Capitulum 55
Numérotation du verset
Is. 55,1
Omnes1 sitientes
1 Omnes] O
praem. Weber
venite ad aquas
et qui non habetis argentum
properate
Emite
et comedite
Venite
Emite
absque argento
et absque ulla commutatione
vinum
et lac
Numérotation du verset
Is. 55,2
quare
appenditis argentum
non in panibus
et laborem vestrum
non in saturitate audite
audientes me
et comedite bonum
et delectabitur in crassitudine
anima vestra
Numérotation du verset
Is. 55,3
inclinate aurem vestram
et venite ad me
Audite
et vivet anima vestra
et feriam vobis
pactum sempiternum
misericordias
David
fideles
Numérotation du verset
Is. 55,4
ecce testem
Populis
dedi
eum ducem
ac preceptorem
gentibus
Numérotation du verset
Is. 55,5
ecce gentem
quam nesciebas
Vocabis
et gentes que non cognoverunt te ad te
Current
propter Dominum
Deum tuum
et Sanctum Israel quia glorificavit
te
Numérotation du verset
Is. 55,6
querite Dominum
Dum
inveniri potest
invocate eum
dum prope est
Numérotation du verset
Is. 55,7
derelinquat
impius
viam suam
et vir iniquus
cogitationes suas
et revertatur
ad Dominum
et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est
ad ignoscendum
Numérotation du verset
Is. 55,8
non enim
cogitationes mee
cogitationes vestre
neque vie vestre
vie mee
dicit Dominus
Numérotation du verset
Is. 55,9
quia sicut exaltantur celi
a terra
sic exaltate sunt vie mee
a viis vestris
et cogitationes mee
a cogitationibus vestris
Numérotation du verset
Is. 55,10
et quomodo descendit imber et nix
de celo
et illuc ultra non revertitur sed inebriat
terram
et infundit eam
et germinare eam facit
et dat
semen
serenti
et panem comedenti
Numérotation du verset
Is. 55,11
sic erit verbum meum
quod egredietur
de ore meo
non revertetur ad me vacuum sed faciet
quecumque volui
et prosperabitur in his ad que misi illud
Numérotation du verset
Is. 55,12
quia in letitia egrediemini
et in pace
deducemini
montes
et colles
cantabunt
coram vobis laudem
et omnia ligna regionis
plaudent manu
Numérotation du verset
Is. 55,13
pro saliunca
ascendet abies
et
pro urtica
crescet myrtus
et
erit Dominus nominatus
in signum eternum quod
non auferetur
Capitulum 55
Numérotation du verset
Is. 55,1
marg.|
Omnes sitientes venite. In
precedenti capitulo Iudeis revertentibus de captivitate Babylonica prospera promisit secundum fabulam Iudeorum. In hoc capitulo invitat eos ad hoc, ut libenter revertantur. Et dividitur hoc capitulum in quinque partes. In prima parte invitantur ad revertendum in terram irriguam et fertilem, que eis promittitur. In secunda promittit eis Doctorem et Ductorem, ibi : Ecce testem. In tertia proselytorum multitudinem, ibi : Ecce Gentes. In quarta, ne propter peccata sua hec amittant, admonentur ad penitentiam de preteritis malis, ibi : Querite Dominum. In quinta, si peniteant, promittit eis multa bona, ponens exemplum de imbre et nive ad confirmationem promissorum, ibi : Et quomodo descendit etc. Dicit ergo :
marg.|
{u}
Omnes sitientes
etc. id est o vos Iudei aridi ab omni bono in terra captivitatis vestre et defectum omnis refrigerii habentes.
marg.|
{x}
Venite ad aquas refr
igerii, Vel, ad aquas, id est ad terram irriguam et fertilem.
marg.|
{b}
Properate ad t
erram vestram,
marg.|
{c}
Emite et comedite
id est ac si emissetis, comedite.
marg.|
{e}
Venite, emite.
id est veniendo emite, quasi dicat : aliter non oportebit vos emere, nisi per laborem vie et hoc est quod dicit.
marg.|
{g}
Absque argento et absque ulla commutatione
quasi dicat : quod dico, emite, non intelligatis de commutatione, in qua appenditur argentum ; sed pro labore itineris tantum,
marg.|
{h}
Vinum et lac per
hec omnis terre abundantia intelligitur.
marg.|
{k}
Quare appenditis argentum vest
rum.
marg.|
{l}
Non in panibus
quasi dicat : quicquid habetis et quicquid lucrari potestis in terra captivitatis vestre, expenditis : et tamen non habetis satis panem.
marg.|
{m}
Et laborem vestrum appe
nditis, sed.
marg.|
{n}
Non in saturitate
id est multum laboratis serviendo Chaldeis ; et tamen victum sufficienter non habetis ; et ideo fatui estis, qui ibi moramini.
marg.|
{b}
Audientes me aure
, id est facite quod vobis dico quod, scilicet revertamini.
marg.|
{c}
Et comedite bonum.
id est bona Iudee comedetis.
marg.|
{d}
Et delectabitur in crassitudine
id est in copia omnium bonorum.
marg.|
{e}
Anima vestra
id est animalitas vestra.
marg.|
{f}
Inclinate aurem vestram ut c
redatis mihi in his que promitto vobis et faciatis, que suadeo.
marg.|
{g}
Et venite ad me
id est ad cultum meum in Iudea.
marg.|
{h}
Audite et vivet anima vestra. Ide
m est quod predixit ; sed repetit, ut eis persuadeat reditum.
marg.|
{k}
Et feriam vobiscum
etc. id est faciam vobiscum fedus, firmum et in sempiternum stabile nisi per peccata vestra illud rumpatis. Et nota quod pactum dicitur feriri : quia ad litteram feriendo manum ad manum dantur dextere pacti, sive federis.
marg.|
{l}
Misericordias David fideles faci
am, scilicet vobis quasi dicat : sicut cum David penitente feci misericordiam : sic vobis penitentibus. Vel sicut feci pactum cum David stabile ; sic et pactum meum erit vobiscum fidele, id est verum stabile. Vel sicut misericorditer dedi vobis Regem bonum David, scilicet et ipsi David promisi de semine eius Reges futuros in Hierusalem ; ita complebo. Et hoc est quod dicit : Misericordias David promissas faciam.
marg.|
{m}
Fideles
id est veras quia dabo de semine eius lucernam in Israel, qui regat populum, scilicet Zorobabel, de quo subdit.
marg.|
{n}
Ecce testem populis dedi eum
scilicet Zorobabel, qui testificatus est legem meam et docuit eam. Iudeos. Vel. Iesum summum Sacerdotem, vel Esdram et Neemiam.
marg.|
{o}
Ducem, ac preceptorem Gentibus
id est Proselytis, quia multi de Gentibus cum eis redierunt in Iudeam, de quibus et subditur :
marg.|
{p}
Ecce Gentes, quas nesciebas
id est Gentes alienas.
marg.|
{q}
Vocabis ad c
ultum unius Dei.
marg.|
{r}
Et Gentes, que te non cognoverunt priu
s.
marg.|
{s}
Ad te current
id est cultum unius Dei, quem tu colis, avide suscipient et ad terram tuam venient, quasi dicat : multos habebis proselytos.
marg.|
{Δ} {a} Propter
Numérotation du verset
Is. 55,1
mystice
mystice
marg.|
Mystice : {u}
Omnes sitientes.
