Capitulum 54
Numérotation du verset
Is. 54,1
Lauda
Sterilis
que non paris
decanta laudem et hinni
que non pariebas quoniam multi filii deserte
magis quam
eius
que habebat
virum
dicit Dominus
Numérotation du verset
Is. 54,2
Dilata
Locum
tentorii tui
et pelles
tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos
et clavos tuos consolida
Numérotation du verset
Is. 54,3
ad dexteram enim et ad levam
penetrabis et semen tuum
gentes hereditabit et civitates
Desertas
inhabitabit
Numérotation du verset
Is. 54,4
noli timere
quia non confunderis
neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adolescentie tue
oblivisceris et opprobrii viduitatis tue non recordaberis amplius
Numérotation du verset
Is. 54,5
quia dominabitur tui qui fecit te
Dominus exercituum nomen eius et redemptor
tuus Sanctus
Israel Deus omnis terre
vocabitur
Numérotation du verset
Is. 54,6
quia ut mulierem derelictam
et merentem
Spiritu
Vocavit
te Dominus
et uxorem ab adolescentia abiectam
dixit Deus tuus
Numérotation du verset
Is. 54,7
ad punctum
in modico
dereliqui te et in miserationibus magnis
congregabo te
Numérotation du verset
Is. 54,8
in momento
indignationis abscondi
faciem meam
parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui
Dicit1
1 Dicit] dixit
Weber
redemptor tuus Dominus
Numérotation du verset
Is. 54,9
sicut in diebus Noe
Istud
mihi est cui iuravi
ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi
ut non irascar tibi
et non increpem te
Numérotation du verset
Is. 54,10
montes enim commovebuntur et colles contremescent
misericordia autem mea non recedet et fedus pacis mee
non movebitur dixit miserator tuus Dominus
Numérotation du verset
Is. 54,11
paupercula
Tempestate
convulsa absque ulla consolatione
ecce ego sternam
per ordinem
lapides tuos
et fundabo te in saphiris
Numérotation du verset
Is. 54,12
et ponam iaspidem
propugnacula tua
et portas tuas
in lapides sculptos
et omnes terminos tuos
in lapides desiderabiles
Numérotation du verset
Is. 54,13
universos filios tuos
doctos
a Domino et
multitudinem pacis filiis tuis
Numérotation du verset
Is. 54,14
et in iustitia
fundaberis recede procul a calumnia
quia non timebis
et a pavore quia non appropinquabit
Tibi
Numérotation du verset
Is. 54,15
Ecce
accola
Veniet
qui non erat mecum advena
quondam tuus adiungetur tibi
Numérotation du verset
Is. 54,16
Ecce
ego creavi
fabrum
sufflantem
in igne prunas
et
proferentem vas
in opus suum
et ego creavi
Interfectorem
ad disperdendum
Numérotation du verset
Is. 54,17
omne vas
quod fictum est
contra te non dirigetur
et omnem linguam
resistentem tibi in iudicio iudicabis
hec hereditas
Servorum
Domini
et iustitia eorum apud me dicit Dominus
Capitulum 54
Numérotation du verset
Is. 54,1
marg.|
Lauda sterilis
etc. Secundum Iudeos in precedenti capitulo dictum est quod Iudei captivarentur et postea liberarentur. In hoc capitulo diffusius agitur de multiplici eorum prosperitate, que in sex colligitur. Primo enim promittitur eis sue Gentis multiplicatio. Secundo, ample possessionis acquisitio ibi : Dilata locum tentorii. Tertio in terra sua leta et secura cohabitatio et omnis confusionis oblivio ibi : Noli timere. Quarto suarum civitatum reedificatio ibi : Ecce ego sternam. Quinta proselytorum conversio ibi : Ecce accola. Sexto destructor eorum destruendus predicitur ibi : Ecce ego creavi fabrum sufflantem etc.
Dici
t ergo.
marg.|
{t}
Lauda sterilis
etc.) Andreas. Populum suum ad laudandum Dominum Propheta invitat, laudandi causam subiungens : quia plures futuri sunt filii eius, qui modo dum in captivitate tenentur, quasi derelicti et deserti a Deo videntur, quam fuerunt, cum in pace in terra sua sederent. quasi enim sterilis et non patiens mulier populus ille fuit, quando ab hostibus vastatus, afflictus et in magna parte gladio voratus multiplicari non potuit : virum habens fuerat, quando in finibus terre iucunda pace perfruens propagationi sobolis vacabat. Dicit ergo : Lauda, id est laudabis, vel admonendo dicit : Lauda, o sterilis
{4.
127ra}
Δ dum es in captivitate.
marg.|
{b}
Que non paris quia
afflicta non vocas operi carnali.
marg.|
{b}
Decanta laudem ut o
mnes audiant.
marg.|
{c}
Et hinni ad m
odum equi. Et in hoc notatur abundantia gaudii.
marg.|
{d}
Que non pariebas. In
captivitate. Et subdit causam laudis.
marg.|
{e}
Quoniam multi filii erun
t tui.
marg.|
{f}
Deserte magis, quam eius, que habebat virum
id est visum viri, id est plures habebis filios post liberationem a captivitate, quam haberes ante captivitatem, cum Deo eras iuncta. Vel virum vocat Regem, vel ad litteram usum viri.
marg.|
{h}
Dicit Dominus qui
non mentitur. Symmachus. Plures enim filii dissipate magis, quam eius que erat sub viro.
marg.|
{i}
Dilata locum tentorii tui
id est loca ampliabis ad faciendas mansiones et tentoria. In multitudine enim populi oportet habere amplitudinem loci, sicut dicitur Iosue 17.d. Populus multus es : ascende in siluam et succide tibi spatia in terra Pherezei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. Vel. Dilata locum tentorii tui, id est fac ampla tentoria.
marg.|
{k}
Et pelles tabernaculorum tuorum extende
quia pellibus extensis cinguntur tentoria.
marg.|
{m}
Ne parcas
extendere.
marg.|
{n}
Longos fac funiculos tuos
quibus pelles tenduntur.
marg.|
{o}
Et clavos
]
{4.
127va}
Δ tuos consolida ad quos funes alligantur. Nota quod loquitur ad modum Predestinatorum, qui habitant in tabernaculis : maxime autem Iudei in reditu de captivitate non potuerunt ita cito facere civitates et domos ; sed multi in tabernaculis habitaverunt. Loquitur etiam de eis ad modum militantium, qui quando sunt in expeditionibus, habitant in tentoriis. Vult ergo dicere quod per bella multa sibi terrarum spatia subiugabunt.
marg.|
{a}
Ad dexteram enim.
id est circum adiacentium terras occupabis.
marg.|
{b}
Et semen tuum
id est terras Gentium, que in circuitu eius sunt, sibi in hereditatem convertet. Hoc factum est tempore Machabeorum, qui non tantum terram suam, quam gentes possidebant, recuperaverunt : sed Iopen et alias civitates, quas numquam retinuerant patres eorum, habuerunt.
marg.|
{d}
Et civitates suas
desertas prius pre paucitate populi : vel desertas, dum fuerunt in captivitate.
marg.|
{e}
Inhabitabit
quia multus erit populus.
marg.|
{f}
Noli timere
a futuris malis.
marg.|
{g}
Quia non confunderis sicu
t ante confusa es in captivitate.
marg.|
{h}
Neque erubesces
ut vidua. Loquitur enim de populo, quasi de una muliere.
marg.|
{i}
Non enim.
id est nihil tibi eveniet, unde confundaris : quia abundantia prosperitatis faciet etiam oblivionem preterite calamitatis. Unde subdit.
marg.|
{k}
Quia confusionis.
id est subiectionis et oppressionis Egyptiace. Ez. 16.c. Non es recordata dierum adolescentie tue, quando eras nuda et confusione plena. Vel confusionis, id est confusionis facte in edificatione turris Babel, in qua edificatione quidam parentum Iudeorum interfuerunt.
marg.|
{l}
Et opprobrii.
id est non ulterius eris vidua a Deo, Vel a Principibus derelicta. Vel non eris in fecunda, sicut fuisti in captivitate ; sed multos habebis filios. Et bene dico quod non eris vidua.
marg.|
{n}
Quia dominabitur
custodiendo, providendo, defendendo, sicut vir uxori.
marg.|
{o}
Qui fecit te.
id est Dominus Angelorum.
marg.|
{r}
Et redemptor tuus Sanctus Israel.
id est sanctificans eum, a culpa et redimens a servitute et miseria.
marg.|
{s}
Deus omnis terre vocabitur quia
in te ostendet potentiam
{4.
