Capitulum 9
Numérotation du verset
Is. 9,1
primo tempore
alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim
et novissimo
aggravata est
via maris
trans Iordanem Galilee gentium
Numérotation du verset
Is. 9,2
Populus
qui ambulabat in tenebris
vidit lucem magnam
habitantibus in regione umbre mortis
lux
orta est eis
Numérotation du verset
Is. 9,3
Multiplicasti
gentem
non magnificasti letitiam letabuntur
coram te
sicut letantur
in messe
sicut exultant victores capta preda1
1 victores capta preda]
om. Weber
quando dividunt
spolia
Numérotation du verset
Is. 9,4
Iugum
enim oneris eius
et virgam
humeri eius et sceptrum
exactoris eius superasti
sicut in die Madian
Numérotation du verset
Is. 9,5
quia omnis violenta predatio cum tumultu
et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem
Et
cibus ignis
Numérotation du verset
Is. 9,6
Parvulus
enim natus est
nobis
Filius
datus est nobis
et factus est principatus super humerum eius
et vocabitur nomen eius
Admirabilis consiliarius
Deus fortis
Pater futuri seculi
Princeps pacis
Numérotation du verset
Is. 9,7
Multiplicabitur
eius imperium
et pacis
non erit finis super solium David
et super regnum eius
ut confirmet illud et corroboret in iudicio
et iustitia amodo
et usque in sempiternum
zelus
Domini exercituum
faciet hoc
Numérotation du verset
Is. 9,8
verbum misit Dominus
in Iacob
et cecidit in Israel
Numérotation du verset
Is. 9,9
Et
sciet populus omnis Ephraim
et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes
Numérotation du verset
Is. 9,10
lateres ceciderunt
sed quadris lapidibus
Edificabimus
Sycomoros
succiderunt
sed cedros
immutabimus
Numérotation du verset
Is. 9,11
et elevabit
Dominus hostes
Rasin
super eum et inimicos
eius in tumultum
vertet
Numérotation du verset
Is. 9,12
Syriam
ab oriente et Philistiim ab occidente et devorabunt
Israel toto ore
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius
extenta
Numérotation du verset
Is. 9,13
Et
populus non est reversus ad
percutientem se et Dominum exercituum non exquisierunt2
2 exquisierunt] inquisierunt
Weber
Numérotation du verset
Is. 9,14
Et
disperdet Dominus ab Israel caput
et caudam
Incurvantem
et depravantem3
3 depravantem] refrenantem
Webe
die una
Numérotation du verset
Is. 9,15
Longevus
et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est
Numérotation du verset
Is. 9,16
et erunt qui beatificant populum istum
seducentes et qui beatificantur precipitati
Numérotation du verset
Is. 9,17
propter hoc
super adolescentulis eius
non delectabitur4
4 delectabitur] letabitur
Weber
Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est
et nequam et universum os locutum est stultitiam
in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Numérotation du verset
Is. 9,18
succensa est enim quasi ignis
impietas vepres5
5 vepres] veprem
Rusch
et spinam vorabit et succendetur in densitate
saltus
et convolvetur
superbia fumi
Numérotation du verset
Is. 9,19
in ira Domini exercituum conturbata est
terra et erit populus
quasi esca ignis
vir fratri suo non parcet
Numérotation du verset
Is. 9,20
et declinabit ad
dexteram et esuriet
et comedet ad sinistram
et non saturabitur
unusquisque carnem brachii sui vorabit
Manasses Ephraim et Ephraim Manassen
simul ipsi
contra Iudam
Numérotation du verset
Is. 9,21
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
Capitulum 9
Numérotation du verset
Is. 9,1
marg.|
Primo tempore
etc. Adhuc est Prophetia de Christi Nativitate et predicatione eius et de duplici captivitate decem Tribuum, quarum posterior gravior fuit 4Rg. 17. Priorem fecit Theglatphalasar, qui duas Tribus et dimidiam trans Iordanem, multos de Tribu Zabulon et Tribu Nephtalim Assyriam captivavit. 4Rg. 15. Secunda fecit Salmanasar filius eius, qui septem Tribus et dimidiam residuas captivavit. 4Rg. 17. Deinde venit filius eius Sennacherib et terram duarum Tribuum usque ad Hierusalem vastavit. Et hoc tangit Isaias in principio huius capituli. Et quia libertas spiritualis per predicationem ibi incipit, ubi captivitas inceperat, scilicet in terra Zabulon et Nephtalim ; ideo Propheta confundit simul. Prophetiam de captivitate et Christi predicatione : De cuius Nativitate et passione postea subiungit, cum dicit « Parvulus natus est nobis » etc.
Quod
Iudei de eorum Messia exponunt. Dividitur autem hoc capitulum quoad litteram in septem partes. In prima agitur de initio captivitatis decem Tribuum et consummatione, ibi :
Primo tempore
etc.
In s
ecunda de interfectione exercitus Sennacherib et liberatione Hierusalem, ibi :
Populus, qui ambulabat
etc.
In t
ertia de adventu Messie, ibi :
Parvulus enim natus est nobis
etc.
In q
uarta ostendit decem Tribus transgressas fuisse decretum, sive mandatum de Rege faciendo, ibi :
Verbum misit Dominus
etc.
In q
uinta agitur de arrogantia Israel et Syrorum, qui simul confederati erant contra Iudam, ibi :
Et sciet omnis populus Ephraim In s
exta agitur de destructione Israel et Syrorum, ibi :
Et elevabit Dominus hostes Rasin
etc.
In s
eptima agitur de seditione duarum et decem Tribuum adinvicem, ibi :
Vir fratri suo non parcet ]
etc. $mystice
marg.|
Vero in prima parte agitur de perfidia Iudeorum. In secunda de illuminatione Gentium, ibi :
Populus, qui ambulabat
etc. In tertia de Nativitate Christi, ibi :
Parvulus enim natus est
etc.
In
quarta ostendit Propheta quod Iudei filium Dei ad se missum recipere noluerunt, quem Gentes receperunt, ibi :
Verbum misit Dominus in Iacob
etc. In quinta agitur de exterminatione hereticorum et arrogantium sub typo Syrie et Samarie, ibi :
Et sciet omnis populus
etc.
In
sexta agitur de dissensione et discordia superborum adinvicem, ibi :
Vir fratri suo non parcet
etc. Primo autem litteram prosequamur.
marg.|
Dicit ergo.z}
Primo tempore capt
ivitatis decem Tribuum, id est in initio captivitatis prime.
marg.|
{a}
Alleviata est terra Zabulon et terra
] {Δ} Nephtalim]
marg.|
{z}
Primo tempore
etc.
Nunc
exponamus capitulum, secundum quod prophetia est de Christo, que expositio et litteralis simul et mystica.
marg.|
{z}
Primo tempore
id est in initio predicationis Christi.
marg.|
{a}
Alleviata est ab
] {Θ}
Et onere peccatorum.
marg.|
Vel sic ; de eisdem agatur.
marg.|
{z}
Primo tempore
id est prima Christi predicatione.
marg.|
{a}
Alleviata est a sa
rcina peccatorum,
marg.|
{Λ} {a} Terra Zabulon
marg.|
{4.
