Biblia communis

Psalmus 107

Numérotation du verset Ps. 107,1 
ACanticum psalmi ipsi David1.
A ¶Codd. : (Ps. 107) ω² Bari1 D30 Rusch Ps-G
1 ipsi Ps-G (V D²) ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-α] om. Ps-G D30 | David] + Vox timentis Deum D30
Numérotation du verset Ps. 107,2 I
Paratum cor meum
Deus paratum cor meum ¦
cantabo
et psallam
in gloria mea.
Numérotation du verset Ps. 107,3 II
Exsurge2
psalterium
et cithara ¦
exsurgam
diluculo.
2Exurge Rusch Ps-G cum hebr. LXX (Rahlfs* HoP* : 28/130 + Sedulius) Hexapl. Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz C ] Exurge gloria meapraem. ω² Clementina cum Ps-R Ps-Med (+Clm343) LXX (HoP 102/130 Lucian.) de Ps. 56:9 translatum iuxta Hier. ep. 106 (nec apud ullum interpretum)  
Numérotation du verset Ps. 107,4 III
Confitebor tibi in populis Domine ¦ et psallam
tibi in nationibus.
Numérotation du verset Ps. 107,5 IV
Quia
magna3 super celos
misericordia tua ¦ et usque ad nubes
veritas tua.
3 magna Ps-G Bari1 Ed1455 ] + est ΩS Rusch Clementina cum P-R
Numérotation du verset Ps. 107,6 V
Exaltare super celos4
Deus
et super omnem terram gloria tua ¦
4 Exaltare ω² Bari1 ] et praem. ΩS
Numérotation du verset Ps. 107,7 
ut liberentur dilecti tui.5
5 <divisio.> Deus ¦... tua] Deus+... tua ¦ ω² Bari1
Numérotation du verset Ps. 107,VI 
Salvum fac
dextera tua
et exaudi me ¦
Numérotation du verset Ps. 107,8 
Deus locutus est
in sancto suo6.
6 suo ω² Bari1 ] tuo Ω M
Numérotation du verset Ps. 107,VII 
Exultabo7
et dividam Sichimam8 ¦ et convallem tabernaculorum dimetiar.
7 exultabo Ps-G (I M Q* ΦRGVP G K ΨB² V D) Ω ω² Bari1 edd. Rusch ] exaltabor Ps-G
8 Sichimam Ps-G ( M Q W Φ U G K ΨB D V edd. ) Ω Bari1] Siccimam D30 *, Sicima Ps-G
Numérotation du verset Ps. 107,9 VIII
Meus {t. 2 : Erfurt, f. 298vb ; facsim., p. 596b} est Galaad et meus est Manasses9 ¦ et Ephraim10 susceptio capitis mei.
9 Manasses Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Bari1 Rusch ] Manasse Ps-G
10 Ephraim Ps-G (edd.)] scrips. hic et ubique, Effraim Ps-G (codd.) D30 Ω ω² Bari1 Rusch
Numérotation du verset Ps. 107,IX 
Iuda rex meus ¦
Numérotation du verset Ps. 107,10 
Moab11 lebes spei mee.
11 Moab] + Olla Bari1 ( m. post. )
Numérotation du verset Ps. 107,X 
In Idumeam extendam calciamentum meum ¦ mihi alienigene amici facti sunt.
Numérotation du verset Ps. 107,11 XI
Quis deducet me
in civitatem munitam ¦ quis deducet me usque in Idumeam.
Numérotation du verset Ps. 107,12 XII
Nonne tu Deus
qui repulisti nos ¦
et non exibis12 Deus in virtutibus nostris.
12 exibis ω² Rusch ] exibit Nb1
Numérotation du verset Ps. 107,13 XIII
Da nobis auxilium de tribulatione ¦ quia vana salus hominis.
Numérotation du verset Ps. 107,14 XIV
In Deo faciemus virtutem ¦ et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 107), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_107)

Notes :