Psalmus 91

Numérotation du verset Ps. 91,1 

¶ Psalmus cantici
¶Codd. : (Ps. 91) D30 Rusch Ps-G
in die sabbati.
Numérotation du verset Ps. 91,2 I

Bonum est
confiteri
Domino ¦ et psallere
nomini tuo Altissime.
Numérotation du verset Ps. 91,3 II

Ad annuntiandum
mane
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam
per noctem.
Numérotation du verset Ps. 91,4 III

In decacordo
psalterio ¦
cum cantico
in cithara.
Numérotation du verset Ps. 91,5 IV

Quia delectasti me
Domine
in factura tua ¦
et in operibus
manuum tuarum exultabo.
Numérotation du verset Ps. 91,6 V

Quam magnificata sunt opera tua Domine ¦
nimis profunde facte sunt cogitationes tue.
Numérotation du verset Ps. 91,7 VI

Vir insipiens
non cognoscet ¦ et stultus
non intelliget hec.
Numérotation du verset Ps. 91,8 VII

Cum
exorti fuerint
peccatores sicut fenum ¦
et apparuerint
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 91,VIII 

Ut intereant in seculum seculi ¦
Numérotation du verset Ps. 91,9 

tu autem Altissimus in eternum Domine.
Numérotation du verset Ps. 91,10 IX

Quoniam ecce inimici tui Domine
quoniam
ecce inimici tui peribunt ¦
et dispergentur
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 91,11 X

Et exaltabitur sicut unicornis
cornu meum ¦
et
senectus mea in misericordia uberi.
Numérotation du verset Ps. 91,12 XI

Et despexit
oculus meus inimicos meos1 ¦
1 inimicos meos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] inimicis meis Ps-G
et in2
2 in Ps-G (C O Q Φ U G* K Clementina ) cum Ps-MozC] ab Rusch (hapax), om. D30 Ps-G
insurgentibus
in me malignantibus audiet auris mea.
Numérotation du verset Ps. 91,13 XII

Iustus ut palma florebit ¦ sicut3 cedrus Libani multiplicabitur.
3 sicut Ps-GB V D ΩS) Clementina Rusch ] et praem. Ω M, ut Ps-G
Numérotation du verset Ps. 91,14 XIII

Plantati
in domo Domini ¦
in atriis
domus4 Dei nostri florebunt.
4 domus Ps-G (I ΨB V D Ω) Clementina Rusch ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 91,15 XIV

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi ¦
et
bene patientes erunt
Numérotation du verset Ps. 91,16 

ut annuntient.
Numérotation du verset Ps. 91,XV 

Quoniam rectus Dominus Deus noster ¦ et non est iniquitas in eo.

