Hugo de Sancto Caro

Capitulum 59

Numérotation du verset Is. 59,1 

Ecce
non est abbreviata manus Domini
ut salvare
nequeat neque aggravata est auris eius ut non exaudiat
Numérotation du verset Is. 59,2 

sed iniquitates vestre
diviserunt
inter vos et Deum vestrum
et peccata vestra
absconderunt
faciem eius
a vobis ne exaudiret
Numérotation du verset Is. 59,3 

manus enim vestre pollute sunt sanguine
et digiti vestri iniquitate
labia vestra locuta sunt mendacium
et lingua vestra iniquitatem
fatur
Numérotation du verset Is. 59,4 

non est qui invocet iustitiam
neque est qui iudicet vere
sed confidunt in nihili
et loquuntur vanitates
conceperunt laborem
et pepererunt iniquitatem
Numérotation du verset Is. 59,5 

ova aspidum
ruperunt
et telas aranee
texuerunt
qui comederit
de ovis
eorum
morietur
et quod confotum est
erumpet
in regulum
Numérotation du verset Is. 59,6 

tele eorum
non erunt in vestimentum
neque operientur
operibus suis
opera eorum
opera inutilia et opus iniquitatis
in manibus eorum
Numérotation du verset Is. 59,7 

pedes
eorum ad malum currunt
et festinant
ut effundant
sanguinem innocentem
cogitationes eorum
cogitationes inutiles vastitas
et contritio in viis eorum
Numérotation du verset Is. 59,8 

viam pacis
nescierunt
et non est iudicium
in gressibus eorum
semite eorum
incurvate sunt
eis omnis qui calcat
in ea ignorat pacem
Numérotation du verset Is. 59,9 

propter hoc
elongatum est
iudicium
a nobis et non apprehendet
nos
iustitia
exspectavimus lucem
et ecce tenebre
splendorem
et in tenebris
ambulavimus
Numérotation du verset Is. 59,10 

palpavimus
sicut ceci parietem et quasi absque oculis attrectavimus
impegimus meridie
quasi in tenebris
in caligosis
quasi mortui
Numérotation du verset Is. 59,11 

rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbe
meditantes gememus exspectavimus iudicium
et non est salutem
et elongata est a nobis
Numérotation du verset Is. 59,12 

multiplicate sunt
enim iniquitates nostre
coram te
et peccata nostra responderunt nobis
quia scelera nostra nobiscum
et iniquitates nostras cognovimus
Numérotation du verset Is. 59,13 

peccare
et mentiri
contra Dominum et aversi sumus
ne iremus
post tergum Dei nostri ut
loqueremur calumniam
et transgressionem
concepimus
et locuti sumus de corde
verba mendacii
Numérotation du verset Is. 59,14 

et conversum est
retrorsum iudicium
et
iustitia
longe
stetit
quia corruit
in plateis1
1 plateis] platea Weber
veritas et equitas
non potuit ingredi
Numérotation du verset Is. 59,15 

et facta est veritas
in oblivione
et qui
recessit a malo
prede patuit
et vidit Dominus
et malum apparuit in oculis eius
quia non est
iudicium
Numérotation du verset Is. 59,16 

et vidit
quia non est
vir
et aporiatus est
quia non est qui occurrat
et salvavit
sibi brachium suum
et iustitia eius ipsa
confirmavit
eum
Numérotation du verset Is. 59,marg.|ET SALVABIT SIBI BRACHIUM. Pater scilicet per Filium gentes et iustitia eius vel misericordia secundum Septuaginta confirmabit eum qui voluerit converti non merito sed misericordia et iustitia. Iustum enim est ut penitenti creature creator parcat que meritis suis salvari non poterat.17 

indutus est
iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis
et opertus est quasi pallio zeli
Numérotation du verset Is. 59,18 

sicut ad vindictam quasi ad retributionem
indignationis hostibus suis
et
vitissitudinem inimicis suis
insulis
vicem
reddet
Numérotation du verset Is. 59,19 

et timebunt
qui ab occidente
nomen Domini
et qui ab ortu solis
gloriam eius
cum venerit
quasi fluvius
violentus
quem spiritus Domini
cogit
Numérotation du verset Is. 59,20 

et venerit Sion redemptor
et eis
qui redeunt
ab iniquitate
in Iacob dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 59,21 

hoc fedus meum cum eis
dicit Dominus spiritus meus
qui est in te
et verba mea
que posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum

