Biblia communis

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,1 
A Intellectus David1
A ¶Codd. : (Ps. 31): D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus David Ω X] Huic David intellectus Ps-G , Huic David intellectus preteriussio hymnologie cum Dei dictione D30
Numérotation du verset Ps. 31,I 
Beati
quorum remisse sunt iniquitates ¦
et quorum tecta sunt peccata.
Numérotation du verset Ps. 31,2 II
Beatus vir
cui non imputabit Dominus
peccatum ¦
nec est in spiritu2 eius dolus.
2spiritu Ps-G cum Hieron., Ep. 106 § 19: «In spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est   in ore eius dolus, quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum   in spiritu eius habet, quod Hebraice dicitur   'brucho' [בְּרוּחוֹ] sin autem esset   in ore eius, scriberetur   'baffio' [בְּפִיו]] ore Ps-R cum LXX Sedulius (στόματι)
¶Nota: Il est ici patent que
Numérotation du verset Ps. 31,3 III
Quoniam
tacui
inveteraverunt ossa mea ¦
dum clamarem tota die.
Numérotation du verset Ps. 31,4 IV
Quoniam
die ac nocte gravata est
super me manus tua ¦ conversus sum
in erumna mea
dum configitur3 spina4.
3 configitur D30 Rusch ] + mihi Ps-G
4 spina] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,5 V
Delictum meum
cognitum tibi
feci ¦
et iniustitiam meam
non abscondi.
Numérotation du verset Ps. 31,VI 
confitebor
adversum5me
iniustitiam meam Domino ¦ et tu
remisisti iniquitatem6
peccati mei7.
5 adversum D30 Rusch ] adversus Ps-G
6 iniquitatem Rusch ] impietatem D30 Ps-G
7 mei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,6 VII
Pro hac
orabit ad te omnis sanctus ¦
in tempore opportuno.
Numérotation du verset Ps. 31,VIII 
Verumtamen in diluvio
aquarum multarum ¦ ad eum
non approximabunt.
Numérotation du verset Ps. 31,7 IX
Tu es refugium meum
a tribulatione
que circumdedit me ¦ exultatio mea8
erue me
a circumdantibus me9.
8 exultatio] et praem. P10525* ( cancel. )
9 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,8 X
Intellectum tibi dabo
et instruam
te ¦
in via
hac qua
gradieris
firmabo
super te oculos meos.
Numérotation du verset Ps. 31,9 XI
Nolite
fieri sicut equus
et mulus ¦
quibus non est intellectus.
Numérotation du verset Ps. 31,XII 
In camo
et freno maxillas eorum constringe ¦
qui non approximant ad te.
Numérotation du verset Ps. 31,10 XIII
Multa flagella {t. 2 : Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 491b} peccatoris ¦ sperantem10
autem in Domino misericordia
circumdabit.
10 sperantem Rusch ] sperantes D30 Ps-G ( R Q² K V ) cum Ps-R Cor2 (antiq. et grecus habent sperantes et Remigius exponit et multi ita psallunt)
Numérotation du verset Ps. 31,11 XIV
Letamini in Domino
et exultate
iusti ¦ et
gloriamini omnes recti corde.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_31)

Notes :