facere. Et ponit Dominus quasi tres causas huius destructionis. Prima est, quia populum Dei oppresserat violenter, ibi :   Iratus sum. Sec unda est superbia Chaldeorum, ibi :   Et dixisti in sempiternum. Ter tia est maleficia eorum, ibi :   Universa venerunt super te. Dic it ergo.
marg.| {r} Iratus sum super populum meum id est super Iudeos.
marg.| {s} Contaminavi hereditatem meam id est contaminari permisi Iudeos a te per captivitatem : Vel contaminatos ostendi per idololatriam comminando eis captivitatem per Prophetas.
marg.| {t} Et dedi eos in manu tua ut f lagellares, non ut occideres.
marg.| {u} Non posuisti eis misericordias id est nullius miserta es.
marg.| {x} Super senem aggravasti iugum tuum vel, meum valde quasi dicat : etiam senem, qui est persona valde miserabilis, crudeliter oppressisti. Ecce prima causa.
marg.| {y} Et dixisti : in sempiternum ero Domina. Ecc e secunda causa, scilicet superbia.
marg.| {z} Non posuisti hec super cor tuum scilicet quod populus meus pro peccatis suis affligebatur, vel hec, que modo pateris a Medis et Persis.
marg.| {a} Neque recordata es novissimi tui id est captivitatis tue
marg.| {Δ} que erit in novissimis.
marg.| {Θ} {a} Denuda turpitudinem tuam id est peccatorum tuorum hic in foro penitentie per confessionem, vel ego revelabo in foro iustitie per punitionem. Na. 3.b. Revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam Gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.
marg.| {b} Discooperi humerum, revela crus id est confitere peccata spiritualia et carnalia. Vel per humerum, accipiuntur excusationes {4. 106rb} peccati. Unde Septuaginta. Revela operimentum tuum, denuda canos, discooperi tibias. Ier. 13.d. Ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit ignominia tua, adulteria tua et hinnitus tuus. Multi autem revelant peccata sua per iactantiam quod valde displicet Deo. Eze. 23.c. Denudavit fornicationes suas et discooperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea, sup. 3.b. Peccatum suum, sicut Sodoma predicaverunt.
marg.| {c} Transi flumina. Rec tus ordo est, ut post peccatorum denudationem per confessionem, transeamus flumina voluptatum per assumpte penitentie asperitatem, sup. 23.b. Transi terram, quasi flumina, filia maris.
marg.| {d} Revelabitur ignominia tua etc. vel sacerdoti soli in presenti ; vel omnibus, qui erunt in iudicio in futuro, 2Rg. 12.c. Tu fecisti in abscondito ; ego vero faciam in conspectu omnis Israel.
marg.| {f} Ultionem capiam a pe ccatore spontanee per satisfactionem ; vel coacte per punitionem. Rm. 12.d. Mihi vindicta et ego retribuam, dicit Dominus.
marg.| {g} Et non resistet mihi homo. Iob. 9.a. Quis restitit ei et pacem habuit ? Ier. 49.d. Quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ? infra 64.c. Non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te.
marg.| {h} Redemptor noster Dominus exercituum nomen illius. Ecc e post supplicium malorum subditur confessio bonorum : quia flagellato pestilente, sapiens sapientior erit. Prv. d. Mos enim puerorum est quod si viderint aliquid turpe, statim currunt ad matrem : sic boni, cum vident alios flagellari, currunt ad misericordiam Dei exorandam. Prov 24.d. Quod cum vidissem, posui in corde meo et exemplo didici sapientiam, vel disciplinam.
marg.| {l} Sanctus Israel ). Lv. 19.a. Sancti estote : quoniam ego sanctus sum.
marg.| {m} Sede, tace et intra in tenebras, filia Chaldeorum ). Sede prius erecta per superbiam : Tace prius grandiloqua per arrogantiam : Intra in tenebras prius volens apparere per inanem gloriam. Item sede per humilitatem, tace per modestiam, intra in tenebras per peccatorum tuorum considerationem et confessionem. Na. 3.c. Intra in lutum etc.