Capitulum 59

Numérotation du verset Is. 59,1 
marg.| Ecce non est abbreviata etc. In precedenti capitulo arguit Iudeos de ficta penitentia et quod ieiunia eorum non erant meritoria et docuit quomodo de cetero essent agenda, id est cum operibus pietatis et cum observantia legis, maxime tamen cum observantia sabbati et multa bona eis promisit, si sic facerent : Lumen, scilicet prosperitatis et liberationem a tenebris captivitatis, hortos, irriguos et fontes copiosos quod pertinet ad terre fertilitatem ; deserta reedificanda ; fundamenta civitatum suscitanda ; delectari in Domino, id est in cultu Domini ; extolli in altitudinem terre, id est in Iudea, que alta est et situ et dignitate et hereditate possidere terram, que Iacob et semini eius promissa fuit. Hec sic Iudei intelligunt, ut, vel iam sibi hec completa in reditu de captivitate Babylonica contendant, vel sibi etiam adhuc in suo Messia ventura esse promittant : Sed hec omnia in figura contingebant illis, propter nos autem dicta sunt, quibus bona celestia promittuntur, si ieiuniis et eleemosynas et orationibus et sabbatorum custodie spirituali intenti simus : In hoc autem capitulo sequenti, secundum litteram, arguit Iudeos de diffidentia auxilii divini promissi : Penam enim sue captivitatis impotentie Dei et immisericordie imputabant, non suis peccatis, quasi Deus non posset eos liberare, vel ita impius esset quod non vellet. Et dividitur hoc capitulum in octo partes. In prima parte dicit Dominus se esse potentem, sicut olim ad liberandum et benignum ad exaudiendum, sed peccata sua hoc prohibent ab eis. Secundo autem, peccata eorum enumerat. Et Primo, peccatum idololatrie. Secundo crudelitatis, ibi :   Manus enim vestre pollute etc.   Tert io, peccatum consuetudinis mentiendi, ibi :   Labia vestra locuta sunt mendacium. Qua rto, confidentiam in nihilo, scilicet in idolo, vel in Egypto, vel in Messia suo venturo et non in Deo, ibi :   Non est, qui invocet etc.   Quin to, excogitationes in studio peccandi, ibi :   Conceperunt laborem etc.   Sext o homicidium, ibi :   Et opus iniquitatis in manibus eorum. Sep timo, postquam ostendit eis Propheta scelera eorum, respondet in persona populi penitentis quod iusto iudicio attriti sunt et ideo peccata sua populus penitens recognoscit, ibi :   Propter hoc elongatum est iudicium. Oct avo, iam de misericordia Dei confidens liberationem et prosperitatem repromittit, ibi :   Et salvavit sibi branchium suum etc.   Dici t ergo.
marg.| {a} Ecce non est abbreviata. Res pondet ei quod dixerant murmurantes in precedenti capitulo. Quare ieiunavimus et non aspexisti ? etc. quasi dicat : Dominus, Dico vobis quare hoc est, quia peccata vestra prevalent ieiuniis vestris, non quia ego non sim ita potens et benignus sicut olim. Et hoc est quod dicit,   Ecce non est abbreviata manus Domini id est minorata potentia eius, ex quo liberavit vos de Egypto.
marg.| {b} Ut salvare nequeat vos de captivitate Babylonica, sicut olim de Egyptiaca liberavit.
marg.| {c} Neque aggravata est auris eius id est Deus non est factus surdus. Auris enim depressa et aggravata non potest bene audire, sicut patet in asino, qui habet aures dependentes. Et talem modum loquendi servat hic, cum dicit,   Neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat quasi dicat : nec impotens est ad salvandum vos, si credideritis ; nec immisericors est ad exaudiendum, si pure invocaveritis, sicut Moysen et alios olim exaudivit.
marg.| {d} Sed iniquitates vestre cult us idolorum et alia peccata, que enumerabit postea.
marg.| {e} Diviserunt inter vos et Deum vestrum id est Deum discordem vobis fecerunt, ita ut non salvaret, sed potius vos a se et a terra sua elongaret in captivitatem Babyloniorum, vel Romanorum tradendo.
marg.| {Δ} {a} Et pec-
marg.| {a} Ecce non est abbreviata etc.   Istu d capitulum exponit beatus Hieronymus litteraliter de ipsis Iudeis, qui crucifixerunt Dominum et Sanctos occiderunt. Unde eis penam comminatur Propheta et penitentibus promittit misericordiam. Unde credimus hic veram litteram esse ipsum mysterium de Christo ; vel potius non {4. 142vb} mysterium, sed exemplum, quia plane refertur ad tempora Christi, licet Iudei, ut supra dictum est, retorqueant ad alia tempora. Dicit ergo Propheta ad Iudeos.
marg.| {a} Ecce non est abbreviata manus Domini. Loq uitur ad Iudeos pro morte Christi captivatos a Romanis, qui Deum impotentem et immisericordem estimabant. Quibus respondet Propheta quod,   non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat vos si credideritis ei. Et respondet ad hoc quod supra 50.a. queritur, Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere, aut non est in me virtus ad liberandum ?
marg.| {c} Neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat vos si pure invocaveritis eum ; quasi dicat : . Ita misericors est ad exaudiendum sicut solebat. Et respondet ad hoc quod dictum est supra 58.a. Quare ieiunavimus et non aspexisti ? etc.   Et nota quod manus Domini longa est, ut ubique attingat fortiter, malos puniendo et suaviter, bonos remunerando. Sapient. 8.a. Attingit a fine usque ad finem fortiter etc.   Item larga et ampla est, quia omnibus se et sua exhibet. Unde Ps. 144. Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione. Item plena est, quia omnia sua virtute continet. Ps. 94. In manu tua, Domine, omnes fines terre. Item supra 40.c. Quis mensus est pugillo aquas ? etc.   Et p ostea : Quis appendit tribus digitis molem terre ? Item prompta est. Unde Ct. 5.d. Manus eius tornatiles, auree, plene hiacynthis. Glossa Tornatiles, quia in promptu habet facere quod vult, sicut tornatura ceteris promptior est artibus. Auree autem dicuntur, quia dat pretiosa dona. Plene, quia multa dat. Bene ergo dicit quod,   non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat. Mi. 2.b. Numquid abbreviatus est spiritus Domini ? Nm. 11.c. Numquid invalida est manus Domini ? Non est abbreviata ad salvandum. Abbreviata tamen fuit dextera eius, sed hoc fuit etiam ad salvandum, quando Verbum caro factum est et in utero Virginis angustum. Unde supra 10.f. Consummationem et abbreviationem faciet Dominus Deus exercituum in medio omnis terre.
marg.| {c} Neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat. Ill is Dominus manum abbreviat in suis necessitatibus, qui manum suam contrahunt pauperibus. Ecclesiast. 4.d. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta, id est non credas quod Deus debeat tibi bona sua dare, si manum subtraxeris a paupere. Similiter Dominus aggravat aures suas ad preces eorum, qui aures suas obturant ad clamorem pauperum, vel ad obedientiam preceptorum. Prv. 21.b. Qui obturat aurem suam, ne audiat clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur. Za. 7.c. Aures suas aggravaverunt, ne audirent. Sequitur.
marg.| {d} Sed iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum id est subtraxerunt vobis eius auxilium. Planum est de Iudeis, ostendit enim, quare non sunt exauditi, sed in captivitatem ducti a Romanis. Nota quod peccata omnia reducuntur ad tria. Concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum et superbiam. Unde dicitur 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vite etc.   Et i deo per tria in Scriptura significantur, que dividunt inter hominem et Deum, per sartaginem, scilicet et nubem et murum. De sartagine, Ez. 4.a. Sume tibi sartaginem ferream et pone inter te et civitatem. In sartagine coquuntur carnes et significat avaritiam, per quam consumuntur et coquuntur pauperes. Vel avaritia decoquit carnalem mentem et est mater curarum. De nube, Lam. 3.e. Opposuisti nubem, ne transeat oratio. Hec est superbia. Sicut enim nubes rore et aquis concrescunt, ita superbia crescit ex divitiis. Unde supra 7.a. Requievit Syra super Ephraim, quia superbia fulcitur divitiis. Syra enim interpretatur sublimis et est superbia, que natione est celestis. Ephraim significat divitiarum fertilitatem. Prv. 25.b. Nubes et ventus et pluvie non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. Item de muro, qui significat carnalia desideria, dicitur supra16.c. Venter meus ad Moab, quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris. Item in Ps. 17. Et in Deo meo transgrediar murum ; id est obstacula carnalium desideriorum, vel congeriem peccatorum. Sed nota quod aliter dividit caro a Deo, aliter carnale desiderium. Caro enim est sicut paries, qui obumbrat nos, ut non videamus Deum facie ad faciem, dum sumus in hoc corpore. Carnalia autem desideria sunt sicut murus, que se omnino Deo
marg.| {Θ} opponunt non
marg.| {4. 143ra} {Δ} {a} Et peccata vestra : In iquitates dicit scelera maiora, peccata vero minora.
marg.| {b} Absconderunt faciem eius a vobis id est cognitionem eius, vel auxilium, sive propitiationem.
marg.| {c} Ne exaudiret vos, in tempore tribulationis clamantes. Deinde iniquitates eorum per partes exponit, dicens.
marg.| {d} Manus enim vestre pollute sunt sanguine quia idolis sacrificabant.
marg.| {e} Et digiti vestri etc.   supr a 1.d. per digitos significat subtilitates et excogitationes, quas inveniebant ad hoc, ut accusare possent innocentes et damnare ad mortem.
marg.| {f} Labia vestra locuta sunt mend acium et Mendaces erant, ad litteram et fallaces et deceptores in lingua, vel :   Mendacium quia dixerunt, Omnia, quecumque dixerit nobis Dominus, faciemus, Ex. 24.a. Et nota quod enumerat peccata eorum hic, que faciebant per omnia membra, per manus, per linguam, per cordis excogitationem, per pedes. Sequitur.
marg.| {h} Et lingua vestra iniquitatem fatur quasi dicat : non solum dicitis mendacia in proximum, sed etiam iniquitates, id est blasphemis in Deum ; vel iunge simul, mendacium et iniquitatem, id est mendacium iniquum, sive ex iniquitate dictum.
marg.| {i} Non est qui invocet iustitiam ; id est qui sit advocatus pro iustitia, vel non est, qui iuste velit iudicari.
marg.| {l} Neque est, qui iudicet vere : quasi dicat : nec populus vult iuste iudicari, nec Prelati volunt iuste et vere iudicare, vel.
marg.| {i} Non est qui invocet iustitiam id est qui Deum iustum invocet, sed invocant idolum.
marg.| {l} Neque est, qui iudicet vere quod ego sim Deus.
marg.| {m} Sed confidunt in nihilo id est in idolo, idolum enim nihil est, ut 1Cor. 8.a.
marg.| {n} Et loquuntur vanitates idol o attribuentes bona, que Deus eis contulit, Ut illi qui dixerunt, Ex. 32.b. Hi sunt Dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti.
marg.| {o} Conceperunt laborem id est cogitaverunt et exquisierunt, ut facerent mala, que sunt causa laboris. Vel,   Conceperunt laborem id est in studio peccandi laborem habuerunt.
marg.| {p} Et pepererunt iniquitatem id est conceptam malitiam in fetum mali operis produxerunt. Et hoc cum magno labore ; et dolore, ut partus sine dolore non est. Ier. 9. Ut inique agerent, laboraverunt.
marg.| {q} Ova Aspidum ruperunt ? Andr . Ovum diu fotum
marg.| {Δ} usque
marg.| {Θ} Opponunt, non facile vincuntur, unde et murus dicuntur, quia vix tolli possunt.
