Hugo de Sancto Caro

Capitulum 56

Numérotation du verset Is. 56,1 

Hec dicit Dominus: Custodite iudicium
et facite iustitiam
quia iuxta est
salus mea
ut veniat
et iustitia mea ut reveletur
Numérotation du verset Is. 56,2 

beatus vir
qui facit hoc
et filius hominis
qui apprehendit istud
custodiens sabbatum
ne polluat illud
custodiens manus suas
ne faciat omne malum
Numérotation du verset Is. 56,3 

et non dicat filius advene
qui adheret Domino
dicens separatione
dividet me Dominus
a populo suo
et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum
Numérotation du verset Is. 56,4 

quia hec
dicit Dominus eunuchis
qui custodierint sabbata mea
et elegerint
que
volui
et tenuerint
fedus meum
Numérotation du verset Is. 56,5 

dabo eis in domo mea
et in muris meis
locum et nomen
melius
a filiis et filiabus nomen sempiternum
dabo eis quod non peribit
Numérotation du verset Is. 56,6 

et filiis1
1 filiis] filios Weber
advene
qui adherent
Domino
ut colant eum
et diligant
nomen eius
ut sint
ei in servos omnem
custodientem sabbatum ne polluat illud
et tenentem fedus meum
Numérotation du verset Is. 56,7 

adducam eos in montem sanctum meum
et letificabo eos in domo orationis mee
holocausta
eorum
et victime
eorum
placebunt mihi super altari meo
quia domus mea
domus orationis
vocabitur cunctis populis
Numérotation du verset Is. 56,8 

ait Dominus Deus
qui congregat
dispersos Israel
adhuc
congregabo
ad eum
congregatos eius
Numérotation du verset Is. 56,9 

omnes bestie
agri
venite
ad devorandum
universe bestie
saltus
Numérotation du verset Is. 56,10 

speculatores eius
ceci
omnes nescierunt
universi canes muti
non valentes latrare
videntes
vana dormientes
et amantes somnia
Numérotation du verset Is. 56,11 

et canes impudentissimi nescierunt saturitatem
ipsi pastores
ignoraverunt intelligentiam
omnes in viam suam
declinaverunt
unusquisque
ad avaritiam suam
a summo
usque ad novissimum
Numérotation du verset Is. 56,12 

venite sumamus vinum
et impleamur ebrietate
et erit sicut hodie sic et cras
et multo amplius