marg.| {p} Filia Chaldeorum) id est Demonum per consensum et operationem. Eccl. 20.a. Homo sapiens tacebit usque ad tempus. Am. 5.d. Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est, Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit : quia levabit se super se.
marg.| {q} Non vocaberis ultra Domina regnorum ) cordis, oris, manus. Hbr. 11.e. Sancti per fidem vicerunt regna. Thr. 1.a. Princeps provinciarum facta est sub tributo.
marg.| {r} Iratus sum super populum meum Za. 1.c. Zelatus sum super Hierusalem. et Sion zelo magno : et ita magna ego irascar super Gentes opulentas. Ecce irascitur Dominus super populum suum zelo temporalis pene ; sed super Gentes, id est super peccatores irascitur ira magna punitionis eterne.
marg.| {s} Contaminavi hereditatem meam. Dominus sepe hereditatem suam contaminari permittit per culpam, non ad damnationem suam, sed ad humiliationem : sicut Petrum permisit cadere in peccatum. Quandoque autem contaminatam ostendit per penam. Ier. 12.b. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam.
marg.| {t} Et dedi eos in manum tuam : non posuisti eis misericordias. Ver ba sunt Domini loquentis ad malum Prelatum, cui Dominus dedit populum subditum, ut erudiat, non per malum exemplum corrumpat : ut pascat, non spolia rapiat : ut iuste iudicet, non ut opprimat. Ipse autem non sic arbitratur, sed ad conterendum est cor eius, ut dicitur de Assur. sup. 10.b.
marg.| {x} Super senem aggravasti iugum tuum valde Lam. 4.c. Facies Sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. De talibus Prelatis erat Roboam, cui dictum est. Imminue paululum de Imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod imposuit nobis et serviemus tibi. Et ipse respondit : Pater meus aggravavit iugum vestrum et ego addam iugo vestro. 3Rg. 12.c.
marg.| {y} Et dixisti, in sempiternum ero Domina. Contra illud Eccles. 5.a. Ne dixeris in corde tuo : sufficiens est mihi vita.
marg.| {z} Non posuisti hec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. Hoc dicitur contra ingratos, qui beneficia Dei non recolunt : et contra negligentes, qui de necessitate mortis sue non advertunt ; cum tamen recordatio mortis sordes abluat peccatorum. Unde per contrarium. Lam. 1.c. Sordes eius in pedibus eius, non est recordata finis sui. Et a malo cavere faciat in futurum. Eccles. 7.d. Fili, memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
marg.| {Θ} Eccl. 28.a.
marg.| {4. 106va} Δ que erit in novissimis.
marg.| {a} Et nunc audi hec delicata que nunc affluis deliciis.
marg.| {a} Et habitas confidenter : que nihil metuis.
marg.| {c} Que dicis in corde tuo quasi non credens quod aliquis posset nocere tibi.
marg.| {d} Ego sum Domina mundi.
marg.| {e} Et non est preter me amplius civitas aliqua, que regnet.
marg.| {f} Non sedebo vidua id est sine Rege non ero.
marg.| {g} Et ignorabo sterilitatem id est semper ero populosa.
marg.| {h} Venient tibi hec duo subito in die una irruente super te Cyro et Dario subito. Et exponit, que duo.
marg.| {i} Sterilitas populi.
marg.| {k} Et viduitas Regis.
marg.| {l} Universa predicta.
marg.| {m} Venerunt super te id est cito venient.
marg.| {n} Propter multitudinem maleficiorum tuorum id est incantationem Magorum tuorum, quorum consilia sequebaris.
marg.| {o} Et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem qui nulla super miserorum afflictione misericordia movebantur.
marg.| {p} Et fiduciam habuisti in malitia tua id est in consilio maleficorum tuorum.
marg.| {q} Et dixisti, non est, qui videat me. Glossa id est qui corrigat me, ut ponatur antecedens pro consequente.