marg.| {a} Et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis. Glossa presentiam, auxilium, gratiam.
marg.| {c} Ne exaudiret. Dom inus enim cum exaudit, dicitur faciem ostendere. Unde Ps. 79. Ostende nobis faciem tuam et salvi erimus. Item Ps. 24. Respice in me et miserere mei. Dicitur autem faciem avertere, vel abscondere, quando non exaudit. Sicut homines faciunt, quando nolunt exaudire aliquas preces, avertunt faciem, Iob. 13.d. Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum ? Ps. 43. Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopie nostre et tribulationis nostre ? Item Ps. 103. Avertente autem te faciem tuam turbabuntur. Facies autem Domini dicitur multiplicetur. Presentia eius et gratia et auxilium eius, sive cognitio eius et propitiatio. Et nota quod dicit quod peccata dividunt a Deo et abscondunt faciem eius. Peccatum enim gladius est, ideo dividit et separat animam a vita. Item nubes est, ideo obscurat intellectum a veritatis notitia.
marg.| {d} Manus enim vestre pollute sunt sanguine. Hic per partes exponit iniquitates Iudeorum. Et dicit Hieronymus quod eis non obiicit hic idololatriam, qua Isaie temporibus tenebantur, sed effusionem sanguinis, de qua etiam, sup. 57.a. dixit Iustus petit et non est qui recogitet in corde suo. Dicit ergo   Manus vestre pollute sunt sanguine Prophetarum et i psius Christi. Ieremiam enim lapidaverunt, Isaiam secuerunt, Ezechielem in Babylone occiderunt et tandem in Filium Dei inclamantes dixerunt : Sanguis eius super nos et super filios nostros. Mt. 27.c. sup. 1.d. Cum {4. 143rb} extenderitis manus vestras, non exaudiam ; manus enim vestre sanguine plene sunt. Hoc etiam dicitur non solum homicidis, sed raptoribus, qui pauperum sudorem et sanguinem auferunt et omnibus etiam aperte peccantibus. Ier. 2.g. In aliis tuis intuentus est sanguis pauperum.
marg.| {e} Et digiti vestri iniquitate quia studiosi estis et subtiles ad faciendum malum. Hic enim significantur duo genera peccatorum. Sunt enim quedam peccata aperta et communia et assueta, que notantur per hoc quod dicit :   Manus vestre pollute sunt sanguine. Et sunt quedam nova et adinventa et subtilia peccata, de quibus dicit :   Et digiti vestri iniquitate. De his duobus insimul dicit Ps. 27. Da illis secundum opera illorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
marg.| {f} Labia vestra locuta sunt non solum sermonem otiosum, sed {g}   Mendacium quod peius est, quia os, qui mentitur, occidit animam. Sap. 1.c. Mentiti sunt autem Iudei dicentes. Io. 8.f. Demonium habes et huiusmodi. Et quia adhuc pro Christo Antichristum sibi promittunt et non quodcumque mendacium, sed iniquum locuti sunt, subdit.
marg.| {h} Et lingua vestra iniquitatem fatur id est blasphemiam. Quomodo igitur exaudiri poterit deprecatio oris quod talia loqui consuevit, nisi prius penituerit ? Adhuc autem de ipsis Iudeis subditur.
marg.| {i} Non est, qui invocet iustitiam id est qui credat in Christum, qui est iustitia mera, sed suam iustitiam volentes statuere, iustitie Dei non sunt subiecti. Rm. 10.a. 1Cor. 1.d. Factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio. Sapientia in predicatione, iustitia in peccatorum remissione, sanctificatio in conversatione, redemptio in morte et passione.
marg.| {l} Neque est, qui iudicet vere quia elegerunt Barrabam et crucifixerunt Iesum, Mt. 27.c. Ier. 5.a. Querite in plateis Hierusalem, an inveniatis virum facientem iudicium et querentem fidem et propitius ero eis. Vel.
marg.| {i} Non est, qui invocet id est intus vocet.
marg.| {k} Iustitiam id est qui in corde suo iustificari precetur, qui cor suum iustitie habitaculum paret et iustitiam a Deo postulet. Eccl. 15.a. Qui timet Deum, faciet bona et qui continens est iustitie apprehendet eam.
marg.| {l} Neque est, qui iudicet vere quia falso mentis iudicio eternitati temporalia preponunt.
marg.| {m} Sed confidunt in nihilo id est in presenti vita, in viribus suis, in equis, in armis, in divitiis. Ier. 4.f. Aspexi terram et ecce vacua erat et nihilum. Am. 6.d. Qui letamini in nihilo, qui dicitis, Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Vanam autem confidentiam cordis sequitur vanitas locutionis. Unde subdit.
marg.| {n} Et loquuntur vanitates quia qui de terra est, de terra loquitur, Io. 3.d. Ps. 11. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. De iudeis autem exponitur quod confidentes in sua iustitia loquuntur vanitates, fabulis et genealogiis intendentes, vel Christum quotidie in synagogis blasphemantes, Messiam adhuc exspectando. ad Titum 1.d. Sani sint in fide, non attendentes Iudaicis fabulis.
marg.| {o} Conceperunt laborem mult o labore mortem Christi machinantes.
marg.| {p} Et pepererunt iniquitatem cogi tatum in actum perducentes.
marg.| {q} Ova Aspidum ruperunt id est venenosa consilia sua
marg.| {Θ} manifestaverunt.
marg.| Moraliter, ab illo loco.
marg.| {o} Conceperunt laborem id est peccatum quod est causa laboris, tamen delectabiliter concipitur.
marg.| {p} Et pepererunt iniquitatem. Con ceptio fit in corde, partus in operis perpetratione et ibi labor, Ier. 9.b. Ut inique agerent laboraverunt. Ps. 7. Concepit dolorem et peperit iniquitatem. Item laborem concipit, qui proponit currere Romam pro litteris et parit frequenter iniquitatem, dum postea per litteras Pape iniuste vexat innocentem, Item multi concipiunt laborem, id est proponunt penitentiam agere et intrare Religionem, sed tandem faciunt abortivum et pariunt iniquitatem, quia aliquando post illud propositum magis effrenes sunt quam ante, sup. 33.b. Concipietis ardorem, id est fervorem intrandi Religionem et parietis stipulam.
marg.| {q} Ova Aspidum ruperunt vel   sciderunt. Asp ides sunt Demones, vel mali homines, qui obturant Deo aures suas, sicut dicitur Za. 7.c. Aggravaverunt aures suas, ne audirent. Ps. 57. Furor illis secundum similitudinem serpentis et sicut Aspidis surde et obturantis aures suas. Aspis unam aurem allidit terre et aliam cauda obturat, ne audiat incantatorem ; sic et malus unam aurem claudit amore terrenorum, aliam oppilat cauda, id est spe et promissione boni finis, cum tamen Ecclesiasticus dicat 29.c. Repromissio nequissima multos perdidit.
marg.| * Ovum
marg.| {4. 143va} Δ usque ad productionem fetus tandem rumpitur, sic Iudei in corde suo diu cogitationes venenatas foverunt et in opus tandem protulerunt.
marg.| {a} Et telas aranee texuerunt id est inutiliter se evisceraverunt et laboraverunt in operibus suis, maxime in serviendo idolis. Unde Os. 8.b. In aranearum telis erit vitulus Samarie, quia ventum seminabunt et turbinem metent. Vel, telas aranee texebant, qui in faciendis proselytis se eviscerabant, id est muscas capientes et culices.
marg.| {b} Qui comederit de ovis eorum morietur id est qui consenserint sceleratis consiliis eorum, peccabunt.
marg.| {d} Et quod confotum est, erumpet in Regulum id est quod nequiter proponunt in mente, perniciosius producunt in opus, ut alios corrumpant.
marg.| {f} Tele eorum non erunt in vestimentum id est astutie eorum eis non proderunt, nec a frigore captivitatis eos liberabunt.
marg.| {h} Neque operientur operibus suis id est meritis operum suorum non defendentur ab hostibus : Quia.
marg.| {i} Opera eorum opera inutilia. Lip tote est, id est nociva.
marg.| {l} Et id est quia.
marg.| {m} Opus iniquitatis in manibus etc.   Plan um est ad litteram, ideo transeundum est. Et non solum peccant manibus, sed et aliis membris : Unde
marg.| {Δ} dicit. Pedes
marg.| {Θ} manifestaverunt.
marg.| {a} Et telas aranee texuerunt id est inutiliter se evisceraverunt, quia ne amitterent locum et gentem, eum perdiderunt et ideo et locum et gentem amiserunt.
marg.| {b} Qui comederit de ovis eorum id est qui consenserit consiliis Iudeorum.
marg.| {c} Morietur mort e eterna.
marg.| {d} Et quod confotum est erumpet in Regulum. Reg ulus serpens est Rex serpentum et significat Antichristum, Regem omnium malorum.   Quod ergo ,   confotum est erumpet in Regulum quia propter malitiam eorum quamdiu fovendo tenuerunt, mittet eos operatorem errorum Antichristum. Vel quod  confotum est, erumpet in Regulum quia corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt, dicentes : Reus est mortis. Et Hieronymus Quia supra dixerat : Telas aranee texuerunt, exponit quomodo telarum istarum textura proficiat dicens.
marg.| {f} Tele eorum id est doctrina et consilia et opera eorum.
marg.| {g} Non erunt in vestimentum id est non munient eos, nec fovebunt. Et ideo : ut sciamus per telas opera demonstrari, subdit.
marg.| {h} Neque operientur operibus suis cont ra frigus captivitatis, vel eterne damnationis : Quia.
marg.| {i} Opera eorum opera inutilia et i deo telis aranearum comparantur.
marg.| {m} Et opus iniquitatis id est mors Christi, que dicitur opus iniquitatis antonomastice.
marg.| {n} In manibus eorum quia Christum hora tertia crucifixerunt quamvis dicerent :
marg.| {Θ} Nobis non licet
marg.| * Ovum autem rumpitur et producit pullum, id est opus pravum, quando malignorum Spirituum, vel malignorum suggestorum consilia, que in cordibus pravorum latent, pravis operibus aperiuntur.
marg.| {a} Et telas aranee texuerunt. Hom o malus comparatur aranee, cuius tela multiplex est. Vita, scilicet quam ducit, vel opera, que facit, vel temporalia, que sibi colligit vel doctrina, quam aliis ministrat et impertitur. Aranea enim cum labore texit, quia se eviscerat texendo ; ita mali in operibus suis et in temporalibus congregandis. Eccl. 10.b. Avaro nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Item post laborem non capit nisi muscam Aranea ; sic post magnum studium non capit Theologus nisi unam prebendam. Item Aranea non in plano texit, sed in angulis domorum ; sic et mali in duplicitate cordis operantur et fraudes aliis machinantur, So. 3.a. Disperdidi gentes et dissipati sunt anguli earum, id est angustie et fraudes earum. Item aranea texit maxime horis vespertinis ; ita et mali, quia qui male agit, odit lucem. Io. 3.c. Item Aranea, que texit in vespere, est avarus, qui sollicitatur de divitiis congregandis in senectute. Item facile a vento dissipatur quidquid ab Aranea cum labore texitur. Iob. 8.c. Non placebit vecordia sua et sicut tela Aranearum fiducia eius ibi Glossa Tela Aranearum studiose texitur, sed flatu venti dissipatur : sic quicquid hypocrita exudat, aura favoris exsufflat. Gregorius. Hypocrita dum laudatur, dissipatur. Item domus deserte abundant telis Aranearum ; sic homines deserti a gratia, maxime abundant temporalibus, quia ut dicitur Iob. 12.b. Abundant tabernacula predonum.4.143vb} Item Ier. 12.c. Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui prevaricantur et inique agunt ? Item licet domus sit plena his telis, tamen vacua est : Sic est etiam de malis, quoniam vacua est spes impiorum ; spes autem iustorum immortalitate plena est, ut dicitur Sapient. 3.a. Dicit ergo.
marg.| {a} Telas Aranee texuerunt id est peccatores vitam infructuosam duxerunt, vel opera inutilia fecerunt, vel temporalia cum labore inaniter collegerunt, vel doctrinam et si subtilem, tamen inutilem aliis ministraverunt.
