Biblia communis

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 
AAlleluia1.
A ¶Codd. : (Ps. 104) D30 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Christi ad Apostolos de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 104,I 
Confitemini Domino
et invocate nomen eius ¦
annuntiate
inter gentes opera eius.
Numérotation du verset Ps. 104,2 II
Cantate ei
et psallite ei ¦
narrate omnia mirabilia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,3 III
Laudamini
in nomine sancto eius ¦
letetur cor
querentium Dominum.
Numérotation du verset Ps. 104,4 IV
Querite Dominum
et confirmamini ¦
querite faciem eius semper.
Numérotation du verset Ps. 104,5 V
{t. 2 : Erfurt, f. 295ra ; facsim., p. 589ª} Mementote mirabilium eius que fecit ¦ prodigia eius
et iudicia oris eius.
Numérotation du verset Ps. 104,6 VI
Semen Abraham
servi eius ¦ filii Iacob
electi eius.
Numérotation du verset Ps. 104,7 VII
Ipse Dominus Deus noster ¦
in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,8 VIII
Memor fuit
in seculum testamenti sui ¦
verbi
quod mandavit in mille
generationes.
Numérotation du verset Ps. 104,9 IX
Quod
disposuit ad Abraham ¦ et iuramenti sui
ad Isaac.
Numérotation du verset Ps. 104,10 X
Et statuit illud
Iacob
in preceptum ¦
et Israel in testamentum eternum.
Numérotation du verset Ps. 104,11 XI
Dicens tibi dabo terram Chanaan ¦ funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset Ps. 104,12 XII
Cum essent2 numero brevi ¦ paucissimi
et incole3
eius.
2 essent D30  Ω Δ Ps-G ] + in Rusch cum Ps-R
3 brevi paucissimi et incole Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] breves (brevis R ) paucissimos et incolas Ps-G ( R F* Q*Cor2 (grecus et antiq. ... et Hieron. : viri pauci , alii ponunt ibi   brevi )
Numérotation du verset Ps. 104,13 XIII
Et pertransierunt
de gente in gentem ¦ et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset Ps. 104,14 XIV
Non reliquit
hominem nocere eis ¦ et corripuit pro eis reges.
Numérotation du verset Ps. 104,15 XV
Nolite tangere christos meos ¦ et in prophetis meis {t. 2 : Erfurt, f. 295rb ; facsim., p. 589b} nolite malignari.
Numérotation du verset Ps. 104,16 XVI
Et vocavit famem super terram ¦
et4 omne firmamentum panis contrivit.
4 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,17 XVII
Misit
ante eos virum ¦
in servum venundatus est Ioseph.
Numérotation du verset Ps. 104,18 XVIII
Humiliaverunt in compedibus pedes eius
ferrum
pertransiit animam5* eius ¦
5 animam Ps-G ( G² Ψ B V D ΩS) D30² ( in ras. ) Ed1455 Ed1530 Clementina ] anima Cor2 (dicitur ex parte suppositi et nominativi casus, unde et Hieron. : in ferrum venit anima eius ) Ps-G Rusch
Numérotation du verset Ps. 104,19 
donec veniret verbum eius.
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 
Eloquium
Domini
inflammavit
eum
Numérotation du verset Ps. 104,20 
misit rex
et solvit
eum ¦
princeps populorum et dimisit
eum.
Numérotation du verset Ps. 104,21 XX
Constituit eum
dominum domus sue ¦ et principem omnis possessionis sue.
Numérotation du verset Ps. 104,22 XXI
Ut erudiret principes eius sicut semetipsum ¦ et senes eius
prudentiam doceret.
Numérotation du verset Ps. 104,23 XXII
Et intravit Israel in Egyptum ¦ et Iacob accola fuit in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,24 XXIII
Et auxit populum eius
vehementer ¦ et firmavit eum
super inimicos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,25 XXIV
Convertit
ut odirent6
populum eius ¦ et7 dolum facerent
in servos eius.
6 odirent Rusch D30 etc erudirent Ed1455 ( corr. in aliquis exemplaribus )
7 et Ps-G (M² Q U ΨB V D) D30 Ω Δ Ed1455 Rusch ] ut Ps-G cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 104,26 XXV
Misit
Moysen servum suum ¦ Aaron quem elegit ipsum.
Numérotation du verset Ps. 104,27 XXVI
Posuit
in eis
verba signorum suorum ¦ et prodigiorum
in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,28 XXVII
Misit tenebras et obscuravit8 ¦
et non exacerbavit
sermones suos.
8 obscuravit Ps-G D30 ² etc + eos D30 * cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 104,29 XXVIII
Convertit aquas eorum in sanguinem ¦ et occidit pisces eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,30 XXIX
Edidit9 terra eorum ranas ¦
in penetrabilibus regum ipsorum.
9 Edidit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩM Rusch ] Et dedit D30S Δ cum Ps-γζ, Dedit Ps-G ,
Numérotation du verset Ps. 104,31 XXX
Dixit
et venit cynomia
et scinifes10 :
in omnibus finibus eorum.
10 scinifes D30M Ps-G ] cyniphes ΩS, cyniphee ω 1, cinifex ω² , sciniphes Ed1455 , cinifes Rusch
Numérotation du verset Ps. 104,32 XXXI
Posuit pluvias eorum grandinem ¦
ignem
comburentem
in terra ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,33 XXXII
Et percussit
vineas eorum et ficulneas eorum ¦ et contrivit lignum finium eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,34 XXXIII
Dixit et venit locusta
et bruchus ¦ cuius non erat numerus.
Numérotation du verset Ps. 104,35 XXXIV
Et comedit omne fenum
{t. 2 : Erfurt, f. 295vb ; facsim., p. 590b} in terra eorum ¦ et comedit omnem fructum
terre11 eorum.
11 terre] terra D30 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 104,36 XXXV
Et percussit omne primogenitum
in terra eorum ¦ primitias omnis laboris eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,37 XXXVI
Et eduxit eos cum12 argento et auro ¦
et non erat
in tribubus eorum infirmus.
12 cum Ps-G (M Q² W ΦP U G K ΨB² V D) D30S Δ edd in Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,38 XXXVII
Letata est Egyptus
in profectione eorum ¦ quia incubuit timor eorum super eos.
Numérotation du verset Ps. 104,39 XXXVIII
Expandit nubem in protectionem eorum ¦
et ignem ut luceret eis per noctem.
Numérotation du verset Ps. 104,40 XXXIX
Petierunt
et venit coturnix13 ¦
et pane14* celi
saturavit eos.
13 coturnix] coturnis ΩS
14 pane Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R Ps-He] panem Ps-G (R* F* M* Q* W ΦR K D*)
Numérotation du verset Ps. 104,41 XL
Dirupit15 petram et fluxerunt aque ¦ abierunt in sicco flumina.
15 Dirupit Ps-GB² V D²) D30 1455 Rusch cum Ps-α Ps-Med] Disrupit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,42 XLI
Quoniam memor fuit verbi sancti sui ¦
quod habuit ad Abraham puerum suum.
Numérotation du verset Ps. 104,43 XLII
Et eduxit populum suum in exultatione ¦ et electos suos
in letitia.
Numérotation du verset Ps. 104,44 XLIII
Et dedit illis regiones gentium ¦ et labores
Numérotation du verset Ps. 104,45 XLIV
Ut custodiant
iustificationes eius ¦
et legem eius
requirant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 104), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_104)

Notes :