marg.| {r} Sapientia tua id est sapientes tui, id est Harioli, Magi et Auruspices.
marg.| {s} Et scientia tua id est divinatio et astrorum inspectio.
marg.| {t} Hec decepit te quia dicebant tibi de verbis Isaie et Ieremie non curare.
marg.| {u} Et dixisti in corde tuo ; ego sum Domi na.   Et preter me non est altera civitas ita potens.
marg.| {x} Veniet super te malum belli et o bsidionis.
marg.| {y} Et nescies ortum eius quia ita cito et subito venerunt Medi et Perse quod quasi nescierunt, unde venirent ; non enim credebat esse venturos.
marg.| {z} Et irruet super te calamitas id est miseria destructionis.
marg.| {a} Quam non poteris expiare id est a te expellere : vel sacrificiis placare.
marg.| {b} Veniet super te miseria repente, quam nescies modo .
marg.| {c} Sta contra Cyrum et D arium.
marg.| {d} Cum incantatoribus tuis ut d oceant te, vel iuvent evadere ab eis.
marg.| {e} Et cum multitudine maleficorum tuorum id est Magorum et Hariolorum.
marg.| {f} In quibus laborasti ab adolescentia tua id est quorum consilio a principio regni cuncta disponis.
marg.| {g} Si forte quid prosint tibi vel iuvando, vel consilium dando.
marg.| {h} Aut si possis fieri fortior per eos.
marg.| {i} Defecisti in multitudine consiliorum tuorum quasi consiliarii tui non suffecerunt, tibi obsidionem predicere, nec te eripere quod patet per manum scribentem in pariete, quam omnes sapientes Babylonis nescierunt legere, sed solus Daniel. Dn. 5.
marg.| {Δ} {a} Stent et salvent te
marg.| {Θ} Eccl. 28.a. Memento novissimorum et desine inimicari.
marg.| {u} Et nunc audi hec, delicata. Ecce voluptas.
marg.| {b} Et habitans confidenter. Ecce securitas.
marg.| {c} Que dicis in corde tuo : Ego sum, non est preter me amplius. Ecce superbia. Primo debetur penalitas. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in delitiis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Secundo timiditas. Lv. 26.f. Terrebit eos sonitus folii voluntatis. Tertio debetur vilitas. Unde supra 14.d. In celum ascendam super astra nubium, vel celi exaltabo solium meum. Ecce superbia et subditur. Verumtamen ad inferna detraheris, usque ad profundum Laci. Ecce deiectio et vilitas.
marg.| {f} Non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem. Apc. 18.b. Sedeo ut Regina et vidua non sum et luctum non videbo.
marg.| {h} Venient tibi hec duo subito, in die una sterilitas ut non possis de cetero generare filios, id est facere opera, que te ducant ad celum.
marg.| {k} Et viduitas ut a mittas Christum Sponsum. De primo Io. 9.a. Operamini, dum dies est, veniet enim nox, in qua nemo poterit operari. De secundo Mt. 25.d. Discedite a me, maledicti, in ignem eternum etc.   Hec duo sepe veniunt simul Ecclesie.
marg.| {i} Sterilitas id est temporalium direptio.
marg.| {k} Et viduitas id est spoliatio a bono Prelato. Et sequitur quare.
marg.| {4. 106vb} {l} Universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum, vehementem. Ecc e due cause, quare Dominus Ecclesiam sepe permittit tribulari, scilicet propter malitiam, vel maleficia et oppressiones Bedellorum et duritiam Advocatorum : qui incantatores dicuntur, quia aures Iudicum ornatu verborum incantant. Na. 3.a. Corruent in corporibus suis propter multitudinem fornicationum meretricis speciose et grate et habentis maleficia : que vendidit Gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis. Vehemens autem dicitur duritia Advocatorum : quia nulli parcit, nec diviti, nec pauperi, nec iuveni, nec seni, nec vidue, nec pupillo et ideo difficile sanabilis est, Eccl. 12.c. Quis medebitur incantatori, id est Advocato a serpente percusso, id est a Diabolo, quasi dicat : valde difficile est.