24va}
Δ
Nephtalim
id est malis habitatoribus, quos habebat, evacuata est. quasi enim magno pondere onerata erat terra, dum malos habitatores habebat. Vel
alleviata
id est leviter percussa : quod dicitur, quia non generalis, sed particularis fuit illa captivitas.
marg.|
{b}
Et novissimo temp
ore, scilicet in adventu Salmanasar.
marg.|
{c}
Aggravata est :
id est graviter percussa, scilicet generali captivitate. Vel
aggravata est
id est Iudeis expulsis, alienis Gentibus inhabitata. Rex enim Assyriorum introduxit novos colonos illuc, qui primo dicti sunt Chutei, postea Samarite, vel Samaritani.
marg.|
{d}
Via maris
id est terra Zabulon et Nephtalim maritima, que est.
marg.|
{e}
Trans Iordanem Galilee Gentium
id est Galilee populose, que scilicet propter multitudinem populi, sive Gentium inhabitantium dicitur Galilea Gentium. Vel ut dicit Beda. Due sunt Galilee. Una in Tribu Nephtalim vicina Tyriis, in qua erant viginti oppida, que dedit Salomon Hiram Regi Tyri. 2Rg. 9.c. Que dicta est Galilea Gentium, non quod Gentiles eam habitaverint ; sed quia cessit in dominium Regis Gentilis. Iudei enim ibi habitantes tributarii fuerunt Hiram Gentili, sed parvo tempore, quia Hiram dimisit terram, quia displicuit illi, unde vocavit eam Chabul, ut legitur 3Rg. 9.c. Altera fuit circa Tyberiadem et stagnum Genezareth in Tribu Zabulon, que dicta est Galilea Iudeorum. Verius autem una sola Galilea fuit, quam influebat Iordanis ; sed illa pars, ubi erant viginti oppida, que dedit Salomon Hiram, dicta est Galilea Gentium ; alia autem pars dicta est Galilea Iudeorum. Sed cum Isaias hanc prophetiam dixerit in Hierusalem, quomodo dicit, trans Iordanem, cum Zabulon et Nephtalim non sint trans Iordanem, sed circa ? Legitur enim Iosue 1.c. et 22.b. Quod Ruben et Gad et dimidia Tribus Manasse tantum habuerunt fortes ultra Iordanem et omnes alie Tribus citra. Ideo Hebreus sic distinguit.
Novissimo aggravata est via maris trans Iordanem
id est terra trans Iordanem, per quam itur ad mare. Et iterum
aggravata est via maris, Galilee Gentium
id est terra Galilee Gentium maritima. Hec expositio extorta videtur. Alii sic distingunt litteram,
Novissimo aggravata est, via maris trans Iordanem
id est terra ultra Iordanem. Et postea sequitur :
Populus Gentium
etc.
Hec
expositio falsa videtur. Alii sic exponunt et melius : Novissimo aggravata est via maris : id est Zabulon et terra Nephtalim maritima, que est :
Trans Iordanem Galilee Gentium :
id est ultra reflexionem, quam facit Iordanis, que reflexio mare Galilee et mare Tyberiadis et stagnum Genezareth appellatur. Sed quia non constat quod terra Zabulon et terra Nephtalim sint ultra illam reflexionem ; ideo aliter exponunt alii dicentes quod hec dictio :
trans : et
:
ultra quan
doque ponitur in Scriptura secundum situm Hierusalem, quandoque secundum contrarium situm, id est secundum situm terre, que est trans Iordanem. Verbi causa. Iosue 1.c. Sic legitur. Rubenitis et Gadditis et dimidie Tribui Manasse ait Iosue : Uxores vestre et filii vestri, ac iumenta vestra manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem ; vos autem transite armati ante fratres vestros. Constat quod Iosue quando hoc dixit, nondum transierat Iordanem, nec erat in terra promissionis et tamen sic dixit, ac si esset in terra promissionis. Et ita
trans poni
tur secundum situm Hierusalem. Item Iosue 22.b. Dicitur sic. Benedixit Iosue Rubenitis et Gadditis et dimidie Tribui Manasse et dimisit eos, qui reversi sunt in tabernacula sua. Dimidie autem Tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan et idcirco medie, que superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Constat quod Iosue erat in terra promissionis, quando hoc dixit et quod ista dimidia Tribus Manasse habuit sortem in terra promissionis, ita
trans poni
tur secundum situm contrarium, id est secundum situm Basan. Similiter et hic, cum dicitur
Novissimo aggravata est via maris
etc.
resp
ectu Assyriorum venientium ad gravandum terram Zabulon et Nephtalim trans Iordanem. Est igitur summa secundum veritatem littere quod primo quedam pars decem Tribuum est captivata, scilicet due
{4.
24vb} Tribus et dimidia et tot de Zabulon et Nephtalim quod insimul cum aliis possent facere tres Tribus. Et deinde
aggravata est via maris trans Iordanem Galilee Gentium
id est per captivitatem aliarum Tribuum, que remanserant, captivitas consummata est. Sequitur.
marg.|
{f}
Populus, qui ambulabat
vel
sedebat
secundum Hieronymum.
marg.|
{g}
In tenebris adve
rsitatis et miserie, id est Iuda, quem infestabat Sennacherib.
marg.|
{h}
Vidit lucem magnam pros
peritatis, quando exercitus Sennacherib exterminatus est ab Angelo : quia tunc lux letitie magne orta est populo Hierusalem.
marg.|
{i}
Habitantibus in regione umbre mortis
id est ipsis Iudeis, qui iam erant quasi mortui fame et miseria et timore.
marg.|
{k}
Lux orta est eis
id est letitia, magna
marg.|
{Δ} de exterminatione
marg.|
{Θ} Et onere peccatorum.
marg.|
{a}
Terra Zabulon et terra Nephtalim
id est terra illarum duarum Tribuum, que dicitur Galilea, ubi Christus primo predicavit et Apostolos primo vocavit : Mt. quarto c. Unde Ps. sexagesimo septimo Principes Zabulon et Principes Nephtalim Duces eorum. Ubi etiam aquam in vinum convertit : Ioannis secundo b.
marg.|
{b}
Novissimo temp
ore, id est in finali etate : De qua dicitur primo Ioannis secundo c. Filioli mei, novissima hora est. Et 1Cor. decimo c. In quos fines seculorum devenerunt.
marg.|
{c}
Aggravata est
id est facta gravida germine fidei et fecunda fructibus bonorum operum.
marg.|
{d}
Via maris trans Iordanem Galilee Gentium
id est predicta terra ultra refectionem Iordanis, que mare Galilee et mare Tyberiadis et stagnum Genezareth appellatur. Vel
trans resp
ectu Assyriorum. Et sic exponitur de gravitate aurea, de qua dicitur in Ps. trigesimo quarto. In populo gravi laudabo te. Et est conveniens ordo. Primo enim alleviatur terra mentis ab onere peccatorum et postea fecundatur frugibus bonorum operum. Vel potest legi de gravitate plumbea : De qua dicitur in Ps. quarto. Filii hominum usquequo gravi corde ? Et est sensus quod Domino predicante quidam crediderunt et ita bene aggravati sunt, id est in bono fecundati : Alii credere noluerunt et ita contemptu magis peccaverunt ; et ita fuerunt aggravati, id est sarcinis peccatorum plus quam ante onerati. Quibus dicit Dominus Mt. 11.c. Ve tibi Corozaim, ve tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone et cetera.
marg.|
{Λ} {a}
Terra Zabulon et terra Nephtalim per
Christi predicationem.
marg.|
{b}
Et novissimo
id est post modicum tempus.
marg.|
{c}
Aggravata est via maris
id est predicta terra, que est.