Capitulum 56

Numérotation du verset Is. 56,1 
marg.| Hec dicit Dominus : Custodite etc.   secu ndum fabulam Iudeorum in precedenti capitulo egit de liberatione Iudeorum de captivitate Babylonica. Ut ergo quod promissum est, peccatis eorum non impediatur, invitat eos Propheta in prima parte capituli ad legis custodiam, scilicet ad iudicium et iustitiam et custodiam Sabbati. Sed quidam erant aliunde desolati, quam ex captivitate ; ideo in secunda parte consolatur eos, scilicet steriles et proselytos, ibi : Et non dicat etc.   In t ertia invehitur contra Iudeos, ibi : Omnes bestie etc.   Dici t ergo.
marg.| {k} Hec dicit Dominus id est precipit.
marg.| {l} Custodite iudicium in d iscernendo quid faciendum, quid non.
marg.| {m} Et facite iustitiam exeq uendo quod
marg.| {Δ} iudicastis
Numérotation du verset Is. 56,1 
mystice
marg.| {k} Hec dicit Dominus. Custodite etc.   Supr a in precedenti capitulo multa bona promisit. Hic in prima parte huius capituli ostendit, per quem fiant illa bona, scilicet per Christum et quibus, scilicet custodientibus iudicium et iustitiam et sabbatizantibus. In secunda parte desolatos Gentiles consolatur, ibi : Et non dicat filius advene etc.   In t ertia parte contra malos Prelatos Ecclesia invehitur, ibi : Omnes bestie agri etc.   Dici t ergo : Si vultis habere, que promisi : vel si vultis digne occurrere vestro Salvatori, quem venturum vobis predixi.
marg.| {l} Custodite iudicium in d iscernendo quid faciendum, quid non. Mi. 6.c. Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum et quid requirat Deus a te. Utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicite ambulare cum Deo tuo. Primum quoad se, 1Cor. 11.g. Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Secundum quoad proximum. Prv. 22.b. Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. Tertium, quoad Deum, Gn. 6.b. Noe vir iustus, atque perfectus cum Deo ambulavit.
marg.| {m} Et facite iustitiam perf iciendo quod iudicastis. Sap. 1.a. Diligite iustitiam etc.   Vel, iudicium, ut homo iudicet se in Confessione et subiiciat se iudicio Confessoris. Et iustitiam, ut puniat se in satisfactione.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Custodite iudicium id est non accipiatis personam in iudicio. Dt. 1.c. Non accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est, 2Par. 10.b. Constituit Iosaphat Iudices in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca et precipiens Iudicibus, Videte, ait, quid faciatis ; non enim hominis exercetis iudicium, sed Dei et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta faciatis : non enim est apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. Za. 8.c. Veritatem et iudicium pacis iudicate. Contra eos, qui cum sciant veritatem et non habeant sufficientia testimonia, faciunt fieri computationem pacis : et faciunt quod qui debuit habere centum, non habeat nisi decem. Ideo cum iudicio pacis addit veritatem.
marg.| {m} Et facite iustitiam id est post rectum iudicium exequimini
marg.| {Θ} et teneri
marg.| {4. 132va} Δ iudicastis, de hac iustitia habetur Ex. 21. 22. et 23.
marg.| {a} Quia si h oc feceritis.
marg.| {b} Iuxta est salus id est cito salvabo vos et liberabo de perditione captivitatis. Et hoc est quod dicit.
marg.| {c} Ut veniat vobi s, scilicet salus.
marg.| {d} Et iustitia mea id est iusta punitio in hostes, supple, iuxta est.
marg.| {e} Ut reveletur id est cito apparebit omnibus, quomodo destruam hostes vestros.
marg.| {f} Beatus vir id est bene auctus, quasi dicat : multum prosperabitur.
marg.| {g} Qui facit hoc id est iudicium.
marg.| {h} Et filius hominis qui apprehendet firm iter et strenue.
marg.| {i} Illud id est iustitiam. Ipse dico.
marg.| {k} Custodiens Sabbatum ne polluat illud. In hoc forte magis peccabant in captivitate, scilicet in violatione Sabbati et similiter quando redierant in terram suam, male custodiebant Sabbatum, sicut legitur.
marg.| {m} Custodiens manus suas hoc dicit, quia lex cohibebat manum, maxime.
marg.| {n} Ne faciat omne malum id est grave et perfectum malum, vel aliquod de omni, vel quodlibet peccatum.
marg.| {o} Et non dicat etc.   Secu nda pars, in qua consolatur quosdam desolatos. Cum enim promitteretur generalis prosperitas Iudeorum, erant quidam, qui dicebant, scilicet Proselyti : Quid nobis valet hoc quod Iudei erunt in prosperitate ? expellent nos tamquam alienigenas. Steriles autem dicebant quod parum valebat eis prosperitas, quia erant opprobrio et contemptui et quia non haberent successores. Tales ergo consolatur Dominus et dicit : Et non dicat filius advene, id est filius alicuius Proselyti.
marg.| {p} Qui adheret Domino per culpam et legis observantiam.
marg.| {q} Dicens hoc, scilicet separatione etc.   Nota quod dicitur hic, non dicat corde, scilicet dicens ore. Vel per hec duo notatur quod multum de hoc loquebantur Proselyti. Separatione dividet me Dominus a populo suo, quasi dicat : non numerabor in populo Dei, nec habebo partem in hereditate terre, etsi eius cultum suscepero.
marg.| {Δ} {a} Et non
marg.| {Θ} et teneri faciatis quod iudicastis, Dt. 16.d. Iuste quod iustum est exequeris. Et nota quod hec duo frequenter coniungit Scriptura. Ps. 118. Feci iudicium et iustitiam, non tradas me calumniantibus me. Item iudicium et iustitia preparatio sedis tue : quia multi iudicant se, sed pauci faciunt iustitiam, supra 26.d. Domine, iustitiam non fecimus in terra.
marg.| {a} Quia iuxta est salus mea id est filius salvans mundum.
marg.| {c} Ut veniat id est visibilis mundo appareat.
marg.| {d} Et iustitia mea id est filius iustorum remunerator in patria.
marg.| {e} Ut reveletur id est innotescat per carnem assumptam. Vel.
marg.| {h} Iuxta est salus mea, ut veniat id est Filius in secundo adventu ad salvandum bonos.