marg.| {p} Et fiduciam habuisti in malitia tua Plus habet hodie Ecclesia fiducie in rapinis et exactionibus Bedellorum suorum, quam in proventibus iustorum reddituum.
marg.| {q} Et dixisti, non est, qui videat me. Ocu li tamen Domini in omni loco contemplantur bonos et malos. Prv. 15.a.
marg.| {r} Sapientia tua id est stultitia mundi.
marg.| {s} Et scientia tua que prudentia carnis dicitur.
marg.| {t} Hec decipit te que tamen non est sapientia nisi abusive Eccl. 19.c. Non est sapientia nequitie disciplina.
marg.| {u} Et dixisti in corde tuo, ego sum et preter me non est altera Ecce iam multotiens repetitum est hoc, quia scientia insensati inenarrabilia verba, ut dicit Eccl. 21.c.
marg.| {x} Veniet super te malum. ] {y}   Et nescies ortum eius. Hoc fit maxime propter peccatum superbie : quia superbus numquam, aut raro de delictis suis recogitat : excecatus enim est, ita ut mala sua non videat, sed bona. Iob. 9.a. Qui transtulit montes et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. Prv. 5.b. Huic ex templo veniet perditio sua, dicitur de homine apostata, id est superbo.
marg.| {z} Et irruet super te calamitas corporis et anime.
marg.| {a} Quam non poteris expiare nec potentia, nec prece, nec pretio. De primo dicitur Sapient. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur : non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, qui est omnium Dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam : quoniam pusillum et magnum ipse fecit et qualiter est illi cura de omnibus : fortioribus autem fortior instat cruciatio. De secundo et tertio dicitur Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
marg.| {c} Sta cum incantatoribus tuis, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosint tibi, aut si possis fieri fortior. Hoc poterit dici irrisorie in die iudicii negotiatoribus et avaris, qui omne studium et sollicitudinem ab adolescentia sua posuerunt in divitiis, sive per fas, sive per nefas congregandis : que tamen in die iudicii eos non poterunt liberare. Eccl. 5.a. Nil proderunt divitie in die obductionis. Specialiter tamen hoc poterit dici Episcopis et Prelatis, ut stent cum incantatoribus suis, id est cum Advocatis quorum consilio et fallacia pauperes spoliaverunt, causas protelaverunt, iniustas causas velut iustas defenderunt. Neutri tamen aliis poterunt subvenire, quia unumquemque oportebit pro se reddere rationem. Non valebit tunc advocatio. 2Cor. 5.b. Omnes astabimus ante tribunal Christi, non alii pro nobis, ut recipiat unusquisque prout gessit in corpore suo, sive bonum, sive malum.
marg.| {i} Defecisti in multitudine consiliorum tuorum quia consiliarii falsi et dolosi erant, ideo non poterunt fallere Iudicem, qui scit omnem veritatem, immo qui est ipsa veritas. Io. 14.a. Nec ipsum corrumpere, qui arguet in equitate pro mansuetis terre, sup. 11.a. Immo qui est ipsa iustitia, sup. 46.d. Prope feci iustitiam meam. Eccles.
marg.| {Θ} 34.a. Ab immundo
marg.| {4. 107ra} {Δ} {a} Stent et salvent te id est Astrologi tui, qui et mathematici vulgo dicuntur, qui stellis arbitrantur regi omnia.
marg.| {b} Qui contemplabantur quasi in eis credentes cognoscere futura.
marg.| {c} Et supputabant menses etc.) dicentes : hoc eveniet in illo mense et hoc in illo.
marg.| {d} Ecce facti sunt vacu i a potentia et impotentes resistere.
marg.| {e} Ignis ) captivitatis, vel incense civitatis, ad litteram :
marg.| {f} Combussit illos), vo biscum.
marg.| {g} Non liberabunt id est vitam.
marg.| {h} De manu flamme id est de potentia ignis, quin comburantur.
marg.| {i} Non sunt prune homi nes.