marg.| {b} Qui comederit de ovis eorum, morietur quia ova eorum ova Aspidum sunt, id est qui malignorum Spirituum suggestionibus, vel pravorum hominum persuasionibus acquieverit, vitam in se anime occidit. Rm. 1.d. Digni sunt morte non solum, qui ea faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Eccl. 19.a. Qui se iungit fornicariis, nequam erit. Ps. 124. Declinantes autem in obligationes adducet Dominus etc.
marg.| {d} Et quod confotum est ovum , scilicet fotum in mente.
marg.| {e} Erumpet in Regulum id est in opus pravum. Ex tali ovo talis pullus, ex pravo consilio, vel proposito exit pravum opus, supra 14.g. De radice Colubri egredietur Regulus, id est pravum exemplum, sive pravum opus : Flatu enim suo omnem virorem circa se extinguit. Et nota quod multi putant se fovere pullos Columbinos, id est simplices, sed fovent Regulos, flatu urentes totam viciniam sermone, vel dignitatum aspiratione : Sicut Abimelech ; de quo dicitur Idc. 9.f. Presidium succenderunt et fumo mille homines necati sunt. Fumus est signum ignis et significat opus aliquod, vel sermonem, que sunt signa interioris cupiditatis et ambitionis. Et iste fumus corrumpit multos et obfuscat. Apc. 9.a. Aperuit puerum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magne et obscuratus est Sol et aer, de fumo putei. Puteus clausus est peccator occultus, qui celat peccatum suum. Puteus apertus est peccator apertus, qui nec Deum timet, nec homines reveretur. Ex fumo huius putei, id est ex pravo exemplo et colloquio huius peccatoris obscuratur etiam Sol, id est iustus Prelatus et aer, id est purus subditus. Vel.
marg.| {d} Quod confotum est id est nutritum ex ovis predictis, id est qui comederit de ovis predictis.
marg.| {e} Erumpet in Regulum quia , qui in se nutrienda Aspidum, id est Demonum consilia recipit, membrum iniqui capitis factus, in corpus Antichristi, vel diaboli accrescit. Regulus namque serpentium Rex dicitur ; similiter reproborum caput Antichristus, vel diabolus. Iob. 41.d. Ipse est Rex super omnes filios superbie.
marg.| {f} Tele eorum id est doctrine, vel operationes, vel divitie.
marg.| {g} Non erunt in vestimentum cont ra frigus Inferni. Sola enim bona opera induunt suos factores. Apc. 16.c. Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Ecclesiast. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida.
marg.| {h} Neque operientur operibus suis cont ra confusionem, que erit in iudicio, quando omnia peccata manifestabuntur. Iob. 26.b. Nudus est Infernus coram eo et nullum est operimentum perditioni. E contra boni vestiti erunt ad honorem et ad munimen. Prv. 31.c. Non timebit domui sue a frigoribus nivis, omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus, 2Cor. 5.a. Si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
marg.| {i} Opera eorum que fecerunt ; vel temporalia, que congregaverunt.
marg.| {k} Opera inutilia. Pro verbior. 11.a. Non proderunt divitie in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte. Ez. 7.e. Argentum eorum et aurum eorum non poterit eos liberare.
marg.| {l} Et opus iniquitatis in manibus eorum quod non solum inutiliter quantum ad se, sed inique et nequiter operantur quantum ad alios. Et nota quod dicit,   in manibus eorum quasi dicat : presto sunt ad malum, sive presto est eis malum, sicut quod habetur in manu presto est. Vel in futuro deficient in Iudicio opus iniquitatis habentes in manibus suis, id est in evidenti erunt opera eorum ad puniendum, quia pro operibus suis punientur. Sicut enim dicitur de bonis : Opera illorum sequuntur illos. Apc. 14.c. sic de malis verum est quod opera illorum
marg.| * persequentur
marg.| {4. 144ra} Δ dicit.
marg.| {a} Pedes eorum ad malum vide ndum et agendum   currunt. Ps. 49. Si videbas furem, currebas cum eo.
marg.| {d} Et festinant, ut effundant sanguinem innocentem abun danter et utiliter quasi aquam. Quod notatur per hoc quod dicit   effundant quod factum est tempore Manasse maxime.
marg.| {f} Cogitationes eorum cogitationes inutiles. Pla num est.
marg.| {g} Vastitas e {t} {h}   Contritio in viis ] {i}   Eorum id est in operibus eorum, quia bona pauperum vastabant et diripiebant et comedebant et ipsos affligebant.
marg.| {k} Viam pacis nescierunt id est vivere inter se pacifice non approbaverunt.
marg.| {l} Et non est iuditium id est discretio boni et mali, vel rectitudo veri iudicii.
marg.| {m} In gressibus eorum id est in operibus eorum.
marg.| {n} Semite eorum id est actiones.
marg.| {o} Incurvate sunt eis id est omnes querunt sua commoda et lucra et ita reflectunt ad se sua opera. Vel.
marg.| {n} Semite eorum incurvate sunt id est actiones a recto in pravum distorte.
marg.| {p} Eis id est contra eos.
marg.| {q} Omnis qu {i} {r}   calcat in eis id est qui eos in talibus imitatur.
marg.| {s} Ignorat pacem id est non approbat, vel non est expertus, quam bonum sit pax et quies a peccato.
marg.| {t} Propter hoc etc.   Hic loquitur Propheta in persona penitentium, qui dicunt.   Propter hoc quia talis opera fecimus.
marg.| {u} Elongatum est iudicium a nobis id est propter hoc distulit Dominus non iudicare hostes nostros et non punire.
marg.| {x} Et non apprehendet nos iustitia id est punitio
marg.| {Δ} hostium no-
marg.| {Θ} nobis non licet interficere quemquam. Io. 18.f.a. Pedes eorum ad malum currunt cum laternis et facibus ad comprehendendum Christum.
marg.| {d} Et festinant seri ose, vel studiose Pilatum rogando.
marg.| {e} Ut effundant sanguinem innocentem Chri sti, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius, supra 53.c. Et notatur per nomen effusionis abundantia et vilitas. Abundanter enim effusus est sanguis Agni et tamen non reputatur beneficium tante dignitatis. Unde conqueritur Dominus, dicens per Ps. 21. Sicut aqua effusus sum, id est abundanter et viliter.
marg.| {f} Cogitationes eorum cogitationes inutiles qui cogitabant auferre memoriam Christi, dicentes : Eradamus eum de terra viventium. Ier. 11.d. Et ideo.
marg.| {g} Vastitas illa ta ab hostibus.
marg.| {h} Et contritio a De monibus.
marg.| {i} In viis eorum id est pro viis eorum, id est actionibus. Vel.
marg.| {g} Vastitas suar um rerum.
marg.| {h} Et contritio suor um corporum. Et hoc iustum est, quia.
marg.| {k} Viam pacis nescierunt id est Christum, qui est vera pax et via et veram pacem scire contempserunt et credere ei noluerunt.
marg.| {l} Et non est iudicium id est discretio vel rectitudo.
marg.| {m} In gressibus eorum id est in operibus eorum.
marg.| {n} Semite eorum id est actiones eorum.
marg.| {o} Incurvate sunt id est de bono in malum distorte.
marg.| {p} Eis id est ad detrimentum eorum, vel contra eos. Sept. Semite eorum perverse. Hieronymus non natura, scilicet sed voluntate propria, quicquid enim pervertitur, atque curvatur de recto torquetur in pravum.
marg.| {q} Omnis doct rina Phariseorum subversio veritatis est. unde subdit.
marg.| {r} Qui calcas in eis semi tis, id est qui sequitur actiones eorum, vel qui recipit doctrinas eorum.
marg.| {s} Ignorat pacem id est Christum. Ier. Qui non solum non invenit pacem, sed nec quidem cognoscit eam. Quid est eam ut sciat, quid querere debeat. Iob. 28.a. Semitam ignoravit avis, nec intuitus est oculus vulturis.
marg.| * persequentur eos.
marg.| {n} Pedes eorum ad l itteram, vel   pedes id est affectus.
marg.| {b} Ad malum pene et culpe.
marg.| {c} Currunt non solum vadunt. Vel   currunt oper ando. Ps. 13. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Item Ps. 49. Si videbas furem, currebas cum eo.
marg.| {d} Et festinant, ut effundant sanguinem innocentem ad l itteram, homicidia perpetrando, vel bona pauperum rapiendo. Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem. Hoc dictum est de raptoribus et homicidis, quorum pedes ad malum currunt et sanguinem innocentem effundunt, quia illos iniuste perimunt, quorum substantias rapiunt.
marg.| {f} Cogitationes eorum cogitatione inutiles quia non solum sunt peccatores, {4. 144rb} sed peccatorum inventores. Studiosi enim sunt ad peccata invenienda. Mi. 1.a. Ve, qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris. Et ideo.
marg.| {g} Vastitas et contritio in viis eorum id est pro viis, id est operibus vastabuntur et conterentur, vel aliter vastant alios et conterunt, Ps. 13. Contritio et infelicitas in viis eorum. Glossa tenent et tenentur. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum, ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas ; sic semite omnis avari animas possidentium rapiunt.
marg.| {k} Viam pacis nescierunt quia Deo concordare in actionibus non noverunt, id est reprobaverunt, supra 57.d. Non est pax impiis, dicit Dominus.
marg.| {l} Et non est iudicium in gressibus eorum id est discretio in operibus, vel rectitudo intentionis, vel examinatio. Triplex enim iudicium necessarium est in operibus. Rectitudo, scilicet intentionis in operibus agendis. Discretio in agendo. Examinatio ante et post actum. Ex omni enim parte veniunt hostes. Et ideo dicit Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Ideo discretio et intentionis rectitudo et examinatio sunt necessaria in operibus, ut perfecta sint opera nostra et gressus nostri. Ps. 16. Perfice gressus meos in semitis tuis etc.   Mult i incipiunt gressus, sed perficere paucorum est. Sed non est iudicium in gressibus malorum, quoniam operationes suas examinare negligunt, dum sue voluntatis libitum sequentes, que sibi placent, faciunt, sive bonum, sive malum.
marg.| {n} Semite eorum incurvate sunt eis id est contra eos, id est actiones suas a Deo distorquent per pravam intentionem et ad se opera sua retorquent, vel sibi bona sua attribuendo, que faciunt, vel querendo proprium commodum. Phil. 3.c. Omnes, que sua sunt, querunt, non que Iesu Christi. supra 51.g. Incurvare, ut transeamus.
marg.| {q} Omnis, qui calcat in eis id est qui tales imitatur, conformans se huic seculo, id est hominibus secularia amantibus.
marg.| {s} Ignorat pacem quia in talibus non est pax. Inducunt enim inimicitias contra Deum, quia qui voluerit esse amicus huius seculi, inimicus Dei constituetur. Iac. 4.a. Omnes tamen volunt se conformare huic seculo. Ita enim dicunt. Oportet ita facere propter seculum, cum tamen dicat. Apost. Rm. 12.a. Nolite conformari huic seculo. Iob. 22.c. Numquid semitam seculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, qui sublimati sunt ante tempus suum ?
marg.| {t} Propter hoc elongatum est iudicium. Nun c redeamus ad expositionem Beati Hieronymi de populo Iudaico. Post accusationem enim Iudeorum ex persona eorum Propheta, respondet dicens, quid loqui debeant penitentes, si tamen velint post vulnera recipere sanitatem. Dicit ergo in persona penitentium   Propter hoc scilicet quia ignoramus pacem et scire contempsimus Christum.
marg.| {u} Elongatum est iudicium a nobis id est predicatio Christi, vel sacra Scriptura transiit ad Gentes, vel fides Christi, sive Christus, cui omne iudicium dedit Pater Io. 5.d. Mt. 21.d. Auferetur a vobis Regnum   ] etc. {x}   Et non apprehendet nos iustitia id est Christus, vel fides eius non iustificabit nos, sed Gentes.