marg.| {d} Et iustitia mea ut reveletur id est filius iustus ad puniendum malos, quasi dicat : ideo iudicetis iuste et vos et alios et iusti, quia cito veniet iustus iudex. Sap. 6.b. Qui custodierint iudicium, iuste iudicabuntur in futuro iudicio. Item Eccl. 18.c. Ante iudicium Dei, scilicet para tibi iustitiam, non solum alii, sed tibi. Sicut Predicator malus qui vult alios iudicare et iustitiare et non se, sup. 46.d. idem quod hic, sed alio ordine. Prope feci iustitiam meam et non elongabitur et salus mea non morabitur.
marg.| {f} Beatus vir in p atria.
marg.| {g} Qui facit hoc id est iudicium in via. Io. 13.b. Si hec scitis, Beati eritis si feceritis ea. Prv. 8.d. Beati qui custodiunt vias meas. Ps. 105. Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore.
marg.| {h} Et filius hominis qui apprehendet istud scilicet iustitiam, vel utrumque, ut hoc et illud referatur simul ad iudicium et iustitiam. Et nota quod dicit : Apprehendet, ut non solum faciat, sed stricta et firma manu teneat. Per hoc enim verbum, apprehendet, notantur tria, cito capere et avide et firmiter tenere, contra illos qui nimis deliberant ad bonum faciendum, tepidi et remissi ad incipiendum, ut firmiter teneant se in bono proposito, vel incepto, cum tamen omnes sine consilio ad lucra temporalia vel etiam ad peccata et illa firmiter teneant, cito currant et avide. Ieremie octavo. b. Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti. Ecclesiastic. trigesimo-quarto. a. quasi qui apprehendit umbram et sequitur ventum, sic qui {4. 132vb} attendit ad visa mendacia. E contra Psalmo secundo. dicit : Apprehendite disciplinam, non prebendam. Specificat, quis est iste beatus.
marg.| {k} Custodiens Sabbatum ne polluat illud. Ad litteram, festa custodienda sunt a nugis, epulis et choreis, infra quinquagesimo-octavo. d. Si averteris a Sabbato pedem tuum, ne scilicet vadas ad choreas et ad mala loca, facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaberis Sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum. Vel, Custodiens Sabbatum, id est quietem cordis.
marg.| {l} Ne polluat illud per admonitionem cure temporalis, vel concupiscentie carnalis, que coinquinant cor et turbant mentis Sabbatum. Hoc autem mandatum sepe inculcatur in Scriptura, quia semper sabbatizandum est a vitiis. Ieremie decimo-septimo. c. Custodite animas vestras et nolite portare pondera, id est peccata peccatis cumulare in die Sabbati, id est cum vacare debetis quieti contemplationis ; nec inferatis per portas Hierusalem, id est ii per quinque sensus et nolite eiicere onera de domibus vestris, id est pravam voluntatem, ut prodeat in opus.
marg.| {m} Custodiens manus suas, ne faciat omne malum. Exp ositio est precedentis. Et dicit : Omne malum, id est aliquod et ita quodammodo omne, quia qui in uno offendit, omnium est reus, Iac. secundo. b. Hoc est custodire Sabbatum, cessare ab omni malo. Ez. 20.b. Dedi eis precepta mea et iudicia, insuper et Sabbata mea dedi eis, ut sit signum inter me et eos.
marg.| {o} Et non dicat etc.   Secu nda pars, ubi consolatur populum gentilem, advenam prius a Deo et Eunuchum, id est sterilem : ne desperet se posse equari populo Dei in predictis promissionibus. Dicit ergo : Et non dicat filius advene, id est Gentilis a Gentibus genitus.
marg.| {p} Qui adheret Domino per fidem.
marg.| {q} Dicens ex d esperatione.
marg.| {r} Separatione dividet me Dominus a populo suo id est a promissionibus populi sui Iudaici. Hoc non dicat, quia non est distinctio Iudei et Greci. Unde supra 54.d. Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi. Rm. secundo. d. Si igitur preputium iustitias legis custodiat, nonne preputium illius in circumcisionem reputabitur ?
marg.| {Θ} {a} Et non
marg.| {o} Vel aliter  : Et non dicat filius advene etc. id est peccator, qui est advena et filius advene, id est imitator advene, id est diaboli, qui per superbiam alienavit se a Deo et cecidit de celo. Prv. quinto. b. Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena. Item peccator est Eunuchus. Diabolus enim precidit nobiles pueros ne generent Dei servitio prolem. Aufert eis testiculos, id est bonam vitam et sanam doctrinam et timorem et amorem. Dn. 1.a. Ait Rex Assenez, vel Arphaxat preposito Eunuchorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine Regio et tyrannorum pueros decoros forma et eruditos omni sapientia et cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in palatio Regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum, id est leges et decreta, supra 39.d. De filiis tuis tollent et erunt Eunuchi in Palatio Regis Babylonis. Tales bene corrumpunt Ecclesiam, sed non generant, sicut patet quod hodie omnis corruptio est in Ecclesia, ex eo quod statim ex quo aliquis nobilis scit linguam Chaldeorum, id est modicas cavillationes Decretalium, statim vocatur in curiis Episcoporum et post fit Prelatus, sicut et Nabuchodonosor statuit illos super Provinciam Babylonis. Ecclesiastic. vigesimo. a Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam. Ecclesiastic. trigesimo. c. Portans mercedes iniquitatis, videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem et suspirans, supra vigesimo-secundo. e. Comparantur tales gallos gallinaceo. Talium enim, quando penitent, miseretur Dominus. Unde dicit : Et non dicat filius advene, id est peccator recognoscens se a Deo alienatum fuisse et penitens. Et hoc est.
marg.| {p} Qui adheret Domino, dicens quasi ex desperatione.
marg.| {r} Separatione dividet me Dominus a populo suo id est a premio quod daturus est suis. Hoc non debet dicere, quia penitentes equantur innocentibus. Ezechiel decimo-octavo. f. Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius. Deuteronom. decimo. d. Dominus amat peregrinum et dat ei victum, atque vestitum et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi
marg.| {Λ} advene
marg.| {4. 133ra} {Δ} {a} Et non dicat Eunuchus etc. id est sine fructu et sine spe fructus. Hoc dicebat quilibet sterilis : quid prodest mihi promissio hec : ego ero opprobrio omnibus et subiacebo maledictioni inter populum Dei, nec habebo partem inter eos. Hoc dicebant Eunuchi, quia scriptum est, Dt. 7.c. secundum aliam litteram. Maledicta sterilis, que non facit semen in Israel.