128ra}
Δ suam coram omnibus.
marg.|
{a}
Quia ut mulierem a vi
ro, quia fuisti vidua : et a filiis, quia fuit sterilis.
marg.|
{b}
Et merentem
etc.
In c
aptivitate.
Vocavit te, Dominus
id est vocari te fecit, quasi dicat : famosa fuit captivitas tua. Vel aliter vocavit, id est revocavit.
marg.|
{d}
Et uxorem
id est a tempore, quo in deserto vitulum adorasti, Ex. 32.b. Vel expone, sicut prius.
marg.|
{e}
Dixit Deus tuus qui
non mentitur.
marg.|
{f}
Ad punctum
id est per parvum tempus, s. per septuaginta annos quod parvum fuit respectu eius quod meruerant.
marg.|
{g}
In modico flag
ello, vel tormento.
marg.|
{h}
Dereliqui
id est exposui hostibus, quasi dicat : modicum fuit quod sustinuisti et modico tempore.
marg.|
{i}
Et in miserat. qui
a maior erit miseratio reducentis te, quam punitio abiicientis.
marg.|
{k}
In momento indignationis mee, id
est in momentanea indignatione mea.
marg.|
{l}
Abscondi faciem meam.
id est propitiationem meam et benignitatem, que omnibus apparuit in facie.
marg.|
{m}
Et in misericordia
id est ab eterno proposui misereri tui. Vel sempiterna, id est diu permanebit tibi misericordia, quam tibi impendam et supplendum est, semper si non peccaveris.
marg.|
{n}
Dixit Redemptor tuus
etc.
et i
deo certa sis de hoc.
marg.|
{o}
Sicut in diebus exem
plo Noe confirmat eos et certificat de predictis promissionibus dicens. Sicut in diebus, quando malos exterminavit : et paucos, qui remanserunt, multiplicavit et diluvium de cetero non venturum iuravit.
marg.|
{p}
Istud mihi est
scilicet ista promissio, quam facio vobis, est mihi hoc modo fixa et a me proposita quod remotis malis, a vobis, bonos multiplicabo et immobiliter pactum tenebo quod nequaquam ultra vos delebo, nisi in vobis steterit.
marg.|
{q}
Cui iuravi.
id est immobiliter statui et non sum transgressus.
marg.|
{r}
Ne inducerem
etc. Gn. 8.d. et 9.b.
marg.|
{s}
Sic iuravi
etc. statui.
marg.|
{t}
Ut non de c
etero.
marg.|
{a}
Montes enim
id est facilius movebuntur montes et colles, quam mea sententia commutetus.
marg.|
{c}
Et fedus pacis mee
id est fedus, quo reconciliatus sum tibi et tu mihi.
marg.|
{d}
Non movebitur
id est semper stabit, nisi peccaveris, sicut pactum quod pepigi cum Noe.
marg.|
{e}
Dixit miserator tuus Dominus :
quasi ex mea miseratione erit hoc, non ex tuo merito.
marg.|
{f}
Paupercula
rebus.
marg.|
{g}
Tempestate
captivitatis.
marg.|
{h}
Convulsa
a terra propria eiecta.
marg.|
{i}
Absque ulla rede
undi, quia in captivitate positi desperabant de liberatione.
marg.|
{k}
Ecce ego sternam
id est sterni faciam.
marg.|
{l}
Per ordinem.
In muris et portis tuis, sicut patet in Esdra et Neemia. Hic dicit Hieronymus quod Iudei hoc exponunt de terrena Hierusalem et deridet eos. Tamen eorum fabulam prosequemur reprobando magis, quam approbando.
marg.|
{m}
Et fundabo te
) Modus loquendi est, quasi dicat : fundabo te egregie et pretiose.
marg.|
{n}
Et ponam iaspidem propugnacula tua. Non
quod ad litteram fuerint in propugnaculis Iaspides
{4.
129ra}
Δ positi, sed in hoc exprimitur pulchritudo et fortitudo edificii.
marg.|
{a}
Et portas tuas
ponam in lapides. Converte sic, id est lapides sculptos ponam in portis tuis.
marg.|
{b}
Et omnes terminos
id est lapides desiderabiles ponam in omnibus terminis tuis. Nota quod Iudei hec sibi promittunt futura, ad litteram, quando veniet aurea Hierusalem, ut dicit Ier. Unde cum Iudeo hoc nondum factum dicant, videntur nostri magis Iudaizare, quam ipsi Iudei, qui hoc iam factum asserunt incongrue et inepte et improprie, ut patet in expositione precedenti.
marg.|
{Λ} tuam.
marg.|
{Θ} arcum et data est ei corona : et exivit vincens, ut vinceret. Et Za. 10.b. Et posuit eos, quasi equum glorie sue in bello. Est autem hinnitus adulationis. Unde Eccl. 33.a. Equus emissarius, sic et amicus subsannator, sub omni supra sedente hinnit. Item est hinnitus luxurie. Ier. 5.c. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Item hinnitus predicationis, Iob. 39.c. Numquid prebebis equo fortitudinem : aut circumdabis collo eius hinnitum ? Quod circumdatur collo, ornat collum et stringit : sic predicatio debet esse ad ornatum Predicatoris ; et stringere collum eius, ne turpia, vel inania loquatur. Item est hinnitus doloris, sup. 10.g. Hinni voce tua, filia Gallim. Item est hinnitus gaudii et iubilationis, ut hic. Ier. 31.a. Exultate in letitia, Iacob : et hinnite contra caput Gentium. Et sup. 24.c. Cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari, liberati, scilicet amaritudinibus mundi ; vel de mari, id est existentes in mari, De mari enim hinniebat Apostolus, qui dicebat : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, 2Cor. 12.b. Iob. 35.c. Qui dedit carmina in nocte. Iac. 1.a. Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis. Dicit ergo : Lauda in vita.
marg.|
{b}
Decanta laudem. In
lingua.
marg.|
{c}
Et hinni
id est iubila in corde.
marg.|
{d}
Que non pariebas
id est sterilis eras, ut prius dictum est. Septuag. habent : Letare sterilis, que non paris : erumpe et clama, que non parturis etc.
Gal.
4.d. Et dicit : Letare in corde, erumpe in opere et clama in voce.
marg.|
{e}
Quoniam multi filii.
] {f}
Deserte
id est Ecclesie quondam deserte.
marg.|
{g}
Magis, quam eius, que habebat virum
id est Synagoge, que erat viro coniuncta, id est legi, que dicitur vir eius, Rm. 7.a. Lex in homine dominatur, quanto tempore vivit : nam que sub viro est mulier vivente viro, alligata est legi etc. vel habebat virum, id est Deum ; Synagoga enim fuit Deo aliquando coniuncta ; sed per adulteria sua repudiata. Ecclesia ergo de gentibus plures Deo genuit, quam Synagoga, vel quam primitiva Ecclesia Iudeorum : quia pauci conversi sunt de Iudeis. Symmachus. Plures filii dissipate magis, quam eius, que erat sub viro 1Rg. 2.a. Donec sterilis peperit plurimos etc.
Ps.