Istud capitulum non exponitur ad litteram de illo populo ab Hieronymo nec ab Haimone nec ab aliis sanctissed mystice.
marg.|
Et dividitur in tres partes. In prima parte monet Propheta tam Iudeos, quam Gentiles ad spiritualem Evangelii intelligentiam et ad fidei gratiam. In secunda monet eos ad bonam vitam, ibi : Querite Dominum. In tertia, si hoc facere velint, affirmat quod verbum fidei adducet eos ad vitam eternam, ibi : Et quomodo. In precedenti capitulo multa bona promiserat, de quibus in fine dixerat : Hec est hereditas servorum Dei. Ne ergo hereditatem istam amittamus, docet nos in hoc capitulo, quomodo eam consequi possimus. Invitat ergo nos ad ea, ex quibus est salus, scilicet ad spiritualem intelligentiam et fidei gratiam et ad bonam vitam. Unde dicit :
marg.|
{u}
Omnes sitientes Iude
i, s. et Gentes predictam hereditatem desiderantes. Vel, Sitientes, id est defectum omnis gratie et doctrine patientes, sicut dicitur terra sitire, quando arida est. De qua siti dicitur Am. 8.d. Mittam famem
]
etc. {x}
Venite ad aquas Bapt
ismi, sive ad spiritualem intelligentiam Evangelii :
marg.|
{Θ} De qua Eccl. 15.a. Aqua sapientie salutaris potabit illum. Est aqua Baptismi Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit, etc, Aqua doctrine, Eccles. 15.a. Aqua sapientie salutaris potabit illum. Aqua gratie. Io. 4.b. Qui biberit etc.
marg.|
{a}
Et qui non habetis argentum divi
ni eloquii, Ps. 11. Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum etc. vel argentum eloquentie venuste. Tales non prohibentur ab aquis, immo tales invitantur et tales hauriunt de aquis sacre Scripture spiritualem intelligentiam, qui eloquentie nitorem devitant. Moyses non habuit argentum, cum dixit Ex. 4.c. Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris lingue factus sum. Supra 13.d. Ecce ego suscitabo super vos Medos, id est Predicatores mensuratos in vita, qui argentum non querunt, id est eloquentie venustatem : nec aurum velit, id est humane sapientie gravitatem. Sancti enim laborant ad sermonis facilitatem, ut intelligant homines et iumenta. Prv. 10.c. Argentum electum lingua iusti : Ergo argentum reprobum lingua iniusti Philosophi et Theologi mali.
marg.|
{b}
Properate
) ad aquas doctrine credendo ; quia nisi credideritis, non intelligetis ; sup. 7.b. Ad aquas Baptismi penitendo. Act. 2.f. Penitentiam agite : et baptizetur unusquisque vestrum. Ad aquas gratie, peccata dimittendo, infra eodem b. Derelinquat impius viam suam.
marg.|
{c}
Emite bene
vivendo. Ps. 110.a. mandatis tuis intellexi.
marg.|
{d}
Et comedite spir
itualem dilectionem sumendo in ipsa Scriptura que dicitur potus, ubi facilis est : et cibus ubi difficilis est Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa, id est delectatio magna. Etiam in presenti. Ct. 5.a. Comedite amici et bibite et inebriamini, carissimi. Item 7.c. Guttur tuum, sicut vinum optimum dignum Dilecto meo ad potandum labiis et dentibus eius ad ruminandum. Quod potatur, potus est : quod ruminatur cibus est. Scriptura ergo dicitur cibus, quia et exponendo frangitur et mandendo, sive ruminando diligenter, id est repetendo glutitur et sic traiicitur intra ad nutriendum, non sicut granum ponitur in horreum totum integrum ad effundendum, cor enim debet esse stomachus Scripture, non cista, sive horreum. Et nota quod dicit, properate : quidam enim tarde veniunt ad aquas sacre Scripture, cum iam delirant pre senectute : sed manna in mane iuventutis debet colligi : non enim inveniebatur, nisi mane : Ex. 16.c. Unde Eccl. 5.b. Non tardes converti ad Dominum. Hbr. 4.c. Festinemus ingredi in illam requiem. Loquitur autem tribus generibus hominum.
marg.|
{b}
Properate
incipientes.
marg.|
{c}
Emite
proficientes.
marg.|
{d}
Et comedite
perfecti. Idem notatur Mt. 13.f. Simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, quoad incipientes : et pre gaudio illius vadit, quoad proficientes et vendit omnia, que habet et emit agrum illum, quoad perfectos.
marg.|
marg.|
Vel sic.
marg.|
{y}
Omnes sitientes
id est iustitiam desiderantes. Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam.
marg.|
{x}
Venite
ad spirituales, scilicet ad
marg.|
* aqua contritionis, compassionis, devotionis. Prime sunt aque Marath, Ex. 15.d. Secunde aque Iericho, 5. Reg. 2.d. Tertie aque Bethleem, 2. Regum. 23.c. Io. 7.f. Si quis sitit, veniat et bibat. Apc. ultimo d. Qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam vite gratis. Nota quod iumentum ducitur ad aquam, postquam comederit. Cibus est bona operatio. Io. 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris. mei. Aqua est devotio, que datur merito
{4.