marg.|
{e}
Trans Iordanem Galilee Gentium
id est ut prius, id est retro abierunt a fide, quam susceperant ; et ita gravius peccaverunt. Item Christus duo habet tempora : Tempus misericordie in primo adventu ; Tempus iustitie in secundo. In primo facta est alleviatio, in secundo aggravatio. Sed quis alleviabitur ? Zabulon, fluxus noctis, id est ille, cui presens vita, ut nox fluit : et futura quasi ut dies iam apparet. Romanor. 13.d. Nox precessit ; dies autem appropinquabit. Et Nephtalim, comparatio, id est ille, qui caduca mansuris comparans, ista eligit et illa contemnit. 1Cor. secundo d. In doctrina Spiritus spiritualibus spiritualia comparantes. Iudicum. quinto c. Zabulon et Nephtalim obtulerunt animas suas morti in regione Morome, id est excelsa, id est pro celo, non pro terra. Via maris, est voluptas et prosperitas presens, que ducit ad amaritudinem sine fundo que in principio pulchra videtur ; sed novissimo aggravatur trans Iordanem Galilee Gentium, id est post descensum transmigrationis facte, id est tempore mortis. Prv. 5. a. Favus distillans labia meretricis, id est mundi ; novissima autem illius amara, quasi absynthium.
marg.|
{f}
Populus, qui ambulabat in tenebris culp
e et ignorantie ante Christi predicationem.
marg.|
{h}
Vidit lucem magnam
id est Christum, qui dicit : Ego sum lux mundi : Io. 8.a. Vel eius predicationem, que quasi Sol oriens illam terram Zabulum et Nephtalim primo illuminavit.
marg.|
{i}
Habitantibus in regione umbre mortis
id est in limbo inferni.
marg.|
{k}
Lux
id est Christus.
marg.|
{l}
Orta est eis
id est ad eorum utilitatem, quia Christus post mortem ad infernum descendit et qui in limbo Λ erant, illuminati sunt et liberati. Etiam qui in profundo erant, eius claritatem perceperunt, sed eius Deitatem non viderunt. Hieronymus . In umbra mortis sunt, qui adhuc in peccatis vivunt. In regione umbre mortis sunt, qui iam cum operibus mortuis ad inferna descenderunt. Sed numquid tales illuminati sunt in descensu Christi ? Ita quodammodo, sicut expositum est. Dicitur autem peccatum umbra mortis : quia sicut umbra respondet corpori, cuius est et assimilatur ei ; ita peccatum respondet pene et ei equiparatur. Que equiparantia consistit in quinque. Primo, quia iuxta quantitatem culpe, erit quantitas pene. Dt. 25.a. Pro mensura peccati erit et plagarum modus, infra 27.b. In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, anima, scilicet a corpore, iudicabit eam. Mt. 7.a. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Secundo, quia sicut in peccato est ignis culpe ; ita in inferno erit ignis pene. De primo igne dicit Ps. 57. Supercecidit ignis et non viderunt Solem. De secundo dicitur. Infra ultimo g. Ignis eorum non extinguetur. Tertio, sicut in peccato est aculeus conscientie remordentis ; ita in inferno infra ultimo g.a Vermis eorum non morietur. Quarto, quia sicut peccator hic se avertit a Deo ; ita in inferno Deus avertit se a peccatore, ne videatur ab eo, infra 26.b. In terra Sanctorum iniqua gessit, non videbit gloriam Dei. Quinto, sicut in peccato sunt tenebre interiores ; ita in inferno
{4.
25rb} sunt tenebre exteriores. Mt. 22.b. Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores.
a Is. 66, 24.
marg.|
{a}
Multiplicasti Gentem
id est Gentiles notitia tua. Vox Prophete, vel Apostolorum ad Christum.
marg.|
{b}
Non magnificasti letitiam nobi
s de salute Iudeorum, quasi dicant Apostoli et Prophete. Nobis dedisti letitiam de Gentium conversione, sed non magnificasti eam, quia etsi letemur de Gentium conversione ; dolemus tamen de Iudeorum aversione. Beatus Bernard.
marg.|
{a}
Multiplicasti Gentem Cler
icorum, sed.
marg.|
{b}
Non magnificasti letitiam laic
orum Iob. 12.d. Qui multiplicat Gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit. Prv. 29.c. In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera. Sap. 4.a. Multigena impiorum multitudo non erit utilis.
marg.|
{c}
Letabuntur Apos
toli et Predicatore {s} {d}
Coram te o Ch
riste etc.
Vox
Prophete.
marg.|
{e}
Sicut qui letantur in messe
id est sicut messores Gentium, quas in fide colligunt predicando, tandem in horreum Domini recondendas. Lc. 10.a. Messis quidem multa, operarii vero pauci. Io. 4.e. Levate oculos vestros et videte regiones, quia iam albe sunt ad messem.
marg.|
{f}
Sicut exultant
etc.
Ita
exultant Apostoli, qui carnem et mundum et diabolum vicerunt, capta preda generis humani a diabolo ablati. Qui dividunt spolia, quia alios Pastores, alios Doctores de conversis fecerunt. Eph. 4.c. Comparantur autem Predicatores messoribus et militibus : quia sicut messores in colligenda messe multum laborant, sed postmodum de frugum multitudine multum gaudent : et sicut milites in pugna multum laborant et postmodum habita victoria multum gaudent. Sic Predicatores in colligenda messe Ecclesie et defensione eiusdem multum laborant ; sed postmodum de acquisitione et conversione peccatorum multum gaudent. Io. 16.e. Mulier cum parit, tristitiam habet ; quia venit hora eius : cum autem peperit puerum, non meminit pressure propter gaudium : quia natus est homo in mundum. Iob. 38.d. Numquid capies Leene predam, aut animam catulorum eius implebis ? Leena, Ecclesia, anima catulorum, desiderium Apostolorum.
marg.|
{h}
Iugum enim oneris eius
id est diaboli damnationem.
marg.|
{i}
Et virgam humeri eius
id est diaboli potestatem.
marg.|
{k}
Et sceptrum
id est imperium.
marg.|
{l}
Exactoris eius
id est ipsius, qui est exactor pessimus, exigens a nobis cum usura nummum peccati, quem primis parentibus commodavit.
marg.|
{m}
Superasti o Ch
riste.
marg.|
{n}
Sicut in die Madian
id est ita facile sicut per Gedeonem Madianitas vicisti. Idc. 7.f. Habet diabolus iugum, virgam et sceptrum, sicut Christus. Iugum diaboli, luxuria est. 1. Eccl. 26.b. Sicut bonum iugum quod movetur ; ita et mulier nequam. Virga diaboli, superbia, qua Discipulos suos percutit, id est superbos. Ez. 7.f. Floruit virga, germinavit superbia, iniquitas surrexit in virga impietatis. Prv. 14.a. In ore stulti virga superbie. Sceptrum diaboli, avaritia, exactor diabolus. Iob. 39.a. De onagro. Clamorem exactoris non audit Za. 9.b. Non transibit super eos ultra exactor. Habet et Christus iugum, virgam et sceptrum. Iugum, Evangelii doctrina. Mt. 11.d. Iugum meum suave est. Virga, vite disciplina. Ps. 44. Virga directionis, virga regni tui. Sceptrum, Crux, quam super humerum portavit. Io. 19.c. Et baiulans sibi Crucem exivit in eum, qui dicitur calvarie, locum.
marg.|
{o}
Quia omnis violenta predatio cum tumultu aufe
retur ei, quasi dicat : genus humanum quod diabolus prelatus est fraudulenter, auferet ei Dominus violenter, id est potenter et ipsum et membra eius cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso, quam de membris eius dicitur in Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu.
