Philippus Cancellarius

Psalmus 115

Numérotation du verset Ps. 115,10 

¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 115) Hi D14 D30 ω 1 ΩU Rusch Ps-G
1 Alleluia] om. D14, + ad finem pertinet licet in hebreo in hoc loco alleluia non habetur et psalmus ante coniunctus sit superiore D30, Ad (+ finem ΦG Stut23 ) CXIIII pertinet ALLELUIA licet hoc loco in hebraeo ALLELUIA non habet et psalmus iste coniunctus sit cum superiore Ps-GRG + Stut23 ) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis , Donatiano De Bruyne , vide DE BRUYNE , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 115,I 

Credidi
propter quod locutus sum ¦ ego autem
humiliatus sum nimis.
Numérotation du verset Ps. 115,11 II

Ego dixi
in excessu meo ¦
omnis homo mendax.
Numérotation du verset Ps. 115,12 III

Quid retribuam Domino ¦ pro omnibus que retribuit mihi.
Numérotation du verset Ps. 115,13 IV

Calicem
salutaris
accipiam ¦
et nomen Domini invocabo2.
2 invocabo] ※ invocabo D14
Numérotation du verset Ps. 115,14 V

Vota mea
Domino reddam coram omni populo eius ¦
Numérotation du verset Ps. 115,15 

pretiosa
in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
Numérotation du verset Ps. 115,16 VI

O Domine
quia3 ego servus tuus ¦
3 quia] ※ quia D14
ego servus tuus
et filius ancille tue.
Numérotation du verset Ps. 115,VII 

Dirupisti
vincula mea
Numérotation du verset Ps. 115,17 

tibi sacrificabo hostiam laudis ¦
et nomen4 Domini invocabo.
4 et nomen Ps-G (D² plerique codd. et edd. ) D30 ω 1 Rusch ] ※et nomen D14, et nomine Ps-G (Q* W D*), et in nomine Ps-G (R F I L M Q² ΦRGP cum hebr. )
Numérotation du verset Ps. 115,18 VIII

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius ¦
Numérotation du verset Ps. 115,19 

in atriis
domus Domini
in medio tui Hierusalem.

Psalmus 115

Numérotation du verset Ps. 115,6 
Sermo 245
prol.| ¶ De morte sanctorum quod preciosa est in conspectu Domini. In Psalmo 115.
Preciosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius.
marg.| {A} Bene dicit in conspectu Domini, non mundi quia vilis est eis mors sanctorum. passi sunt enim a tyrannis omne genus tormentorum. Unde Sapientie. 2 Contumelia et tormento interrogemus: et post morte turpissima condemnemus eum. Sed quanto fuit villor mors eorum in terris, tanto gloriosior corona in celis: quod quum mali in die Iudicii videbunt super eos penitentiam agentes illud Sapient. 5 gementes preangustia spiritus dicent. Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, in similitudinem improperii, nos insensati vitam illorum existimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quo modo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Et propter hoc bene dixit, quod in conspectu Domini mors sanctorum pretiosa est, et non mundi. {B} Dominus enim mortem sanctorum que vilis fuit, morte sua fecit gloriosam, quia sanctorum passio nihil profecisset si Christus passus non fuisset: immo triplex damnum intulisset scilicet oblationem delectationis in temporalibus, et spatium { CXX v } vite corporalis, et tertium gehenne penam. Venit autem Christus, et imposuit pretium morti eorum, mutans vilitatem illam in pretiositatem, sicut rex monetam quum non acceptatur mutat in meliorem. Unde 1Mcc. 15 Permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua id est in ecclesia. Sic Christus mortem martyrum et omnes penas huius vite primo pro nobis patiendo. Unde Apostolus. 1Cor. 6 in fine. Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro. Et. 1Pt. 1 Scientes quod non corruptibilibus etc. Tunc auferebantur temporalia: modo dat Deus eterna. Unde Za. 3 Auferte vestimenta sordida ab eo. et dixit ad eum. Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et induite mutatoriis, et dixit. Ponite cidarim super caput eius id est coronate eum gloria eterna. Et Helias dum vellet celum ascendere, dimisit pallium suum cadere. Unde 4Rg. 2° dicitur de Heliseo. Levavit pallium Helie.
marg.| {C} ¶ Tortores auferebant vitam temporalem, sed Dominus dat eternam. Unde Iob. 22 Dabit pro terra silicem id est pro fragili corpore glorificati corporis soliditatem: et pro silice torrentes aureos id est plenam divinitatis cognitionem. Ipsi tunc in infernum descendebant: nunc autem Dominus dat regnum. {D} Ipse enim nobis seipsum pontem fecit, per quem nos transiremus hoc mare manum et spatiosum. Ideo dicitur pontifex. Unde ad Hebreos 2 : « Ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi ». {E} Et capitulo tertio : « Considerate Apostolum et pontificem confessionis nostre Iesum ». De hoc transitu dicitur Nm. 20 : « Obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam » etc. Cui respondet Edom. Non transibitis per me: alioquin armatus { CXX r } occurram vobis: dixeruntque. Per tritam gradiemur viam. Sic et nos transire debemus mundum, et cogere regem Edom ut transeamus sicut hospites et per egrini. Sequitur. Et si biberimus aquas tuas, id est concupiscentias mundi nos scilicet secundum rationem et pecora nostra secundum sensualitatem: dabimus quod iustum est scilicet penitentiam: nulla erit in pretio difficultas. {F} Sic et Dominus etiam pretium regni celestis pro nobis dedit: ita tamen si nos pro posse pretium adaugeamus, vel pro ipso moriendo vel saltem vitia in nobis mortificando: omnes pene particulares, scilicet fames, sitis, frigus, et huiusmodi dicuntur denarii Domini: sed marcham integram Domino offert, qui se totum offert in holocaustum: utrisque tamen et marcha et denariis regnum Dei emitur: quia quantum quis habet, tantum valet. Tantum enim meruit vidua mittens duo minuta in gazophilacium, ut habetur Lc. 22 in principio: quantum Zaccheus, qui dimidium bonorum suorum dedit pauperibus. De quo Lc. 19 in principio. Unde Augustinus a  : « Nihil vilius regno celorum dum emitur, nihil carius quum possidetur ». {G} Hec commutatio patet Mt. 5 ubi pro paupertate datur regnum celorum. Beati (inquit) pauperes spiritu etc. et sic de aliis ibidem numeratis. Hypocrite falsarii sunt huius monete, quod percipitur quum examinantur. Unde Ezechiel. 22 Versa est mihi domus Israel in scoriam, in medio fornacis scoria argenti facti sunt.
a Revera : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia [CPL 1711], lib. 1, homilia 5 § 3, p.35.40 [*] : « Pensate igitur, fratres, quid uilius cum emitur, quid carius cum possidetur ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_115)

Notes :