130rb} bone operationis. Ideo dicit Ps. 72. Ut iumentum factus sum apud te, sup. 12.b. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, id est gratias de vulneribus Christi.
marg.|
{a}
Et qui non habetis argentum
id est terrenas divitias.
marg.|
{b}
Properate. Tal
is enim potest properare, quia non est oneratus. Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Et beatus Bernardus dicit super hoc : Bene, Petre : et non ad insipientiam tibi omnia reliquisti : neque enim sequi poteras oneratus, Act. 3.a. Argentum et aurum non est mihi ; quod autem habeo, hoc tibi do. Mt. 10.d. Nolite possidere aurum. Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion, id est opibus lenti, opes enim impediunt cursum, Gn. 13.a. alia littera : Abraham erat grandis vehementer in possessione auri et argenti.
marg.|
{c}
Emite et comedite. Ref
ectio devotionis, sive contemplationis emitur multis suspiriis piis et orationibus. Unde Iob. 3.d. Antequam comedam, suspiro : et tamquam inundantes aque, sic rugitus meus. Sequitur, secundum primam expositionem.
marg.|
{e}
Venite, emite
etc. id est veniendo passibus boni operis emite. Non enim pretio argenti emitur, vel industria humani ingenii, vel argento ornati eloquii docetur ; sed sicut dicit Eccles. 1.d. Fili, concupiscens sapientiam, conserva iustitiam et Deus prebebit tibi illam. Vel,
marg.|
{e}
Venite bene
vivendo, ut dictum est.
marg.|
{f}
Emite stud
endo. De his duobus in Ps. 118. Beati immaculati in via. Deinde : Beati, qui scrutantur testimonia eius.
marg.|
{g}
Absque argento et absque ulla commutatione
id est sine commutatione secularis scientie. Qui enim putant sine ea sibi non sufficere Theologiam, putant, Solem non sufficere sine candelis, que sub Sole tenebrantur et citius consumuntur. Prv. 23.c. Veritatem eme, oratione, studio et bona vita : et noli vendere humano favore, vel commodo temporali sapientiam tuam Eccl. ultimo d. Comparate vobis sine argento sapientiam et collum vestrum subiicite iugo eius, Prv. 17.c. Quid prodest habere divitias stulto ? cum sapientiam emere non possit.
marg.|
{h}
Vinum
id est intelligentiam de Deitate.
marg.|
{i}
Et lac de h
umanitate. Vel {h}
Vinum cons
iliorum.
marg.|
{i}
Et lac prec
eptorum. Vel, vinum, est sacra Scriptura, quoad maiores : lac, quoad minores. Ct. 4.c. Mel et lac sub lingua tua. Item Ct. 5.a. Bibi vinum meum cum lacte meo :
marg.|
{k}
Quare appenditis Incr
epat litterales Iudeos et philosophos et hereticos, qui nitorem eloquii sui et laborem studii sui in superficie littere et vanitate scientie humane expendunt, in quibus non reperitur spiritualis intelligentia, de qua saturetur anima. Dicit ergo, o Iudei, o Heretici, o Philosophi, o Clerici curiosi. Quare appenditis argentum, id est nitorem eloquentie vestre.
marg.|
{l}
Non in panibus
id est ad lucra vana, ad laudes hominum, vel ad scientias inanes convertitis et non ad illos panes, de quibus Lc. 11.a. Amice, accommoda mihi tres, id est fidem, spem et caritatem, Vel,
marg.|
{k}
Quare appenditis argentum, non in panibus
id est pensatis sacra eloquia ; sed ibi refectionem non queritis. Sicut illi, qui tantum sunt canales sacre Scripture et numquam ex ea potantur, sed effundunt aliis. Vel sicut Iudei, qui littere superficiem pensant, non interiorem intelligentie medullam. Vel pensati argentum ut campsores. Magistri enim et predicatores multi sunt, quasi nummularii Domini, qui dant pecuniam Domini sui ad usuram, Appensores sunt pecunie eius, sed quidam male eam appendunt, quia minoris ponderis eam faciunt : qui auctoritates terribiles sacre Scripture enervant, Alii nimii ponderis eam faciunt, quia nimis stricte iudicant. Sed miseri sunt, qui Scripturam tractant et tamen non in panibus : quia enim non reficiuntur, nisi forte vento inanis glorie. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum Prv. 10.a. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos. Item Ier. 22.f. Omnes pastores tuos pascit ventus.
marg.|
{m}
Et laborem vestrum
id est pretium laboris vestri, non in saturitate ? Labor enim pro temporalibus non satiat, immo magis irritat. Unde Lc. 15.c. de filio prodigo dicitur : Facta est fames valida in regione illa, id est in regione peccati. Os. 4.b. Comedent et non saturabuntur. Prv. 13.d. Venter impiorum insaturabilis. Eccl. 6.b. Avarus non implebitur pecuniis. Est ergo sensus. Et laborem vestrum non in saturitate ; id est quare inutiliter labores vestros consumitis ? Lam. 1.d. Dederunt pretiose queque pro cibo ad refocillandam animam, non dicit ad saturandam. Item Lam. 2.d. Matribus suis dixerunt,
marg.|
{Θ} ubi
marg.|
{Θ} ubi est triticum et vinum, cum deficerent, quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Lam. ultimo b. Egypto dedimus manum et Assyriis, ut saturemini pane.
marg.|
{a}
Audite. aur
ibus cordis. Ez. 3.g. Qui audit, audiat : et qui quiescit, quiescat. Apc. 3.d. Qui habet aures audiendi, audiat. Eccl. 35.a. Salutare sacrificium est attendere mandatis.
marg.|
{c}
Et comedite bonum Evan
gelii verbum, vel verbum Eucharistie. Eccl. 9.b. Vade ergo et in letitia comede panem tuum Vel, comedite bonum, id est quicquid in alio bonum videtis, vobis incorporate et vestrum facite per congratulationem. Sed quidam sunt, sicut scabrones, qui semper stercoribus insident, id est peccatis aliorum et deserunt pinguedinem gratie.
marg.|
{d}
Et delectabitur in crassitudine. carita
tis et aliarum virtutum.
marg.|
{e}
Anima vestra etia
msi caro vestra exterius affligatur ; 2Cor. 4.d. Et si is, qui deforis est, noster homo corrumpatur ; tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Et nota quod est pinguedo gratie, scilicet devotio. De qua Ps. 64. Pinguescent speciosa deserti. Gn. 27.d. Det tibi Deus de rore celi et de pinguedine terre abundantiam. Item est pinguedo Scripture, scilicet spiritualis intelligentia Ier. 31.c. Inebriabo animas Sacerdotum pinguedine et populus meus adimplebitur bonis. Prv. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur. Sed hodie potest dici illud Nm. 11.b. Anima nostra arida est, nihil respiciunt oculi nostri, nisi man, id est questiones, scilicet quid est hoc. Item est pinguedo superfluitatis. Ps. 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.
marg.|
{f}
Inclinate aurem vestram. In
hoc notatur sedulitas et humilitas. Sedule enim et humiliter audiendum est verbum Dei. Ps. 44. Audi filia et vide et inclina aurem tuam. Item. Ps. 64. Valles abundabunt frumento, id est humiles. Item. Ps. 103. Qui emittis fontes in convallibus.
marg.|
{g}
Et venite ad me, audite
id est venite prope per fidem et operationem, ut sic quasi de propinquo audiatis. Eccl. 4.d. Custodi pedem tuum ingrediens domum Domini : et
{4.