marg.|
{q}
Et vestimentum mixtum sanguine
id est peccatores, quibus diabolus quasi veste circumdatur, quorum manus sanguine, id est peccato plene sunt.
marg.|
{s}
Erit in combustionem gehe
nne.
marg.|
{t}
Et cibus ignis eter
ni. Iob. 20.d. Devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
marg.|
{u}
Parvulus enim natus est nobis salv
andis, id est nascetur secundum carnem parvulus, secundum Deitatem immensus.
marg.|
{y}
Et filius Dei.
marg.|
{z}
Datus est nobis a De
o Patre sola gratia. Datus, inquam, exemplum conversationis, in
marg.|
{Λ} pretium.
marg.|
{Λ} pretium redemptionis, in viaticum peregrinationis et dabitur in futuro in premium remunerationis. Ergo fratres sequamur exemplum, solvamus pretium, comedamus viaticum, exspectamus premium.
marg.|
{a}
Et quam
vis sit filius Dei, tamen :
factus est Principatus
id est Crux, per quam, vel in qua meruit principatum.
marg.|
{b}
Super humerum eius infra
21.f. Dabo clavem domus David, id est . Crucem, per quam aperta est ianua Paradisi super humerum eius. Iob. 40.d. Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius ? Armilla, id est virtute Crucis perforavit Christus maxillam diaboli, id est extraxit eos, qui erant in faucibus inferni, non impios, qui iam sunt in ventre diaboli.
marg.|
{c}
Et vocabitur nomen eius admirabilis quia
Deus et homo, parvulus et immensus, mortalis et immortalis, continens et contentus. Gn. 32.g. Quid queris nomen meum quod est mirabile ? Et Ps. 8. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
marg.|
{e}
Consiliarius Dei
Patris et omnium Iustorum sciens consilia. Prv. 8.b. Ego Sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus.
marg.|
{f}
Deus Crea
tor omnium ubique presens.
marg.|
{g}
Fortis : ub
ique potens, cui nemo resistere potest. Iob. 9.b. et 41.a.
marg.|
{h}
Pater futuri seculi
id est sine fine benevolus, futurum seculum promittens et presens contemnere docens. 1Io. 2.c. Nolite diligere mundum, neque ea, que in mundo sunt. Prv. 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in fine benedictione carebit. Item Prv. 13.b. Substantia festinata minuetur ; que autem paulatim colligitur, manu multiplicabitur.
marg.|
{i}
Princeps pacis quia
nos Deo Patri et Angelis eius reconciliavit. Mi. 5.b. Et erit iste pax Assyriis cum venerit in terram nostram. Ecce sex nomina Christi, Admirabilis in incarnatione, Consiliarius in predicatione ; Deus in miraculorum operatione, fortis in passione, pater futuri seculi in resurrectione et ascensione, Princeps pacis in Spiritus sancti missione.
marg.|
{k}
Multiplicabitur eius imperium :
id est fideles, quibus imperabit per Apostolorum et successorum eorum predicationem.
marg.|
{l}
Et pacis eius
et Sanctorum.
marg.|
{m}
Non erit finis quia
licet aliquando exterius tribulentur, interius continua pace fruuntur. Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hic relinquo pacem pectoris, ibi do pacem eternitatis, que exuperat omnem sensum. Phil. 4.b.
marg.|
{n}
Super solium David et super regnum eius
id est super Ecclesiam, que significatur per solium et regnum David.
marg.|
{p}
Sedebit : in
pace, ut non oporteat eum surgere ad pugnandum, sicut modo. Ier. 3.f. Erit Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad illam omnes Gentes in nomine Domini.
marg.|
{q}
Ut confirmet illud in f
ide.
marg.|
{r}
Et corroboret in oper
e.
marg.|
{s}
In iudicio disc
retionis.
marg.|
{t}
Et iustitia exec
utionis. Multi enim bene iudicant, sed male exequuntur. Isti sunt confirmati in iudicio, sed non sunt corroborati in iustitia. Ps. 88. Iustitia et iudicium preparatio sedis eius. Et Ps. 105. Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore.
marg.|
{u}
A modo
id est a tempore incarnationis.
marg.|
{x}
Et usque in sempiternum : Et
quid faciet hoc ? Merita hominum ? Non.
marg.|
{y}
Zelus
id est caritas
Domini exercituum faciet hoc Titu
m. 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos ; sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Za. 1.c. Zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno et ira magna ego irascor super Gentes opulentas.
marg.|
{z}
Verbum
id est Christum, vel Evangelium, vel preceptum. Mt. 21.d. Novissime misit filium suum dicens : forsitan verebuntur filium meum. Agricole autem videntes filium eius, dixerunt intra se, Hic est heres ; venite, occidamus eum, hereditemus hereditatem eius ; et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt eum.
marg.|
{a}
Misit Dominus in Iacob
id est in Ecclesiam, que priorem populum supplantavit
marg.|
{Λ} {a}
Et cecidit
marg.|
{4.
25ra}
Δ de exterminatione Assyriorum.
marg.|
{a}
Multiplicasti Gentem
id est exercitum Sennacherib. Vox est Prophete, vel populi obsessi ad Dominum.
marg.|
{b}
Non magnificasti letitiam Senn
acherib, vel exercitus eius, quia non fecerunt quod volebant, immo mortui ceciderunt. Et ideo Iudei obsessi.
marg.|
{c}
Letabuntur
etc.
egre
dientes de Hierusalem ad detrahendum spolia occisorum.
marg.|
{e}
Sicut qui letantur in messe
id est sicut letantur messores in fertili messe.
marg.|
{f}
Sicut exultant victores capta preda quan
do iam nullus repugnat.
marg.|
{g}
Quando dividunt spolia host
ium inter se invicem. Mane enim fugiente Sennacherib cum paucis, diviserunt sibi Iudei prius obsessi spolia exercitus iam incinerati cum gaudio magno.
marg.|
{h}
Iugum enim oneris eius
id est onerosum iugum Sennacherib.
marg.|
{i}
Et virgam humeri eius
id est potestatem eius.
marg.|
{k}
Et sceptrum
id est imperium.
marg.|
{l}
Exactoris eius
id est Sennacherib iniuste exigentis et imponentis tributum terre Iuda.
marg.|
{m}
Superasti o Em
anuel.
marg.|
{n}
Sicut in die Madian
id est tam facile et sine sanguine, sicut a Gedeone victi sunt Madianite. Idc. 7.f. quasi dicat : ; ista victoria non fuit facta viribus Iudeorum, sed Dei potentia ; sicut Madianite fuerunt victi non viribus Gedeonis, sed Dei potentia. Et revera non hominum, sed Dei potentia factum est hoc.
marg.|
{o}
Quia omnis violenta predatio
id est que fit vi hominum.
marg.|
{o}
Cum tumultu fit
et sanguinis effusione pugnantium adinvicem.
marg.|
{q}
Et vestimentum pugn
antium.
marg.|
{r}
Mixtum sanguine occi
sorum. Sed hoc vestimentum pugnantium.
marg.|
{s}
Et erit in combustionem et cibus ignis quia
exercitus totus incineratus fuit.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{q}
Et vestimentum
id est corpora exercitus Sennacherib, quibus quasi vestimento anime sunt indute.
marg.|
{r}
Mixtum sanguine
id est cruentata sanguine Iudeorum, quos occiderunt.
marg.|
{s}
Erit in combustionem et cibus ignis mate
rialis et infernalis. Hucusque bene legunt Iudei ad litteram ; sed quod sequitur
parvulus enim natus est nobis
etc.
non
possent legere, nisi de Messia. Unde dicunt quod istud non continuatur ad precedens. Nos vero de Messia, id est de Christo exponimus, per quem exercitus Sennacherib exterminatus fuit et populus Iudaicus liberatus. Et continuatur sic : Ita fiet, ut predixi, dicit Isaias et hoc debetis credere ; quia multo maius beneficium conferet vobis Dominus.
marg.|
{u}
Parvulus enim natus est
id est nascetur more prophetico.
marg.|
{x}
Nobis acqu
isitive, secundum carnem.
marg.|
{y}
Et filius Dei.
marg.|
{z}
Datus est a Pa
tre.
marg.|
{a}
Nobis salv
andis
Parvulus dici
t, quia maxima fuit humilitas quod factus est homo. Phili. 2.a. Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens
Datus dicit
{4.