marg.| {Θ} {a} Exspectavimus
marg.| Moraliter, ab illo loco.
marg.| {t} Propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non apprehendet nos iustitia. Iud icium est in deliberatione et discretione, iustitia in executione. Item iudicium est in discretione operandi, iustitia est in strenuitate operis. Sed mali neutrum querunt. Unde in persona eorum dicitur hic   Propter hoc etc. vel elongatur iudicium et iustitia a malis, quia non cogitant, quam districte Deus eos examinabit et quam iuste eos puniet supra 3.c. Stat ad iudicandum Dominus etc. vel iudicium est hominis veteris in confessione, ibi enim iudicatur, Iustitia autem fit de eo in satisfactione. Dn. 13. Revertimini ad iudicium filii Israel, ad iudicium, scilicet confessionis : in hoc iudicio expellitur violentus ab hereditate Dei. Unde Io. 12.e. Nunc iudicium est mundi, nunc Princeps mundi eiicietur foras. Ab hoc iudicio longe sunt mali, quia non separant se a peccatis per confessionem. Vel iudicium fit ab homine in presenti, in futuro autem fiet iustitia a Deo. Dicit ergo.
marg.| {u} Elongatum est iudicium a nobis disc ussionis, id est non diiudicavimus nos in presenti.
marg.| {x} Et ideo non apprehendet nos iustitia Dei remunerantis in futuro. 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus etc.
marg.| *
marg.| {a} Exspectavimus
marg.| {4. 144va} Δ hostium nostrorum non fiet temporibus nostris.
marg.| {a} Exspectavimus lucem id est nobis promisimus longam prosperitatem in terra. Vel,   Exspectavimus lucem id est cum Chaldei venirent super nos, tentavimus si ab Egyptiis, vel aliis haberemus auxilium.
marg.| {b} Et ecce tenebre capt ivitatis.
marg.| {c} Splendorem exspect avimus, id est prosperitatis Solem.
marg.| {d} Et in tenebris ambu lavimus, id est in angustiis vitam duximus. Vel,   ambulavimus id est semper profecimus in peius, quanto magis ab homine auxilium speravimus. Vel.   In tenebris ambulavimus id est oculis velatis, sicut latro ducitur, ducti sumus in captivitatem.
marg.| {f} Palpavimus sicut ceci parietem e {t} {g} quasi   absque oculis id est sicut ceci.
marg.| {h} Attrectavimus repo siti, scilicet in tenebrosis carceribus et obscuris et quodammodo palpabilibus. Vel.
marg.| {f} Palpavimus etc. id est tentavimus, si nos sustineret et iuvaret populus Egypti, qui luteus erat et fragilis et ideo paries dicitur.
marg.| {h} Attrectavimus id est eos ad amorem nostrum per munera traximus. Et dicit.   Sicut ceci et quasi   absque oculis quod idem est, id est sine discretione et regimine et consilio existentes.
marg.| {i} Impegimus meridie quasi   in tenebris id est cum essemus in plena prosperitate, subito venerunt super nos Chaldei.
marg.| {k} In caliginosis fuim us, vel impegimus, scilicet in tribulationibus, vel carceribus.
marg.| {l} quasi mortui id est viles et despecti : Vel ad litteram, in tenebris tribulationum, vel carcerum moriebantur. Istam penam comminatur eis Dominus per Moysen, Dt. 28.c. Palpes in meridie sicut palpare solet cecus in tenebris et non dirigas vias tuas.
marg.| {m} Rugiemus quasi   Ursi omnes. Ben e dicit,   rugiemus quia futurum erat tempore Prophete. Et nota quod Ursi rugiunt, vel potius grunniunt, quando mel in fissura quercus capere credentes, per os stringuntur : Sic Iudei dum in terra sua quasi secuti erant, ex in sperato capti sunt a Chaldeis.
marg.| {n} Et quasi   Columbe meditantes gememus. Col umba gemitum habet pro cantu ; sic Iudei loco cantici habuerunt gemitum exilii. Unde dicit :   Gememus posi ti in exilio et miseria,
marg.| {Δ} meditantes de
marg.| {Θ} {a} Exspectavimus lucem Chri stum in lege promissum, dicentes : Ps. 42. Emitte lucem tuam et veritatem tuam.
marg.| {b} Et ecce tenebre erro ris et infidelitatis.
marg.| {c} Splendorem exspect avimus, scilicetid est illum, de quo dicitur : Egredietur, ut splendor Iustus eius, infra 62.a. Et Hbr. 1.a. Qui cum sit splendor et figura substantie eius etc.
marg.| {d} Et in tenebris igno rantie et peccati.
marg.| {e} Ambulavimus id est vitam duximus, vel in peius profecimus.
marg.| {f} Palpavimus sicut ceci parietem id est innixi sumus super Scripturarum superficiem sicut ceci, Christum, scilicet in Scripturis non videntes, sed verba tantum et folia earum, non sensum, fructumque querentes, qui tenetur in litteris. Ct. 2.b. En ipse stat post parietem, id est post, sive intra Scripture superficiem.
marg.| {g} Et quasi   absque oculis attrectavimus pari etem, id est sicut ceci Scripturam exposuimus.
marg.| {i} Impegimus meridie, quasi   in tenebris, in caliginosis etc.   In t oto enim Orbe Sole iustitie rutilante et Christo miracula faciente, Iudei morantur in tenebris ignorantie, quantum ad intellectum ; et in peccato sunt mortui, quantum ad effectum. Sed pro his male gestis subiungitur de luctu penitentie sue.
marg.| {m} Rugiemus quasi   Ursi omnes et quasi   Columba meditantes gememus. Urs us enim vehementissime rugit, quando plangit, Columba vero pro cantu gemere consuevit. Sic et isti ad predicationem Elie facient. Qui et de cassa exspectatione sui Messie consequenter addunt,   Exspectavimus iudicium et non est etc. vel aliter secundum Ier.
marg.| {m} Rugiemus quasi   Ursi omnes et quasi   Columbe meditantes gememus. Urs us ex crudelitate rugit ; Columba autem gemit ad Accipitrem ; sic Iudei simul crudeles sunt et miseri. Feri et immanes
marg.| {Θ} ad subditos
marg.| *
marg.| {a} Exspectavimus lucem pros peritatis.
marg.| {b} Et ecce tenebre trib ulationis.
marg.| {c} Splendorem hono ris.
marg.| {d} Et in tenebris conf usionis,   ambulavimus. Ple rumque {4. 144vb} enim pravi homines, dum per illicitas actiones querunt assequi splendorem prosperitatis et honoris, inveniunt magis tenebras tribulationis et confusionis. Unde Ier. 8.f. Peccavimus Domino, exspectavimus pacem et non erat bonum, tempus medele et ecce formido. Vel.   Exspectavimus lucem et ecce tenebre id est credidimus lucem esse prosperitatibus et divitiis et non sunt in eis nisi tenebre. Lux quidem sunt malorum opinione, sed tenebre sunt in veritate. Unde malos excecat prosperitas eorum, bonos autem illuminat adversitas. Unde e contrario est in bonis et in malis. Lux enim malorum convertitur eis in tenebras : ideo dicit Iob. 3.d. Quare misero data est lux ? Tenebre autem bonorum convertuntur eis in lucem, quia vexatio eos erudit et dat intellectum auditui eorum. Unde supra 42.c. Ponam tenebras eorum eis in lucem. Ps. 138. Nox illuminatio mea in deliciis meis, quia tenebre non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur, sicut tenebre eius, ita et lumen eius.
marg.| {d} Et in tenebris ambulavimus id est in temporalibus profecimus et multiplicati sumus et ita offendimus, quia qui ambulat in tenebris, offendit. Io. 11.b.
marg.| {f} Palpavimus sicut ceci parietem et quasi   absque oculis attrectavimus. Par ies luteus est caro nostra, vel carnalis homo. Sicut enim paries ad aquam resolvitur et ad ignem, vel Solem induratur, sic caro in deliciis resolvitur, in afflictione magis consolidatur. Item quanto plus lavatur, tanto plus sordidatur ; sic est de carne, que in aqua dissolvitur in lutum vitiorum, in igne solidatur. Unde comparatur lateri. Ez. 4.a. Istum parietem multi palpant et attrectant, qui scilicet carnem suaviter et leniter tractant in cibis, in vestibus et in aliis.   Sed ceci sunt et sine oculis, quia non intelligunt quod nutriendo sic carnem, nutriunt hostem. Item cecus nunc huc, non illuc ponit manum suam ; sic et nos modo appetimus hoc, modo illud. 2. Pet. 1.b. Cui enim non presto sunt hec, cecus est et manu tentans. Vel palpatores parietis sunt adulatores carnalium hominum, de quibus Ez. 13.b. Dic ad eos, qui liniunt absque temperatura quod casurus sit paries. Erit enim imber inundans et dabo lapides pergrandes et desuper irruentes et ventum procelle dissipantem. Vel de talibus palpatoribus, scilicet de nutrientibus carnem, vel de adulatoribus dicitur, sup. 32.c. Tenebre et palpatio facte sunt super speluncas, Iob. 12.d. Palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios. Vel aliter.
marg.| {f} Palpavimus sicut ceci parietem et quasi   absque oculis attrectavimus id est curiose explorati sumus sanctorum hominum infirmitatem ad detrahendum eis. Unde Gregorius Palpant perversi parietem, ut ceci, quia sepe in proximis, dum bona aperta considerant, si qua mala lateant, investigant et sollicitis inquisitionibus laborant, si quid forte quod accusare possint, inveniant ; sana quippe membra conspiciunt, sed clausis cordis oculis vulnus palpantes querunt.
marg.| {i} Impegimus meridie quasi   in tenebris id est in luce boni operis offendimus per invidiam et detractionem. Nota ordinem detrahentium. Primo palpant parietem, id est primo attentant si quid in sanctis viris infirmitatis videant quod accusant. Sed quando in eis malum non vident, in meridie boni operis per invidiam offendunt et bona, que vident, quantum possunt, denigrant. Dt. 48.c. Palpes in meridie sicut palpare solet cecus in tenebris et non dirigas vias tuas. Iob. 5.c. Per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie ibi Gregorius Per diem incurrunt tenebras, quia mens eorum, dum in bono alieno affligitur, quasi lucis radio obscuratur. Ames 8.c. Occidet Sol in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis. Seneca. Vellem invidos in universis civitatibus oculos habere, ut singulorum profectibus torquerentur.
marg.| {k} In caliginosis quasi   mortui. Gregorius In caliginosis quasi mortui oberrant, qui tenebris suis circumdati, quo se magis vertere debeant, nesciunt, quoniam dilectionis vitam perdiderunt. Nam qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat et nescit, quo eat, quoniam tenebre obcecaverunt oculos eius. Sed quia nonnumquam istos divina pietas respicit, ut mala sua defleant, recte subiungit.
marg.| {m} Rugiemus quasi   Ursi omnes id est Vehementer. Ps. 53. Rugiebam a gemitu cordis mei.
marg.| {n} Et quasi   Columbe meditantes gememus. Col umba habet gemitum pro cantu, sicut et Turtur, in quo admonemur ad luctum peccatorum et presentis miserie et ad luctum pro dilatione patrie. Sic ergo ordina litteram   Meditantes de v eteri vita, de presenti miseria, de celesti et futura gloria   Gememus quasi   Columbe supra 38.c.
marg.| * Sicut pul
marg.| {4. 145ra} Δ meditantes de n ostra patria. Unde Ps. 136. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus etc.   Et n os ibi in captivitate positi.
marg.| {a} Exspectavimus iudicium id est vindictam de hostibus.
marg.| {b} Et non est id est differt.
marg.| {c} Salutem id est liberationem de captivitate.
marg.| {d} Et elongata est a nobis salu s liberationis, quia prolongata est captivitas nostra, sive tempus quo fuimus in captivitate. Et hoc iustum est.
marg.| {e} Multiplicate sunt enim iniquitates nostre coram te id est te vidente, cui nihil est opertum.
marg.| {g} Et peccata nostra responderunt nobis id est secundum iniquitates nostras recepimus, ut pena responderet et culpe. Quod autem hoc sit verum, patet.
