Psalmus 86

Numérotation du verset Ps. 86,1 

¶Filiis Chore psalmus
¶Codd. : (Ps. 86) D30 ΩX Rusch Weber
cantici1.
1 Filiis... cantici ΩX] Oratio ipsi David per ieiunium. Vox Christi ad Patrem D30
Numérotation du verset Ps. 86,I 

Fundamenta
eius
in montibus sanctis ¦
Numérotation du verset Ps. 86,2 

diligit Dominus portas
Sion
super omnia
tabernacula
Iacob.
Numérotation du verset Ps. 86,3 II

Gloriosa dicta sunt de te ¦
civitas Dei.2
2 Dei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,4 III

Memor ero
Raab
et Babylonis ¦
scientium me3.
3 scientium D D30 ΨB ΩS Rusch Clementina cum Ps-Moz X] scientibus Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,IV 

Ecce
alienigene
et Tyrus
et populus Ethiopum ¦
hi fuerunt illic.
Numérotation du verset Ps. 86,5 V

Numquid
Sion dicet homo et homo natus est in ea ¦ 4
4 <divisio.> homo+ et homo... in ea ¦] homo ¦ et homo ΩX
et ipse fundavit eam
altissimus.
Numérotation du verset Ps. 86,6 VI

Dominus narrabit
in scripturis5
5 scripturis F* D30 ΩX Rusch] scriptura Ps-G R F² C I W ΦRGV LXX
populorum et principum horum ¦
qui fuerunt
in ea.6
6 ea] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,7 VII

Sicut
letantium omnium ¦
habitatio est7
7 est Ψ Ω Ed1530 Ed1532 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. plerique codd. et edd. D30 Cor2 (hebr. et Hieron. et anti. non interponunt EST sed nec grecus) etc.
in te.