25va}
Δ quia sola gratia, non meritis nostris factus est homo.
marg.|
{a}
Et factus est principatus super humerum eius
id est Crux, in qua principaliter triumphavit et propter quam Deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Phil. 2.b. quasi dicat : licet sit futurus Deus ; tamen Crucem suis humeris est portaturus. Io. 19.c. Exivit baiulans sibi Crucem, infra 22.f. Dabo clavem David, 1. Crucem, per quam aperuit ianuam celi, super humerum eius.
marg.|
{c}
Et vocabitur nomen eius hic
sex nominibus, que sequuntur, preter premissa nomina, id est Emanuel, accelera, spolia detrahe, festina predari. Vocabitur, inquam.
marg.|
{d}
Admirabilis quia
inauditum est et admiratione dignum quod Deus factus est homo.
marg.|
{e}
Consiliarius dato
r consilii boni. Agite penitentiam. Mt. 4.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes : et veni, sequere me. Mt. 19.c.
marg.|
{f}
Deus Crea
tor omnium.
marg.|
{g}
Fortis cui
nemo potest resistere. Iob. 9.b. Fortem armatum fortiter superans : Lc. 11.c.
marg.|
{h}
Pater futuri seculi quod
eternum ; non tantum presentis quod, caducum et transitorium est. Io. 88.g. Regnum meum non est de hoc mundo.
marg.|
{i}
Principes pacis
id est mediator Dei et hominum. 1Tim. 2.b. Qui nos reconciliavit Deo et Angelis eius. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Septuaginta nominum Maiestate perterriti, non fuerunt ausi de puero dicere aperte quod Deus appellaretur et ideo pro his sex nominibus posuerunt, Angelus consilii : et ne Ptolemeus, cui transferebant Bibliam, plures Deos crederet, cum plura nomina audiret : et ne sanctum darent canibus et margaritas porcis, si ita aperte mysterium incarnationis filii Dei Gentibus demonstrarent.
marg.|
{k}
Multiplicabitur eius imperium
id est fideles, qui eius suberunt imperio, multiplicabuntur et merito et numero per predicationem Apostolorum et successorum eorum. Unde Ps. 71. Et dominabitur a mari usque ad mare, id est ab inferno usque ad purgatorium ; quia utrunque in potestate eius est et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, id est ab hominibus huius vite fluxibilis usque ad sanctos stabiles et firmos, quibus finita est omnis terrenitas.
marg.|
{l}
Et pacis carn
is et suorum.
marg.|
{m}
Non erit finis lice
t quandoque tribulentur. De pace eternitatis planum est.
marg.|
{n}
Super solium David
id est
super Iudeos ad l
itteram, vel potius in humilibus, qualis fuit David.
marg.|
{o}
Et super regnum eius quod
in captivitate Babylonica fuerat dissipatum, id est super Hierusalem ubi erat caput regni
(sedebit
) Ier. 3.f. Erit Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad illam omnes Gentes in nomine Domini.
marg.|
{q}
Ut confirmet illud
id est firmum et stabile faciat.
marg.|
{r}
Et corroboret in iudicio et iustitia
id est iusto iudicio. Vel.
(In iudicio
) discretionis. Et iustitia, operis.
marg.|
{u}
A modo
id est a tempore incarnationis.
marg.|
{x}
Et usque in sempiternum
id est in secula seculorum. Et quis faciet ista omnia ? Respondet Propheta.
marg.|
{y}
Zelus Domini exercituum faciet hoc
id est caritas Dei, non merita hominum, id est Dominus. Sola enim caritate non meritis hominum mittit in carnem filium, per quem omnia hec fient. Rm. 5.b. Commendat autem Deus in nobis caritatem suam, quoniam cum adhuc peccatores essemus secundum tempus, Christus pro nobis mortuus est. 1Io. 4.b. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit in mundum, ut vivamus per eum. Hic terminatur prophetia de Emmanuel.
marg.|
Et nota quod quinque de causis dicitur Christus sedere super solium David. Prima est, quia filius eius est secundum carnem. Ps. 131. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Secunda est, quia similis est in pietate. 1Rg. 22.a. Convenerunt ad David omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno et amaro animo et factus est eorum Princeps. Tertia est, quia similis est in humilitate. 1Rg. 24.c. Vocat se canem mortuum et publicem unum. Quarta
{4.
25vb} est, quia similis in mansuetudine, que consistit in tolerantia contumeliarum. 2Rg. 16.c. Quinta est, quia similis in Golie, id est diaboli expugnatione. 1Rg. 17.f.
marg.|
{z}
Verbum misit Dominus
etc.
Quar
ta pars, ubi ostendit Propheta decem tribus fuisse transgressas preceptum Domini de faciendo Rege de Iuda, qui omni Israeli imperaret, ut legitur Gn. 49.b. In benedictione Iude. Et Idc. 20.c. Ubi dicitur. Iudas sit Princeps vester. Et 1Rg. 16.c. In unctione David facta per Samuelem. Sed hoc preceptum preterierunt decem Tribus, quando abiecto Roboam filio Salomonis, Ieroboam servum eius sibi Regem constituerunt. Et hoc est :
Verbum misit Dominus in Iacob
id est preceptum dedit populo Iudaico, ut, scilicet semper facerent Reges de Tribu Iuda, qui toti Israel
marg.|
{Δ} imperarent.
marg.|
{4.
26ra}
Δ impetrarent.
marg.|
{a}
Et cecidit in Israel
id est frustratum et cassum et irritum fuit in decem Tribubus, que domum David abiecerunt et Ieroboam de Ephraim elegerunt. 3Rg. 12.e. Decem Tribus dicuntur Israel, quia maioris dignitatis se reputabant, quia plures erant.
marg.|
{b}
Et ideo sciet omnis populus Ephraim
id est decem Tribuum, qui dicitur Ephraim, quia primus eorum Rex, id est Ieroboam, fuit de Tribu Ephraim. Et hoc est quod Rasin et Syri, qui ante fuerunt amici eorum, quandoque contra eos pugnabant, ut in sequentibus ostendetur.
marg.|
{c}
Et pro,
id est
marg.|
{d}
Habitantes Samariam civi
tatem Metropol. Ephraim, vel regionem, qui transgressi sunt mandatum Domini.
marg.|
{e}
In superbia et magnitudine cordis
id est ex arrogantia et confidentia multitudinis armatorum et societatis Syrorum contra Iudam.
marg.|
{f}
Dicentes hoc.
marg.|
{g}
Lateres
id est infirmi et debiles Reges Iuda.
marg.|
{h}
Ceciderunt in m
anus hostium, qui eos sibi subiugaverunt ad tempus.
marg.|
{i}
Sed quadris lapidibus
id est viris fortibus et solidis.
marg.|
{k}
Edificabimus terr
am Iudam, quasi dicat : Iudei de Tribu Iuda debiles et infirmi aliquoties ceciderunt et postea resurgebant : sed nos postquam eos subiugaverimus nobis, preficiemus eis Reges magnificos et robustos, sicut sunt quadri lapides, qui ita tenebunt eos quod de cetero non levabunt caput.
marg.|
{l}
Sycomoros succiderunt viri
de Iuda, id est infructuosos et fatuos, scilicet hostes suos Philistiim, qui aliquando eis prefuerunt.
marg.|
{n}
Sed cedros immutabimus
id est invincibiles ex nobis eis preficiemus Principes, quos non poterunt succidere. Vel hostes, nominativi casus, succiderunt Sycomoros, id est Reges in Iuda infructuosos, sed nos cedros, id est Reges fortes preficiemus in Iuda, quos Philistiim, vel alii hostes non poterunt vincere.
marg.|
{o}
Et elevabit Dominus hostes
etc.