112. Qui habitare facit sterilem in domo.
marg.|
{h}
Dicit Dominus Inte
rl. Cuius dicere facere est.
marg.|
{i}
Dilata locum tentorii tui Hoc
dicitur Ecclesie de Gentibus, que comparatur tabernaculo Moysi, de quo Ex. 26. Que dilatavit locum tentorii sui, id est totum mundum sibi subiecit et in eo tentorium suum, id est se, que est tentorium : vel fidem suam stabilivit. De qua latitudine Iob. 38.b. Numquid considerasti latitudinem terre, id est Ecclesie ? Ibi dicit. Gregorius dum Christus angustias mortis pertulit, fidem suam in Gentibus dilatavit, sup. 49.e. Adhuc dicent in auribus tuis filiis sterilitatis tue. Apostolus est mihi locus : fac spatium mihi, ut habitem. Et dices in corde tuo : Ego ster ilis et non pariens, transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ?
marg.|
{k}
Et pelles tabernaculorum sicu
t dictum est : Tentorium est Ecclesia, que militat super terram, tabernacula autem sunt plures Ecclesie : pelles tabernaculorum
{4.
127rb} sunt Predicatores et alii sancti, qui se in Ecclesiis mortificant vitiis : et Ecclesiam defendunt a pluvia, turbine et grandine. Ct. 1.b. Nigra sum sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Et nota quod in tabernaculo Moysi fuerunt pelles rubricate, Ex. 26. que significant Martyres : et hiacynthine, que significant Confessores : et cortine, que significant Virgines et saga, que significant alios penitentes in Ecclesia bene operantes. Pelles ergo extenduntur, cum vel Martyres, vel Confessores, aut Virgines, vel alii bene operantes multiplicantur. Vel pelles extenduntur, cum exempla Martyrum rubricata eorum sanguine et similiter exempla Confessorum ostenduntur ad imitandum. Ps. 102. Extendens celum, id est exempla celestia virorum, sive celestem eorum conversationem, sicut pellem. Vel pelles extenduntur, quando predicatores ad colligendam Ecclesie messem mittuntur. Dicit ergo : Pelles tabernaculorum tuorum, id est Predicatores Ecclesiam predicatione protegentes.
marg.|
{l}
Extende
id est in totam mundi latitudinem diffunde.
marg.|
{m}
Ne parcas exte
ndere timore, scilicet quasi dicat : nolite timere eos, qui corpus occidunt : Mt. 10.c.
Longos fac funiculos tuos
id est precepta Evangelica fac predicari in longinquas et barbaras nationes.
marg.|
{o}
Et clavos tuos consolida
id est verba predicationis confirma in auditoribus, Eccl. ultimo d. Verba sapientis, quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi, per signa sequentia. Mc. ultimo d. At illi profecti predicaverunt ubique, Domino cooperante etc.
Hodi
e tabernaculum David, id est Christi, deiectum est, Ier. 10.d. Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt, filii mei exierunt a me et non subsistunt : non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas : quia stulte egerunt pastores et Dominum non quesierunt : propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est.
marg.|
{i}
Dilata locum tentorii tui legi
tur. Nm. 9.c. In loco, ubi stetisset nubes, ibi castra metabantur filii Israel. Nubes est caro Christi, ut dicitur sup. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem etc.
Locu
s huius nubis fuit amaritudo passionis. Locus ergo tentorii tui debet esse amaritudo Passionis. In quo loco fixus erat Apostolus, qui dicebat 1. Thess. 3.a. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus, id est in tribulatione tamquam in loco proprio firmiter stabiliti. In hoc loco debes extendere tabernaculum tuum per macerationem carnis. Item nubes est Beat. Virgo, que obscura est Egyptiis, id est perfidis Iudeis : et illuminat Hebreos, id est veros Christianos. Huius nubis locus fuit humilitas. Unde ipsa ait : Respexit Dominus humilitatem ancille sue. Dilatare ergo tentorium suum in hoc loco, est dilatare humilitatem. Iuxta illud Eccl. 3.c. Quanto maior es, humilitate in omnibus.
marg.|
{k}
Et pelles tabernaculorum tuorum extende. Qui
libet pellem tabernaculi sui debet extendere. Pellem enim extendere est carnem affligere. Caro enim est sicut pellicium quod quando lavatur, tunc contrahitur et destruitur omnino ; sic et caro quanto plus ornatur et nutritur, tanto magis contrahitur per pigritiam et ad omne bonum inepta redditur. Est etiam sicut later, qui quando lavatur, vel in deliciarum aqua ponitur, dissolvitur et inquinatur ; cum ponitur in igne tribulationis solidatur. Na. 3.c. Intra in lutum et calca, subigens tene laterem. Eodem modo dicit hic.
marg.|
{l}
Extende carn
em, scilicet sicut pellem, de qua fit tympanum 2Cor. 4.c. Semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et ita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
marg.|
{m}
Ne parcas pell
i tue quin extendas eam macerando, dummodo sit rationabile obsequium vestrum, Rm. 12.a. Gal. 5.d. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
marg.|
{n}
Longos fac funiculos tuos. Per
funes intelliguntur precepta, que ligant hominem et etiam Diabolum extrahunt de homine. Unde Iob. 40.d. An extrahere poteris Leviathan hamo etc.
Ling
ua Diaboli, que sibilat et infundit venenum, est eius suggestio, que reprimitur meditatione divinorum mandatorum. Precepta ergo Domini, sive mandata Sacerdotis, vel Prelati nostri longa facere debemus : ut si iniungat ieiunium unus diei, ieiunemus duos, vel tres. Unde supra 2.a. Docebit nos vias suas, id est precepta : et ambulabimus in semitis eius, id est in consiliis, quasi dicat : plus faciemus. Lc. 10.f. Quodcumque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Vel per funiculum predicatio intelligitur. Unde Eccl. 4.c. Funiculus triplex difficile rumpitur. Predicatio enim debet esse triplex. Debet provocare amorem, incutere timorem et inferre pudorem. Hec est via trium dierum, scilicet amor Dei, timor supplicii, pudor peccati. Hos funiculos predicationis debemus extendere, vel longos facere, id est in alios, in quantum possumus, propagare.
marg.|
{r}
Et clavos tuos consolida
id est {Θ} verba nostra debent esse clavi, que ita debent esse acuta et motiva, ut in cordibus auditorum consolidentur et memoriter ab eis retineantur. Tunc enim consolidantur, cum memorie tenaci infiguntur, non lubrice. Eccl. ultimo d. verba Sapientum, quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. Ex. 38. Paxillos tabernaculi et atrii fecit ereos ; quia verba Predicatoris debent esse erea, id est solida et inflexibilia. Sequitur.
marg.|
{a}
Ad dexteram ad o
mnia loca mundi, vel nec elata eris in prosperis, nec facta in adversis. Phil. 4.c. Scio et humiliari, scio et abundare, ubique et in omnibus institutus sum, secundum etiam quod alibi dicitur. 2Cor. 6.b. Per arma iustitie a dextris et a sinistris, ut, scilicet et in adversis et in prosperis proficiamus, sup. 30.c. Hec est via : ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ad dexteram declinat, qui elevatur in prosperis : ad sinistram, qui frangitur in adversis.
marg.|
{b}
Et semen Dei.
Vel. Semen, id est Apostoli et eorum sequaces. De quo semine supra 1.c. Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.
marg.|
{c}
Gentes hereditabit
id est Gentiles conversos immobiliter subiiciet iugo Evangelii et convertet in hereditatem Christi. Ps. 2. Dabo tibi gentes hereditatem tuam.
marg.|
{d}
Et civitates
id est Ecclesias. Act. 3.f. Multitudinis credentium etc. vel animas prius desertas a Deo.
marg.|
{e}
Inhabitabit
id est habitabiles faciet, ut Deus eas inhabitet, vel.
marg.|
{d}
Civitates desertas
id est peccatores a fructu bonorum operum vacuos.
marg.|
{e}
Inhabitabit
id est in proprio habitaculo. Ipsi enim verbum Dei receperunt et in corde suo collocaverunt Infra 58.c. Si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest, cum effuderis esurienti animam tuam, edificabuntur in te deserta seculorum,
{4.