Psalmus 86

Numérotation du verset Ps. 86,5 
Sermo 184
prol.| Quam Dominus indicat lubens mansionem suam et de triplici mansione eius. In Psalmo 86.
{N} Numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus.
marg.| Legitur Io. 1 quod cum quidam quasissent rabi ubi habitas: ipse respondit. Venite et videte locum. Per hoc coniicere possumus quod Dominus Iesus non vult latere, sed ubi sit paratus est ostendere, unde sponse dicenti Ct. 1 Indica mihi ubi pascas ubi cubes in meridie: non se celat. Scilicet attende quod dixit, venite et videte non econverso. Venite per operationem. videte per intellectum. Et Sir. 1 Fili concupisce sapientiam.
marg.| {M} ¶ Verumtamen quasi rex magnus multas habet mansiones. Primo edificavit sibi quasi palatium: mundum qui dicitur. Megacosmus, ut in ipso ostenderet gloriam suam. Unde ego celum et terram impleo. Secundo edificavit sibi quasi thalamum hominem qui dicitur microcosmus. De quo Apocalypsis 21 Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Tertio edificavit sibi non tantum thalamum sed secretiorem locum quasi cubiculum immo etiam cubile intra cubiculum scilicet be atissime virginis uterum, et vulgariter dici ponit, la garde robe id est custodia vestium et bonorum. de quo ponit {2. XXXII r } intelligi illud Sir. 24 Qui creavit me requieuit in tabernaculo meo. Et recte dicitur garde robe. Quia in ipsa Dei filius vestem humanitatis induit. Unde Ps. In sole posuit tabernaculum suum et ipse sponsus procedens de thalamo suo.
marg.| {P} ¶ De quo libet trium dici potest, fundavit cum altissimus. de quo sancta mater Sion dicet homo etc. Et non solum fundat, sed sanctificat et dedicat. Unde, Sanctificavit tabernaculum suum altissimus. In dedicatione fit circuitus, quasi ergo se dedicasse insinuat cum dixit. Gyrum celi circuivi sola. Similiter et de secundo legitur Sapientie. 6 Dignos se ipsa circuit et in viis suis ostendit se hilariter illis et in omni providentia occurrit illis. non occurrit nisi illi qui movetur. Illi ergo qui Deum querit et facit quod in se est, occurrere dicitur. et hic est occursus. de quo Ps. Misericordia et veritas obviaverunt sibi. Veritas venit ex parte confitentis. Misericordia ex parte Dei iustificantis. Unde ad Hbr. 12 Contemplantes ne quis desit gratia Dei. De quo circuitu dicitur Sir. 1 Oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur (Secundum aliam litteram) Gyrans gyrat per meridiem et revertitur ad aquilonem. Gyrat quando hominem facit propriam conscientiam circuire.
marg.| {Q} ¶ Et quia iterum et iterum debet peccator conscientiam perscrutari, dicitur. Gyrans gyrat. Unde Recogitavi annos meos etc. ut possit dicere Circuivi et immolavi hostiam vivam Deo placentem. Hic est circuitus, de quo Is. 23 Sume citharam: circui civitatem meretrix oblivioni tradita. Bene cane, frequenta canticum.
marg.| {R} ¶ Quatuor autem sunt qua debet habere pre oculis. Nativitatis sue miseriam, mortis necessitatem, penam eternam, et gloriam. De primis duobus dicitur Iob. 1 Nudus egressus sum de utero matris mee et nudus revertar illuc. {2. XXXIII v } Et hec duo tanguntur cum dicitur: oritur sol et occidit: alia duo cum dicitur. Gyrans gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem. Per meridiem, cognitio et amor Dei in vita eterna. Per aquilonem pena gehenne. de quo dicitur Is. 15 Ab aquilone fumus veniet et non est qui possit effugere agmen eius. Agmen id est condensationem diversarum penarum. Et quia magis abstinendum est a peccato amore vite eterne qua timore pene: Iuxta illud Horatii : Oderunt peccare boni virtutis amore: ideo dicitur. Gyrans gyrat per meridiem. Debent enim electi circuire in animo bona eterne vite frequentius et retractare. Unde dicitur Iob. 39 Circumspicit pascua, virentia queque perquirit. Et iterum ne per elationem evanescat: redire debet ad cogitationem penarum. ideo dicitur. reflectitur ad aquilonem. Post omnia necessarius est timor. Unde Ps. Letetur cor meum ut timeat nomen tuum. {T} unde 1Cor. 5 Qui stat videat ne cadat.
marg.| ¶ Tertium etiam dedicavit et excellentissime sanctificavit, et sicut fit circuitus in dedicatione: ita gyravit ibi spiritus sanctus quasi torno celeri et ineffabili. Quia fuit ab eterno vas provisum, vas insigne, vas incisum manu sapientie. De hoc torno dicitur Ct. 7 Umbilicus tuus sicut crater tornatilis numquam indigens poculis. Qui sitit ad hunc craterem accedat qui semper abundat. Unde recte Christus significatur per Gedeonem qui interpretatur circuiens in utero. de quo Iud. 6 dicitur quod accepit signum in vellere. In utero circuivit quando eam perfectione gratie dedicavit. Figura enim circularis capacissima est: tunc impletum est quod dicitur. {V} Numquid Sion dicet homo etc.
marg.| ¶ Sicut homo dicitur tabernaculum secundum presentem statum, ita secundum futurum {2. XXXIII r } templum: quia sicut dicitur Sir. 40 Edificatio civitatis confirmabit nomen, et super hanc mulier immaculata computabitur. {X} Tam tabernaculum qua templum habebant tria, tabulas testamenti, manna, et virgam. Unde Ex. 25 Ponesque in arca testificationem quandabo tibi. Et ad Hebreos. 9 Post velamentum factum est secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum aureum habens, thuribulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro: In qua vrna aurea habens manna: et virga Aaron que fronduerat et tabule testamenti etc. Tabule testamenti pertinent ad intellectus cognitionem, manna ad amoris dulcedinem: virga ad virtutem operativam, hec sunt intellectus, affectus, effectus, scire, velle, posse.
marg.| ¶ Utrumque habebat sancta, et sancta sanctorum. Sancta pertinent ad corpus: sancta sanctorum ad animam. Summus sacerdos etsi ingrederetur multotiens per annum in sancta sanctorum: non tamen cum sanguine nisi semel.
marg.| {Y} ¶ Ingressus Dei in animam multiplex, significat penitentiam, que iterari potest. Unde Mt. 18. dixit Petrus: domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei, usque septies? Dixit illi Iesus. Non dico tibi usque septies, scilicet usque septuagiessepties etc. Et hoc est quod dicitur Mt. 20 quod patrefa. ingressus est in vineam mane pma hora et tertia etc. et Sir. 1 Multiplicationem ingressus illius quis intellexit? et Io. 11 Ibimus in Iudeam iterum.
marg.| {Z} ¶ Ingressus cum sanguine est baptismus vel baptismi sacramentum quod non iteratur: quia semel fiebat, ut dicitur ad Hbr. 9 Christus assistens pontifex futurorum bonorum per sanguinem introivit semel in sancta etc. Et sic baptismus non iteratur. Unde ad Hbr. 6 Impossibile est eos qui semel illuminati gustaverunt donum celeste etc. et prolapsi sunt rursus renovari ad {2.33v} penitentiam. Rursus crucifigentes filium Dei et ostentui habentes. In baptismo representatur mors Christi et triduana sepultura. hoc est quod dicitur Numquid Sion dicet homo, et homo etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 86), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_86)

Notes :