marg.| {c} Quia hec dicit Dominus etc.   Modo consolatur eos et dicit quod licet steriles sint in prole ; erunt tamen abundantes in possessione et honore, si boni fuerint. Et hoc est quod dicit : Hoc dicit Dominus Eunuchis, hec, scilicet que sequuntur.
marg.| {d} Si custodierint etc. vel sicut Sept. habent et littera communior est apud nos : Qui custodierint Sabbata mea, statuta in lege, id est omnia festa.
marg.| {e} Et elegerint, que ego volui id est precepta mea.
marg.| {f} Et tenuerint id est opere executi fuerint.
marg.| {g} Fedus meum id est legem meam, per quem eis federatus sum.
marg.| {h} Dabo eis id est talibus Eunuchis.
marg.| {i} In domo mea id est in familia mea.
marg.| {k} Et in muris meis id est in civitatibus munitis.
marg.| {l} Locum et nomen id est hereditatem et honorem. Nomen, dico.
marg.| {n} Melius a filiis et filiabus id est magis honorabiles erunt et magis nominati, quam si haberent multos filios et filias. Vel.
marg.| {m} Nomen melius a filiis et filiabus id est melius, quam si patres vocarentur : quia vocabuntur servi et filii Dei viventis.
marg.| {o} Nomen sempiternum dabo eis quod non peribit id est fama bonitatis eorum diu etiam post mortem eorum permanebit. Vel Nomen sempiternum, quia vocabuntur Iudei et filii Dei : quod nomen permanebit cum eis, quamdiu vixerint : quia nullo modo separabuntur a felicitate populi.
marg.| {q} Et filios advene. Sup ra consolatus est Eunuchos, hic consolatur Proselytos. Prius autem consolatur Eunuchos, quam Proselytos : quia maius opprobrium erat secundum legem esse sterilem, quam Proselytum. Dicit ergo : Et filios advene etc.   Littera suspensiva est usque ad illum locum : Adducam eos in montem sanctum meum. Eos, more Hebreo. Alii habent : Et filiis advene. Hieronymus habet : Et filios. Septuag. Et alienigenas. Tamen potest legi sic.
marg.| {q} Et filiis advene supp le, hec dicit Dominus, que sequuntur. Vel sic et filiis advene dabo, supple, ea, que sequuntur.
marg.| {r} Qui adherent Domino id est qui sunt adiuncti populo eius per circumcisionem, ita,
marg.| {s} Ut colant eum tamq uam Deum verum, quasi dicat : non tantum circumcisi sint ; sed cultum Dei observent in omnibus.
marg.| {t} Et diligant vel diligunt nomen eius, id est placet eis quod vocentur Iudei et dicantur de populo Dei.
marg.| {u} Ut sint ei in servos et n on tantum habeant nomen, sed rem.
marg.| {x} Omnem custodientem Sabbathum meum ] {Δ} tam Eu-
marg.| {Θ} {a} Et non dicat Eunuchus id est Gentilis sterilis a bono.
marg.| {b} Ecce ego lignum etc. id est non desperet de misericordia, quia fuit, sicut arbor arida.
marg.| {a} Vel secundum Hieronymum Non dicat Eunuchus id est Virgo, que se castravit propter regnum celorum, Mt. 19.b.   Ecce ego lignum etc.   Et n on reputet se infructuosum. Item. 1Cor. 7.e. De Virginibus autem preceptum Domini non habeo, consilium autem do : Eunuchus autem idem est quod bene vincens, luxuriam, scilicet. Male autem vincit luxuriam avarus, qui ideo non luxuriatur, ne evacuet bursam. Item hypocrita, ne videatur esse malus. Sed de bono Eunucho dicitur Sap. 3.c. secundum aliam litteram. Beata sterilis immaculata, que non cognovit stratum in delicto ; habebit fructum in visitatione animarum. Et Eunuchus, qui non est operatus manu iniquitatem, neque cogitavit contra Deum mala : dabitur enim eius fidei electa gratia et pars in templo. Domini delectabilis. Talis non dicat hoc, scilicet : Ecce ego lignum aridum, id est non putet se subiacere maledicto legis, vel non curet de tali maledicto, quo dictum est : Maledicta sterilis, que non fecit semen in Israel. Et sumitur hoc de Ex. 23.d. Non erit infecunda, nec sterilis terra tua. Et Dt. 7.c. Non erit apud te sterilis utriusque sexus.
marg.| {Λ} Advene fuistis in terra Egypti.
marg.| {a} Et non dicat Eunuchus id est sterilis a bono opere, si peniteat, non desperet, dicet hoc quod sequitur ex diffidentia.
marg.| {4. 133rb} {b} Ecce ego lignum aridum sed ex humilitate debet quilibet dicere. Unde Lc. 17.c. Cum omnia bona feceritis, dicite : servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
marg.| {c} Quia hec dicit Dominus Eunuchis id est Virginibus et caste viventibus, vel prius sterilibus ; sed modo penitentibus.
marg.| {d} Si custodierint Sabbata mea decl inando a malo.
marg.| {e} Elegerint etc.   faci endo bonum. Sept. volo.   Et tenuerint etc.   pers everando in bono. Vel aliter.
marg.| {d} Si custodierint etc.   ut n umquam faciant opera nuptiarum.
marg.| {e} Et elegerint etc.   ut p lus offerant, quam preceptum sit : ut non indulgentiam Apostoli ; sed voluntatem considerent Domini sui.
marg.| {f} Et tenuerint etc. id est pactum baptismale servaverint.
marg.| {h} Dabo eis in domo mea etc. id est in Ecclesia presenti et in numero Predicatorum.
marg.| {l} Locum hono ris, ut scilicet sint Predicatores et Sacerdotio fungantur mihi in domo mea in sempiternum et subditos muniant et moneant verbo et exemplo. Et prophetatur hic castitas observanda a ministris Ecclesie, que non observabatur in lege.
marg.| {m} Et nomen melius a filiis et filiabus quia melius est nomen continentis, quam coniugati : Virginis, quam patris, vel matris, Eccl. 21.c. Omnis ponderatio non est digna continentis anime. Vel.
marg.| {h} Dabo eis in domo mea id est in aula celesti :
marg.| {k} Et in muris meis in c ivitate mea munita, id est Ecclesia militante, cuius muri sunt ipse Christus. supra 26.a. Salvator, ponetur in ea murus et antemurale.
marg.| {l} Locum id est mansionem : quia in domo Patris mei mansiones multe sunt. Io. 14.a.
marg.| {m} Et nomen id est laudem et honorem.
marg.| {n} Melius a filiis et filiabus quia maiorem gloriam habebunt, quam alii Sancti. Vel.
