Biblia communis

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 
A In finem1
pro octava
1 finem Rusch Ω] + in carminibus Ps-G D30
2 pro oct. – Ps. David] inv. Ω X1+2
Numérotation du verset Ps. 6,2 I
Domine
ne in furore tuo
arguas me ¦
neque in ira tua
corripias me.
Numérotation du verset Ps. 6,3 II
Miserere mei Domine quoniam infirmus sum ¦
sana me Domine quoniam conturbata sunt
ossa mea3
3 ossa Ps-G ( codd. et edd. ), D30 (eras.) Cor2 ] + omnia D30 * Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 6,4 III
Et anima mea turbata est valde ¦ et4
tu Domine usquequo ?
4 et Ps-G D30 Rusch ] sed ΩS Clementina
Numérotation du verset Ps. 6,5 IV
Convertere Domine
et5eripe animam meam ¦
salvum me fac
propter misericordiam tuam.
5 et Ps-G (R M² Q* ΦP² G ² ΨB² V D) Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 6,6 V
Quoniam non est in morte qui memor sit tui ¦
in inferno autem quis confitebitur tibi ?
Numérotation du verset Ps. 6,7 VI
Laboravi
in gemitu meo
lavabo
per singulas noctes lectum meum ¦
lacrimis6 meis7 stratum meum
rigabo.
6 lacrimis Ps-G (R² I plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] praem. in Ps-G (R* F) cum Ps-α, lacrimis
7 meis Ps-G (F plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R (M) Ps-βσ²] om. Ps-G (R I) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 6,8 VII
Turbatus est a furore
oculus meus ¦ inveteravi
Numérotation du verset Ps. 6,9 VIII
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem ¦ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Numérotation du verset Ps. 6,10 IX
Exaudivit
Dominus deprecationem meam ¦
Dominus
orationem meam
suscepit.
Numérotation du verset Ps. 6,11 X
Erubescant
et conturbentur vehementer8 omnes inimici mei ¦
convertantur
et erubescant
valde velociter.
8vehementer Ps-G cum Ps- β, ※ σφόδρα Hexap. (Α.Σ.Θ.LXX ), hebr. (מאד), Ps-H Ps-Moz (Ed1593 Ed1619) ] om. Ps-R Ps-Med ( Clm343 ) Ps-Moz (VLH plerique codd.) cum graec. (lucian. Sedulius R156 et al. codd.) . Cf. Hieron., Ep. 106, § 5 : « [...] dicitis in graeco  'vehementer' non haberi. scio, sed hoc vulgata. ceterum et in hebraeo habet   mod [מְאֹד], id est 'uehementer', et omnes σφόδρα similiter transtulerunt ».
¶Nota : La lettre 106 attribue au grec de la koinè (« vulgata ») l’origine de la leçon du Ps-R qui omet vehementer . Le Ps-G et la lettre 106 corrigent la version vieille latine en restituant vehementer d’après l’hébreu מְאֹד qui est confirmé par les 4 colonnes grecques des Hexaples, y compris la LXX origénienne, qui ont toutes σφόδρα. [MM2023]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_6)

Notes :