Prop
hetia est contra Rasin, quem Propheta cominatur destruendum per Assyrios quod impletum est tempore Achaz Regis Iuda, ad cuius preces ascendit Theglatphalasar Rex Assyriorum et vastavit Damascum et transtulit habitatores eius in Assyriam et Rasin interfecit, ut legitur 4Rg. 16.b. Licet <Glossa> interlinearis quedam videatur velle quod hoc fecerit Sennacherib. Sed illa Interl. non respicit hoc factum, sed extenditur ultra ad factum sequens, quia cum decem Tribus superbe loquerentur contra Iudam : quia confederati erant cum Syris, Assyrii primo subiugaverunt sibi Syros tempore Theglatphalasar, ut dictum est et postea adiunxerunt eos secum ad destruendum decem Tribus tempore Salmanasar et Sennacherib. 4Rg. 17. Et hoc est.
marg.|
{o}
Et elevabit Dominus hostes Rasin
id est Assyrios.
marg.|
{p}
Super eum
scilicet Rasin et super Syriam.
marg.|
{q}
Et inimicos eius
id est Assyrios.
marg.|
{r}
In tumultum bell
i.
marg.|
{s}
Vertet cont
ra eum, ut excitent et comminuant eum.
marg.|
{t}
Syriam ab Oriente
etc.
Vox
est Prophete et construitur cum eo quod supra dixit :
Et sciet omnis populus Ephraim hoc,
scilicet quod Dominus adducit super eum, Syriam ab Oriente, que ante amica erat.
marg.|
{u}
Et Philisthiim ab Occidente et devorabunt Israel
id est decem Tribus.
marg.|
{x}
Toto ore more
ferarum. Et hoc impletum est, quando Theglatphalasar cepit Syros et transtulit secum. 4Rg. 16.b. Et postea cum illis filius eius, Salmanasar irruit in decem Tribus. Reg. 17.a. Sed Glossa Haimonis, dicit hic quod hoc fecit Sennacherib. Sed Haimonis opinio fuit quod Theglatphalasar et Salmanasar et Sennacherib unus Rex fuit tot nominibus nuncupatus. Vel forte hoc
{4.
26rb} dicit, quia Sennacherib iam erat magnus et erat cum patre suo Salmanasar iam sene in exercitu, quasi Dux et Dominus eius.
marg.|
{y}
In omnibus his comm
inationibus.
marg.|
{z}
Non est aversus furor eius
id est Dei.
marg.|
{a}
Sed adhuc manus eius extenta ad p
ercutiendum.
marg.|
{b}
Et
id est quia.
marg.|
{c}
Populus non est reversus per
penitentiam.
marg.|
{d}
Ad percutientem
id est corrigentem.
marg.|
{e}
Se flag
ellis et minis.
marg.|
{f}
Et Dominum exercituum non inquisierunt etia
m flagellati, quasi dicat : Propheta, tot et tanta comminatus est Dominus decem Tribubus et sepe flagellavit eas, nec tamen sunt converse ad Dominum per penitentiam. Unde Dominus per Ier. 2.f. Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non receperunt. Item 5.a. Percussisti eos et non doluerunt : attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam. Aggei. 2.c. Percussi vos vento urente et aurigine et grandine et non fuit
marg.|
{Δ} in vobis
marg.|
{Λ} {a}
Et cecidit in Israel
id est frustratum est, in hereticos et hypocritas, qui Deum videre se iactant. Item
Verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israel
id est mandatum quod dedit laicis, frustratum est in Clericis. Vel quod datum est subditis, fit irritum in Prelatis. 1Esr.. 9.a. Manus Principum et Magistratuum fuit in hac transgressione prima, scilicet quia duxerant uxores alienigenas. Ier. 5.b. Ibo ad Optimates terre et loquar eis : et ecce hi magis fregerunt iugum, ruperunt vincula.
marg.|
{b}
Et sciet omnis populus Ephraim
id est heretici et Hypocrite, qui se dicunt fructuosos.
marg.|
{c}
Et habitantes Samariam
id est qui se legem custodire dicunt.
marg.|
{e}
In superbia et magnitudine cordis, dicentes. Lateres ceciderunt
id est infirmi et imbecilles de Ecclesia ceciderunt.
marg.|
{i}
Sed quadris lapidibus edificabimus Eccl
esias nostras.
marg.|
{l}
Sycomoros ficu
s fatuas, id est infructuosos et fatuos Christianos.
marg.|
{m}
Succiderunt host
es eorum.
marg.|
{n}
Sed cedros
id est fortes et altos vita et scientia viros ex nobis
immutabimus. Ita
dicunt heretici, despicientes Ecclesie simplicitatem. Sic etiam dicunt quidam arrogantes in Prelatione positi. Parvi homines et infirmi olim fuerunt in Ecclesia nostra Canonici, sed nos nobiles et potentes canonicabimus, qui defendent Ecclesiam et iura eius. De quibus dicitur Abacub. 2.c. Ve qui edificat civitatem in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate. Mi. 3.d. Ve qui edificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate. Am. 5.c. Domos quadro lapide edificabitis et non habitabitis in eis. Lam. 3.b. Conclusit vias meas lapidibus quadris. Tales enim viam Domini concludunt. Am. 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie, Optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Domini.
marg.|
{o}
Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet Rasi
n interpretatur pictura, sive varietas et significat scientiam secularem, cuius hostes fuerunt Apostoli imperiti, ignobiles, quos Dominus exaltavit ad destruendam sapientiam huius mundi. 1Cor. 1.d. Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles ; sed que stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut fortia confundat : et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea que non sunt, ut ea, que sunt destrueret et non glorietur omnis caro in conspectu eius.
marg.|
{r}
Syriam ab oriente et Philistiim ab occidente addu
cet Dominus contra Samariam, supple
et devorabunt Israel toto ore
etc.