127vb} id est in tua vita, non tantum in lingua : Sed hodie deserte sunt civitates Ecclesie, quia Prelati non sunt edificatores sed destructores, sup. 49.e. Venerunt structores tui destruentes te. Non sunt semen Apostolicum, sed semen Chanaan et non Iuda, ut Dn. 13.f. et 1. Mt. 5.g. Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel : quia Prelati non sunt imitatores Apostolorum, sed Tyrannorum. Vel aliter.
marg.|
{d}
Civitates inhabitat
qui peccatores in morte a Deo derelictos considerat, ut ex hoc cautior fiat. Prv. 21.b. Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus. Hoc est quod dicitur : supra 17.a. Derelicte civitates Aroer, gregibus erunt. Aroer interpretatur Myrica : Myrica autem est homo, qui in divitiis, vel in aliis temporalibus confidit. Unde Ier. 17.a. Maledictus vir, qui confidit in homine, erat enim quasi Myrica in deserto. Civitas ergo Aroeri derelicta est usurarius mortuus in peccato suo : que tunc est gregibus in usum et pastum, quando alii sumunt inde exemplum. Sequitur.
marg.|
{f}
Noli timere quia
Ecclesia per orbem diffusa, diversas persecutiones passura erat : ideo confortat eam Propheta dicens : Noli timere de Dei auxilio diffidendo, Ecclesia de Gentibus, licet aliquando Deum offenderis, cum idola colebas.
marg.|
{g}
Quia non confunderis
scilicet sterilis a bonis operibus, sicut prius.
marg.|
{h}
Neque erubesces ut
vidua et a Deo vero Sponso derelicta.
marg.|
{i}
Non enim vite
preterite.
marg.|
{k}
Quia confusionis
Gentilitas adolescentula fuit, in Noe et filiis eius : et tunc fuit a Deo desponsata : quia tunc non coluit idola ; sed postea idolis serviens a Deo repudiata est et vidua facta et a Deo deserta, etiam cum turrim Babel contra Deum construere volebat. Gn. 11.a. Deum contempsit et Diabolo adultero adhesit et ita a vero Sponso viduata remansit. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{l}
Et opprobrii
tamquam Sponsus.
marg.|
{o}
Qui fecit te
id est illi soli servies, non idolis.
marg.|
{p}
Dominus exercituum.
Hoc planum est.
marg.|
{r}
Et redemptor tuus
id est ille, qui sanctificabat Israel Iudeos, quando tantum notus erat in Iudea, Deus, redimet te sanguine suo. Et non tantum sanctus Israel, sed.
marg.|
{s}
Deus omnis terre
non Iudee tantum.
marg.|
{Θ} {a} Quia ut mulierem
marg.|
Moraliter loquitur ad animam penitentem et consolatur eam Dominus dicens :
marg.|
{f}
Noli timere
o anima contrita, id est non diffidas de venia, de victoria, de gloria.
marg.|
{g}
Quia non confunderis. In
futuro, si hic confusa fueris per penitentiam. Ier. 20.c. Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur. Ioel. 2.f. Non confundetur populus meus in sempiternum.
marg.|
{h}
Neque erubesces
confusio est interius, erubescentia exterius panditur sup. 45.c. Non confundemini, neque erubescetis usque in seculum.
marg.|
{i}
Non enim.
id est peccatorum, que in adolescentia fecisti. infra 65.c. Non erunt in memoria priora ad confusionem, scilicet vel ad penam. So. 3.c. In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis etc.
marg.|
{l}
Et opprobrii
quando Deum peccando dereliquisti.
marg.|
{m}
Non recordaberis
ad penam, quia caritas operit multitudinem peccatorum. 1Pt. 4.b. Ne videat Deus ad puniendum, nec tu etiam videas ad erubescendum in futuro. Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas.
marg.|
{n}
Quia dominabitur tui
non multi Dominatores, sed unus solus dominatur.
marg.|
{o}
Qui te fecit
et ideo complacebit sibi in te, tamquam in opere suo, quasi dicat : charam te habebit : quia qui facit opera chariora habet ea, quam alia. Sap. 11.d. Nihil odisti eorum, que fecisti : non enim odiens aliquid fecisti, aut constituisti. Et post subdit. Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine qui amas animas.
marg.|
{p}
Dominus exercituum
id est omnium, que sunt in celo.
marg.|
{q}
Nomen eius
quasi dicat : magnus est.
marg.|
{r}
Et Redemptor tuus
id est omnium, que sunt in terra, vocabitur. Tunc enim apparebunt, scilicet in futuro omnia ei esse subiecta : sicut dicitur 1Cor. 15.d. Cum subiecta fuerint illi omnia : tunc et ipse filius subiectus erit illi, qui subiecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et nota quod in his verbis exprimitur Dei dignitas, quia dicitur Dominus exercituum, id est Angelorum et Deus omnis terre, id est omnium creaturarum inferiorum. Item eius dignatio ostenditur : quia cum tantus sit, nobis tamen benefacere non desistit. Et notatur quadruplex eius beneficium. Beneficium creationis ibi : Qui fecit te. Recreationis ibi : Redemptor tuus. Iustificationis ibi : Sanctus Israel. Glorificationis ibi :
Deus omnis terre vocabitur.
]
* T
unc enim
Numérotation du verset
Is. 54,mystice
marg.|
{t}
Lauda sterilis
etc. Post passionem Christi agit de vocatione Ecclesie de Gentibus, que ex grano frumenti proiecti in terram pullulavit. Io. 12.d. Nisi granum frumenti etc.
Hoc
est quod in reversione filii prodigi occiditur vitulus saginatus. 1. Christus. Lc. 15.e. Cuius passionis effectum consequitur Ecclesia de Gentibus, que ad ipsum per fidem convertitur. Gn. 49.b. Ipse erit exspectatio Gentium. Dicit ergo : Lauda sterilis, id est o Ecclesia, que sterilis fuisti a bonis operibus, lauda Deum, qui te fecundavit, sup. 44.d. Laudate celi, quoniam misericordiam fecit Dominus : iubilate extrema terre. Ecclesia autem, sive anima dicitur sterilis tripliciter. In veritate, quantum ad statum culpe. Item sua reputatione, quantum ad statum gratie : quia etsi multa bona opera habet, vel multos populos conversos ; tamen pauci ei videntur. Unde conqueritur, sup. 37.a. Venerunt filii usque ad partum : et virtus non est pariendi. Item Ecclesia, sive anima in presenti vita sterilis est a fructu vanitatis : quia exspectat fructum eternitatis in futuro ; et ideo comparatur palme, que usque ad centenarium annum sterilis est et postea fructificat. Hoc est quod Abraham centenario natus est filius Isaac, id est gaudium felicitatis eterne. Gn. 17.c. Putasne centenario nascetur filius ? Hoc dicit Abraham sperando et congaudendo. Sed multi dicunt hoc diffidendo, sed nullus diffidit, si considerat se esse palmam. Eccl. 24.b. quasi palma exaltata sum in cades, quasi dicat : fructum ante annum centenarium non quero, sterilis in presenti esse volo : quia felix sterilis et incoinquinata, que nescivit thorum in delicto habebit fructum in respectione animarum sanctarum Sapient. 3.c. Et nota quod tria dicuntur hic. Lauda, decanta laudem et hinni. Lauda, Deum in vita tua. Ps. 133. Non mortui laudabunt te, Domine. Ps. 145. Laudabo Dominum in vita mea, non tantum in lingua. Item decanta laudem in lingua, ipsum predicando et beneficia eius extollendo. Ps. 33. Semper laus eius in ore meo. Item hinni in corde iubilando. Et signanter dicit, decanta laudem, contra cantilenas turpitudinis et vanitatis. Ps. 118. Cantabiles mihi erant iustificationes tue etc.
