Biblia communis

Psalmus 19

Numérotation du verset Ps. 19,1 
AIn finem psalmus David1.
1 David] + cum una agentibus iusto D30
Numérotation du verset Ps. 19,2 I
Dominus
in die tribulationis ¦
protegat te
nomen Dei Iacob.
Numérotation du verset Ps. 19,3 II
Mittat tibi
auxilium de sancto ¦
et de Sion tueatur te.
Numérotation du verset Ps. 19,4 III
Memor sit
omnis sacrificii tui ¦ et holocaustum tuum
pingue fiat2.
2 fiat] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 19,5 IV
Tribuat tibi
secundum cor tuum ¦ et omne consilium
tuum
confirmet.
Numérotation du verset Ps. 19,6 V
Letabimur
in salutari tuo ¦ et in nomine Dei
nostri
magnificabimur.
Numérotation du verset Ps. 19,7 VI
Impleat
Dominus omnes petitiones tuas ¦
nunc cognovi
quoniam salvum
fecit Dominus
christum suum.
Numérotation du verset Ps. 19,VII 
Exaudiet3 illum de celo sancto suo4 :
in potentatibus
salus dextere eius.
3 Exaudiet Ps-G Ω etc. D30 cum Ps-R ] Exaudiat Ps-G (Q* ΦP D) Rusch
4 suo Ps-G D30] et Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 19,8 VIII
Hi in curribus
et hi in equis ¦
nos autem in nomine Domini
Dei nostri invocabimus.
Numérotation du verset Ps. 19,9 IX
Ipsi obligati sunt
et ceciderunt ¦
nos autem5
surreximus
et erecti sumus.
5 autem Edmaior. ( plerique codd. et edd. ) Ω M² D30 Rusch] vero Ps-G (R F I L) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 19,10 X
Domine salvum fac
et exaudi nos
in die
qua invocaverimus te.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_19)

Notes :