Syri
a, id est superbia, ab oriente venit, quando quis de bonis suis superbit, vel de generis nobilitate, quibus debuisset humiliari. Philistiim, potione cadens, id est luxuria ab occidente venit, id est a deliciis carnis, que occiderunt et occident. Et hec duo, scilicet superbia et luxuria, Israel, id est Clerum toto ore devorant. Ioel. 1.d. Ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna silvarum.
marg.|
{y}
In omnibus his plag
is, vel minis.
marg.|
{z}
Non est aversus furor eius
id est Dei.
marg.|
{a}
Sed adhuc manus eius extenta ad p
ercutiendum.
marg.|
{b}
Et
id est quia.
marg.|
{c}
Populus non est reversus per
penitentiam.
marg.|
{d}
Ad percutientem se sicu
t Medicus percutit egrum, ut sanet eum. Iob. 5.c. Ipse vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanant.
marg.|
{f}
Et Dominum exercituum non inquisierunt
) etiam flagellati, ut sanaret eos, in quo eorum incorrigibilitas innuitur. sup. 1.b. Super quo percutiam vos ultra addentes prevaricationem ? Ez. 24.c. Multo labore sudatum est et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem.
marg.|
{Λ} {a}
Et disperdet
marg.|
{4.
26va}
Δ in vobis, qui reverteretur ad me.
marg.|
{a}
Et ideo disperdet Dominus ab Israel caput et caudam
id est Principem et populum. Glossa Et ipse textus aliter exponit. Ita, per caput accipiens Principes, per caudam Prophetas, quorum consilio se regebant Principes, sicut avis se regis cauda. Caudam dico.
marg.|
{b}
Incurvantem hoc quod
iustum est.
marg.|
{c}
Et refrenantem popu
lum a bono : Vel
Depravantem verb
a legis, Disperdet, inquam, Dominus caput et caudam.
marg.|
{a}
In die una
id est simul. Postea exponit se Propheta ostendens, quid appellavit caput et quid caudam.
marg.|
{e}
Longevus et honorabilis
id est Princeps longe lateque honorandus, vel diu vivens.
marg.|
{f}
Ipse est caput
id est ipsum dixi caput.
marg.|
{g}
Et Propheta docens mendacium ipse est cauda tege
ns pudenda Principis et populi mendaciis et adulationibus.
marg.|
De qua dicitur Apc. 12.a. Ecce Draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum celi et misit eas in terram.
marg.|
{i}
Et erunt, qui beatificant adul
ando.
marg.|
{k}
Populum istum infe
licem.
marg.|
{l}
Seducentes fals
is promissionibus.
marg.|
{m}
Et qui beatificantur
scilicet Princeps et populus.
marg.|
{n}
Precipitati simu
l in profundum pene temporalis, vel eterne, quasi dicat : falsi Prophete, qui fovebant Principes et populum in peccatis suis promittentes prospera : et ipsi Principes et populus cum illis pariter punientur, sup. 3.c. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Os. 4.b. Peccata populi mei comedent et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum.
marg.|
{o}
Propter hoc quia
non revertuntur ad Dominum per penitentiam post tot comminationes.
marg.|
{p}
Super adolescentulis eius
id est huius populi.
marg.|
{q}
Non delectabitur
vel
non letabitur Dominus
id est non faciet letum populum istum super iuvenibus suis. Vel
Super adolescentulis eius non letabitur Dominus
id est contristabit eos, vel non placebunt ei, quia etiam adhuc adolescentes dediti erant omni spurcitie, credentes illis pseudo-prophetis.
marg.|
{r}
Et pupillorum eius et viduarum non miserebitur Domi
nus, quin omnes tradat hostibus.
marg.|
{s}
Quia omnis
id est Princeps, populus et Propheta.
marg.|
{t}
Hypocrita est et nequam aliu
d simulans et aliud agens, promittens castitatem et lasciviens : preferens paupertatem et marsupium replens : Verba sunt Hieronymi.
marg.|
{u}
Et universum os Prin
cipum, scilicet et populi et Pseudo-Prophetarum.
marg.|
{x}
Locutum est stultitiam quia
ipsi Prophete dicebant : Nolite timere, quia bene faciet vobis Dominus et ipsi credebant eis : et idem adinvicem loquebantur. Et ide {o} {y}
In omnibus his flag
ellis et comminationibus.
marg.|
{z}
Non est aversus a po
pul {o} {a}
Furor eius
id est Dei.
marg.|
{b}
Sed adhuc manus eius extenta non
cessans ferire et fortius percussura. Vel.
marg.|
{y}
In omnibus his flag
ellis Domini.
marg.|
{z}
Non est aversus furor eius
id est populi a peccatis suis.
marg.|
{b}
Sed adhuc manus eius extenta ad m
alefaciendum.
marg.|
{o}
Et populus non est reversus per
penitentiam.
marg.|
{d}
Ad percutientem se
id est ad Dominum corripientem se et verbis et verberibus. Am. 4.c. Percussi vos vento urente et non redistis ad me, dicit Dominus. Et merito extenta est adhunc manus Domini ad percutiendum populum istum.
marg.|
{e}
Succensa est enim
quasi
ignis impietas eoru
m : vel ipsi impii ad male operandum.
marg.|
{f}
Vepres et spinam vorabit
id est ipsos asperosos et spinosos peccatis, quasi dicat : eorum impietas erit eis causa omnimode destructionis, sicut post ignem nihil remanet.
marg.|
{i}
Saltus
id est populus iste comparabilis agro inculto, quia spinosus. Vel ideo saltus dicitur, quia in eo habitant bestie, id est Demones et peccata infra 33.b. Spine congregate igni comburentur.
marg.|
{k}
Et convolvetur salt
us, id est populus infructuosus et incultus igne supposito.
marg.|
{l}
In superbia fumi
id est in altitudine, sive in elevatione fumi, qui quanto altius surgit, tanto citius evanescit, sic est superbia seculi, quasi dicat : iste populus inaniter superbiet ; sed cito deficiet. Et hoc ideo, quia.
marg.|
{m}
In ira Domini exercituum.
id est Angelicarum virtutum.
marg.|
{n}
Conturbata
etc.
dece
m Tribuum.
marg.|
{o}
Et erit populus
etc.
mate
rialis, vel infernalis. Et nota quod est ignis materialis sup. 1.b. Civitates vestre succense sunt igni. Item infernalis, infra ultimo g. Ignis eorum non extinguetur. Item Spiritus sanctus. Ex. 12.b.
marg.|
{Δ}
Si quid
marg.|
{Λ} {a}
Et disperdet Dominus
etc. id est simul. Caput est malus Prelatus, in quo sunt oculi ad videndum et lingua ad eloquendum ; sed non habet manus ad operandum. Causa est curia eius, sive familia eius, que eius pudenda velat et celat, que tota vertitur circa terram, que est incurvans, cum facit bonum malo fine ; depravans, cum facit malum aperte. Tales pariter disperdet Dominus ab Ecclesia, etsi non in presenti, tamen in futuro. Cauda leonis verberat eum et animat ad predam ; sic Prelatum malum familia sua animat ad rapinam, infra 19.c. Non erit opus Egypto quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem ; quia iam est in Israel, id est in Ecclesia et in claustris talis cauda est.
marg.|
{e}
Longevus et honorabilis
id est Prelatus longe lateque honoratus.
marg.|
{f}
Ipse est caput vide
ns et loquens, sed nihil operans.
marg.|
{g}
Et Propheta docens mendacium.
id est familia, que Prophetat Domino suo mendacium.
marg.|
{h}
Ipse est cauda que
velat turpitudinem Prelati.
marg.|
{i}
Et erunt, qui beatificant populum istum infe
licem.
marg.|
{l}
Seducentes. bla
nditiis et adulationibus.
marg.|
{m}
Et qui beatificantur
id est adulationibus delectantur.
marg.|
{n}
Precipitati in p
eccatum et de peccato in infernum. Mt. 15.b. Si cecus cece ducatum prestet, ambo in foveam cadunt. Exech. 13.c. Ve qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus.
marg.|
{o}
Propter hoc super adolescentulis eius non delectabitur Dominus.