Item
Ps. 80. Psalterium iucundum cum cythara, id est laus est iucunda cum bona vita. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris. Eccles. 15.c. E contra dicitur in Ps. 101. Et qui me laudabant, adversum me iurabant : quia in vita discordabant : et ita quasi coniurati contra me videntur. Vel ad litteram contra Clericos iuratores. Vel hinni ad modum equi. Unde Ecclesia comparatur equo albo. Apc. 6.a. Ecce equus albus : et qui sedebat super eum, habebat
marg.|
{Θ} arcum, et
marg.|
{Θ} {a}
Quia ut mulierem derelictam
a Deo, quando idola colebas.
marg.|
{b}
Et merentem quan
do per penitentiam ad Deum conversa es. Vel. Merentem, id est tempore, quo colebas idola, id est causas meroris habentem.
marg.|
{c}
Vocavit te Dominus
id est ad se convertit te aversam.
marg.|
{d}
Et uxorem. ab adolescentia abiectam
id est ab edificatione turris, quando adhuc novella et iuvencula erat Gentilitas.
marg.|
* Tunc enim vocabitur Deus noster et nos filii Dei viventis appellabimus, ut dicitur Os. 1.d.
marg.|
{a}
Quia ut mulierem
quasi dicat : . Ideo in futuro non confunderis, quia modo sustines confusionem penitentie, sicut mulier derelicta pro adulterio a viro suo, quando vir revocat eam et reconciliatur ei : tunc ipsa confunditur et luget. Et hoc est quod dicit.
Quia ut mulierem
id est revocavit te ad se per confusionem et merorem penitentie, sicut confunditur mulier adultera et a viro derelicta, quando ab eo revocatur et libentius revocatur, quando meret et confunditur de eo quod erravit. Ier. 31.b. Cetus magnus revertentium huc, in fletu venient et in misericordia reducam eos. Quod autem Dominus velit nos revocare, dicitur Ier. 3.a. Tu autem fornicata es cum amatoribus multis ; tamen revertere ad me, dicit Dominus. Et nota quod dicit,
marg.|
{b}
Et merentem
id est ex intimo corde. Hoc est, irriguum inferius, scilicet contritio cordis ; irriguum ante superius est lacrima oculi. Iosue 15.d. et Iud. 1.c. Prv. 12.d. Meror in corde viri humiliabit eum. Et 15.b. In merore animi deiicietur spiritus, id est inflatio, sive superbia.
marg.|
{d}
Et uxorem quia
ab adolescentia nostra proiicimus Deum, ideo et ipse abiicit nos. Eccl. 11.d. Letare, iuvenis, in adolescentia tua : et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tue : et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum : et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in Iudicium. Ps. 24. Delicta iuventutis mee etc.
Nota quod
multi homines adolescentiam dant luxurie, progressum etatis dant superbie, ultimum autem etatis, id est senectutem dant
{4.
128rb} avaritie : tunc enim maxime inhiant temporalibus acquirendis et domibus edificandis et postea moriuntur. Unde communiter dicitur quod homo senex, quando domos edificat quod statim postea sit moriturus : sicut dives, de quo dicitur Lc. 12.c. Qui horrea ampliaverat et fructus congregaverat, audivit : Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te ; que autem parasti, cuius erunt ? E contra dicitur Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Sequitur.
marg.|
Mystice, {f}
Ad punctum. Hoc
patet de Ecclesia gentium, que tempore idololatrie derelicta fuit a Deo. Moraliter etiam anima pro peccatis exponitur tribulationibus, flagellis et tentationibus et videtur derelicta. Unde clamat Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti ? Similiter aliquando Ecclesia tentationibus agitatur pro peccatis nostris sup. 50.a. In sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Sed iucunda est consolatio divina, que statim tribulatos consolatur. Unde Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. Unde Beato Antonio conquerenti, quare in certamine Diaboli non visitasset eum Dominus et dicenti : Domine, ubi eras : respondit Dominus. Presens eram et volebam videre certamen tuum. Ecce consolatio post tentationem. Iob. 3.d. Non delectaris in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis. Et nota quod dicit, ad punctum : in quo notatur brevitas temporis, quo patimur pro Christo. Vita enim presens non est, nisi punctum. Unde Iob. 20.a. Gaudium hypocrite ad instar puncti. Et in eod. 21.b. In puncto ad inferna descendunt. sup. 26.d. Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio mea.
marg.|
{g}
In modico.
In hoc notatur modicitas ipsius tribulationis. Sap. 3.a. In paucis vexati, in multis bene disponentur. Hec duo, s. brevitas temporis et modicitas tribulationis notantur 1Pt. 1.b. Modicum nunc oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio fidei vestre pretiosior sit auro quod per ignem probatur, inveniatur in laudem et gloriam et honorem et revelationem Iesu Christi. Modicum autem dicitur, quicquid patimur, in consideratione premii. Rm. 8.d. Non sunt enim condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operabitur in nobis. Gregorius Minus tentat probatio, quam remuneratio consolatur : et retributionis merito pondus percussionis levigatur. Unde subdit.
marg.|
{i}
Et in miserationibus
id est adunabo te mihi et eris mecum in gloria : quia ubi ego sum, illic et minister meus erit. Io. 12.d. Item Io. 10.c. Tunc erit unum ovile et unus pastor. Vel. Congregabo coniungendo corpus et animam in resurrectione : et tunc fugit et dolor et gemitus. Apc. 21.a. Unde Na. 1.d. Afflixi te et non affligam ultra, Os. 2.d. Sponsabo te mihi in iustitia et Iudicio et in misericordia et miserationibus. Duo sunt ex parte hominis in presentia,scilicet iustitia et Iudicium ; qua homo debet se diiudicare in confessione et iustificare in satisfactione et punitione delicti. Duo autem alia sunt ex parte Dei in futuro,scilicet misericordia et miserationes. Misericordia, quia animam liberabit ab omni passibilitate interiori : et miseratio, quia corpus solidabit liberans illud ab omni corruptione exteriori. Vel misericordia liberando a culpa, miseratio liberando a miseria.
marg.|
{k}
In momento indignationis mee,
abscondi faciem, id est cognitionem meam, quia in exilio positi videmus per speculum in enigmate non perfecte, ut 1Cor. 13.d. Vel. Faciem meam, id est propitiationem meam abscondi, exponendo te flagellis. Homo enim in tentatione positus non credit Deum sibi esse propitium sed Iratum ; et fallitur in mentis propagatione : unde Iob. 36.d. In manibus abscondit lucem, id est inter manus suas, id est inter flagella. Pater enim manu percutit filium ; sed post tenebras illuminat. Unde sequitur ibi : Et precipit ei, ut rursum adveniat. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
{m}
Et in misericordia te e
ternaliter salvando.
Dixit Redemptor
qui te redimet, pro te temporaliter moriendo. Misericordia autem Domini, qua miseretur malorum, non dicitur sempiterna ; sed temporalis, quia temporalia tamquam dat eis, mobilia,scilicet non stabilem hereditatem. Unde Os. 6.b. Quid faciam tibi Ephraim, quid faciam tibi Iuda misericordia vestra, id est vobis impensa, quasi nubes matutina et quasi ros mare pertransiens.
marg.|
{o}
Sicut in diebus
id est ita firmum erit quod promitto Ecclesie, sicut illud quod promisi Noe,
cui iuravi, ne inducerem aquas diluvii.
] {s}
Sic iuravi
id est immobiliter statui.
marg.|
{t}
Ut non irascar tibi Eccl
esia de Gentibus.
marg.|
{u}
Et non increpem te sicu
t olim, quando colebas idola. Expone coniunctim. Ut non irascar et non increpem te, id est ex ira non increpabo, id est flagellabo te, sicut prius, sed ex amore : nec {Θ} ad subversionem immittam aquas tribulationum ; sicut iuravi Noe quod aquas non immitterem ad subvertendam terram. Vel sicut post diluvium iuravit Dominus Noe non se iam inducturum aquas diluvii super terram ; sic post vite huius afflictiones iurat Ecclesie, vel quilibet iusto, quia non iam ei sit irasciturus, vel eum increpaturus. Modo enim irascitur et increpat. Apc. 3.d. Ego quos amo, arguo et castigo. Item mali in diluvio perierunt ; boni salvati sunt, qui fuerunt in arca. Similiter in Iudicio mali perdentur 3. boni, qui fuerant in fide Ecclesie stabiles, salvabuntur. Mt. 24.c. Sicut autem in diebus Noe ; Ita erit adventus filii hominis. Item nota quod malis pereuntibus, boni federati sunt per arcum. Arcus est Sacra Scriptura. Hec ponitur in nubibus, id est Sanctis, ut sit fedus inter Deum et hominem et ideo chara debet haberi. Hoc significatur per puteum iuramenti. Gn. 21.d. qua potantes ex ea debent ei adherere, quasi iurati, ut possint dicere. Iuravi et statui custodire Iudicia iustitie tue.