marg.| {k} Nec focus homi nes ad calefaciendum se, quasi dicat : ille ignis : non erit modicus talis, ut ad calefaciendum homines accendatur, sed quo tota civitas comburatur.
marg.| {l} Sic facta sunt tibi inut ilia, supple, ut predictum est, omnia.
marg.| {m} In quibuscumque id est Magi, incantatores et Harioli, in quibus acquirendis multum studueris, quasi dicat : sicut defecisti in consiliariis, ut non possent te liberare ; sic in omnibus aliis.
marg.| {n} Negotiatores tui id est Magi et incantatores tui, qui multa per mendacia sua lucrabantur.
marg.| {o} Ab adolescentia tua id est fugerunt, ibi evadere potuerunt.
marg.| {q} Non est ex e is,   qui salvet te a mi seria. Vel negotiatores vocat illos, qui ad vindicandum ex omni regione in Babylonem veniebant ; sed audita obsidione reversi sunt, unusquisque in regionem suam, nec Babylonem defendere potuerunt. Et hoc est quod dicit.
marg.| {n} Negotiatores tui id est illi, qui ab adolescentia sua ad negotiandum in te venire consueverant.
marg.| {p} Unusquisque in via id est fugerunt unusquisque per viam suam, non simul, scilicet fugientes pre timore et errantes.
marg.| {q} Non est, qui salvet te ex e is, quasi dicat : non intromittunt se de liberatione tua, licet in eis haberes magnam fiduciam et de eis multum iactares te.
marg.| {Θ} 34.a. Ab immundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur ? Divinatio erroris et auguria et mendacia et somnia, maleficorum vanitas.
marg.| {a} Stent et salvent te. Aug ures celi sunt Theologi, qui contemplantur sidera, id est superna : nihilominus tamen computant bene menses, id est temporalia, que in continuo defectu sunt et propterea multi eorum ventura annuntiant, id est predicant, Ps. 72. Posuerunt in celum os suum : et lingua eorum, scilicet lingua cordis transivit in terra. Ier. 10.a. A signis celi nolite metuere, que timent Gentes, quia leges populorum vane sunt. Eccl. 33.a. Quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus anNm. Sol Solem, a Domini scientia separati sunt, Gal. 4.b. Dies observatis et menses et tempora et annos : timeo autem, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
marg.| {d} Ecce facti sunt quia mali Prelati, vani Theologi et falsi Advocati fuerunt : hic stipula per omnium bonorum vanitatem et verborum sonoritatem et inconstantie levitatem, ideo parati sunt ad ignem gehenne. Ier. 13.c. disseminando eos, quasi stipulam, que a vento rapitur. Mal. ultimo a. Erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens.
marg.| {g} Non liberabunt. Ver um est, nec ipsi, nec alii. Ps. 48. Frater non redimit : redimet homo : quasi dicat : Non.
marg.| {i} Non sunt prune, quibus calefiant. Ecc e qualis est ignis infernalis, non enim paratus est ad calefaciendum, sed ad comburendum : nec lucidus est, sed obscurus. Unde subditur.
marg.| {k} Nec focus. Ad ignem enim sedent mulieres, quando nent, ut videant : sed ignis, ut dicitur, post diem iudicii quantum ad luciditatem erit in Paradiso ; quantum ad combustionem in inferno.
marg.| {l} Sic facta sunt tibi id est inutilia, immo nociva et materia ignis infernalis et argumentum. Sap. 5.d. pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
marg.| {4. 107rb} {n} Negotiatores tui id est Clerici tui, qui sunt negotiatores.
marg.| {o} Ab adolescentia sua. Os. 11.d. Circumdedit me Ephraim in negotiatione et in dolo domus Israel, Eccl. 26.d. Difficile exuitur negotians a negligentia sua.
marg.| {q} Non est, qui salvet te nec Deus, quia non debet : nec homo, quia non potest : nec Diabolus, quia non vult : nec Prelatus, quia non curat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_47)

Notes :