130vb} propinqua, ut audias.
marg.|
{i}
Et vivet anima vestra quia
verbum Domini est cibus, Mt. 4.a. Non in solo pane vivit homo ; sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
marg.|
{k}
Et feriam vobiscum
etc. id est constituam inter me et vos testamentum novum quod erit eternum. Et quod est illud testamentum ?
marg.|
{l}
Misericordias David fideles
id est que David misericorditer promisi ipsa vobis certissime, quasi fidelis sponsor, implebo, Christum, scilicet de eius stirpe nasciturum. Ps. 88. Misericordias Domini in eternum cantabo. Et subdit, quas misericordias, cum dicit : Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar : semel eius in eternum manebit etc.
Ier.
33.d. Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo ; et pactum meum poterit esse irritum cum David servo meo, ut non fit ex eo filius, qui regnet in throno eius et Levite et Sacerdotes ministri mei. Et est hec auctoritas contra Iudeos valde : quia cum non invenitur semen David, restat quod illud intelligendum sit de Christo. Et nota quod pactum illud, novum,scilicet testamentum quod est de adventu Christi, dicitur sempiternum : quia non succedet alia lex Evangelio. Item signantem dicit : Feriam vobiscum pactum sempiternum. Pactum enim dicitur feriri, quia feriatur hostia : et Christus hoc testamentum confirmavit in hostia proprii corporis, Hbr. 9.e. Testamentum in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit, qui testatus est. Sed nota quod testamentum pacis non est confirmatum, quantum est in re, nisi tu etiam ferias, te hostiam Deo immolando. Rm. 12.a. Obsecro vos per Dei misericordiam, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Septuag. habent sic : Constituam vobiscum testamentum eternum, sancta David fidelia. Quod Beat. Paul. exponit de Christi resurrectione. Act. 13.e. Quod autem resuscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit : quia dabo vobis sancta David fidelia. Sequitur Glossa similiter. Provocavit Dominus Iudeos ad credendum, sed quia illis non credentibus sciebat Gentes credituras, dicit Pater se filium misisse, qui precepta ipsius populis nuntiaret,
marg.|
{n}
Ecce testem populis dedi eum dici
t Pater, id est filium misi in carnem in testimonium eorum, que promisi : vel eorum, que precepi et que prohibui. Unde Io. 18.g. In hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati. Ier. 29.f. Ego sum Iudex et testis, dicit Dominus populis, id est Iudeis. Sed quia Iudei non crediderunt ei, nisi pauci : ideo subditur.
marg.|
{o}
Ducem, ac Preceptorem Gentibus non
solum Iudeis. Vel,
marg.|
{n}
Testem populis dedi eum
id est in causa populorum dedi eum testem contra Diabolum. Filius enim fuit Advocatus noster et testis contra Diabolum et testimonium perhibuit quod per suggestionem et seductionem et surreptionem homo se ei subiecerat : et ideo in nobis dominium amittere debebat : quia non homini creator, sed seductor erat et Domini sui possessionis seditiosus invasor. Sed quia omnis causa duobus, vel tribus testibus confirmatur ; ideo non fuit solus. Unde 1Io. 5.b. Tres sunt qui testimonium dant in celo. Pater, verbum et Spiritus Sanctus. Et in hac causa fuit idem testis et Iudex. Item efficax fuit allegatio Christi : quia probavit se hominem condidisse et eius possessionem esse debere per tres testes. De quibus 1Io. 5.b. Tres sunt, qui testimonium dant in terra : Spiritus, aqua et sanguis, Spiritus, id est anima, quam moriens pro nobis Patri obtulit. Aqua, quam fluendo pro nobis emisit. Sanguis pretiosus, quem in nostri pretium effudit. Per hec tria probavit amorem suum ad nos et in hoc probavit se Conditorem esse, quia aliter non intantum amasset, Sap. 11.d. Nihil odisti eorum, que fecisti. Sic ergo testis fuit in nostra causa, que erat de morte, vel vita nostra : et causam obtinens reddidit nobis vitam. Dux fuit in via per exemplum. Ier. 3.b. Dux virginitatis mee tu es. Ps. 79. Qui deducis, velut ovem, Ioseph. Preceptor in doctrina per veritatis documentum. Tria ergo dicit : Testem, Ducem, Preceptorem, que et alibi dicuntur Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita, Via ad Ducem, veritas ad testem, vita ad Preceptorem. Sequitur.
marg.|
{p}
Ecce Gentes, quas nesciebas per
approbationem et familiaritatem, quia idololatre erant.
marg.|
{q}
Vocabis ad f
idem per Apostolorum predicationem.
marg.|
{r}
Et Gentes, que te non cognoverunt per
fidem.
marg.|
{s}
Ad te current fide
et opere, quasi fontem vite sitientes, vel sicut ad bravium pugnantes. Hoc est quod dicitur infra 65.a. Quesierunt me, qui ante non interrogabant. Et similiter verum est modo : quia laici et mulieres currunt ad penitentiam et preveniunt magnos Clericos in regnum Dei. Et utinam illi sequerentur, sicut dicitur Mt. 21.c. Dico vobis, quia publicani et meretrices precedent vos in regno Dei.
marg.|
{Θ} {a} Propter
marg.|
{4.
131ra} {Δ} {a}
Propter Dominum Deum tuum et sanctum Israel, qui glorificavit te
quasi dicat : ideo ad te properabunt multi, quia videbunt gloriam, qua te glorificabo, qui sum Deus tuus per creationem et cultus specialitatem ; et qui sum sanctus Israel, id est qui sanctificavi Israel, id est Iacob patrem tuum.
marg.|
{d}
Querite Dominum. Hec
est quarta pars ; in qua monet eos ad penitentiam, ne promissa bona amittat maxime cum paratus sit misereri, si voluerint. Dicit ergo.
marg.|
{d}
Querite Dominum.
id est legem Domini et mandata eius.
marg.|
{e}
Dum inveniri potest quia
Prophetas habetis et Doctores, qui docebunt vos si vultis, de facili.
marg.|
{f}
Invocate eum in a
uxilium vestrum.
marg.|
{g}
Dum prope est para
tus misereri. Sed quia Deus peccatores non exaudit, Io. 9.f. Et sup. 1.d. Cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis : et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam ; manus enim vestre sanguine plene sunt, ideo ut efficax sit oratio, subdit.
marg.|
{h}
Derelinquat impius viam
id est mala opera, que, ducunt ad Infernum.
marg.|
{i}
Et vir iniquus cogitationes suas que
sunt sicut semite male, sicut opera sunt vie.
marg.|
{k}
Et revertatur per
penitentiam.
marg.|
{l}
Ad Dominum eum
timendo.
marg.|
{m}
Et miserebitur eius pecc
atum dimittendo.
marg.|
{n}
Et ad Deum nostrum
etc.