Psalmus 91

Numérotation du verset Ps. 91,4 
Sermo 197
prol.| ¶ Cantare in decachordo psalterio et cithara quomodo conveniat Christo et nobis. In Psalmo 91.A
A Codd. : Va 8977 f. 110rb
In decachordo psalterio cum cantico in cithara.
marg.| Videndum primo quod convenit Christo in psalterio decachordo cantare: et nobis ei similiter respondere. Secundo quod in cithara. Tertio quod utrumque cum cantico.
marg.| {A} ¶ Laudatur Christus ut Deus nos creans, laudatur ut homo passus nos redimens.
marg.| ¶ Laudatur ut Deus in psalterio, in spiritus vivificatione per amorem eternorum: et hoc significatur in psalterio quod sonum habet a superiori. Laudatur ut homo pro nobis passus in carnis mortificatione, in qua conformamur ei: et hoc significatur per citharam que sonat ab inferiori. Ideo dicitur, Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Et illud. Iocundum est {2. LI v } psalterium cum citha.
marg.| ¶ Christus nobis decantavit tam in Psalterio qua in cithara. {B} In psalterio decachor do quod sonat a superiori nobis cantavit in ascensione. Nam quasi decem chorde fuerunt decem dies quibus precepit apostolis. a Hierosolimus ne discederent sed exspectarent promissionem patris etc. Quibus. 10 diebus cordium quasi decem chordarum facte sunt per affectionum incrementa extensiones: quia non bene sonat chorda nisi tensa: nec cor nisi per discretionem tensum et extensum, quod per dilectionem solet augeri. Cum autem misit spiritum sanctum, tunc quasi psalterium sonum edidit. Unde Act. 2 Factus est repente de celo so. etc. Et de apostolis dicitur similiter Act. 2 Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et In Psalmoa « In omnem terram exivit sonus eorum ».
a Ps. 18, 5.
marg.| ¶ Similiter et nos respondere debemus ei in psalterii decachordo scilicet in. 10 {C} mandatorum observatione ascendendo de activa ad contemplativam. de Lia que interpretatur laboriosa: ad Rachelem que interpretatur iocunda. ut de Iacob legitur Gn. 29 ideo dicitur Sir. 1 Fili concupiscens sapientiam id est contemplativam ferva iustitiam id est mandata. Hi sunt. 10 dies quibus manet puella Rebecca apud parentes suos antequamproficiscatur et traducatur ut habetur Gn. 24 Quasi decem diebus manet apud parentes dum decem mandata observat. quasi posi 10 dies traducitur dum quasi per contemplationem ad amplexus sponsi transfertur.
marg.| {D} ¶ Laudatur ut homopassus in nostre carnis mortificatione, in qua conformamur ei, nam et in passione quasi cithara sonuit: dum septem verba emisit, primum dum crucifigebatur scilicet istud: pater dimitte eis quia nesciunt quid faciunt, Lc. 23 Alia iam crucifixus de quibus alibi diximus. Vnum est quod latroni penitenti dixit, {2. LI r } Lc. 23 Hodie mecum eris in paradiso. Aliud quo clamavit ad patrem Mt. 26 Heli Heli etc. Et Mc. 15 Heloy Heloy. etc. Tertium est in Lc. 23 Pater in manus tuas commendo spiritum meum ibi dicitur clamans voce magna et hic dicens expiravit, alii non dicunt quid dixerit immo Mattheus dixit Iesus iterum clamans voce mag. emi. spiritum et Mc. 15 Dicitur et Iesus emissa voce expiravit.
marg.| ¶ Io. 19 ponit tria : « Mulier ecce filius tuus » et « sitio » et « consummatum est ». In his septem chordis diabolus confunditur quia in illo « Pater ignosce » etc. Inimicis docuit ignoscere. Et hec chorda sonat benignitatem. Unde dixerat Mt. 5 « Orate pro persequentibus vos ». In secundo cum dixit « hodie » etc. nos facere debere plenam et festinam remissionem ostendit. In tertio ad quem clamandum docuit et in Deo solo confidendum dicens Heli. Heli etc. Quarto suorum curam habere docuit cum dixit : « Pater in manus tuas commendo spiritum meum ». 1 meorum seu corporis mystici. In quinto curam maxime domesticorum iuxta ordinem caritatis habendam monstravit, cum dixit: mulier etc. Quia sicut dicitur. 1Tim. 5 Qui curam suorum maxime domesticorum non habet fidem negavit. Sexto quantum affectabat salutem nostram ostendit dicens « Sitio », et quantum fitire salutem amicorum debeamus vel in sua siti quantam eternorum sitim habere debeamus monstravit. Unde Ps. « Sitivit in te anima mea ». Et iterum : « Sitivit anima mea ad Deum fontem <vivum> ». 6 Septimo non solum omnia completa sed qua studiose nobis in bono perseverandum sit ostendit cum dixit « Consummatum est ».
marg.| ¶ Et in his diabolus confutatur. Unde dicitur Is. 16 « Venter meus ad Moab sonabit ». {E} Venter est infirmitas carnis Christi que ad Moab sonuit {2. LII v } cum in his verbis diabolo conclusit.
marg.| {F} ¶ Nos etiam imitantes quantum possumus citharam Christi, mortificantes per penitentiam membra nostra sonemus septem chordis similibus, per inimicorum beneficentiam, per offensarum remissionem plenam et festinam. per auxilii a Deo postulationem per Dei confidentiam. per subditorum sollicitudinem. per domesticorum curam, per desiderii fervorem. per virtutum perseuerantiam et consummationem. Vel per septem chordas quas docet apostolus 2Cor. 7 Ecce hoc ipsum contristari vos secundum Deum, quantam operatur in vobis sollicitudinem, sed de fensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed emulationem, sed vindictam: que sunt affectiones vere penitentis ut ibi exponitur. Quod autem dicitur cum cantico dyassiricum sit, quia decantatio et cum psalterio et cum cithara inutilis est nisi cum anima fiat exultatione. Unde dicitur Mt. 6 :« Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocrite tristes » etc. Et ad Rm. 12 Qui miseretur, in hilaritate sup. id faciat etc.