marg.| {h} Quia scelera nostra nobiscum sunt , id est pena pro sceleribus nobis adheret.
marg.| {i} Et ideo , quia sic sumus flagellati   iniquitates nostras cognovimus quia vexatio dat intellectum auditui. sup. 28.e. Subdit autem, quas iniquitates se egisse cognoscunt, scilicet.
marg.| {k} Peccare in c orde.
marg.| {l} Et mentiri contra Dominum in o re blasphemando.
marg.| {m} Et aversi sumus, ne iremus post tergum Dei nostri a vi is mandatorum eius recedendo et contraria opera faciendo.
marg.| {n} Ut loqueremur calumniam et transgressionem quasi dicat : Non solum mentiti sumus contra Dominum loquentes blasphemiam, sed et in proximum loquentes calumniam et in nosipsos loquentes transgressionem legis. Vel.   Ut loqueremur calumniam et transgressionem id est ut pauperibus imponeremus calumniose culpam transgressionis, ut sic eos punire possemus. Sicut etiam hodie faciunt milites et balivi contra pauperes. Et hoc fecimus non ex levitate et ex surreptione, sed ex industria et ex malitia et deliberatione.
marg.| Unde sequitur
marg.| {o} Concepimus mali tiam, id est studiose cogitavimus.
marg.| {p} Et locuti sumus de corde id est scienter et libenter.
marg.| {q} Verba mendacii vel ] {Δ} blasphemias
marg.| {Θ} ad subditos sicut Ursi, pavidi et trepidantes ad eos, qui fortiores sunt, quos quasi Accipitres perhorrescunt.
marg.| {a} Exspectavimus iudicium id est Christum, qui nos iudicaret recte secundum legem. Exspectavimus iudicium, de quo Ps. 71. Deus, iudicium tuum Regi da.
marg.| {b} Et non est sed transiit ad Gentes.
marg.| {c} Salutem exspect avimus, id est Christum, qui nos salvaret.
marg.| {d} Et elongata est a nobis quia longe migravit ad Gentes. Et hoc iuste.
marg.| {e} Multiplicate sunt enim iniquitates nostre ita ut essent.
marg.| {f} Coram te id est ut videres eas ad puniendum, a quibus multo tempore averteras faciem tuam, ne eas cerneres ad feriendum.
marg.| {g} Et peccata nostra responderunt nobis ut r eciperemus quod meruimus. Septuaginta. Peccata nostra restiterunt nobis quod idem est.
marg.| {h} Quia scelera nostra nobiscum sunt , Christum enim qui suo sanguine peccata solus lavit, amisimus et ita adhuc in sceleribus remanemus. Vel   scelera id est pena pro sceleribus.
marg.| {i} Et iniquitates nostras cognovimus quas multo tempore perpetrantes, putabamus esse iustitiam. Hoc impletum est, quando penitentes dixerunt. Act. 2.f. Quid faciemus viri fratres ? etc.   Que sint autem iniquitates, subdit.
marg.| {k} Peccare trad entes Christum Pilato.
marg.| {l} Et mentiri contra Dominum dice ndo, Reus est mortis, sive ut iuxta Hebraicum. Aquila transtulit. Negare Deum.
marg.| {m} Et aversi sumus ne iremus, post tergum Dei nostri imit antes eius vitam, vel facientes eius doctrinam, cum tamen dicat Propheta, Mi. 7.c. Post Dominum Deum tuum ambulabis. Et Io. 12.d. Si quis mihi ministrat, me sequatur.
marg.| {4. 145rb} {n} Ut loqueremur calumniam et transgressionem id est ut Christo imponeremus calumniose et falso transgressionem legis, dicentes. Hic homo non est a Deo, qui sabbatum non custodit. Io. 9.c.
marg.| {o} Concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii id est fictiones et traditiones nostras, quas cogitaveramus in corde, docuimus, contemnentes legem Dei, ut dicitur Mt. 15.a. Vel   Concepimus etc. quasi ex deliberatione et proposito cordis falso accusavimus eum, dicentes. Invenimus eum
marg.| {Θ} subvertentem
marg.| * Sicut pullus Hirundinis sic clamabo, meditabor ut Columba. Na. 2.b. Ancille eius minabantur gementes, ut Columbe. Ier. 48.d. Estote quasi Columba nidificans in summo ore foraminis. Hec Columba gemens in mundo, exauditur in celo. Unde. Ct. 2.c. Vox Turturis audita est in terra nostra. Bernardus Vox Turturis gementi similior, quam canenti, nostre peregrinationis nos admonet. Sed, quia penitentes se accusare debent et iuste se puniendos confiteri, ideo in persona eorum subditur.
marg.| {a} Exspectavimus iudicium id est promisimus nos sepe subire iudicium penitentie et confessionis.
marg.| {b} Et non est id est non diiudicavimus nos sicut oportuisset.
marg.| {c} Salutem exspect avimus, id est prosperitatem, vel peccatorum remissionem.
marg.| {d} Et elongata est a nobis. Qui a enim iudicium non fecimus in nobis, ideo nec Deus operatus est salutem a vitiis, vel tormentis, sup. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores orbis.
marg.| {e} Multiplicate sunt enim iniquitates nostre coram te cui nihil est occultum. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Taliter debet loqui penitens coram Deo. Unde 1. Par. in fine. Peccavi super numerum arene maris, multiplicate sunt iniquitates mee.
marg.| {q} Et peccata nostra responderunt nobis. Pec cata respondere est secundum merita eorum puniri, vel hic in penitentia, vel in futuro in gehenna. Iob. 20.c. Iuxta multitudinem ad inventionum suarum, sic et sustinebit. sup. 3.b. Agnitio vultus eorum respondebit eis. Ier. 2.d. Arguet te malitia tua et aversio tua increpavit te. Os. 5.b. Respondebit arrogantia Israel in faciem eius. Hoc bonum homini, quando peccatum sic respondet in faciem eius, ut per penam cognoscat culpam et sic mereatur veniam. Unde Ier. 13.a. Si iniquitates nostre responderunt nobis, Domine, fac propter Nomen tuum, id est miserere.
marg.| {h} Quia scelera nostra nobiscum quia peccata debent esse cum homine iugiter per amaritudinem memorie, non per placentiam concupiscentie, ut scilicet doleat de eis, non gaudeat in ipsis. August. Semper de peccato doleas et te non semper doluisse doleas. Vel penitentes deberent dicere hoc   Scelera nostra nobiscum quasi dicant, nondum desivimus peccare, sed continue et assidue peccamus.
marg.| {i} Et iniquitates nostras cognovimus. Ps. 50. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Sunt autem ille iniquitates penitentis enumerate, sic.
marg.| {k} Peccare oper e.
marg.| {l} Et mentiri contra Dominum ore.
marg.| {m} Et aversi sumus, ne iremus post tergum Dei nostri desi stendo, scilicet a bono opere et non perseverando in suorum preceptorum via et suorum exemplorum imitatione, cum tamen dicatur. Mi. 6.c. Post Dominum Deum tuum ambulabis. Sed contrarium faciunt. Unde Za. capitulo septimo c. Averterunt scapulam recedentes. 3Rg. 14.b. Me autem proiecisti post tergum tuum. 2Par. 29.b. Averterunt facies suas a tabernaculo Domini et prebuerunt dorsum.
marg.| {n} Ut loqueremur etc.   Cont inua sic.   Aversi sumus inte ntum   ut loqueremur calumniam et transgressionem id est calumniosam transgressionem. Sicut faciunt mercatores, qui in negotiis suis supergrediuntur alios semper, cum tamen dicat Apostolus prim. Thessal. quarto b. Ne quis supergrediatur, ecce transgressio et circumveniat in negotio fratrem suum, ecce calumnia. Supra quinquagesimo quarto d. Recede procul a calumnia. Aliter expositum est sup. in prima lectura et illa expositio moralis est.
marg.| {o} Concepimus mali tiam.
marg.| {p} Et locuti sumus de corde quasi attenti et premeditati, non ex surreptione, vel levitate. Mt. 15.b. De corde enim exeunt cogitationes male   ] etc. {q}   Verba mendacii id est verba de terrenis, que sunt mendacium. Eccl. 34.a. quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Qui ista mendacia diligit, libenter loquitur de eis. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur
marg.| *
marg.| {a} Et conversum
marg.| {4. 145va} Δ blasphemias in Deum, vel calumnias in proximum.
marg.| {a} Et conversum est retrorsum iudicium id est veritatem et discussionem veri iudicii proiecimus quasi post tergum, ut nec cogitaremus de hoc. Unde Septuaginta exponunt hoc, qui habent. Recessimus a iudicio.
marg.| {b} Et iustitia longe stetit a no bis. Unde supra 1.f. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii ? iustitia habitavit in ea, nunc autem homicide. Quod autem iudicium et iustitia elongata sint, ostendit subdens.
marg.| {c} Quia corruit in platea ubi iudices sedebant, qui iudicabant populum.
marg.| {d} Veritas in i udicio sine discussione cause et deliberatione sententie dande.
marg.| {e} Et equitas non potuit ingredi id est non potuit locum habere in eis equitas, ubi totum occupaverat iniquitas. Equitas autem dicitur hic iustitia in executione eius ; quod iudicatum est.
marg.| {f} Et facta est veritas tam testium quam iudicum.
marg.| {h} In oblivione et i ta periit iudicium.
marg.| {i} Et qui recessit a malo id est innocens, qui non peccavit.
marg.| {k} Prede patuit id est depredationi est expositus. Et ita patet quod periit iustitia, ubi innocens diripitur sine causa.
marg.| {l} Et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium Domi nus dicitur videre peccata, quando ea punit.
marg.| {o} Et vidit, quia non est vir id est aliquis virtuosus et iustus, qui faciat iustitiam, sicut Moyses et David et alii.
marg.| {p} Et aporiatus est id est contristatus est, vel laboravit, sive damna pertulit.
marg.| {q} Quia non est, qui occurrat popu lo peccanti ; impediens vias eius ad peccatum per predicationem et exhortationem : Vel   qui occurrat Deo ferire volenti, retinens iram eius per orationem. Infra 64.c. Non est, qui consurgat et teneat te. Et sic aporiatus est Dominus, id est depauperatus et denudatus a populo suo. Sed quia cum iratus fuerit, misericordie recordabitur Deus, ideo post
marg.| {Δ} iram misere-
marg.| {Θ} subvertentem gentem etc. Lc. 23.c.
marg.| {a} Et conversum est retrorsum iudicium quia sacerdotes, quorum erat iuste iudicare, sine iudicio condemnaverunt Christum esse reum mortis.
marg.| {b} Et iustitia tunc longe stetit ab e is, quia non per iustitiam, sed per invidiam eum tradiderunt.
marg.| {c} Quia corruit in platea veritas. In platea, scilicet summi Pontificis, vel in platea que erat ante Pretorium Pilati ibi quippe corruit veritas, ubi regnavit Iudeorum sola perversitas.
marg.| {e} Et equitas non potuit ingredi Lice t persuaderet multum Pilatus Christum non crucifigi, tamen in corda eorum non potuit ingredi veritas, sive equitas, ut Christum, non Barrabam, peterent dimitti.
marg.| {f} Et exin de   facta est Iude is.
marg.| {g} Veritas in oblivione id est ipse Christus, quia usque hodie est velamen super faciem eorum. 2Cor. 4.d.
marg.| {i} Et qui recessit a malo perf idie.
marg.| {k} Prede patuit quia populus credentium, qui ex Iudeis vere conversi sunt, quando recessit a malo infidelitatis et perfidie, patuit prede violentorum. Unde Hbr. 10.g. Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
marg.| {l} Et vidit Dominus. Sup ra Propheta loquens in persona penitentium, ostendit eis quomodo penitere deberent et veniam postulare. Sed quia pauci vere penituerunt Iudeorum, in captivitate positi Romanorum, ideo hic ostendit Propheta quod non placet Deo penitentia eorum. Unde dicit.
marg.| {l} Et vidit Dominus peni tentiam eorum infructuosam.
marg.| {m} Et malum apparuit in oculis eius. Mal um cordis Iudeorum Domino notum fuit, quia Deus intuetur cor. 1Rg. 16.b.