Mult
us, quia peccata multa dimittit et magna.
marg.|
{o}
Et multotiens.
vel
multus, quia multum de facili ignoscit.
] {p}
Non enim cogitationes mee sunt
sicut cogitationes vestre. Homo enim cogitat de vindicta ; Deus autem semper cogitat de venia.
marg.|
{q}
Neque vie mee
id est operationes mee, sunt sicut.
marg.|
{r}
Vie vestre, dicit Dominus quia
homo statim punit ; Deus autem differt et parcit. Sap. 11.d. Parcis autem omnibus, quia tua sunt, Domine, qui amas animas. Et hoc ostendit per quandam proportionem.
marg.|
{s}
Quia sicut exaltantur
etc. quasi dicat : vie vestre in terra sunt, sive terrene ; vie autem mee sunt celestes.
marg.|
{x}
Et cogitationes mee a cogitationibus vestris. Hoc
est planum. Vel sic ab illo loco.
marg.|
{o}
Multus ad ignoscendum
id est ad parcendum vobis et ad reducendum vos.
marg.|
{p}
Non enim cogitationes mee
etc. quasi dicat : ego volo vobis retribuere, secundum quod meruistis.
marg.|
{s}
Quia sicut exaltantur
etc. quasi dicat : Promissa, que ego facio vobis, erunt immobilia, quantum est in me, sicut celestia sunt immobilia et stabilia, promissa autem homini sunt caduca et vana, sicut terrena.
marg.|
{y}
Et quomodo descendit imber
etc.
Sens
us talis est in summa. Sicut istud quod ego dico, est immutabile, ut postquam pluvia super terram descenderit, non revertitur sursum, sed inebriat terram suo rore, ut proferre valeat fructus varios, sic quod dixi de salute populi Iudaici, immobile erit et stabile. Et hoc est quod dicit hic : Quomodo descendit imber in estate et autumno et vere.
marg.|
{z}
Et nix in hieme.
] {Δ} {a} Et illuc
marg.|
{Θ} {a}
Propter Dominum Deum tuum.
scilicet Patrem, qui dicitur Pater glorie, id est filii gloriosi secundum Deitatem ; secundum vero humanitatem dicitur Pater Domini nostri Iesu Christi, 2Cor. 1.a.
marg.|
{b}
Et sanctum Israel
id est iustificantem Christiano {s} {c}
Quia glorificavit te in T
ransfiguratione. Mt. 17.a. Et in resurrectione secundum humanitatem, Phil. 2.b. Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen etc.
Glor
ificavit te, secundum Deitatem, manifestando esse unigenitum eius eiusdem substantie. Io. 17.a. Pater clarifica me claritate, quam habui apud te, prius quam mundus fieret.
marg.|
{d}
Querite Dominum. Hic
loquitur Propheta ad Iudeos, quasi dicat : Gentes suscipiunt misericordias David et vos dedignamini ; sed agite penitentiam et querite Dominum.
marg.|
{e}
Dum inveniri potest
id est dum penitentie locus est, id est dum vivitis. Iob. 24.b. Dedit ei locum penitentie et ille abutitur eo in superbiam. Eccl. 7.b. In die bona fruere bonis et malam diem precave. Item. 9.c. Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec scientia erunt apud
{4.
131rb} Inferos ; quo tu properas. Io. 12.e. Ambulate, dum lucem habetis, ne tenebre vos comprehendant, tenebre, scilicet mortis Gal. 6.c. Dum tempus habemus operemur bonum ad omne, tempus, scilicet vite et gratie, 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile. Et nota quod Dominus inveniri potest modo per lucem gratie, que presto est et per vestigia suorum operum, sicut fera invenitur per vestigium. Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus. Item per clamorem canum, id est Doctorum, qui clamando docent ubi sit preda nostra. Sic igitur inveniri potest per lucem gratie, per opera iustitie, per verba doctrine. Dicitur ergo :
marg.|
{d}
Querite Dominum dum inveniri potest. Gal
fridus : Querite Dominum corde per contritionem delictorum, per contemptum inferiorum, per desiderium eternorum : querite, opere misericordiam exhibendo indigenti, humilem obedientiam Presidenti, firmam spem promittenti : querite sermone per confessionem peccati et laudem Dei et edificationem proximi.
marg.|
{f}
Invocate eum orat
ionibus,
marg.|
{g}
Dum prope est.
] Prope est Dominus.
marg.|
Ad suscipiendum penitentes. Phil. 4.a. Dominus prope est : nihil solliciti sitis ibi habetur satis de hoc. Item Ier. 23. secundum aliam litteram. Ego Dominus appropinquans eis, qui appropinquant mihi : et recedens ab eis, qui procul recedunt a me. Iac. 4.b. Appropinquate Deo per penitentiam ; et appropinquabit vobis per veniam.
marg.|
Ad exaudiendum humiles. Ps. 144. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum etc.
marg.|
Ad erudiendum ignorantes. Dt. 30.c. Prope est verbum, sive iuxta est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum. Dominus enim paratus est erudire cor ad intelligendum et eos ad loquendum et manum dirigere ad agendum : et ideo tria dicuntur in predicta auctoritate.
marg.|
Ad consolandum et custodiendum patientes. Ps. 33. Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde. Item Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Modus autem querendi Dominum subditur.
marg.|
{h}
Derelinquat impius viam suam
id est mala opera.
marg.|
{i}
Et vir iniquus cogitationes suas pess
imas, s. de quibus Mt. 9.a. Et quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Et hec est prima pars iustitie, declinare a malo duplici, s. cogitationis et operis. De quibus etiam dicitur Os. 2.a. Auferat fornicationes suas a facie sua, id est peccatum operis et adulteria sua de medio uberum suorum, id est de corde. Mystice autem impius dicitur Gentilis, qui cultum Dei violabat. Iniquus autem dicitur Iudeus, qui legem opere non tenebat.
marg.|
{k}
Et revertatur ad Dominum
. Hec est secunda pars iustitie, scilicet facere bonum.
marg.|
{m}
Et miserebitur eius quon
iam non vult mortem peccatoris ; sed magis ut convertatur et vivat. Ez. 18.g. Et ad Deum nostrum etc.
