Biblia communis

<26.430b> Prologus ‘Psalterium Romae dudum’

Numérotation du verset Ps. Prol.430b,1 
prol.|  {t. 2 : Erfurt, f. 228vb ; facsim., p. 456b} Incipit prefatio sancti Hieronymi in libro Psalmorum. 1 Psalterium Rome dudum positus emendaram et iuxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna illud2* ex parte correxeram.
1 Incipit... Psalmorum ΩN] Prologus beati Hieronymi Psalterium incipit Rusch
2 illud ΩN Ps-G ] tamen Rusch
Numérotation du verset Ps. Prol.430b,2 
prol.| Quod quia rursum videtis, o Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum plusque3 antiquum errorem quam novam emendationem valere, cogitis ergo4 ut veluti quodam novali5* scissum iam arvum exerceam et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem, equum esse dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur.
3 plusque Rusch Weber ] plusquam ΩN
4 ergo ΩN] om. Rusch Weber
5 novali] novalle ΩN
Numérotation du verset Ps. Prol.430b,3 
prol.| Unde consueta prefatione commoneo tam vos quibus forte labor iste desudat, quam eos qui exemplaria ista6* habere voluerint, ut que diligenter emendavi, cum cura et diligentia transcribantur.
6 ista] istiusmodi Rusch Weber
Numérotation du verset Ps. Prol.430b,4 
prol.| Notet sibi unusquisque vel iacentem lineam7 vel signa radiantia8, id est9 obelos [÷] vel asteriscos10 et ubicumque viderit virgulam precedentem,11 ab ea usque ad duo puncta que impressimus [ :] sciat in Septuaginta translatoribus plus haberi. Ubi autem stelle similitudinem perspexerit12 [*], de hebreis voluminibus additum13 noverit, eque usque ad duo puncta, iuxta Theodotionis dumtaxat editionem qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat.
7 lineam] virgulam ΩN
8 signa radiantia ΩN Weber ] inv. Rusch
9 id est] + vel Weber
10 vel asteriscos] et astericos ΩN, vel astericos Rusch
11 viderit virgulam prec viderit precedentem virgulam ΩN, virgulam viderit prec. Weber
12 stelle similitudinem -perspexerit ΩN Weber ] inv. Ed1455 Rusch Clementina , + et ΩN
13 additum] aliquid additum esse ΩN
Numérotation du verset Ps. Prol.430b,5 
prol.| Hec14 ego et vobis et15 studioso cuique fecisse me16 sciens, non ambigo multos fore qui vel invidia vel supercilio “malint17 contemnere videri preclara quam discere”, et de18 turbulento magis rivo quam de purissimo fonte potare. Explicit prefatio19 a A
a ¶Fons : Hieronymus, Praefatio in libro Psalmorum, ed. Weber, p. 767. - Repertorium biblicum n° 430.
A ¶Codd. : ΩN Rusch Weber ; om. Glossa parva (La29 etc.) Glossa media, Magna Glossatura, ΩS ΩX (exemplar parisiensis)
14 Hec] Hoc ΩN
15 vobis et] inv. ΩN
16 me] om. ΩN
17 supercilio malint] super alio malunt ΩN
18 de ΩN F Rusch Clementina ] e Weber
19 Explicit prefatio ΩN] prologus in psalterium explicit Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. Prol.430b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_Prol.430b)

Notes :