marg.| {n} Quia non est iudicium quasi dicat : Dominus vidit quod ex corde nullus penitebat, nec se diiudicabat, unde displicuit ei et malum apparuit in conspectu eius quod in eorum penitentia non erat iudicium rectitudinis.
marg.| {o} Et vidit, quia non est vir in I udeis, id est virtuose agens {4. 145vb} penitentiam, sed simulatorie. Ps. 13. et 52. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt etc.
marg.| {p} Et aporiatus est id est contristatus de infidelitate eorum et obstinatione.
marg.| {q} Quia non est, qui occurrat Deo, id est qui se offerat veraciter ad emendam penitentie faciendam. Vel   aporiatus est, quia non est, qui occurrat. quasi enim labor et afflictio grandis est Deo, quando nullus orando animadversioni eius obviat. Aporiari enim laborare est, vel angustiari sive affligi, quia poros vocamus foramina cutis, per quos sudor egreditur. Sudare autem solent laborantes. Vel aporia est contemptus, sive privatio bonorum, id est depauperatio. Unde Apc. 2Cor. 4.c. Aporiamur, sed non destituimur, id est contemnimur et tamquam lucris propriis privamur. Porion enim Grece lucrum dicitur, hinc aporiari dicimus contemni et propriis lucris privari : Deus ergo aporiatus est, id est contemnitur a Iudeis cum damna animarum in ipsis patitur.
marg.| {q} Quia non est et cetera ire eius interveniens pro eis sicut olim fecit
marg.| {Θ} Moyses
marg.| *
marg.| {a} Et conversum est retrorsum iudicium id est recessit veritas iudicii a nostra mente, quia potiora iudicavimus esse temporalia, quam eterna ; terrena, quam spiritualia.
marg.| {b} Et iustitia longe stetit quia eam a nostris operibus procul amovimus. Vel, convertitur retrorsum iudicium, quando ad lucra temporalia convertitur, vel potius pervertitur. sup. 1.f. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones ; ecce quod iudicium retrorsum convertitur. Pupillo non iudicant et causa vidue non ingreditur ad eos. Ier. 5.g. Iudicium pauperum non iudicaverunt.
marg.| {b} Et iustitia longe stetit quan do impetratis litteris revocatoriis iusta sententia retractatur et iudicium rectum in oppositum pervertitur, tunc iustitia longe stat a Iudicibus, quia ibi iniustitia dominatur. Sed e contra dicitur. 2Rg. 1.d. Sagitta Ionathe numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis.
marg.| {c} Quia corruit in platea veritas. Pla tea est latitudo vite secularis. Platos enim Grece, latitudo dicitur ibi corruit veritas in his, qui incedunt per latam viam mortis. Mt. 7.b.
marg.| {e} Et equitas non potuit ingredi in c orda talium, quia totum locum occupat iniquitas. Os. 4.a. Non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra. Veritas autem spectat ad fidem, equitas ad operationem, vel ad morum honestatem. Vel veritas iudicii et equitas, id est iustitia in executione iudicii. Vel veritas et equitas est ipse Christus, qui est veritas illuminans intellectum et est equitas sive equa et directa via dirigens affectum et operationis bona motum. Sed maxime corruit hodie veritas in platea, id est in Curia, sive pluraliter in Curiis Prelatorum et Principum, ne videatur tangi singulariter Curia. In loco enim iudicii, id est in platea tractatur de morte veritatis. Unde Eccl. 3.c. Uidi sub Sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitie iniquitatem.
marg.| {f} Et facta est veritas in oblivione in p latea, id est in his, qui sequuntur latitudinem et voluptatem mundi ; vel in Curiis divitum, id est potentum traditur veritas oblivioni. Manasses enim et Ephraim fratres sunt, id est oblivio veritatis et abundantia temporalis, sibi coherent.
marg.| {i} Et qui recessit a malo culp e, id est innocentes.
marg.| {k} Prede patuit id est expositus est depredationi, quia hodie non innocentes, sed familiares proteguntur a Prelatis. Prv. 29.b. Viri sanguinum oderunt simplicem ; iusti autem querunt animam eius. Hab. 1.b. Facies hominis sicut pisces maris et quasi reptilia non habentia ducem.
marg.| {l} Et vidit Dominus non per approbationem, sed per cognitionem. Hab. 1.c. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris, approbando.
marg.| {m} Et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium quasi displicuit ei hoc quod nullus se diiudicat, vel quod nullus est Prelatus, qui iuste iudicet.
marg.| {o} Et vidi quia non est vir id est qui virtuose et potenter faciat iustitiam. sup. 50.a. Et non erat vir, vocavi et non erat qui audiret. Omnes sunt effeminati. Unde supra 3.a. Effeminati dominabuntur eis.
marg.| {p} Et aporiatus est id est laboravit, sive damna pertulit.
marg.| {q} Quia non est, qui occurrat popu lo esurienti. sup. 21.d. Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Vel,   qui occurrat Domi no ferire volenti. infra 64. Non est, qui consurgat et teneat te. Ez. 22.g. Quesivi de eis virum, qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra. Ps. 105. Et dixit, ut disperderet eos, si non Moyses electus eius stetisset in conspectu eius, ut averteret iram eius etc.   Vel, qui occurrat lupo , id est diabolo, vel tyranno devorare cupienti et dissipare. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis
marg.| * mirum pro
marg.| {4. 146ra} Δ iram miserebitur. Unde subdit.
marg.| {a} Et salvabit sibi brachium suum id est potentia sua salvabit populum suum, non propter merita eius. Et hoc est quod dicit   sibi id est ad honorem suum. Et potest esse hoc quod dicitur, brachium, nominativi casus et sic planum est. Vel accusativi et sic subintelligitur, per, ut sit sensus.   Et salvabit sibi brachium suum id est per brachium suum. Unde Sept. habent. Brachio suo. Et Hieronymus similiter exponit.
marg.| {b} Et iustitia eius ipsa confirmavit eum id est populum suum, quasi dicat : per iustitiam suam per quam puniet Chaldeos confirmabit suos.
marg.| {d} Indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius. Indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi   pallio zeli id est zelo quasi pallio. Andreas. Hic inducit Propheta Dominum tamquam iam armatum et se de inimicis vindicaturum. Et nota quod homo armatus quibusdam armis se protegit et aliis hostes impetit. Sub hoc tropo loquitur hic de Deo quod.
marg.| {d} Indutus est iustitia ut lorica ad d efendendum suos.
marg.| {e} Et galea salutis in capite eius id est salute sua salvabit et proteget suos. Lorica corpus custodit, galea caput. Sensus ergo est quod Deus, minores qui sunt quasi corpus et maiores qui sunt sicut caput muniet et defendet.
marg.| {f} Indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi   pallio zeli id est sua ultione et suo zelo, id est vehementi furore puniet hostes suos. Vel vestimenta ultionis sunt Reges Medie et Persidis, qui vastaverunt Chaldeos.
marg.| {h} Sicut ad vindictam de h ostibus paratus faciendam.
marg.| {i} quasi ad retributionem indignationis hostibus suis id est ut retribuat Chaldeis in penam quod fecerunt populo suo.
marg.| {k} Et vicissitudinem inimicis suis redd endam, ut sicut Iudeos oppresserunt, ita et ipsi opprimantur a Medis et Persis.
marg.| {m} Insulis vicem reddet id est penam retribuet habitatoribus Insularum, qui afflixerunt Iudeos. Vel Insulas vocat civitates et vicos Babylonie provincie, quas vastaverunt Medi et Perse.
marg.| {o} Et timebunt, qui ab Occidente nomen Domini. ] {Δ} {a} Et qui ab
marg.| {Θ} Moyses in deserto. Ex. 32.c.
marg.| {a} Et salvavit sibi brachium suum id est resuscitavit sibi Filium suum, quasi dicat : licet Iudei eum omnino perdere voluerint, tamen non potuerunt.
marg.| {b} Et iustitia eius id est Filius eius, per quem omnis iustitia est.
marg.| {c} Confirmavit eum id est Patrem predicavit et ostendit et in cordibus hominum notitiam eius firmavit. Vel,   Iustitia eius ipsa confirmavit eum id est iustitia Christi ad robur resurrectionis et victoriam hostium adduxit eum, vel   confirmavit in R egno celesti. Unde ipse dicit. Me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in eternum. Hieronymus tamen aliter exponit quod per brachium suum salvabit sibi populum penitentem de Iudeis et per potentiam, vel munificentiam, non per eorum meritum et per iustitiam fidei confirmavit eum in tribulationibus et conservavit.
marg.| {d} Indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius. Loq uitur de Deo ad modum militis armati, quasi dicat : Dominus veniet loricatus et galeatus. Et dicit iustitiam esse loricam, quia per iustitiam suam punivit Iudeos incredulos. Et salus sua dicitur galea, qui sua salute protexit fideles et electos suos.
marg.| {f} Indutus est vestimentis ultionis id est militibus Romanis.
marg.| {a} Et opertus est quasi   pallio zeli id est exercitu Romano ad effundendum ultionem suam et zelum indignationis contra inimicos suos. Unde subdit.
marg.| {h} Sicut ad vindictam para tus, scilicet et armis indutus ad faciendam vindictam.
marg.| {i} quasi ad retributionem indignationis hostibus suis ut scilicet secundum opera sua recipiant hostes sui, id est Iudei.
marg.| {k} Et vicissitudinem retr ibuendam.
marg.| {4. 146rb} {l} Inimicis suis ut s icut Prophetas et ipsum Christum occiderunt, ita a Romanis occidantur.
marg.| {m} Insulis id est civitatibus et vicis Iudeorum.
marg.| {n} Vicem reddet id est mercedem iniquitatis, quia delebit eas.
marg.| {o} Et timebunt Prem onstrata vindicta Dei in Iudeos, describit fidem Gentium de quatuor partibus mundi venientium, audita predicatione Apostolorum. Dicit ergo.   Et timebunt sanc te, caste, fideliter.
marg.| {p} Qui ab Occidentes ad l itteram, nationes Occidentales.
marg.| {q} Nomen Domini id est Filium Dei Patris.
marg.| {Θ} {a} Et qui ab
marg.| * murum pro domo Israel.
marg.| {a} Et salvavit sibi brachium suum quasi dicat : licet nullus esset, qui occurreret ad salutem populi, tamen virtus sua, id est Filius Dei in primo adventu salvavit, quos voluit.
marg.| {b} Et iustitia eius ipsa conf irmabit eum in secundo adventu contra malos et nulla pietate flectetur ad parcendum, sed ultionem de eis recipiet iustam, quia zelus et furor viri non parcet in die ire etc.   Prv. 6.d. Unde subdit.
marg.| {d} Indutus est iustitia ut lorica. Hic describitur Christus ad iudicium veniens contra malos ad modum militis armati. Simile. Sapient. 5.d. Induet pro thorace iustitiam et pro galea iudicium certum, sumet scutum inexpugnabile equitatem, acuet autem diram iram in lanceam. Iob. 29.c. Iustitia indutus sum. Eph. 6.c. State succincti lumbos vestros in veritate, induti loricam iustitie. Hoc sumit Apostolus ab isto loco Isaie, ut dicit Hieronymus Item 1. Thess. 5.b. Induit loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis etc. Infra capitulo 61.d. Induit me vestimentis salutis et indumento iustitie Circumdedit me. Dicit ergo.   Indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius. Hec sunt arma ad muniendum, Christus autem munitus est secundum utramque naturam.   Iustitia munivit corpus id est ipsum secundum hominem ; salus sua munivit caput eius, id est Divinitatem, quia caput Christi Deus, 1Cor. 11.a. Et Divinitas seipsa salva est et protecta, Christus ergo ad iudicium veniens, indutus est iustitia ut lorica, ut suos expugnet adversarios, quia undique Circumdatus, atque munitus apparet sua iustitia, cum a nulla parte possit iniustus ostendi, ut cuiusquam valeat querelis feriri. Pateret autem ictibus querelarum eorum qui pereunt, si ipse in aliqua parte videretur iniustus et peccatores ob iniustitiam damnaret. Sed undique iustus apparet, cum dicit. Quid est quod ultra debui facere vinee mee et non feci ? supra 5.b. Iustitia ergo indutus est, quia omne quod debuit, facit et peccatum non fecit. Supra 53.b. Et hac iustitia indutus est ut lorica, quia ita defendit eum propria iustitia ut pugnatorem lorica. Nam et idcirco eum nullus ledere potest, quia nullus eum valet in aliquo iniustum demonstrare.