marg.| {m} Nomen melius a filiis et filiabus quia supra merita operum honorabit Deus suos. Vel melius. quam fuit fructus temporalium divitiarum. De hoc nomine dicitur Eccl. 7.a. Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa, id est quam copia temporalis suavitatis. Prv. 22.a. Melius est nomen bonum, quam divitie multe. Eccl. 41.c. Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri magni et copiosi, 2Rg. 8.d. Fecit sibi nomen David, cum reverteretur capta Syria, id est superbia sub pede posita. So. ultimo d. Ponam eos in laudem et in omni terra confusionis eorum. Et post subdit : Dabo vos in nomen et in laudem omnibus populis terre, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.
marg.| {o} Nomen sempiternum dabo eis scilicet nomen Christianum quod non deficiet. Hoc nomen impositum fuit a Christo Antiochie primo, Act. 11. Vel.   Nomen sempiternum ut v ocentur filii Dei et Sacerdotes eius, infra sexagesimo-primo. b. Vos autem Sacerdotes Dei vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur vobis. 1Io. 3.a. Videte, qualem caritatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur et simus, infra sexagesimo-quinto. c. Vocavit Deus servos suos nomine alio. Vel, Nomen, id est rem nominabilem et laudabilem. Apc. secundo. e. Dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit, nisi qui accipit. Baruch quinto. b. Vocabitur tibi a Deo nomen tuum in sempiternum pax iustitie. Vel Nomen, id est gloriam et honorem et laudem, quando dicetur bonis : Esurivi ; et dedistis mihi manducare etc.   Et p ostea : Venite benedicti Patris mei etc. Mt. 25.c. Tunc enim erit laus unicuique a Deo 1Cor. a.
marg.| {l} Quod non peribit obli vione. E contra de malis Sap. 2.a. Nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus. Item Prv. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus, nomen autem impiorum putrescet.
marg.| {q} Et filios advene id est Gentiles secundum mysterium, vel quoslibet peccatores.
marg.| {r} Qui adherent Domino. Hoc dicit, quia peccatores, quando convertuntur, sunt ferventiores frequenter, quam alii : quia ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, Rm. 5.d. Adherent, dico.
marg.| {s} Ut colant eum fide . Et notantur hic quinque per ordinem Fides, ut hic.
marg.| {t} Et diligant nomen eius id est filium, qui est nomen Patris : ecce Caritas. De quo nomine Ct. primo. a. Oleum effusum nomen tuum. Item nota quod Paulus dilexit nomen Christi : ideo totiens nominat illud. Aliqui sunt, qui nomen Diaboli semper habent in ore : unde videtur quod diligant illud, quamvis non colant. Item aliqui sunt, qui diligunt nominari diabolici, qui letantur, cum malefecerint et exultant in rebus pessimis : Proverbior. secundo. c. De quibus Gregorius Nihil adeo displicet Deo, sicut cervix elata post peccatum.
marg.| {u} Ut sint ei in servos ecce obedientia in executione operis. Et sic per ordinem, ponuntur hec tria : quia fides operatur per dilectionem, Gal. 5.d.
marg.| {x} Omnem custodientem Sabbatum meum
marg.| {Θ} ne polluat
marg.| {4. 133va} Δ tam Eunuchum, quam advenam, quicumque sit. Custodientem, dico.
marg.| {a} Ne polluat illud id est ne polluta opera faciat in illo. Vel,   Ne polluat illud id est quasi pollutum diem et non sanctum contemnat et violet.
marg.| {b} Et tenentem fedus meum id est legem, per quam federatus sum filiis Israel.
marg.| {c} Adducam eos id est omnes tales advenas.
marg.| {d} In montem sanctum meum id est in Hierusalem, vel in templum, ubi intrare poterit ad adorandum, sicut Iudei.
marg.| {e} Et letificabo eos in domo etc. id est in Hierusalem, que est locus, quem elegi ad adorandum ; dabo eis multa prospera. Vel, letificabo eos in domo orationis mee, id est in templo exaudiam eos in his, pro quibus rogabunt me. Et ideo exaudiam eos, quia digne offerent mihi. Et hoc est.
marg.| {f} Holocausta eorum que tota Deo incenduntur.
marg.| {g} Et victime id est alia sacrificia.
marg.| {h} Eorum Eunu chorum et proselytorum. Specialiter tamen loquitur de proselytis.
marg.| {i} Placebunt mihi etc.   quia manus eorum non sunt plene sanguine. Vel, Placebunt etc. scilicet mihi placebit quod habeant auctoritatem offerendi oblationes suas in templo, sicut alii Iudei. Quod hoc sit factum, non legitur.
marg.| {l} Quia domus mea etc.   non tantum Iudeis, sed Proselytis de omni populo.
marg.| {o} Ait Dominus Deus id est hoc promittit Dominus.
marg.| {p} Qui congregat id est solet congregare.
marg.| {q} Dispersos Israel de q uacumque captivitate.
marg.| {r} Adhuc congregabo ad eum id est ad Israel, id est ad populum Israel.
marg.| {t} Omnes congregatos eius id est omnes Proselytos et omnes, qui concordes sunt ei et quasi congregati per fidem unius Dei. Vel, Congregabo in te, omnes congregatos, in mea cognitione. Sept. habent plenius : Congregabo ad eum congregationem.
marg.| {u} Omnes bestie agri. Hic inuitat Medos ad destruendum Chaldeos, secundum unam expositionem. Vel, secundum Hieronymum predicit captivitatem Iudeorum per Titum et Vespasianum et eorum subditos. Dicit ergo : Omnes bestie agri, id est o vos Medi et Perse et Cyrus et Darius.
marg.| {x} Venite ad devorandum Chal deos. Vel.
marg.| {u} Bestie agri id est Titus et Vespasianus et alii Romani, qui dicuntur bestie agri pre crudelitate : quia bestie agri crudeliores sunt, quam domestice.
marg.| {x} Venite ad devorandum Iude os incredulos. Vel.
marg.| {u} Bestie agri id est Demones, Principes huius mundi.
marg.| {y} Universe bestie saltus id est Medi et Perse, sive Romani, qui adorabant idola facta de saltu. Vel pre crudelitate dicuntur bestie saltus. Unde Ps. 79. Exterminavit eam aper de silva, id est Vespasianus : et singularis, id est Titus superbus depastus est eam.
marg.| {z} Speculatores eius id est Babylonici populi, qui custodiebant civitatem munitam.
marg.| {a} Ceci omnes quia non viderunt, quomodo hostes flumen
marg.| {Δ} intraverunt
marg.| Vel aliter secundum Hieronymum legitur de populo Iudeorum, sicut dictum est.