Sept
uag. Quoniam multum dimittet peccata vestra. Ioel. 2.c. Benignus et misericors est et prestabilis super malitia.
marg.|
{p}
Non. n. cogitationes mee
etc.
Sic
continuo Dominus pronus est ad condonandum ; homo autem ad vindicandum. Et hoc est. Non enim cogitationes mee sunt sicut cogitationes vestre, que sunt de vindicta ; mee autem de venia. Ier. 29.c. Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis. Ier. 4.d. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxie, id est venenose per iram et rancorem. Mi. 2.a. Ve qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris. Vel sic secundum Hieronymum. Quod promitto vobis firmum erit et stabile. Non enim cogitationes mee sunt vane, sive instabiles, sive multe, sicut cogitationes vestre sunt multe et vane ; sive instabiles. Ps. 93. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vane sunt. Item alia littera : Multe cogitationes in corde viri ; consilium autem Domini in sempiternum manet.
marg.|
{q}
Neque vie mee
id est operationes mee sunt sicut.
marg.|
{r}
Vie vestre, dicit Dominus. Prv
. 3.c. Vie eius vie pulchre et semite eius pacifice. Ps. 34. Vie illorum tenebre et lubricum
]
etc. {s}
Quia sicut exaltantur celi a terra
id est sicut distant celestia et terrena ; mobilia et immobilia ; corporalia et spiritualia ; humana et angelica natura.
marg.|
{t}
Sic immo
multo plus
exaltate sunt vie mee
id est distant.
marg.|
{u}
A viis vestris
etc. Hieronymus in originali.
marg.|
Perspicua interpretatione non indigent, ideo stringuntur potius, quam disseruntur.
marg.|
{y}
Et quomodo descendit imber et nix de celo
etc. id est sicut imber et nix infallibiliter faciunt id, ad quod mittuntur ; ita verbum meum. Et nota quod Filius, qui dicitur Verbum Patris, ut Io. 1. dicitur imber, quia lavat a peccatis : nix, quia albat virtutibus et decorat. Dicit ergo : Quomodo descendit imber et nix de celo : quia non humana operatione, sed divina bonitate Christus missus est in uterum Virginis. Za. 10.a. Petite pluviam a Domino etc.
marg.|
{Θ} Ps. 67.
marg.|
{4.
131va} {Δ} {a}
Et illuc ultra non revertitur sed
in crementum seminis convertitur. Unde dicit :
marg.|
{b}
Sed inebriat terram et infundit eam
id est abundanter ei humorem ministrat.
marg.|
{d}
Et germinare eam facit. Ad
litteram ex humore et calore omnia procreans.
marg.|
{e}
Et dat semen serenti
id est multiplicatum reddit : quia beneficio aque semen multiplicatur.
marg.|
{g}
Et panem comedenti quia
de semine fit panis postea.
marg.|
{i}
Sic erit verbum meum
id est promissio mea, qua promitto salutem Israel.
marg.|
{k}
Quod egredietur de ore meo
id est de Propheta meo. Vel anthropropatos est.
marg.|
{i}
Sic erit
id est ita stabile erit hoc quod promitto, quasi dicat : Sicut leges nature sunt stabiles, ut patet in imbre ; sic erunt mee promissiones immobiles. Deinde adaptat planius similitudinem, cum subdit.
marg.|
{m}
Non revertetur ad me vacuum
id est sine effectu, sive otiosum. Et dicit : Non revertetur ad me, ad similitudinem arcus dolosi, a quo proiecta sagitta inefficax est et in iacientem revertitur.
marg.|
{n}
Sed faciet quecumque volui ;
id est eos ad redeundum excitabit promissio mea.
marg.|
{o}
Et prosperabitur
etc. id est ipsi redibunt de captivitate, sicut eis promitto. Et hoc est quod sequitur.
marg.|
{p}
Quia in letitia egrediemini de C
haldea.
marg.|
{q}
Et in pace deducemini in v
ia ab Esdra et ab aliis ductoribus illius populi ad terram vestram et in reditu vestro erit hoc quod sequitur.
marg.|
{s}
Montes maio
res.
marg.|
{t}
Et colles mino
res scil montes.
marg.|
{u}
Cantabunt coram vobis laudem
id est tota terra Iudee, que montuosa est, letabitur in adventu vestro. Et est hyperbole. Sicut enim terra dicitur lugere propter miseriam, vel defectum inhabitantium. Unde Lam. 1.b. Vie Sion lugent etc.
Item
sup. 33.b. Luxit et elanguit terra, confusus est Libanus et obsorduit. Ita e converso dicitur letari propter multitudinem et prosperitatem incolarum. Simile, Nm. 21.d. secundum aliam litteram. Scopuli torrentium gestierunt, ut requiescerent in Arnon. Et Ps. 113. Montes exultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium. Et est, hyperbole. Sicut etiam Gn. 49.d. Donec veniret desiderium collium eternorum. Vel per montes et colles Duces et principes eorum intelliguntur. Vel.
marg.|
{s}
Montes et colles
etc. id est materiam vobis laudandi Deum ministrabunt, in hoc quod in adventu vestro terra, que prius erat deserta et sterilis, modo fecundabitur et fertilis erit. Simile Dn. 3.e. Benedicite omnia opera Domini Domino etc.
marg.|
{Δ} {a} Et omnia
marg.|
{Θ} Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tue Os. ultimo c. Ero, quasi ros et Israel germinabit quasi lilium. Item imber et nix descendunt in grossitie ; sed ascendunt per subtiliationem : Similiter Christus venit in mundum in grossitie, quia Verbum caro factum est ; sed in subtilitate ascendit, quia glorificatus est in Resurrectione et subtiliatus. Similiter Iusti descendunt in grossitie par considerationem suorum defectuum, vel per compassionem alienarum infirmitatum ; et ascendunt in subtilitate per contemplationem supercelestium. Unde Mi. 5.c. Erunt reliquie Iacob in medio populorum multorum, sicut ros a Domino et quasi stille super herbam, que non exspectat virum. Vel Sancti descendunt per predicationem ; sed prius debent ascendere per contemplationem. Am.. 9.b. Qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terre.