Hieronymus Ideo in iuvenibus non delectatur Dominus : quia ve civitati, cuius Rex iuvenis est (Ecclesiastes 10.c.b).
b Qo. 10, 16.
marg.|
{r}
Et pupillorum eius et viduarum non miserebitur Dominus
id est illi, qui Deum Patrem et Christum Sponsum non habent, misericordiam non impetrabunt a Domino.
marg.|
{s}
Quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam
id est omnis hereticus est hypocrita et nequam, aliud simulans exterius et aliud machinans interius et quicquid loquitur, stultitia est. Iob. 13.c. Non veniet in conspectu eius omnis hypocrita, infra 33.b. Conterriti sunt in Sion peccatores et timor possedit hypocritas, infra 32.b. Stultus fatua loquetur.
marg.|
{y}
In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta et populus non est reversus ad percutientem se sicu
t pater percutit filium, ut revertatur ad se.
marg.|
{e}
Succensa est enim
quasi
ignis impietas
id est impii succendentur igne eterno pro impietate sua.
marg.|
{f}
Vepres
scilicet
et spinam :
id est ipsos duros et asperos peccatores.
marg.|
{g}
Vorabit igni
s gehenne, quos prius voraverat ignis culpe. Eccl. 16.a. In Synagoga peccantium exardebit ignis et in Gente incredula exardescet ira. infra 33.b. Spine congregate igni comburentur. Hab. 2.c. Laborabunt populi in multo igne et Gentes in vacuum et deficient. Item de istis spinis dicitur. 2Rg. 23.a. Prevaricatores, quasi spine, evellentur universi, que non tolluntur manibus : et si quis eas tangere voluerit, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque comburentur usque ad nihilum.
marg.|
{h}
Et succendetur in densitate saltus),
id est populus inutilis et infructuosus succendetur in multitudine, id est pro multitudine peccatorum. Mt. 3. et c. 7.c. Omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur et ardebit. Ez. 20.g. Propheta ad saltum agri meridiani et dices saltui meridiano, ecce ego succendam in te ignem et comburam in te lignum viride et omne lignum aridum.
marg.|
{k}
Et convolvetur in superbia fumi
id est fumus combustionis eius ascendet. Apc. 19.a. Fumus eius ascendit in secula seculorum infra 14.g. Ab Aquilone fumus veniet.
marg.|
{m}
In ira Domini exercituum conturbata est terra
) anime, vel Ecclesie.
marg.|
{n}
Et erit populus,
quasi
esca ignis
) culpe primo et postea pene.
marg.|
{Λ} Vir fratri
marg.|
{4.
27ra}
Δ Si quid residuum est, igne comburetis. Item Deus. Dt. 4.d. Deus tuus ignis consumens est. Item caritas. Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo, nisi ut ardeat ? Item Evangelium. Ier. 5.d. Dedi verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna. Item tribulatio purgans. Mal. 3.a. Ipse est quasi conflans etc.
Item
Angelus. Hbr. 1.c. Qui facis Angelos tuos spiritus et ministros tuos flammam ignis. Item vindicta Dei Iob. 1.c. Ignis Dei decidit de celo et tactas oves, puerosque consumpsit. Hi sunt ignes boni. Sunt et mali, scilicet Ignis avaritie Mi. 6.c. Adhuc ignis in domo impii. Item fomes peccati. Ps. 28. Vox Domini intercidentis flammam ignis, id est ardorem fomitis. Item iracundia. Ps. 57. Supercecidit ignis et non viderunt Solem. Item carnis concupiscentia. Prv. 6.b. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? Item persecutio Iustorum. Iud. 9.b. Egrediatur ignis de Rhamno id est de Antichristo, vel quolibet malo Tyranno, ut consumat habitatores Sichem. Item tentatio Demonum. Eph. 6.c. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.
marg.|
{a}
Vir fratri suo]
etc. septima pars, in qua agitur de dissensione duarum Tribuum et decem ad invicem in obsidione Romanorum propter inopiam victus, que tanta erat quod etiam si non haberent ad invicem dissensionem, adhuc non possent se defendere propter indigentiam cibi, nocte enim adinvicem dimicabant et de die unanimiter contra hostes. Et hoc est : Vir fratri suo non parcet, obsessus a Romanis, quin raperet eius victum, si posset.
marg.|
{b}
Et declinabit ad dexteram quer
endo victum.
marg.|
{c}
Et esuriet non
inveniens quid comedat.
marg.|
{d}
Et comedet sinistram
id est occulte, ne aliquis videat, qui auferat ei cibum suum.
marg.|
{e}
Et non saturabitur quia
parum habebit.
marg.|
{f}
Unusquisque carnem brachii sui vorabit pren
imia fame. Sed hoc non legitur alicubi factum in obsidione Romanorum, ideo exponit <Glossa> interlinearis aliter. Unusquisque carnem brachii sui vorabit, id est in proximum suum, qui eum defendebat, quasi deseviens insurget.
marg.|
{g}
Manasses Ephraim et Ephraim Manassen vora
bit, qui de uno patre et una matre nati fuerunt. In quo ostenditur dissensionis magnitudo.
marg.|
{i}
Et simul ipsi contra Iudam quam
vis inter se discordes, tamen ad impugnandum Iudam concordes.
marg.|
{k}
In omnibus his plag
is, vel minis.
marg.|
{l}
Non est furor eius
id est vindicta Dei vitia consumens.
marg.|
{m}
Sed adhuc manus eius extenta
) ad percutiendum, sicut illi ad peccandum.
marg.|
{Λ} {a}
Vir fratri suo non parcet ad littera
m impletum est hoc hodie in oculis nostris. Ier. 9.b. Unusquisque a proximo suo se custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet. Mi. 7.a. Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur ad mortem.
marg.|
{b}
Et declinabit ad dexteram iust
itiam simulando.
marg.|
{c}
Et esuriet iniu
stitiam cogitando.
marg.|
{d}
Et comedet ad sinistram
id est delectabitur in malitia sua.
marg.|
{e}
Et non saturabitur quia
quanto plus operatur malum, tanto amplius cupit illud, Prv. 13.d. Venter impiorum insaturabilis. Os. 4.b. Comedent et non saturabuntur : fornicati sunt et non cessaverunt.
marg.|
{f}
Unusquisque carnem brachii sui vorabit os r
obustior et solidior pars corporis est et carne tegitur, alioquin aresceret ; sic et robur spirituale, nisi
{4.
27rb} carnis tegatur infirmitate vel superinduta humilitate subsistere non potest. Carnem ergo brachii sui vorat, qui fortitudinem suam magnificat et ostentat et hic ficum suam decorticat, sicut dicitur. Ioel. 1.b. Gens ascendet super terram meam, fortis et innumerabilis etc.
posu
it vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit, etc ibi, Gregorius Facta arrogantium humanis oculis ostensa, unde placere appetunt, inde siccantur.
marg.|
{g}
Manasses Ephraim vora
bit.
marg.|
{h}
Et Ephraim Manassen et simul ipsi contra Iudam
id est oblivio spiritualis oppugnat abundantiam temporalem et abundantia impugnat oblivionem spiritualem et hec duo simul, id est oblivio et abundantia destruunt confessionem et peccati et laudis. Sap. 17.a. Dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento, dispersi sunt paventes horrende.
marg.|
{k}
In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta ad p
ercutiendum sicut illi ad peccandum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_9)
Notes :