marg.| {z} Speculatores eius id est Iudaici populi, scilicet Scribe et Pharisei.
marg.| {a} Ceci omnes et D uces cecorum, sicut dicitur Mt. 15.b.
marg.| {Λ} {a} Nescierunt
marg.| {Θ} Ne polluat illud : Ec ce quies mentis, sive otium contemplationis.
marg.| {b} Et tenentem fedus meum : Ec ce perseverantia incepti operis.
marg.| {c} Adducam eos id est tales.
marg.| {d} In montem sanctum meum Gent iles, scilicet predicto modo conversos, faciam de Ecclesia mea sancta, que dicitur mons propter vite eminentiam, sanctus per constantiam triumphantem. Ps. 23. Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? innocens etc.
marg.| {e} Et letificabo eos etc.   cont ra acidiosos, qui tristantur in longa Missa, vel longo sermone, Eccles. 8.a. Ne festines recedere a facie eius. Nota quod Dominus habet domum superiorem, id est Ecclesiam triumphantem : de qua Baruc. 3.c. O Israel, quam magna est domus Domini : et ingens locus possessionis eius. Item habet domum inferiorem, scilicet Ecclesiam militantem, de qua Lc. 15.d. Quanti mercenarii etc.   Item habet domum interiorem, {4. 133vb} scilicet animam Iusti, 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est quod estis vos, Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam cum illa. Item exteriorem, scilicet Ecclesiam materialem, Ps. 92. Domum tuam, Domine, decet sanctitudo in longitudine dierum. In prima domo est homo per desiderium et spem. In secunda per meritum vite et Sacramentorum receptionem. In tertia per conscientie discussionem. In quarta per corporalem cohabitationem.
marg.| {f} Holocausta eorum id est Martyrum, qui se Deo totos incendunt.
marg.| {g} Et victime eorum id est Confessorum, qui quotidie per partes se Deo mortificant, Ps. 43. Quoniam propter te mortificamur tota die. Vel.
marg.| {f} Holocausta eorum id est Eunuchorum, qui se totos consecrant Deo, ut semper vacent orationi.
marg.| {g} Et victime eorum id est advenarum, id est eleemosyne et cetera bona coniugatorum, qui ad tempus vacant orationi, ut dicitur 1Cor. 7.a. Vel holocausta sunt contemplativi : victime, activi. Vel holocaustum, est cor totum incensum igne caritatis, sicut scriptum est : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et tota virtute tua. Mt. 22.d. Et Dt. 6.a. Victima autem est caro per macerationem attenuata, in qua pars comburitur, pars reservatur : quia vitia extinguenda sunt et natura reservanda. Victima autem dicitur a vinciendo : caro enim vinculis discipline cohibenda est, Col. 3.a. Mortificate membra vestra, que sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem et concupiscentiam malam. Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo, Gal. 5.d. Qui Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
marg.| {i} Placebunt mihi si o fferantur supple.
marg.| {k} Super altare meum id est fidem, super quam omnia offeruntur : quia sine fide impossibile est placere Deo, Hbr. 11.a. Vel, Super altare meum, id est Christum : super quem debemus omnia sacrificia nostra facere, Ps. 136. Beatus, qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram, id est qui offert animales motus super hoc altare, Hbr. ultimo b. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt, Ex. 29.d. Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra. Glossaid est credetis filium Dei incarnatum : Terra enim est corpus humanum. Hoc est altare Thymiamatis, in quo offeruntur thura orationum, Ex. 30. Unde et orationes finiuntur per Dominum nostrum Iesum Christum   ] etc. {l}   Quia domus mea id est Ecclesia.
marg.| {m} Domus orationis vocabitur extr a quam nec veri sacrificii, nec orationis locus est.
marg.| {n} Cunctis populis. Sep t. Gentibus, non tantum Iudeis. Vel.
marg.| {m} Domus ad littera m, materialis Ecclesia, est locus orationis, non nugacitatis, Mt. 21.b. dicitur hoc idem. Et additur : Vos, autem fecistis illam speluncam latronum. Et sumitur de Ier. 7.b.
marg.| {o} Ait Dominus Deus id est hoc promittit per me. Vel per Salomonem hoc dicit 3Rg. 8.c. Audi hymnum et orationem, quam orat servus tuus coram te hodie : ut sint oculi tui aperti super domum istam die, ac nocte, super domum de qua dixisti : erit nomen meum ibi : Sed ubi hoc dixit ? Dicendum quod in Dt. 12.a. Ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis Tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo : venietis et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras   ] etc. {p}   Qui congregat ad u nitatem fidei in unum ovile, Io. 11.c.
marg.| {q} Dispersos Israel id est predestinatos ad videndum Deum, dispersos per mundum, sup. 11.c. Levabit Dominus signum in nationes procul et congregabit profugos Israel et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terre.
marg.| {r} Adhuc congregabo in E cclesia triumphante, ego Pater.
marg.| {s} Ad eum id est Christum, vel fidelem populum.
marg.| {t} Omnes congregatos eius per fidem in Ecclesia militante. Vel.
marg.| {r} Congregabo in f uturo in re.
marg.| {t} Congregatos spe, vel precognitione mea, vel in Ecclesia militante. Vel.
marg.| {r} Congregabo ment ibus.
marg.| {t} Congregatos corp oribus, contra Religiosos, qui discordes sunt in Religione.
marg.| {u} Omnes bestie agri etc.   Hoc exponunt Hieronymus et alii Sancti de captivitate Iudeorum per Romanos, quos vocat ad devorationem Iudeorum, pro eo quod congregatis ad fidem Gentibus ipsi credere noluerunt. Hanc expositionem require supra.
Numérotation du verset Is. 56,moraliter 
marg.| Loquitur contra Prelatos Ecclesie et dicit.
marg.| {u} Omnes bestie agri id est Demones, vel vitia. De quibus dicit Psalmo septuagesimo tertio. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, Iob. quinto. d. Bestias terre non formidabis.
marg.| {x} Venite ad devorandum eos, qui sunt in agro, id est in mundo.
marg.| {y} Universe bestie saltus Demo nes, vel vitia, venite, supple, ad devorandum eos, qui sunt in saltu, id est in Religione, quasi dicat : omnes devorate et laicos et Religiosos libere. Quia.
