Psalmus 72
Numérotation du verset
Ps. 72,1
Numérotation du verset
Ps. 72,I
{t. 2 : Erfurt, f. 273ra ; facsim., p. 545a} Quam bonus Israel Deus ¦
his qui recto sunt corde.
Numérotation du verset
Ps. 72,2 II
Mei autem
pene moti sunt
pedes ¦
pene effusi sunt
gressus mei.
Numérotation du verset
Ps. 72,3 III
Quia zelavi
super iniquos4 ¦
pacem peccatorum videns.
4 iniquos
plerique codd. et edd. D30 Cor2 (
vel
) Rusch
] iniquis
Ps-G
(
R F C I Q*
ΦRGV)
Cor2 (
secundum grecum et anti. sicut Is. 9, 8 “super foramine”)
Numérotation du verset
Ps. 72,4 IV
Quia
non est respectus
morti eorum ¦ et firmamentum in plaga eorum.
Numérotation du verset
Ps. 72,5 V
In labore hominum
non sunt ¦
et cum hominibus non flagellabuntur.
Numérotation du verset
Ps. 72,6 VI
Ideo
tenuit eos
superbia ¦
operti sunt
iniquitate
et impietate sua.
Numérotation du verset
Ps. 72,7 VII
Prodiit5 quasi
ex adipe
iniquitas eorum ¦ transierunt
in affectum cordis.
5 Prodiit
plerique codd. et edd. D30 Rusch
] Prodiet
Ps-G
(R cum LXX) Ps-α Ps-β Ps-σ
Numérotation du verset
Ps. 72,8 VIII
{t. 2 : Erfurt, f. 273rb ; facsim., p. 545b} Cogitaverunt
et locuti sunt
nequitiam6 : iniquitatem in excelso
locuti sunt.
6 nequitiam
plerique codd. et edd. D30 Cor2
(alia littera)
Rusch cum Ps-R
] in nequitia Cor2 (similiter etiam Hieron.)
Ps-G
, in malitia
Cor2
(similiter et grecus)
Numérotation du verset
Ps. 72,9 IX
Posuerunt in celum os suum ¦
et lingua eorum
transivit
in terra.
Numérotation du verset
Ps. 72,10 X
Ideo convertetur populus meus hic ¦
et dies pleni invenientur in eis7.
7 invenientur in eis
D30 Cor2 Rusch Weber
] inveniantur in eis ΦR, inveniuntur eis
F
Numérotation du verset
Ps. 72,11 XI
Et
dixerunt
quomodo scit Deus ? ¦
et
si est scientia
in excelso?
Numérotation du verset
Ps. 72,12 XII
Ecce
ipsi peccatores et abundantes in seculo ¦
obtinuerunt
divitias.
Numérotation du verset
Ps. 72,13 XIII
Et dixi †
8
ergo sine causa iustificavi cor meum ¦ et lavi
inter innocentes manus meas.
8
<divisio.> dixi +
D30²
Numérotation du verset
Ps. 72,14 XIV
Et fui flagellatus
tota die ¦ et castigatio mea
in matutinis9.
9 matutinis
plerique codd. et edd.
cum Ps-α Ps-γ Ps-Mozc Ps-Med Ps-H] matutino
Ps-G
(R F C I G)
cum Ps-R
Numérotation du verset
Ps. 72,15 XV
Si dicebam narrabo
sic ¦
ecce nationem
filiorum tuorum
{t. 2 : Erfurt, f. 273va ; facsim., p. 546a} reprobavi.
Numérotation du verset
Ps. 72,16 XVI
Existimabam10
ut cognoscerem11 ¦
hoc labor
est ante me.12
10 Existimebam] Et
praem.
Cor2 (hebr. et grec. et anti. et Hieron. premittunt
Et
)
11 Existimabam ut cognoscerem
plerique codd. et edd.
D30
ΩS
Ed1455
Clementina
] Existimavi ut cognoscerem
Rusch
, Et existimabam cognoscere
Ps-G (R F C I) Ps-α Ps-γ Ps-δ
12
<divisio.>
sic D30
Numérotation du verset
Ps. 72,17 XVII
Donec intrem
in sanctuarium Dei ¦ et intelligam13
in novissimis eorum.
13 et
plerique codd. et edd.
D30
Rusch
]
om. Ps-G
(R F C I), ÷et : intellegam Φ ΨB
Numérotation du verset
Ps. 72,18 XVIII
Verumtamen propter dolos posuisti eis ¦
deiecisti
eos dum allevarentur.
Numérotation du verset
Ps. 72,19 XIX
Quomodo facti sunt
in desolationem ¦
subito defecerunt
perierunt propter iniquitatem suam.
Numérotation du verset
Ps. 72,20 XX
Velut somnium
surgentium ¦
Domine
in civitate tua
imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Numérotation du verset
Ps. 72,21 XXI
Quia inflammatum est
cor meum† et renes mei
commutati sunt ¦
Numérotation du verset
Ps. 72,22
et ego
ad nihilum redactus sum et nescivi.
Numérotation du verset
Ps. 72,23 XXII
{t. 2 : Erfurt, f. 273vb ; facsim., p. 546b} Ut iumentum factus sum apud te ¦ et ego semper tecum.
Numérotation du verset
Ps. 72,24 XXIII
Tenuisti manum dexteram
meam†
et in voluntate tua
deduxisti me ¦
et cum
gloria
suscepisti me.
Numérotation du verset
Ps. 72,25 XXIV
Quid enim
mihi est in celo ¦ et a te
quid
volui super terram.
Numérotation du verset
Ps. 72,26 XXV
Defecit caro mea
et cor meum ¦
Deus cordis mei
et pars mea Deus in eternum.
Numérotation du verset
Ps. 72,27 XXVI
Quia ecce qui elongant se
a te peribunt ¦ perdidisti omnes qui fornicantur14
abs te.
14 omnes qui fornicantur
Q²
ΨB*
D30 V D Cor2 (
alii in plurali sec. grecum
)
Ω
Ed1455
Ed1530 Rusch Clementina
] omnis qui fornicatur
Cor2 (
hebr. et anti. et Hieron. habent in singulari
) Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 72,28 XXVII
Mihi autem adherere Deo
bonum est ¦ ponere
in Domino Deo spem meam.
Numérotation du verset
Ps. 72,XXVIII
Ut annuntiem
omnes predicationes tuas ¦ in portis
filie Sion.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 72), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_72)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 72), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_72)
Notes :