Numérotation du verset Ps. 91,13 
Sermo 198
prol.| ¶ Iustus quomodo comperetur palme in quatuor. In Psalmo 91.B
B Codd. : Va9877
Iustus ut palma florebit etc.
marg.| {G} Consideremus quod iustus comparatur palme quantum ad staturam, fructum, florem, et foliorum figuram.
marg.| ¶ Palma in inferioribus angustatur. Inferiora nostra sunt que pertinent ad inferiorem naturam corporis, in quibus debemus angustari et restringi. Unde Prime ad Timotheum 6b : « Habentes alimenta et quibus tegamur his contenti simus ». Unde Is. 30 Dabit vobis Dominus arctum panem et brevem aquam. Palma autem in superioribus dilatatur, sic spiritualis debet in eis que sunt spiritus dilatari. de quo Za. 10 Aperi Lybane portas tuas. Ideo dicitur Ct. 7 Statura tua assimilata est palme. {2.52r} Et Is. 54 : Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculi tui extende. Ne percas. et Gn. 34 Locus apud nos spatiosus est ad manendum. Et Psalmoc « Et ambulabam in latitudine ». {H} Hec dilatatio fit dupliciter in intellectu et affectu, quando anima meditatur eterna et diligit. Quando enim temporalia meditatur et amat: angustat se, cum illa sint inferiora et minora ipsa anima. ideo Dominus evocans nos a temporalibus dicit ego Dominus Deus tuus. etc. Dilata os tuum et implebo illud. Quasi dicat : Ego, non aliud. Dilatatur etiam affectus per extensionem, quando ad contraria se extendit, quando non solum amicos sed etiam inimicos diligit. Sicut Mt. 5 Dictum est antiquis diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum: Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros etc. ut sitis filii patris vestri qui in celis est, qui solem etc. quando bene ficus est bonis et malis. Unde Dominus in cruce manus extendit ad dexteram et sinistram. Mt. 5 : « Estote misericordes » etc. Item quando affectus proximi bonis congratulatur, et malis compatitur: primum fit per caritatem. Secundum per pietatem.
b 1Tim. 6, 8.
c Ps. 118, 45.
marg.| {I} ¶ Item palma nodos habet in stipite per quos potest ascendi ad fructus. Hi sunt in iusto tribulationum asperitas, victus et vestitus austeritas, vigiliarum diuturnitas, orationum assidiutas, per que ascenditur ad fructum vite. Unde Apocalypsis 1 particeps in tribulatione et in regno.
marg.| {K} ¶ Item palma non fructificat nisi post centesimum annum. Unde ipsi Abre non est natus Isaac qui interpretatur risus nisi centenario ut habetur Gn. 17 Unde Prv. 30 Ridebit in die novissimo. Hoc ipsum significatum est per Archam que non est consummata nisi per centum annos, Quod etiam patienter exspectavit Noe et qui cum eo erant salvandi ut 1Pt. 3 Quando exspectabant Dei patientiam. In {2.52v} diebus Noe cum fabricaretur archa in qua pauci etc. Sicut ergo palma tardum habet fructum ita et iustus: et tamen patienter exspectat. Unde Iob. 29 In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabodies. Et Iacob. 5 Ecce agricola patienter exspectat preciosum fructum terre patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
marg.| {L} ¶ Palma signicat crucem Christi: de qua Ct. 7 Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius. Iustus ergo ut palma floret quando inscribitur titulo Christi, qui fuit super crucem. Iesus Nazarenus rex Iudeorum, quod fit per confessionem. Nazarenus interpretatur floridus: Iudeus, confitens. Ut palma fructificat passionem Christi in se representans super tentationes vincit, et consequitur vitam eternam. Unde significatur per Deboram1 prophetissam, de quadicitur Idc. 4 Debora prophetissa iudicabat populum, et sedebat sub palma. Propheta est qui previdet bona eterna, et ideo contemnit temporalia. Debora interpretatur apis que operatur mel, et habet acuieum. Debora ergo est qui contemplatur Dei misericordiam circa bonos: et iudicium circa malos, et vindictam. Sedet sub palma, qui in sua passione quiescit dum Christi considerat passionem. 1Pt. 4 Christo igitur passo et vos eadem cogitatione armamini. Populum iudicat, qui actus suos discernit. Et in eos per flagellum discipline vindicat.
1 Debora] scrips. hic et ubique, Delbora Ed.
marg.| {M} ¶ Item palma folia habet acuta, et iustus verba penetrantia. Unde Ecclesis. 10 : « Verba sapientum quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi ». Item folia palme conformia sunt gladio: et verba iusti sunt quasi gladius separans spiritualia a carnalibus. De quo Is. 49 Posuit os meum quasi gladium acutum. Item folia palme signa sunt peregrinationis {2.53r} Hierusalem, falsa in illis qui non sunt vere peregrini. Similiter in quibusdam verba sancta peregrinum mentiuntur. Contra quos So. 1 : « Visitabo super eos qui induti sunt veste peregrina ».
marg.| {N} ¶ Item palma sexum habet distinctum, et nisi ad palme vaporem masculi, fructus eius non maturatur. Sic et vir spiritualis distinguit inter liberi arbitrii virtutem et gratiam, cui quasi masculus est gratia, sine qua nullus fructus venit ad maturitatem. Unde Is. 44 : « Effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam ». Item in altum fructus suspenditur, de quo Mt. 6 Nolite thesaurizare etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 91), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_91)

Notes :