marg.| {z} Speculatores eius id est Prelati, omnes ceci. Vel. Demones dicuntur bestie agri : quia suggerunt lucrum : quia ager colitur propter lucrum, Prv. vigesimo tertio. a. Noli laborare, ut diteris. Iob.
marg.| * 24.a. Agrum
marg.| {4. 134ra} Δ intraverunt in civitatem.
marg.| {a} Nescierunt universi id est nemo eorum percepit, quando, vel quomodo intraverunt hostes.
marg.| {b} Canes muti. Can es dicuntur speculatores ipsi et custodes civitatis, quorum officium est annuntiare populo adventum hostium ; sed muti dicuntur, quia non annuntiaverunt.
marg.| {c} Non valentes pre somno et ebrietate.
marg.| {d} Latrare id est populum civitatis excitare.
marg.| {e} Videntes vana id est somniantes in lecto, non in specula attendentes. Unde subdit : Dormientes etc.   Sed quia somnus sequitur ex ebrietate, subdit.
marg.| {h} Et canes sed superflue comederunt et sine moderamine, sicut canes. Et in hoc innuitur, quomodo capta fuit Babylon. Balthasar enim fecerat convivium maximum, in quo tantum comederunt et biberunt quod pre ebrietate et somno non cognoverunt adventum hostium.
marg.| {k} Ipsi Pastores. Hic enumerat peccata Regum et Principum, pro quibus capta est civitas, dicens : Ipsi pastores, Reges Babylonis et Principes, sive Iudices.
marg.| {l} Ignoraverunt in i udiciis et causis populi.
marg.| {m} Omnes id est omnes agunt,
marg.| {Δ} quod sibi
marg.| Vel aliter. Balthasar et optimates, quos vocaverat ad convivium suum, ut dicitur Dn. 5.
marg.| {l} Ignoraverunt intelligentiam id est scire contempserunt quod eis exposuit Daniel et quasi non curaverunt, quia securi esse videbantur.
marg.| {m} Omnes in viam suam id est quod ceperant, perfecerunt, scilicet
marg.| {Θ} comedere, et
marg.| {Λ} {a} Nescierunt temp us visitationis sue, Ier. 8.c. Vel, nescierunt, spiritualiter legis intelligentiam.
marg.| {b} Canes muti id est populum non docentes,
marg.| {c} Non valentes latrare id est arguere peccantes.
marg.| {e} Videntes vana quia a Demonibus illusi sunt. Vel, vanaid est auguria.
marg.| {f} Dormientes etc. id est pigri et dediti deliciis.
marg.| {h} Et canes impudentissimi quia comedunt tantum et non custodiunt. Canis enim impudens est, qui comedit multa et de nullo servit.
marg.| {i} Nescierunt saturitatem. Ad litteram, gulosi fuerunt Doctores Iudeorum, Scribe et Pharisei, Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui comeditis domos viduarum oratione longa orantes. Vel secundum Glossa Canes impudentissimi, quia sicut canes, sine discretione etiam sepe bonos persequuntur ; sic et Iudei impudenter clamaverunt ; Crucifige ; crucifige, Io. 19.a. et nec Domini saturati sunt opprobriis.
marg.| {k} Ipsi pastores pred icti canes.
marg.| {l} Ignoraverunt intelligentiam legi s et Prophetarum.
marg.| {m} Omnes in viam suam declinaverunt id e st
marg.| {Λ} querunt
marg.| * 24.
marg.| {a} Agrum non suum demetunt. Ite m dicuntur bestie saltus, quia suggerunt delectationes. et amenitates mundanas. 2. Regum. 18.b. Plures erant, quos saltus consumpserunt, quam quos voraverat gladius, id est plures occidit prosperitas, quam persecutio. De his bestiis dicitur Ier. 12.c. Congregamini omnes bestie terre, properate ad devorandum : pastores multi demoliti sunt vineam meam. Ez. 39.d. Dic omni volucri et universis a vibus, cunctisque bestiis agri, convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam. Os. 33.c. Bestia agri scindet eos. Apc. 13.a. Admirata est universa terra post bestiam. Speculatores eius, id est populi subditi. Ceci omnes, quasi dicat : ideo libere potestis venire, quia cecos habent custodes. Simile sup. 52.b. Ablatus est populus meus gratis, Dominatores eius inique agunt, dicit Dominus. Ier. 50.c. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos. Prv. 11.b. Ubi. non est gubernator, corruet populus. Prv. 29.c. Cum Propheta defecerit, dissipabitur populus. Dicit ergo : Ceci omnes, quomodo ergo sunt speculatores, quomodo predicent mala imminentia ad precavendum, si ceci sunt, ad quod tamen tenentur, sicut dicit Ez. 3.c. Audies de ore meo verbum et annuntiabis eis. Ceci autem sunt, quia desunt eis ea, que Petrus enumerat secund. Canonic. 1.b. Ministrate in fide virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietatem, in pietate amorem fraternitatis, in amore fraternitatis caritatem. Et post subdit : Cui hec presto non sunt, cecus est et manu tentans. Et nota quod hic describens malos Prelatos removet ab eis octo bona, scilicet Scientiam, cum dicit : Nescierunt universi. Doctrinam, cum dicit : Canes muti. Vitam, cum dicit : Videntes vana. Diligentiam, cum dicit : Dormientes. Iudicium verum, cum dicit, Amantes {4. 134rb} somnia. Munditiam, cum dicit : Canes. Verecundiam, cum dicit : Impudentissimi. Sobrietatem, cum dicit : Nescierunt saturitatem. Que omnia essent necessaria Prelato. Dicit ergo : Speculatores tui, quia eos excecavit pulvis avaritie, tumor superbie, humor luxurie supra 42.c. Quis cecus, nisi servus meus ?
marg.| {a} Nescierunt universi sup. 28.b. Sacerdos et Propheta nescierunt pre ebrietate, absorpti sunt a vino, Michee 3.a. Numquid non vestrum est scire iudicium ? Eccl. 32.b. In multis esto, quasi nescius : non dicit in omnibus, sed in multis, scilicet in nocivis scientiis.
marg.| {b} Canes muti non valentes latrare prop ter inscitiam, negligentiam, tumorem et questum. Idt. 11.c. Non latrabit vel unus canis contra te. Ecclesiastic. 20.d. Exenia et dona excecant oculos et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum.
marg.| Nota tamen quod ad malum loquendum sunt loquaces. Unde Apc. decimosexto. c. Vidi de ore draconis et de ore bestie et de ore pseudoprophete exire tres spiritus immundos in modum ranarum. Prelatus malus est Draco per luxuriam et ideo ab ore eius, cum loquitur, exit spiritus, id est verbum luxurie. Item bestia est per avaritiam et ideo ab eo loquente exit spiritus, est, verbum avaritie, Pseudopropheta, id est Propheta Baal quod interpretatur superior per superbiam et ideo ab ore eius exeunt verba superbie et iactantie.