marg.|
{a}
Montes enim ante
secundum adventum.
marg.|
{b}
Misericordia autem mea
quasi dicat : facilius, erit montes et colles moveri, quam meam sapientiam commutari : et ad litteram verum erit quod montes et colles contremiscent, id est movebuntur ad potentiam Dei ostendendam ; sed misericordia Dei ab Electis non recedet. Unde Mt. 24.c. Celum et terra transibunt ; verba autem mea non transibunt. Et in eod. 5.b. Erunt terre motus magni per loca, Lc. 21.c. Aggei 2.b. Adhuc semel ego movebo celum et terram. Vel per montes et colles intelliguntur superbi, maiores, vel minores, qui in iudicio commovebuntur et trement a facie Domini. Na. 1.b. Montes commoti sunt ab eo et colles desolati sunt et tremuit terra a facie eius, sup. 30.f. Deus Domini, super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum.
marg.|
{b}
Misericordia autem quam
ego meis impendo.
marg.|
{c}
Non recedet quia
in eternum miserabor eorum.
marg.|
{c}
Et fedus
id est fedus quo pacificatus sum cum Ecclesia, vel qualibet anima.
marg.|
{d}
Non movebitur
id est fixum et stabile erit. Unde Sept. Nec testamentum pacis mee auferetur ab eo : quia pax, quam Deus dat in tempore, permanet in eternum. Infra 55.a. Feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Et signanter dicit pacis mee, non mundane, Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, non quomodo mundus dat, ego do vobis.
marg.|
{e}
Dixit miserator qui
non mentitur.
marg.|
{f}
Paupercula tempestate.
Adhuc consolatur Ecclesiam de Gentibus et dicit O Ecclesia paupercula secundum statum preteritum, cui deerat omne bonum tempestate convulsa, cui aderat omne malum et que credebas omni diabolice tentationi,
{4.
128vb} et ita convulsa eras, id est a Deo separata.
marg.|
{i}
Absque ulla quia
nullum exspectabas suffragium, nec querebas. Vel loquitur ad Ecclesiam primitivam secundum statum fidei.
marg.|
{f}
Paupercula tui
reputatione, id est humilis.
marg.|
{g}
Tempestate pers
ecutionum.
marg.|
{h}
Convulsa
id est ab amore terrenorum separata, sicut arbor cum evellitur, a terra separatur. Hoc est quod dicit Gregorius Mala, que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Sicut parvulus ablactatur, cum aliquid amarum mamille apponitur : et tunc currit ad panem solidum. Et nota quod est tempestas tentationis. Ps. 80. Exaudivit me in abscondito tempestatis, id est in occulta tentatione Diaboli. Item Iob. 36.b. Morietur in tempestate anima eorum, quantum ad consentientes tentationi. Item est tempestas persecutionis. De qua sup. 32.a. Et erit ut, sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate. Item Prv. 10.d. quasi tempestas transiens non erit impius ; Iustus autem, quasi fundamentum sempiternum. Item est tempestas Iudicii. Ps. 49. In circuitu eius tempestas valida. Na. 1.a. Dominus in tempestate et turbine vie eius. Sequitur.
marg.|
{i}
Absque
etc. mundana, scilicet non divina, Lc. 6.g. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Hanc non habent Sancti. Bernardus Delicata est consolatio divina, que non datur habentibus alienam, Eccl. 4.a. Vidi lacrimas innocentium et neminem consolatorem, sed Deum, supple.
marg.|
{k}
Ecce ego.
Nota quod usque ad finem capituli per ordinem ostendit, que bona habitura erat Ecclesia, scilicet munitiones, divitias, artificia, sapientiam, pacem, iustitiam, mansuetudinem, multitudinem conversorum ad fidem, destructionem hostium eius. Dicit ergo. Sternam, id est in te o Ecclesia sanctas animas pro meritorum diversitates ordinabo, alios Prophetas, alios Apostolos, alios Doctores, sicut dicitur. 1Cor. 12.d. Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, deinde Virtutes etc.
marg.|
Et nota quod Sancti dicuntur lapides propter constantiam et stabilitatem, strati per humilitatem, ordinati per caritatem, pondus enim anime est amor, qui eam in suo loco ordinat. Vel ordinati per meritorum diversitatem, vel officiorum in Ecclesia. De his lapidibus dicitur Iob. 24.a. Quos imbres, id est doctrina maiorum montium rigant, non habentes velamen malitie, amplexantur lapides, id est Sanctos imitantur, 1Pt. 2.a. Et ipsi tamquam lapides vivi super edificamini in domos spirituales. Item Iob. 5.d. Cum lapidibus regionum erit pactum tuum et nota quod de fundatione et edificatione Ecclesie habetur ampla materia Za. 1.d. Revertatur ad Hierusalem in misericordiis et reedificabitur domus mea et Tb. 13. et Apc. 21. ubi ponuntur duodecim lapides pretiosi et Ez. 28.
marg.|
{m}
Et fundabo te.
Saphirus est aerei coloris, stellam habet, inflationem sedat. Saphiri fuerunt fundamenta Ecclesie, id est Apostoli, qui fuerunt aerei, id est celestia desiderantes, contra avaros Prelatos. Stellam habent, id est Christum, qui dicitur stella. Apc. 2.g. Qui vicerit, dabo ei stellam matutinam. Hanc stellam habebat Paulus, qui dicebat, 2Cor. 13.a. An experimentum eius queritis ; qui in me loquitur Christus ? Item stella significat gratiam Spiritus sancti. Unde Io. Apc. 1.d. Vidit filium hominis habentem septem stellas, id est septem dona Spiritus sancti. Stellam ergo, id est gratiam Spiritus sancti habuerunt Apostoli, quibus dictum est. Mt. 10.c. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus etc. Item Apostoli antracem, id est inflationem in corde suo et aliorum verbo suo et exemplo necaverunt. Unde 2Th. 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si etc.
1Pt.
5.a. Non dominantes in clero ; sed forma facti gregis ex animo. Et in eod. b. Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in die visitationis. Isti ergo Saphiri fuerunt fundamenta Ecclesie. Eph. 2.d. Superedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu. De quo lapide dicitur supra 18.d. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem probatum, pretiosum, in fundamento fundatum. De istis Saphiris dicitur Ex. 24.c. Viderunt Dominum Deum Israel : et sub pedibus eius, quasi opus lapidis etc.
marg.|
{e}
Et ponam
etc. id est Martyres, quia Martyres, qui post Apostolos fuerunt defensores Ecclesie, iaspides fuerunt.
marg.|
Iapsis enim viridis est et habet locum in argento et contra phantasmata valet. Similiter ipsi Martyres locum in argento habuerunt : quia in predicatione prestiterunt et in Sacre Scripture expositione virides fuerunt,
marg.|
{Θ} per conversationis
marg.|
Alii autem aliter exponunt sic.
marg.|
{k}
Ecce ego
id est populos tuos habitare faciam ordinate, quemlibet in Tribu et sorte sua.
marg.|
{m}
Et fundabo te
id est in viris religiosis et bone vite, qui fuerunt fortitudo populi.
marg.|
{n}
Et ponam Iaspidem
id est viros potentes et nobiles.
marg.|
{o}
Propugnacula tua
id est defensionem
marg.|
{Λ} tuam. Et portas
marg.|
{a}
Et portas tuas
id est Iudices tui, qui facient iudicia in portis, erunt lapides, id est firmi et inflexibiles et sculpti, id est discreti, quasi dicat : tu habebis viros religiosos et sanctos colentes Deum, fontes ad resistendum hostibus et discretos ad iudicandum populum tempore pacis,
marg.|
{b}
Et omnes terminos tuos
quasi dicat : etiam subditi tui boni erunt. Vel, Omnes terminos, quasi dicat : non solum in Hierusalem erant tales viri, quale predixi ; sed etiam per totam Iudeam. Sed hec expositio, sicut prima incongrua et falsa est : quia numquam fuit ita per totam Iudeam. Sequitur {c}
Universos filios
; ponam, vel faciam.
marg.|
{d}
Doctos a Domino
quasi dicat : omnes cognoscent legem
marg.|
{e}
Et multitudinem
id est concordes erunt inter se.
marg.|
{f}
Et in iustitia
id est Principes et Iudices, qui sunt fundamenta populi, erunt iusti, iuste iudicantes subditos. Vel, iniustitia, id est faciendo iustitiam de inimicis, quia iacendo fundamenta civitatis Hierusalem, pugnabant una manu contra hostes et alia edificabant, ut dicitur Neh. 3.c.
marg.|
{g}
Recede procul
id est recedes.
marg.|
{h}
A calumnia
id est a calumniatoribus,scilicet a Babyloniis, quia tunc secure poteris exire.
marg.|
{i}
Quia non timebis
id est non habebis causam timoris, destructo hoste tuo, s. Rege Babylonico.
marg.|
{k}
Et a pavore
recedes, id est ab illis quos pavebas ante.
marg.|
{l}
Quia
etc. hostis, quem timebas. Et cum exieris non eris solus. Unde subdit.
marg.|
{m}
Ecce accola.
