Biblia communis

Psalmus 113

Numérotation du verset Ps. 113,1 
AAlleluia.1
A ¶Codd. : (Ps. 113) Hi D14 D30 Lunel ( textus tantum ) ω 1 Ω U Rusch Ps-G | Alleluia] om. D14 ; + Vox apostolica cum Iudeis increpans idola D30
1 + ex [ sic pro et] hoc Alleluia ad finem CXII pertinet fidem Stut23 (in calce Ps. 112) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117) , Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis , vide D.   De Bruyne , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 113,I 
In exitu
Israel
de Egypto ¦
domus
Iacob
de populo barbaro.
Numérotation du verset Ps. 113,2 II
Facta est Iudea
sanctificatio eius ¦
Israel potestas eius.
Numérotation du verset Ps. 113,3 III
Mare vidit et fugit ¦
Iordanis
conversus est retrorsum.
Numérotation du verset Ps. 113,4 IV
Montes
exultaverunt
ut arietes ¦
et colles
sicut agni ovium.
Numérotation du verset Ps. 113,5 V
Quid
quod fugisti ¦ et tu Iordanis
quia conversus es retrorsum ?
Numérotation du verset Ps. 113,6 VI
Montes
exultastis sicut2 arietes ¦ et colles
sicut agni ovium.
2 exultastis sicut D14 D30 Hi ω 1 Ω U Rusch Ps-G ] ut Ps-G (R) Lunel cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 113,7 VII
A facie Domini
mota est terra ¦
a facie Dei Iacob.
Numérotation du verset Ps. 113,8 VIII
Qui
convertit petram in stagna aquarum ¦ et rupem in fontes aquarum3.
3 rupem D30 ω 1 Ω U] rupim D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 113,9 IX
Non
nobis
Domine non nobis ¦
sed nomini tuo da gloriam.
Numérotation du verset Ps. 113,10 X
Super
misericordia tua et veritate tua4 :
nequando dicant gentes
ubi est Deus eorum?
4 misericordia tua et veritate tua Hi D30 Lunel ω 1 Ω U Ps-G Rusch ] misericordiam tuam et veritatem tuam Ps-GRGB ΨB*) D14 cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 113,11 XI
Deus autem noster in celo ¦
omnia quecumque voluit fecit5.
5 fecit] + ÷ diapsalma Ps-GRG) D14 ( eras .)
Numérotation du verset Ps. 113,12 XII
Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera
manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 113,13 XIII
Os habent et non loquentur ¦
oculos habent et {t. 2 : Erfurt, f. 302ra ; facsim., p. 603ª} non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 113,14 XIV
Aures habent et non audient ¦ nares habent et non odorabunt6.
6 odorabunt Hi D14 D30 Lunel ω 1 Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω U Rusch ] odorabuntur Ps-G (R L tantum)
Numérotation du verset Ps. 113,15 XV
Manus habent
et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt ¦ non clamabunt in gutture suo.
Numérotation du verset Ps. 113,16 XVI
Similes illis fiant qui faciunt ea ¦
et omnes
qui confidunt in eis7.
7 eis Hi D30 Lunel ω1 Ω U Ps-G Ps-G ] ea D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 113,17 XVII
Domus
Israel
speravit
in Domino ¦
adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,18 XVIII
Domus Aaron
speravit in Domino ¦ adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,19 XIX
Qui timent Dominum speraverunt
in Domino ¦ adiutor eorum et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,20 XX
Dominus
memor fuit nostri ¦
et benedixit nobis.
Numérotation du verset Ps. 113,XXI 
Benedixit domui Israel ¦
benedixit domui Aaron.
Numérotation du verset Ps. 113,21 XXII
Benedixit
omnibus
qui timent Dominum ¦ pusillis cum maioribus.
Numérotation du verset Ps. 113,22 XXIII
Adiiciat
super vos
et super filios vestros.
Numérotation du verset Ps. 113,23 XXIV
Benedicti vos
a Domino8* :
qui fecit
celum et terram.
8 a Domino Ps-G (I K² ΨB* V* D) D14 ω 1 ΩS Ω U edd. cum Ps-R ] Domino Ps-G Hi Lunel D30 Rusch
Numérotation du verset Ps. 113,24 XXV
Celum celi
Domino ¦ terram
autem dedit
filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 113,25 XXVI
Non mortui
laudabunt te Domine ¦ neque omnes
qui descendunt
in infernum.
Numérotation du verset Ps. 113,26 XXVII
Sed nos qui vivimus
benedicimus Domino ¦ ex hoc
nunc
et usque in seculum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 113), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_113)

Notes :