marg.| {e} Videntes vana. Sed quomodo vident, cum sint ceci ? Responsio. Sinistro oculo vident, quia providi sunt in temporalibus, sed non vident oculo dextro, quia non curant de damnis spiritualibus : Percusserunt enim fedus cum Diabolo, ut erueret eis oculos dextros, sicut voluit facere Naas cum viris Dabes Galaad 1Rg. undecimo. a. Unde supra vigesimo-octavo. d. Percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum. Za. undecimo. d. Brachium eius ariditate siccabitur et oculus eius dexter obtenebrabitur. Non dicit sinister, quia sinistro vident acute vana, id est temporalia lucra. Ezechiel. decimo-tertio. b. Erit manus mea super Prophetas, qui vident vana et divinant mendacia.
marg.| {f} Dormientes cum tamen vigilare deberent super gregem suum in eadem regione, in qua natus est Dominus. Dominus autem natus est in regione miserie. Lc. secundo. b. Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Mc. decimo-tertio. d. Et ianitori precepit, ut vigilaret. Prv. 20.b. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat.
marg.| {g} Et amantes somnia id est temporalia, de quibus Ecclesiastic. quinto. b. Ubi multa sunt somnia, plurime vanitates et sermones innumeri. Lv. decimo-nono. f. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Ecclesiastic. trigesimo-quarto. a. Somnia extollunt imprudentes.
marg.| {h} Et canes impudentissimi quia revertuntur ad vomitum 2. Pet. secundo. d. Prv. 26.b. Vel impudentissimi ad turpia lucra. Unde Ezechiel. decimo-tertio. d. Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis etc. Que est maior impudentia, quam ista ? Item Michee tertio. b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium, id est excommunicant.
marg.| {i} Nescierunt saturitatem vera m, sicut dicitur rustico : Tu nescis, quid est bonus cibus. Opprobrium enim Domini et afflictio et miseria, quam sustinuit, vel quam sustinemus pro ipso, est electissimus cibus, per quem omnes virtutes anime pinguescunt. Iob. 16.b. Saturati sunt penis meis. Lam. tertio. d. Saturabitur opprobriis.
marg.| {k} Ipsi Pastores qui et canes, ut fiat vis in hoc pronomine, ipsi, scilicet de quibus non videretur.
marg.| {l} Ignoraverunt intelligentiam id est scire contempserunt, vel neglexerunt. Os. quarto. b. quia tu scientiam repulisti et ego repellam te, ne Sacerdotio fungaris mihi. Signanter dicit mihi, pro modernis Prelatis, qui Deo non funguntur Sacerdotio, sed causis et litibus. Os. quarto, d. Populus non intelligens, vapulabit. Sed si populus vapulat, quid faciet Sacerdos.
marg.| {m} Omnes in viam suam declinaverunt Cum dicit, declinaverunt, notatur aversio ab incommutabili
marg.| * bono. Cum
marg.| {4. 134va} Δ quod sibi commodius videtur.
marg.| {a} Unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum quia maiores sunt raptores ; minores, sive plebei homines sunt fures.
marg.| {c} Venite, sumamus vinum. Hoc dicunt ipsi Pastores : quia omnes gule et ebrietati dediti sunt.
marg.| {Θ} comedere et bibere. Et hoc est.
marg.| {a} Unusquisque ad avaritiam suam id est ad insatiabilitatem gule sue.
marg.| {b} A summo usque ad novissimum id est maiores et minores, dicentes unus alteri hoc :
marg.| {b} Venite, sumamus vinum id est bibamus.
marg.| {d} Et impleamur ebrietate id est vino quod est causa ebrietatis.
marg.| {e} Et erit sicut hodie, sic et cras et multo amplius erit scilicet cras quam hodie, quasi dicat : Daniel predicit nobis quod in hac nocte moriemur ; sed non erit ita, immo vivemus in maiori copia deliciarum, quam etiam modo.
marg.| {Λ} querunt commoda sua. Unde subdit.
marg.| {a} Unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum quasi dicat : omnes sunt avari et maxime maiores. Lc. 16.d. Audiebant hec omnia Pharisei, qui erant avari et deridebant eum.
marg.| {c} Venite etc.   Non tantum avari erant, sed et gulosi. Unde ad confusionem eorum ponit verba ipsorum, que dicebant. Venite, sumamus etc.   sicu t prius.
marg.| * bono. Cum dicit in viam suam et postea, ad avaritiam suam, notatur conversio ad creaturas. Os. 4.b. Sicut vacca lasciviens declinavit ad Israel, supra 53.b. Unusquisque in viam suam declinavit. Ier. 16.c. Unusquisque ambulat. Post pravitatem cordis sui. E contra dicitur de bonis Prv. 15.c. Semita vite super eruditum, ut inclinet de inferno novissimo.
marg.| {a} Unusquisque ad avaritiam a su mmo ad novissimum. Phil. 2.c. Omnes, que sua sunt, querunt. Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student : et a Propheta usque ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum. Item Ier. 8.d. A minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur Am. 9.a. Avaritia in capite omnium. Eccl. 10.d. Pecunie obediunt omnia.
marg.| {c} Venite, sumamus etc.   Hoc patet magis videnti, quam audienti. Omnes enim videmus Clericos et Sacerdotes inebriari et deliciari, qui facto dicunt et aliquando verbo unus alteri : venite, sumamus vinum. Sap. 2.b. Vino pretioso et unguentis nos impleamus et non pretereat nos flos temporis. Prv. 21.c. Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
marg.| {d} Et impleamur ebrietate id est his, que inebriant, vel sicera. In Hebreo enim est sicera, id est quicquid inebriare potest.
marg.| {e} Et erit sicut hodie, sic et cras et multo amplius. Sep t. Inebriemur et si talis dies crastina magna amplius nimis 1Cor. 15.d. Comedamus et bibamus ; cras enim moriemur. sup. 22.d. Vocavit Dominus ad fletum et ad planctum et calvitium et cingulum sacci : et ecce gaudium et letitia, occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et nota quod Sacerdotibus veteris legis prohibitum est vinum tempore, quo offerre debent Domino. Ambrosius Nihil est quod minus conveniat arguenti, quam inebriari vino. Ideo dicit Apostolus Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 56), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_56)

Notes :