marg.|
{a}
Et illuc ultra non revertitur. Sic
sine fructus non est reversus Christus ad Patrem.
marg.|
{b}
Sed inebriat terram
id est Ecclesiam, vel quamlibet animam. Vel dicit, inebriat per gratiam, ut temporalium obliviscatur, sicut ebrius. Ier. 31.e. Inebriabo animam lassam.
marg.|
{c}
Et infundit eam scie
ntia. Ier. 31.b. Et erit anima eorum quasi hortus irriguus,
marg.|
{d}
Et germinare eam facit
id est initium bonorum operum proferre.
marg.|
{e}
Et dat semen pred
icationis.
marg.|
{f}
Serenti
id est predicanti.
marg.|
{g}
Et panem
id est opus bonum, quo pascatur.
marg.|
{h}
Comedenti
id est facienti, ut semen transeat in cibum, id est verbum in opus. Unde 2Cor. 9.c. Qui administrat semen seminanti et panem ad manducandum prestabit. Predicator autem dicitur seminator diversorum seminum, quia aliis predicat grossa, aliis subtilia. Unde Ier.4.131vb} 31.e. Seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominis et semine iumentorum. Semen hominis sunt spiritualis et subtilia : semen iumentorum, sunt grossiora, Sic ergo serere est predicare et comedere agere. Unde Iob. 31.a. Si secutus est oculus meus cor meum et in manibus meis adhesit macula, seram et alius comedat, id est dicam bonum et alius illud faciat. Vel sic :
marg.|
{b}
Inebriat terram cord
is nostri vino compunctionis.
marg.|
{c}
Et infundit eam dulc
edine consolationis. Semper enim sequitur amaritudinem consolatio divina. Unde Iob. 33.d. Hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, id est homini in triplici statu dat illa, scilicet tribulationem et consolationem in conversione, probatione et in morte. In statu enim conversionis primo est amaritudo de culpa perpetrata, deinde consolatio de venia. Item in secundo statu redit amaritudo tentationis, postea apponitur dulcedo divine visitationis. Item in tertio statu venit amaritudo mortis et sequitur dulcedo eterne quietis.
marg.|
{d}
Et germinare eam facit in b
ona voluntate.
marg.|
{e}
Et dat semen serenti in o
peris executione.
marg.|
{g}
Et panem comedenti in o
peris discretione, vel diffusione. Sicut enim comedens panem, eum in frusta conscindit et commolit, sic discretus homo qui vult nutriri ex bono opere suo et in melius semper proficere, debet illud dente discussionis commolere et scindere et aperire, ut nec modica vanitas immixta sit. Unde legitur Lv. 1.b. quod pellis detrahebatur hostie et hostia dividebatur in frusta. Hostia est bonum opus, pellis est exterior apparentia, que detrahenda est, ne bonum opus fiat pro vana gloria et hostia debet secari per discussionem. Ct. 3.c. Que est ista que ascendit sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhe et thuris et universi pulveris pigmentarii ? Myrrha enim debet esse in penitentia, thus in devotione, deinde pulvis in operum discussione. Bene ergo dicitur.
marg.|
{i}
Sic erit verbum meum
id est Filius.
marg.|
{k}
Quod egredietur
id est in carnem veniet.
marg.|
{l}
Ex ore meo
id est ex iussu meo, sive precepto. Vel hoc dicit, quia a Prophetis, qui sunt os Domini, egressus eius in mundum annuntiatus est. Vel, De ore meo, id est de mea substantia. Eccl. 24.a. Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.
marg.|
{m}
Non revertetur ad me vacuum
id est sine fructu, sed cum multo lucro. Gn. 32.c. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.
marg.|
{n}
Sed faciet quecumque volui. Io.
8.d. Que placita sunt ei, facio semper.
marg.|
{o}
Et prosperabitur in his, ad que misi illud. Ps.
1. Quecumque faciet prosperabuntur. Septuaginta Non revertetur, donec compleat quod volui et prosperas faciam vias eius et precepta mea, sup. 45.d. Egredietur de ore meo verbum iustitie et non revertetur, quia mihi curvabitur omne genu. Que sint autem illa, que Pater voluit et ad que misit Filium, ipse subdendo declarat.
marg.|
{p}
Quia in letitia egrediemini. Gen
tes ab idololatria, Iudei a legis umbra. Ier. 50.b. De terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante gregem, id est leti. Hedus enim lascivus est. Et hoc est quod dicit : In letitia. Penitenti non solum flendum est de culpa, sed letandum de venia. 1Esr. 3.d. Nec poterat quisquam agnoscere vocem letantium et vocem fletus populi. Hoc dicitur in fundatione Templi. Similiter est in fundatione templi spiritualis, cuius fundamentum est penitentia, ut dicitur Hbr. 6.a. Non rursum iacientes fundamenta penitentie ab operibus mortuis.
marg.|
{q}
Et in pace
id est cordis tranquillitate.
marg.|
{r}
Deducemini. de
virtute in virtutem, Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas. Apocalip. 1.b. Gratia vobis et pax. Gratia in egressu vitiorum, pax in profectu virtutum. Vel, Deducemini, per ignem et aquam.
marg.|
{q}
In pace
id est cum patientia sustinentes et bono animo. Ps. 65. Transivimus per ignem et aquam. Sap. 10.d. Deduxit eos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte. Sed quia de conversione malorum gaudent Sancti, ideo subdit.
marg.|
{s}
Montes et colles
id est Angeli maiores et minores.
marg.|
{u}
Cantabunt coram vobis laudem
id est Deum laudabunt ipsi Angeli, qui sunt coram vobis, tamquam Ductores vestris.
marg.|
{x}
Et omnia ligna regionis.
id est omnes Iusti. Angeli enim et Iusti gaudent de conversione Ecclesie Gentium et cuiuslibet anime. Lc. 15.b. Congratulamini mihi, quia inveni ovem, quam perdideram. Et in eodem : Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Unde Glossa dicit super Lucam : Angeli gaudent de reconciliatione hominum quod accendit nos ad probitatem, ut agamus quod illis gratum sit, quorum patrocinium debemus affectare et offensam timere. Vel,
marg.|
{s}
Montes Prop
hete : Patriarche et Apostoli.
marg.|
{t}
Et colles
id est ceteri Doctores.
marg.|
{Θ} {a} Et
marg.|
{4.
132ra} {Δ} {a}
Et omnia ligna regionis
vel
silvarum.