marg.| {e} Et galea salutis in capite eius quia desuper a Deo protegitur.
marg.| {f} Indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi   pallio zeli Chri stus in eodem vestimento carnis assumpte apparebit in Iudicio, in quo passus est vulnera et tormenta in mundo. Sed hoc erit iustis in auxilium et solatium, iniustis autem in damnationis argumentum. De quibus dicitur Apc. 1.b. Videbunt, in quem pupugerunt. Unde subdit.
marg.| {h} Sicut ad vindictam faci endam.
marg.| {i} quasi ad retributionem indignationis hostibus suis. Hos tes Christi sunt, qui eum iterum crucifigunt operibus suis et fidem eius, vel mores vel in se corrumpunt, vel in aliis. Hbr. 6.a. Rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
marg.| {k} Et vicissitudinem inimicis suis retr ibuendam. Ier. 51.a. Tempus ultionis eius a Domino est, vicissitudinem ipse retribuet ei.
marg.| {m} Insulis vicem reddet id est mercedem reddet iustis, qui sunt Insule, quia fluctibus tentationum et tribulationum concutiuntur. De Insulis habes Supra 41.a ibi require. Et nota quod retributio fiet iustis, quando offerent Deo opera misericordie in Iudicio et Dominus dicet. Esurivi et dedistis mihi manducare etc. Mt.
marg.| c. 25.c. Et Prv. 19.c. Feneratur Domino qui miseretur pauperis. Vel.
marg.| {m} Insulis id est malis hominibus huius mundi, qui semper sunt in mari, id est in amaritudine seculi balneantes se in falsa, id est delectationem habentes in hoc quod in veritate est miseria. Talibus.
marg.| {n} Vicem reddet id est mercedem iniquitatis.
marg.| {o} Et timebunt in a dventu iudicis.
marg.| {p} Qui ab Occidente sunt .
marg.| {q} Nomen Domini id est Filium.
marg.| *
marg.| {a} Et qui ab
marg.| {4. 146va} {Δ} {a} Et qui ab ortu Solis gloriam eius id est remote nationes, tam Occidentales, quam Orientales timebunt Dominum pro gloriosa liberatione populi sui. Et hoc erit.
marg.| {b} Cum venerit quasi   fluvius violentus quod Iudei intelligunt de Cyro, secundum suas fabulas, quia generalis regula est quod Iudei ea, que proprie dicuntur de Christo, attribuunt Cyro et Zorobabel et Iesu magno Sacerdoti et Esdre et Nehemie Unde sic exponunt.   Cum venerit quasi   fluvius violentus id est cum ille venerit, qui erit, quasi fluvius violentus, cui nihil resistere possit, id est Cyrus, quando, scilicet venerit ad destruendum Chaldeos cum impetu et violentia.
marg.| {c} Quem fluv ium violentum, id est Cyrum et eius exercitum.
marg.| {d} Spiritus Domini cogit id est voluntas Domini, vel inspiratio, vel indignatio contra suos hostes.
marg.| {e} Et cum venit Sion redemptor id est populi Iudeorum liberator a captivitate, scilicet Cyrus.
marg.| {f} Et cum venerit redemptor   eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob id est a proselytis, qui de infidelitate conversi fuerant ad populum Domini, quasi dicat : et Iudeis naturaliter et proselytis venient liberator.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Cum venerit Sion redemptor id est populo Hierosolymitano et   cum venerit similiter in Iacob rede mptor, id est populo Israel, non tamen omnibus veniet, sed.
marg.| {f} Eis, qui redeunt ab iniquitate id est penitentibus de iniquitatibus suis.
marg.| {g} Dicit Dominus qui non fallit, nec mentitur.
marg.| {h} Hoc fedus meum cum eis, dicit Dominus. Hoc , scilicet quod predixi de liberatione sua erit inviolabile et stabile. Vel hoc quod sequitur.
marg.| {i} Spiritus meus qui est in te o Es aia.
marg.| {k} Et verba mea, que posui in ore tuo l. g ratia Prophetalis et eruditio legis.
marg.| {l} Non recedent de ore tuo et de ore seminis tui, dicit Dominus id est habebunt in populo meo Prophetas et Doctores.
marg.| {o} Amodo et usque in sempiternum quam diu, scilicet mihi obediendo servierit semen tuum. Ex hoc patet quod moderni Iudei non sunt de tali semine, quibus hec ablata sunt.
marg.| {Θ} {a} Et qui ab ortu Solis gloriam eius fili um, scilicet cui dicitur. Exurge gloria mea etc. quasi dicat : Multi venient ab Oriente et Occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob. Mt. 8.b.
marg.| {a} Cum venerit quasi   fluvius violentus id est cum filius incarnatus fuerit, vel Gentes in Apostolorum predicatione venerit, qui est sicut fluvius, quia in eo est fons sapientie et doctrine et scientie et gratie, qui dicit. Qui sitit, veniat ad me et bibat, Io. 8.f. Item fluvio comparatur, quia transit ad convalles, id est ad humiles. Unde Ct. 2.a. Ego flos campi et lilium convallium.   Violentus quia nihil ei resistit. Unde Mt. 28.d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Item   violentus quia citissime mundum sua predicatione et fide impLv. Unde Ps. 147. Velociter currit sermo eius. Quem Spiritus   Domini cogit quia amor, bonitas, caritas et pietas sua eum incarnari fecit. Unde dicitur conceptus de Spiritu sancto, quia ex benignitate et nimia caritate. Unde dicitur in hymno. Ipsa te cogat pietas etc. Bernardus O amoris vis ! amore quid violentius ? Solus amor triumphat de Deo.
marg.| {e} Et cum venerit Sion redemptor Supr a dixit, qualis venerit, vel ad modum cuius venerit, scilicet quasi fluvius ; hic dicit, quibus venerit, scilicet iustis et penitentibus. Et hoc est   Cum venerit Sion redemptor id est cum venerit, qui iustos redimat a miseria, sicut illos, qui erant in limbo.
marg.| {f} Et eis, qui redeant ab iniquitate in Iacob id est penitentibus qui penitentiam agunt in populo Dei. Vel. Sion sunt contemplativi ; Iacob autem sunt activi, qui cum vitiis et concupiscentiis pugnant. Gal. 5.d.
marg.| {h} Hoc fedus meum cum eis, dicit Dominus. Cum eis, scilicet qui redeunt ab iniquitate. Sed quod est illud fedus ? Hoc, scilicet quod dictum est quod veniet eis {4. 146vb} redemptor. Vel hoc quod sequitur.
marg.| {i} Spiritus meus est in te id est Spiritus sanctus qui est Ecclesia iustorum et non recedet ab eis, supple. Sic quippe Salvator promisit discipulis. Ego, inquit, rogabo pro vobis Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in eternum. Io. 41.b.
marg.| {k} Et verba mea que posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui, dicit Dominus id est eorum quos in Christo Iesu per Evangelium Ecclesia genuerat, quia predicatio Ecclesie non deficiet usque in finem seculi.
marg.| {o} Amodo id est ex quo Spiritus datus est, id est a tempore gratie.
marg.| {p} Et usque in sempiternum id est semper. Vel.
marg.| {o} Amodo non deficiet Spiritus sanctus a te.
marg.| {p} Et usque in sempiternum non deficiunt verba mea, ut reddantur singula singulis, vel sicut dicit Hieronymus . In originali. Ad Isaiam loquitur, vel ad Dominum.
marg.| {i} Spiritus meus qui est in te o Is aia, id est gratia prophetans.
marg.| {k} Et verba mea, que posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui id est de ore filiorum tuorum, id est Apostolorum, ac nepotum eorum, id est aliorum Predicatorum, ut omnis per seriem demonstretur generatio, scilicet et gratia prophetalis in Apostolos veniat et in ceteros, qui de Israel crediderunt.
marg.| {n} Dicit Dominus qui non potest mentiri. Quia autem infert.
marg.| {o} Amodo et usque in sempiternum. Iuxta illud est : Celum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Mt. 24.c.
marg.| *
marg.| {a} Et qui ab ortu Solis gloriam eius id est Orientales et Occidentales, per quod intelliguntur omnes homines. Mt. 24.c. Sicut fulgur exit ab Oriente et paret in Occidente, ita erit adventus Filii hominis.
marg.| {b} Cum venerit quasi   fluvius violentus ut malos in Infernum violenter impellat sententia oris sui, que comparatur fluvio rapido et torrenti. Dn. 7.c. Fluvius rapidus et igneus egrediebatur a facie eius, id est sententia illa : Ite maledicti in ignem   ] etc. {c}   Quem fluv ium, id est sententiam.
marg.| {d} Spiritus Domini cogit id est indignatio eius, vel vis animadversionis eius. Sed quia ille qui puniet malos remunerabit iustos, ideo subdit.
marg.| {e} Et venerit Sion redemptor id est innocentibus, vel contemplativis.
marg.| {f} Et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob id est penitentibus in populo Dei. Vel activis. Non enim solum innocentes, sed et penitentes redimet. Ps. 35. Homines et iumenta salvabis Domine. Item Ps. 83. Non privabis bonis eos qui ambulant in innocentia. Et Beatus Bernardus addit : Sed nec eos Domine, qui ambulant in penitentia. Redimet autem tunc Dominus suos, non solum a culpa, sed a miseria in Sion, id est in ratione illuminans speculationem enigmatis et in apertam ducens cognitionem veritatis, quam cognitionem sequitur dilectio et fruitio eterne suavitatis ; in Iacob, id est in irascibili luctante perficiet fortitudinem, que hic pugnavit in detestationem criminis.
marg.| {g} Dicit Dominus et i ta firmum est quod promittit. Unde amplius confirmat quod dixerat, subdens.
marg.| {h} Hoc fedus meum cum eis, dicit Dominus id est inviolabiliter stabit quod promitto. Simile sup. 54.c. Sicut in diebus Noe mihi est istud, cui iuravi ne inducerem aquas diluvii super terram.
marg.| {i} Spiritus meus qui est in te et verba mea que posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui, dicit Dominus amodo et usque in sempiternum. Ist ud fedus est in duobus, in perpetuitate caritatis et continuatione divine laudationis. Loquitur enim Pater ad Filium, vel Filius ad Sion, 1. ad Ecclesiam triumphantem, vel ad quemlibet animam, promittens quod Spiritus, qui hic datur, non recedet ab Ecclesia, vel anima, nec verba posita in ore Ecclesie. Spiritus autem est caritas, quam dat in presenti, que numquam excidit, sed eam perficiet in futuro qui illam dedis. Per verba autem intelligitur laus divina que continuabitur in illis a quibus in presenti inchoabit : Ideo dicit.
marg.| {i} Spiritus meus qui est in te o Si on, id est Ecclesia, vel   anima id est caritas mea, quam habes in corde.
marg.| {k} Et verba mea que posui in ore tuo id est laus mea.
marg.| {l} Non recedent de ore tuo etc. id est semper amabis et semper laudabis, si hic laudem inchoare volueris. Ideo volens Propheta in presenti laudem inchoare dicit : Ps. 118. Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee.
marg.| {m} Et de ore seminis tui id est imitatorum tuorum. Hoc dicit, ut notetur multitudo laudantium, quia nullius boni possessio iucunda est sine socio.
marg.| {o} Amodo et usque in sempiternum id est eternaliter.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 59), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_59)

Notes :