Et est quinta pars, in qua post edificationem et fundationem et securitatem populi, agit de ampliatione et multitudine eiusdem. Za. 2.c. Lauda sterilis et letare, filia Sion : quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus et applicabuntur Gentes multe ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum. Unde dicit : Ecce accola : ad cultum meum.
marg.|
{o}
Qui non erat
sed contra me, id est Gentilis, qui me non colebat sed idola.
marg.|
{p}
Advena
id est alienus a fide tua.
marg.|
{q}
Adiungetur
id est fiet proselytus ad litteram. Multi tales fuerunt, qui videntes prosperitatem Iudeorum et liberationem de captivitate, adiuncti sunt eis et venerunt de Babylone in Iudeam, quasi collecta de regione abiecta. Za. 8.d. In die illa apprehendent fimbriam viri Iudei, dicentes, ibimus vobiscum, quoniam vobiscum Deus.
marg.|
{r}
Ecce ego.
Hic minister captivitatis illorum Nabuchodonosor predicitur destruendus per Cyrum, qui fuit minister liberationis eorum. Dicit ergo. Ecce ego, id est {4.129va}
Λ
Nabuchodonosor, qui vos captivabit. Loquitur etiam de futuro, tamquam sit preteritum, quasi dicat : potestate hoc fecit Nabuchodonosor non sua : et ideo cum voluero, potero vos liberare ab eo,
marg.|
{a}
Sufflantem
id est instigantem et exhortantem populos suos ad comburendum vos et destruendum.
marg.|
{b}
Et proferentem
id est vosipsos.
marg.|
{d}
In opus suum
ad serviendum sibi in terra sua. Vel vasa templi ad litteram transtulit in opus suum.
marg.|
{e}
Et ego creavi
id est Cyrum et Darium.
marg.|
{f}
Ad disperdendum
ipsum Nabuchodonosor et suos et ita liberaberis,
marg.|
{g}
Omne vas
id est omnis pena, vel vindicta, vel astutia, sive machinamentum.
marg.|
{h}
Quod fictum est
id est cogitatum est.
Contra te
id est non explebitur.
Et omnem linguam. qui
a multi dicebant quod Deus non debebat eos liberare. Vel quia quando edificabant templum et civitatem, multi per verba et litteras voluerunt impedire reedificationem civitatis et templi, sed non potuerunt omnino. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{n}
In iudicio
id est condemnabis : quia inventum est in annalibus Regum quod Cyrus licentiam dederat de hoc ; et ita iudicatum est quod edificarent Iudei.
marg.|
{p}
Hec est hereditas
id est talis sicut predixi secura et quieta et abundans.
marg.|
{q}
Servorum Domini
quasi dicat : aliter non habebunt eam, nisi servierint Domino.
marg.|
{r}
Et iustitia eorum
id est iusta retributio eis facta.
marg.|
{s}
Apud me
id est dispensatione mea.
marg.|
{t}
Dicit Dominus qui
dixit et facta sunt.
marg.|
{a}
Sufflantem
id est igneas prunas, id est tentantem mentes iam a propria concupiscentia ignitas. Diabolus etiam quemlibet tentat de illo vitio, ad quod scit hominem magis pronum. Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit, id est suggestione sua mentes carnalium magis ac magis accendit igne peccati. Unde Ps. 57. Supercecidit ignis et non viderunt Solem. Huius fabri folles sunt omnes adulatores, detractores, lenones et vetule mediatrices.
marg.|
{b}
Et proferentem de o
fficina male voluntatis.
marg.|
{c}
Vas
id est quemlibet sibi consentientem.
marg.|
{d}
In opus suum
id est in ipsam perpetrationem iniquitatis. De istis vasis dicitur Ro. 9.e. Sustinuit in multa patientia vasa ire apta in interitum. Et 2Tim. 2.c. In magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea ; sed et lignea et fictilia etc.
Diab
olus ergo lebetes fabricat, id est nigros peccatores ; sed Dominus aliquando per suam gratiam hos lebetes convertit in phialas, iuxta illud Za. ultimo d. Et erunt lebetes quasi phiale in domo Domini. Hinc sumptum est quod dicitur in Hymno Marie magdalene.
marg.|
Post fluxe vite scandala Fit de lebete Phiala, In vas translata glorie De vase contumelie.
marg.|
{e}
Et ego creavi
id est Diabolum creavi secundum substantiam, qui ex malitia sua interficit et disperdit eos, qui sibi consentiunt. Et nota quod Diabolus hoc modo procedit. Primo sufflat interius tentando, postea profert in opus pravum exterius, tandem disperdit et interficit in inferno. Ps. 7. Et in eo paravit vasa mortis. Vel, melius : Et ego creavi, id est Christum secundum hominem.
marg.|
{f}
Ad disperdendum fabr
um perversum et vasa eius. Iob. 26. Prudentia eius. percussit superbum.
marg.|
{g}
Omne vas
o Ecclesia, id est omnes persecutores et Tyranni.
marg.|
{k}
Non dirigetur
id est non prevalebit contra te : quia Ecclesia omnem potentiam et iram Tyrannorum, qui proprie sunt vasa ire, per Patientiam superavit in Martyribus. De quibus vasis sup. 32.b. Fraudulenti vasa pessima sunt. Et Ps. 4. Tamquam vas figuli confringes eos : Prv. 12.a. Non roborabitur homo ex impietate et radix Iustorum non commovebitur. Eccl. 11.b. Datio Dei permanet Iustis. Ideo semper prevalent Sancti, quia gratia eis non deficit.
marg.|
{l}
Et omnem linguam
hereticorum et philosophorum
{4.
129vb} eloquentiam. Ps. 72. Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam. Item : Qui loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione.
marg.|
{m}
Resistentem tibi in iudicio
id est in disputatione.
marg.|
{o}
Iudicabis per
sapientiam Doctorum. Ecclesia enim Tyrannos superavit per patientiam Martyrum, hereticos convincit per sapientiam Doctorum. Hodie paucos habet similes Martyribus ; sed multos habet, qui linguis sciunt optime pugnare, non manibus. Vel vas Diaboli est eius tentatio. Vel vasa Diaboli sunt Prelati bursarii, profundi inferius ad capiendum, sed stricti superius ad largiendum. Lingua autem Diaboli sunt Advocati. Dicit ergo.
marg.|
{g}
Omne vas quod fictum
id est omnis Prelatus fictitius, non vere Prelatus, sed positione : non re, sed similitudine. Za. 11.d. O pastor et idolum. Talis Prelatu {s} {k}
Non dirigetur
id est non prosperabitur, Prv. 12.d. Non inveniet fraudulentus lucrum. Sapien. 1.b. Spiritus Sanctus discipline effugiet fictum.
marg.|
{l}
Et omnem linguam
id est omnem Advocatum linguosum, qui totus lingua est. De qua lingua Iob. 40.d. An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius ?