] {b}
plaudent manu Hype
rbole similiter est. Vel, id est germinando et fructificando erunt materia, quare Deo debeatis plaudere manibus, scilicet bene operando.
marg.|
{c}
Pro saliuncula
id est loco saliunce, que aculeis et punctionibus plena est.
marg.|
{d}
Ascendet
id est crescet.
marg.|
{e}
Abies in t
erra vestra, que est arbor alta et procera et fabricandis domibus apta pice fecunda, quasi dicet, terra vestra omnibus bonis et etiam arboribus optimis replebitur.
marg.|
{f}
Et pro urtica que
ignee est nature.
marg.|
{g}
Crescet myrtus que
temperative est virtutis, quasi dicat : bone arbores erunt in terra vestra : et alie, que solent crescere in desertis locis, removebuntur, sicut urtica, lappa et saliunca et myrica. Unde Os. 9.b. Postquam captivitas eorum predicitur, subditur : Desiderabile argentum eorum urtica hereditabit et lappa in tabernaculis eorum. Item sup. 34.c. Orientur in domibus eius spine et urtice et paliurus in munitionibus eorum. Econtra dicit hoc : Pro saliunca ascendet abies etc.
Simi
le sup. 41.e. Dabo in solitudinem cedrum et spinam et myrtum et lignum olive, ponam in desertum abietem, ulmum et buxum simul, ut videant et recogitent et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc et sanctus Israel creavit illud. Item infra 60.c. Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et pinus.
marg.|
{h}
Et erit Dominus nominatus
etc. id est tali nomine nominabitur Dominus quod erit eternum huius liberationis signum.
marg.|
{Θ} {a}
Et omnia ligna regionis
id est alii fideles primitive Ecclesie.
marg.|
{b}
Plaudent manu bene
operando. Ps. 95. Tunc exultabunt omnia ligna sylvarum etc.
Et h
oc est contra Iudeos litterales. Ligna enim manus non habent. Sequitur.
marg.|
{c}
Pro saliunca
id est loco malorum.
marg.|
{d}
Ascendet abies
id est crescent et multiplicabuntur boni in Ecclesia. Mali comparantur saliunce, que herba humilis est, aculeis et punctionibus plena, sic mali parvuli sunt et asperi. Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia. Per abietem intelliguntur boni. Abies enim est arbor procera, pice fecunda, levis, odorifera, mali materia. Similiter Sancti sunt alti per conversationem celestem, pice fecundi per caritatem, leves per paupertatem, odoriferi per bonam famam. Item malus fit ex eis cum a bonis exemplum sumimus, ut transeamus mare huius mundi.
marg.|
{f}
Et pro urtica que
significat malos urentes, inflatos, aculeatos.
marg.|
{g}
Crescet myrtus que
significat mites et benignos, qui alios consolentur. Myrtus enim temperative nature est et consolidat. Hec est mutatio dextere Excelsi, Za. 1.b. Vir ascendens super equum rufum stabat inter myrteta : quia Christus inter quietos et temperatos quiescit. De hac mutatione dicitur Iob. 28.b.a. Ferrum de terra tollitur, id est fortis de peccatoribus et lapis calore solutus in es vertitur, id est durus et obstinatus peccator, fit sonorus Predicator, infra 60.c. Pro ere afferam aurum et pro ferro argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum. Econtra modo fit in Ecclesia quod boni fiunt mali. Mi. 7.a. Qui optimus est in eis, quasi paliurus : et qui rectus, quasi spina de sepe, sup. 34.c. Orientur spine in domibus eius, id est in religionibus ; et urtice et paliurus in munitionibus eius. Gregorius sup. Iob. 27. lib. 18 ibi : Tollet eum ventus, dicit : Pro saliunca ascendet abies in Ecclesia, dum in corde Sanctorum pro abiectione terrene cogitationis altitudo exoritur superne contemplationis. Vel per saliuncam intelligitur hypocrisis, sive ignavia, que parum audet ; facit tamen malum, ubi potest. Et nota proprietates eius per versus :
marg.|
Flore rubens, spinis horrens, humilis, capitosa, Arteticis grata, calces ledit saliunca.
marg.|
Et pro urtica libidinis myrtus temperantie et macerationis carnis. Et nota sex proprietates urtice, que competunt libidini per hos versus :
marg.|
Urticam gignit, non saltus, sed fimus, ultro Crescit, pruritum generat, dentata, per ignem Vis perit, est lotura cinis, notat ista libido.
marg.|
Libidinem nutrit non saltus paupertatis, sed firmus ubertatis. Unde Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, saturitas panis et abundantia aque et otium. Item ultro crescit, quia etiam nobis invitis insurgunt
{4.
132rb} motus libidinis. Unde diabolici homines sunt, qui excitant se ad libidinem, sicut multi peccatores. Item pruritum generat.id est ardorem. Item dentata est, id est gulosa : libido enim bene vult pasci et bene nutriri. Item vis urtice, sive virtus perit per ignem ; similiter luxuria perit per tribulationem. Eccl. 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime. Item de cinere urtice fit lotura, id est lixivia, quia peccatum luxurie conversum in cinerem penitentie, materia est magne humilitatis et compunctionis. Vel aliter. Per saliuncam notatur ira cordis ; per urticam rebellio carnis. Ecc. 12.a. Aufer iram a corde tuo, ecce saliunca : et amove malitiam a carne tua, ecce urtica.
marg.|
{h}
Et erit Dominus
etc.
Domi
nus nominatur in suis, qui a Christo dicuntur Christiani. Et est eis Dominus in signum eternum ; quia crucis eius cauterio muniuntur et insigniti sunt eius signo. Ps. 85. Fac mecum, Domine, signum in bonum. Ez. 9.b. Signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium : quod nomen, vel signum non auferetur a fidelibus.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{h}
Et erit Dominus posi
tus in signum eternum, id est erectus in Cruce, sicut serpens in palo. Nm. 21. erit, dico nominatus, ab ipso signo, quia a Cruce dicitur Crucifixus. Vel, nominatus, quia super caput eius positus est titulus. Iesus Nazarenus Rex Iudeorum.
marg.|
{i}
Quod non auferetur
scilicet nomen, quia dixit Pilatus, Io. 19.c. Quod scripsi, scripsi. Vel quod signum non auferetur, quia adhuc Dominus retinet sibi cicatrices vulnerum : vel quia in cordibus fidelium devote imprimitur memoria Passionis eius. Item sup. 11.c. dicitur de hoc signo. Radix Iesse, qui stat in signum populorum, Lc. 2.e. Positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum et in signum, cui contradicetur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_55)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_55)
Notes :