Biblia communis

Psalmus 81

Numérotation du verset Ps. 81,1 
APsalmus Asaph
A ¶Codd. : (Ps. 81) D14 D30 Hi Δ Rusch Ps-G | Psalmus Asaph] In fine pro torcularibus domini Asaph D30
Numérotation du verset Ps. 81,I 
Deus
stetit in synagoga deorum ¦
in medio autem deos diiudicat1.
1 deos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch ] Deus Ps-G Ps-R | diiudicat plerique codd deiudicat Ps-G
Numérotation du verset Ps. 81,2 II
Usquequo
iudicatis iniquitatem ¦
et facies
peccatorum sumitis.
Numérotation du verset Ps. 81,3 III
Iudicate2
egeno et pupillo3 :
humilem
et pauperem
iustificate.
2 Iudicate D14 D30 Δ Rusch Ps-G ] iudicare ΩS, Diapsalma praem. D14 Ps-G
3 egeno et pupillo Hi D30 Ω Ps-G (V D) Rusch Ed1455 Clementina cum Ps-R ] egenum et pupillum D14 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 81,4 IV
Eripite
pauperem ¦ et egenum de manu peccatoris liberate.
Numérotation du verset Ps. 81,5 V
neque intellexerunt
in tenebris ambulant ¦
movebuntur omnia fundamenta terre.
Numérotation du verset Ps. 81,6 VI
Ego dixi dii
estis ¦
et filii
excelsi
omnes.
Numérotation du verset Ps. 81,7 VII
Vos autem
sicut homines
moriemini ¦
et sicut unus
de principibus cadetis.
Numérotation du verset Ps. 81,8 VIII
Surge
Deus
iudica terram ¦
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 81), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_81)

Notes :