marg.|
{m}
Resistentem tibi o Ec
clesia, quia tales contra Ecclesiam sunt, licet videantur esse de Ecclesia.
marg.|
{n}
In iudicio iudicabis. Hoc
non sit, modo non condemnantur, sed approbantur, sed in iudicio veri Iudicis ibi iudicabuntur ab illis, quibus dictum est Mt. 19.d. Sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Sapien. 5.a. Stabunt Iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum.
marg.|
{p}
Hec est hereditas
scilicet vita eterna. Et nota quod secundum Glossa et secundum Ier. hoc refertur ad precedens : secundum autem usum Ecclesie respicit sequentia. Unde dicit : Hec est hereditas quod scilicet. Iusti sint Iudices malorum.
marg.|
{r}
Et iustitia
id est iusta remuneratio.
marg.|
{s}
Apud me repo
sita, sicut Apostolus 2Tim. ultimo b. Reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex. Vel de presenti legitur.
marg.|
{p}
Hec est hereditas
id est talis est Ecclesia sic fundata, sicut dictum est et edificata, instructa, pacificata, ex omnibus Gentibus congregata et multiplicata, ab hereticis et Tyrannis impugnata et tamen victoriam consecuta.
marg.|
{Θ} per conversationis honestatem. Viridis enim color pascit oculos et nihil ita delectat intuentes, sicut exempla Martyrum, ut Beat. Laurentii tolerantia, Beat. Nicolai mansuetudo, humilitas Pauli et aliorum similiter quorum etiam intuitus valet contra phantasmata, id est gloriam mundi, que in veritate phantasma est : quia deficit, cum videtur teneri. Unde Act. 25.f. dicitur quod Agrippa et Bernice venerunt cum magna ambitione et greca littera habet cum phantasia. Dicit ergo : Ponam iaspidem, id est defensores tuos faciam, ut iaspidem. Hodie defensores Ecclesie non sunt iaspides, sed aspides : non fugant phantasmata, sed multiplicant, id est temporalia et honores. Ct. 8. Si murus est, quantum ad beatam vitam, edificemus super eum propugnacula argentea, quantum ad edificantem doctrinam. Talis enim debet esse Predicator munitus in vita et efficax in doctrina. Ct. 4.b. Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis. Collum Ecclesie est predicator, qui debet esse turris in vita et propugnaculum in doctrina.
marg.|
{a}
Et portas tuos
etc. porte sunt Predicatores et Prelati quorum officium est alios intromittere, qui debent esse lapides per constantiam, sculpti per bonam vitam : et
{4.
129rb}
opere exprimant quod ore predicant. Za. 3.d. Ecce ego celabo sculpturam eius. Gregorius : Qui magis operibus pollent : et id quod loquentes asserunt, vivendo ostendunt, sculpti lapides esse commemorantur. In quorum enim vita recta operatio cernitur, quasi in eisdem ipsis exprimitur quod egerunt. 3Rg. 6.d. Sculpsit in eis picturam Cherubim et palmarum species et Anaglypha. Per hec designantur tria, quibus pollere Doctores et Predicatores, Prelati Ecclesie et ministratores, scientia, vita et fama. Ez. 41.d. Celata erat in ipsis ostiis Cherubin.
marg.|
{b}
Et omnes terminos tuos
quantum ad alios, qui sunt in Ecclesia, quia quicumque sunt in Ecclesia, per meritum vite, lapides sunt desiderabiles et pretiosi. Quos autem sub metaphora lapidum dixerat, aperte declarat, cum subdit.
marg.|
{c}
Universos filios tuos faci
am, scilicet. Iuxta illud Io. 6.e. Erunt omnes docibiles Dei. Ier. 31.f. Non decebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens. Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum. Os. 5.a. Ego eruditor omnium eorum, supra 50.b. Audiam, quasi magistrum. Mt. 23.a. Unus est enim magister vester, qui in celis est.
marg.|
{e}
Et multitudinem dabo
, scilicet Septuaginta. Ponam omnes filios tuos discipulos Dei et multa pax erit filiis tuis. infra ultim. d. Declinabo super eam quasi flumen pacis.
marg.|
{f}
Et in iustitia
id est omni virtute stabilieris.
marg.|
{g}
Recede procul.
Hieronymus Consolatus est Ecclesiam de Gentibus promittens ei spirituales gratias : nunc docet quid agat, ne adversarios timeat. Hoc, scilicet Recede procul, ut nemini calumniam inferas, nec fraudem, sive iniuriam, nec aliena rapias. Procul dicit, ut nec maiora, nec minora rapias. Contra quosdam, qui bene rapiunt minima, 1. Thessal. 4.b. Ne quis supergrediatur, aut circumveniat in negotio fratrem suum. Prv. 11.d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt : alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt. Abacuch. 2.b. Ve qui multiplicat non sua, supra 33. a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis. Et in eodem, c. Qui proiicit avaritiam ex calumnia. Iob. 20. et 23. habes de diversis modis rapine. Eccl. 4.a. Vidi calumnias, que sub celo geruntur. Vel Recede, id est fuge calumniam Diaboli, sive fraudulentiam, qui dicitur calumniator. Ps. 71. Et humiliabit calumniatorem, supra 53.b. Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Apc. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos ante conspectum Dei nostri, die ac nocte, id est accusabiles pro posse suo faciebat, consentientes enim tantum decipit. Os. 5.c. Calumniam patiens est Ephraim, quoniam cepit abire post sordes. Et dicit, cepit ; quia prius consentit homo, quam Diabolus ei dominetur, supra 30.c. Sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo. A calumnia autem Diaboli recedit, qui eius suggestioni non consentit et dicit, procul : quia omnes suggestiones eius et occasiones et circumstantie vitiorum, que Diabolus suggerit, vitande sunt.
marg.|
{i}
Quia si
predicta feceris non timebis, quasi dicat : vis non timere potestatem ? bene fac, ut dicitur Romanor. 13.b. et Prv. 10.d. Pavor his, qui operantur malum. Prv. ultimo c. Non timebit domui sue a frigoribus.
marg.|
{k}
Et a pavore
recede, scilicet id est subditos tibi oppressionibus non terreas.
marg.|
{l}
Quia si
hoc feceris non appropinquabitur tibi, pavor, scilicet hostium. Littera planior est, secundum Septuaginta. Recede ab iniquitate et non timebis et tremor non appropinquabit tibi,
marg.|
{m}
Ecce
id est Gentilis.
marg.|
{n}
Veniet
ad fidem. Et promittitur hic multitudo conversorum ad fidem.
marg.|
{o}
Qui non erat
), sed contra me, vel longe, a me. Mt. 12.c. Qui non est mecum, contra me est. Eph. 2.c. Qui longe fuistis, facti estis prope.
marg.|
{p}
Advena. o E
cclesia ; id est qui solebat esse alienus e fide tua.
marg.|
{q}
Adiungetur
in unitate fidei, spei et caritatis.
marg.|
{r}
Ecce ego
premissa fundatione Ecclesie, statim subiungit de Diabolo : quia statim, quam homo incipit fundari in bono, tunc surgit tentatio. Eccles. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et prepara ad tentationem animam tuam. Similiter Exodi 12.f. legitur quod post egressum de Egypto prima mansio fuit in Ramasse quod interpretatur commotio tinee. Per tineam intelligitur Diabolus, qui paulatim vestes nostras, id est bona opera nostra depascit et consumit, quantum potest. Ex quo ergo proponis exire de Egypto, id est de peccato, statim commovet te tinea, id est Diabolus tentat te. Unde Glossa super Exodum : Pharao contemptus surgit in scandala. Et Gregorius : Illos tentare negligit, quos quieto iure se possidere sentit. Dicit ergo : Ecce ego creavi fabrum, id est tentatorem Diabolum, quasi dicat : ne timeas eum, quia Θ in potestate mea est Creavi, secundum substantiam, non secundum eius malitiam. Nota quod Deus dicitur faber. Ps. 73. Tu fabricatus es Auroram et Solem. Item Diabolus et membra eius dicuntur fabricatores. Ps. 128. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Iob. 13.a. Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 54), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_54)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 54), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_54)
Notes :